Aquinatis - ad 2 Thessalonicenses 6

6
(
2Th 2,10-16)


LECTIO 3: Ad 2 Thessalonicenses 2,10-16

10 quod charitatem veritatis non receperunt ut salvi fierent. 1deo mittet Mis Deus operationem erroris ut credant mendacio;
11 Ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
12 Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem, in sanctificatione spiritus et in fide veritatis;
13 1n quam et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitione gloriae D. N. lesu Christi.
14 1 taque, fratres, state et tenete traditiones quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram.
15 1pse autem D. N. 1esus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia.
16 Exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.


Postquam ostendit in quibus habet locum deceptio antichristi, scilicet in praescitis ad damnationem, hic assignat causam praedictorum

Et primo ostendit causam huius, et quomodo decipientur; secundo quomodo fideles ab eo liberentur, ibi nos autem. Item primo ponit eorum culpam tantum; secundo poenam cum culpa; tertio poenam tantum. Et est hic processus peccati: primo enim quis ex demerito primi peccati deseritur a gratia, et cadit in aliud peccatum, et post in aeternum punitur. Dicit ergo, quod causa quare decipientur est quia noluerunt recipere charitatis veritatem, id est, veritatem evangelii. Io. Viii, v. 46: si veritatem dico, quare non creditis mihi? iob xxiv, 13: ipsi fuerunt rebelles lumini. Et dicit charitatem veritatis, quia nisi sit formata fides per charitatem, nihil est. I cor. Xiii, 2: si habuero fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum, etc.. Gal. Ult.: in christo iesu neque circumcisio, neque praeputium aliquid valet, sed nova creatura. Et subdit utilitatem veritatis, dicens ut salvi fierent. Rom. V, 1: iustificati ex fide, pacem habeamus ad deum per dominum, etc.. Sed culpa et poena est eorum seductio; unde dicit mittet, id est, permittet illis venire, operationem erroris. Is. Xix, 14: miscuit dominus in medio eius spiritum vertiginis. Iii reg. Ult.: ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Et ideo dicit ut credant mendacio, id est, falsae doctrinae antichristi. Rom. Ii: propter quod tradidit illos deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt. Sed poena tantum est aeterna damnatio; unde subdit ut iudicentur, scilicet iudicio damnationis. Io. V, 29: et procedent qui mala fecerunt in resurrectionem iudicii, etc.. Omnes qui non crediderunt veritati. Io. Iii, 18: qui non credit, iam iudicatus est. Deinde cum dicit nos autem, ostendit quare fideles christi liberentur

Et primo agit gratias pro eis; secundo commemorat divina beneficia, quibus a talibus liberantur. Dicit ergo sic: illi decipientur, sed nos debemus gratias agere. Rom. I, 8: primum quidem gratias ago deo meo semper pro vobis per dominum, etc.. Duplex autem ponit dei beneficium, scilicet electionem dei, quae est aeterna, et vocationem, quae est temporalis, ibi in qua et vocavit vos. Dicit ergo quod, pro quia, elegit nos, scilicet apostolos, et vos, scilicet fideles. Eph. I, 4: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti, etc.. Io. Xv, 16: non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Circa electionem tria tangit, scilicet ordinem electorum, finem electionis, et medium consequendi finem. Electi sunt omnes sancti a principio mundi. Deut. Xxxiii, 3: dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt. Sed apostoli specialiter sunt primitiae. Rom. Viii, 23: nos ipsi primitias spiritus habentes, etc.

Et ideo dicit primitias fidei. Finis item electionis est salus aeterna; et ideo dicit in salutem. I tim. Ii, 4: omnes homines vult salvos fieri, etc.. Hoc autem fit, primo, ex parte dei per gratiam sanctificantem; unde dicit in sanctificatione spiritus; secundo, ex parte nostra, est consensus liberi arbitrii per fidem; ideo subdit et in fide veritatis. Deinde cum dicit in qua et vos vocavit, etc., ponit secundum beneficium, quod est vocatio temporalis christi, quae sequitur electionem. Rom. Viii, 30: quos vocavit, hos et iustificavit, etc.

Et de hac vocatione nota parabolam, lc. Xiv, 16 de eo, qui fecit coenam magnam, etc.. Et addit per evangelium nostrum, id est, a me praedicatum. Sed ad quam coenam? in acquisitione gloriae, id est, ut acquiramus christi gloriam. Deinde cum dicit itaque, etc., monet tenere veritatem, et primo ponit monitionem; secundo orationem, ibi ipse autem dominus, etc.

Et facit primum, quia opus nostrum dependet a libero arbitrio; secundum vero, quia indiget auxilio gratiae. Et primo monet ad standum, cum dicit state in veritate. Gal. V, 1: state, et nolite iterum iugo servitutis contineri. Secundo docet modum standi, ibi et tenete traditiones, id est, documenta, quae a maioribus traduntur. Nam documenta quae traduntur a minoribus, quandoque non sunt servanda, quando scilicet contrariantur documentis fidei. Matth. Xv, 6: irritum fecistis mandatum dei, propter traditionem vestram. Sed servanda sunt quae ordinantur ad mandata dei. Quas didicistis. Act. Xvi, 4: paulus docebat, ut tenerent traditiones et documenta quae erant decreta ab apostolis et senioribus, qui erant ierosolymis, etc.. Et has traditiones dupliciter ediderunt, quasdam verbis unde dicit per sermonem, quasdam in scripturis ideo addit sive per epistolam. Unde patet, quod multa in ecclesia non scripta, sunt ab apostolis docta, et ideo servanda. Nam multa, secundum iudicium apostolorum, melius erat ut occultarentur, ut dicit dionysius. Unde apostolus i cor. X dicit caetera cum venero disponam. Deinde ponit orationem, ibi ipse autem dominus noster iesus christus, etc.; quasi dicat: sic moneo, sed nihil valet nisi adsit divinum auxilium

Et ideo ponit primo duplex dei beneficium. Primum est amor eius ad nos, quo alia nobis impendit; ideo dicit dilexit nos. Secundum est spiritualis consolatio, ibi et dedit consolationem aeternam. Ii cor. I, v. 4: qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Is. Xl, 1: consolamini, consolamini, popule meus, dicit dominus deus vester, etc.. Et dicit consolationem aeternam, scilicet contra omnia mala imminentia et futura

Et ideo expectamus spem bonam, id est, bonorum aeternorum infallibilitatem. I petr. I, 3: qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam

Et hoc in gratia, scilicet per quam speramus consequi vitam aeternam. Rom. Vi, 23: gratia dei vita aeterna. Petit autem pro eis exhortationem, quae est monitio ducens animum ad volendum. Et hanc potest facere homo exterius; sed non esset efficax, nisi esset interius spiritus dei. Unde dicit exhortetur corda vestra, id est, instiget. Os. Ii, 14: ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor eius. Item petit confirmationem, unde dicit et confirmet. Ps. Lxvii, 29: confirma hoc, deus, quod operatus es in nobis. Quasi dicat: exhortetur per gratiam, ut velimus, et confirmet ut efficaciter velimus

Et hoc in omni opere bono et sermone. Praecedit opus sermonem, quia coepit iesus facere et docere act. I, 1.

CAPUT 3

7
(
2Th 3,1-9)

LECTIO 1: Ad 2 Thessalonicenses 3,1-9

1 De caetero, fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat et clarificetur, sicut et apud vos.

2 Et ut liberemur ab importunis et malis hominibus; non enim omnium est fides.

3 Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos et custodiet a malo.

4 Confidimus autem de vobis, fratres, in Domino, quoniam quaecumque praecepimus et facitis et facietis.

5 Dominus autem dirigat corda vestra in chántate Dei et patientia Christi.

6 Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine D. N. 1esu Christi, vi subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis.

7 1psi enim scitis quemadmodum oporteat imitan nos, quoniam non inquieti fuimus inter vos;

8 Neque enim gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et in fatigatione nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus.

9 Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.


Supra instruxit eos de futuris in novissimis, hic instruit eos de quibusdam, quae particulariter eis agenda erant, ubi primo ponitur instructio; secundo epistolae conclusio, ibi ipse autem deus pacis. Item primo monet qualiter se habeant ad ipsum; secundo ostendit quid de eis confidat ipse, ibi fidelis autem deus; tertio quomodo se habeant ad alios, qui inordinate ambulant, ibi denuntiamus autem vobis. Circa primum primo ponit orationem; secundo quid in oratione est petendum, ibi ut sermo. Dicit ergo de caetero, scilicet quia estis sufficienter instructi, orate pro nobis. Rom. Xv, 30: obsecro igitur vos, fratres, per dominum nostrum iesum christum et per charitatem spiritus sancti, ut adiuvetis me in orationibus vestris pro me ad deum. Et hoc est debitum, quia curati habent curam utilitatis gregis. Hebr. Xiii, 7: mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum dei, etc.. Secundo ostendit quid petendum est, ut scilicet tollantur impedimenta praedicationis; et ideo dicit ut sermo dei currat, quia non potest totaliter impediri, sed retardari. Ideo dicit currat. Col. Iv, 3: orantes simul etiam pro nobis, ut dominus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium christi. Item ut clarificetur, scilicet per claram et lucidam expositionem, apud rudes et sapientes, sicut et apud vos. Rom. I, 14: sapientibus et insipientibus debitor sum. Prov. Xiv, v. 6: doctrina prudentium facilis. Item per miracula, quae sunt demonstrationes fidei. Est enim omnis scientia clara per demonstrationes, et hoc est orandum. Act. Iv, 29: da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, etc.. Item, secundo, orandum est pro praedicatoribus, ut liberentur ab importunis et malis hominibus, scilicet pseudoapostolis, qui sunt importuni in disputando, mali in seducendo. Vel a persecutoribus qui cogitaverunt iniquitatem in corde

Et ratio petitionis est, quia omnium non est fides, quia licet videantur habere eam, non tamen habent veram. Is. Liii, v. 1: domine, quis credidit auditui nostro? rom. X, 16: non omnes obediunt evangelio. Deinde cum dicit fidelis, etc., ponit fiduciam quam habet de eis

Et primo facit hoc; secundo orat pro eis, ibi dominus autem, etc.. Fiducia autem pendet ex eo qui gratiam dat, et ex hominibus qui sunt liberi arbitrii, ut dirigantur in gratia. Dicit, primo, ex parte dei: confido quod orabitis, et exaudiemini, quia fidelis est dominus, qui confirmabit in bonis quae in vobis est operatus. I petr. Ult.: perficiet, confirmabit, consolidabitque, etc.

Et custodiet a malo, culpae et poenae. Si tamen in mala poenae incidant, est eis in bonum, quia diligentibus deum omnia cooperantur in bonum, ut dicitur rom. Viii, 28. Secundo, ex parte eorum dicit confidimus autem de vobis, fratres, scilicet ex gratia quam accepistis, sed in domino, non in virtute vestra. Hebr. Vi, 9: confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora salutis, etc.. Quoniam quaecumque praecipimus, etc., id est, quoniam perseverabitis. Ex. Xxiv, 7: omnia verba, quae locutus est dominus, faciemus. Deinde cum dicit dominus, etc., pro eis orat, dicens dominus autem dirigat, scilicet ut perveniatis. Est autem hominis animam praeparare, et domini linguam gubernare, ut dicitur prov. Xvi, 1

Et paulo post: cor hominis disponit viam suam, sed domini est dirigere gressus eius, scilicet ad destinatum bravium

Et ideo dicit dirigat corda nostra, non solum exteriora opera; et hoc in charitate dei. Duo autem sunt, per quae in via salutis incedimus, scilicet bona quae facimus, et mala quae sustinemus. Sed opera non sunt bona, nisi directa in finem charitatis. I tim. C. I, 5: finis praecepti est charitas, etc.. Item nec patientia, nisi per christum. Lc. Xxi, 19: in patientia vestra possidebitis animas vestras. Matth. V, 11: beati eritis, cum maledixerint vobis homines

Et ideo dicit et patientia christi, id est, tolerantia malorum propter christum, vel ad exemplum eius. I petr. Ii, 21: christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, etc.. Deinde cum dicit denuntiamus, etc., ostendit quomodo se habeant ad homines inordinatos

Et primo proponit edictum; secundo exponit, ibi ipsi enim, etc.; tertio ostendit necessitatem edicti proponendi, ibi audivimus. Dicit ergo: sic vos vivitis, et sic confido; sed quia sunt quidam mali inter vos, denuntiamus, etc., scilicet perfectis, in nomine, etc.. Hoc enim ad praelatum pertinet. Is. Lviii, 1: annuntia populo meo scelera eorum, et domui iacob peccata eorum, etc.. Ez. Iii, 18: sanguinem illius de manu tua requiram. Et sequitur edictum, dicens ut subtrahatis, etc.. Ex hoc introductum est in ecclesia, quod mali vitentur, et hoc ne infirmiores ex eorum consortio maculentur. Eccli. Xiii, 1: qui tetigerit picem inquinabitur ab ea. I cor. C. V, 6: modicum fermentum totam massam corrumpit. Item ad sanationem peccantis, ut confusio cedat ei in salutem. Eccli. Iv, 25: est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam. Nec hoc debet fieri passim, sed cum deliberatione et maturitate. I cor. V, 4: congregatis vobis et meo spiritu cum virtute domini iesu tradere huiusmodi hominem satanae in interitum, etc.

Et sic hic dicitur ut subtrahatis, etc.. Nec debet fieri excommunicatio, nisi pro aliquo peccato, quia hic dicitur inordinate, etc.

Et hoc est quando aliquid est secundum se malum, et contra ordinem iuris naturalis, ut glossa exponit. I cor. Xiv, 40: ut omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis. Rom. Xiii, 1: omnia quae sunt, a deo ordinata sunt. Vel quia est prohibitum, et contra doctrinam ecclesiae. Unde dicit et non secundum traditionem, etc.. Supra secundo huius: tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem, sive per epistolam nostram. Deinde cum dicit ipsi enim, etc., exponit quantum ad ultimum quod dixerat, scilicet secundum traditiones, ostendens quae sit traditio haec, et quomodo acceperunt ab ipso. Est autem haec traditio ut non essent otiosi, vel curiosi

Et primo ostendit quomodo acceperunt exemplo; secundo quomodo verbo. Item primo ostendit quod vitavit inquietudinem; secundo quomodo; tertio assignat causam. Dicit ergo traditionem quam acceperunt, scitis, etc., quia praelati sunt imitandi non in omnibus, sed in his, quae sunt secundum regulam christi. I cor. Iv, 16 et c. Xi, 1: imitatores mei estote, sicut et ego christi

Et in quo? quoniam non inquieti fuimus inter vos. Erant enim thessalonicenses valde liberales. I thess. Iv, 9: de charitate fraternitatis non necesse habemus scribere vobis, ipsi enim didicistis, etc.

Et hac ratione pauperes otiose vivebant, et ex otio dabant se operibus indebitis, nec pertinentibus ad eos

Et hoc erat inquietudo

Et ideo dicit quoniam non inquieti, etc.. I thess. Iv, v. 11: operam detis, ut quieti sitis, etc.. Item neque gratis panem manducavimus, etc., quia operibus manuum operabatur. Act. Xx, 34 dicitur: ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae

Et prov. Ult.: panem otiosa non comedit. Num. Xvi, 15: tu scis, quia nec asellum quidem unquam acceperim ab eis, etc.. Sed in labore et fatigatione. Non parum, sed nocte et die, id est, continue, quia aliquando oportebat eum praedicare et docere, et residuum ponebat in labore, ne quem vestrum gravaremus. Ii cor. Xii, 13: quid est quod prae caeteris minus habuistis, nisi quod non gravavi vos? deinde cum dicit non quasi, etc., assignat causam sui operis manualis. Ubi excludit primo causam falsam, secundo ponit veram. Falsa quidem causa esset si quis diceret quod ei non liceret accipere ab eis sumptus. Et ideo dicit non quasi non habuerimus, immo habuimus potestatem vivendi de sumptibus fidelium. I cor. Ix, 13: qui altari deserviunt, cum altari participant. Matth. X, v. 10: dignus est operarius cibo suo. I cor. C. Ix, 14: sic et dominus ordinavit his qui evangelium annuntiant, de evangelio vivere. Et sic ex evangelio sunt duo genera hominum potestatem habentium vivere ex aliorum sumptibus, qui scilicet altari deserviunt, et praedicatores. Deinde cum dicit sed ut vos, etc., ponit veram causam. Nam duplicem causam invenimus, quare apostolus manibus laboravit: una apud corinthios; alia hic. Illi enim erant avari, et graviter tulissent, sicut ibi dicitur. Causa autem quare laboravit hic fuit horum otium

Et ideo dicit ut nos formam daremus, etc., scilicet laborandi. I tim. Iv, 12: exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate. I petr. V, 3: forma facti gregis. Alia causa ponitur in glossa, i cor. Iv, scilicet quando non invenimus qui det nobis, et tunc laborabat. Quarta causa erat, ut sicut monachi aegypti non essent otiosi. Eccli. Xxxiii, 29: multam malitiam docuit otiositas. Unde qui non habent exercitium officii, vel studii, vel lectionis, periculose vivunt otiosi.


095 CP3

8
(
2Th 3,10-18)

LECTIO 2: Ad 2 Thessalonicenses 3,10-18

10 Nam cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operan, nec manducet.

11 Audivimus enim inter vos quosdam ambulantes inquiete, nihil operantes, sed curióse agentes.

12 His autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus, in Domino 1esu Christo, ut cum silentio operantes suum pavem manducent.

13 Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.

14 Quod si quis non obedierit verbo nostro per epistolam, hunc nótate, et non commisceamini cum tilo, ut confundatur.

15 Et nolite quasi inimicum existimare, sed compite ut fratrem.

16 1pse autem Deus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum ómnibus vobis.

17 Salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni epístola, ita scribo.

18 Gratia Domini Nostri 1esu Christi cum ómnibus vobis. Amen.


Supra ostendit apostolus quid eis suo exemplo tradidit, ut scilicet non essent inquieti, sed ut operarentur, hic ostendit quomodo hoc praesens verbis et factis tradidit. Unde dicit cum essemus, quasi dicat: ut formam daremus vobis, fecimus quod docuimus, quia hoc denuntiabamus, quoniam, etc.. Haec verba, sicut dicit glossa et augustinus in libro de operibus monachorum, quidam pervertebant quod non sit licitum servis dei manibus operari, propter hoc quod dicitur matth. Vi, 34: nolite solliciti esse, etc.. Nam dicunt hanc operationem pertinere ad sollicitudinem victus

Et propter hoc istud referebant ad spiritualia opera; quasi dicat: si quis non vult facere opera meritoria et spiritualia, non est dignus manducare. Sed hoc est contra intentionem apostoli, qui dicit denuntiabamus nos sic fecisse, scilicet in labore et fatigatione. Sed quid est quoniam si quis non vult, etc.? estne hoc consilium vel praeceptum? et videtur esse praeceptum, quia infra dicitur: si quis non obedierit verbo nostro, etc.. Ergo omnes tenentur manibus operari. Qui igitur non operatur manibus, sed stat otiosus, peccat mortaliter. Respondeo. Dicendum est quod est praeceptum, sed aliquid praecipitur dupliciter: simpliciter, vel sub conditione. Simpliciter praecipitur quod per se est necessarium ad salutem: et haec sunt opera virtutum. Sub conditione vero, ut quando talis est casus, quod sine opere manuali praeceptum servari non potest. Praecipitur autem homini quod corpus suum sustentet, alias enim est homicida sui ipsius. Gen. Ii, 16: de omni ligno paradisi comede, etc.. Ex praecepto ergo tenetur homo corpus suum nutrire, et similiter ad omnia, sine quibus corpus non potest vivere, tenemur. Unde quicumque non habet alias, unde corpus sustentet licite, vel possessione, vel licito negotio, tenetur laborare, ne furetur. Eph. Iv, 28: qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus suis, etc.. Est ergo praeceptum, quando aliter non potest licite vivere. Unde dicit si quis non vult operari, nec manducet. Est ergo alterum duorum necessarium, ut homo possit manducare, scilicet vel quod habeat possessionem, vel quod licite procuret. Ps. Cxxvii, 2: labores manuum tuarum quia manducabis, etc.. I thess. Iv, 11: operamini manibus vestris, sicut praecepimus vobis, etc.. Deinde cum dicit audivimus, etc., ponit necessitatem huius praecepti, quia apostolus dicit hoc non tam ex officio docentis, quam propter vitium gentis. Ideo primo ponit culpam quae inducit necessitatem praecepti; secundo adhibet remedium, ibi his autem qui, etc.. Dicit ergo audivimus, etc.; quasi dicat: ideo non occulto hoc praeceptum, quia audivimus quosdam, etc.. Anima enim hominis semper oportet quod circa aliquid occupetur, et ideo necesse est quod otiosi inquietudinem patiantur circa illicita. I thess. C. Iv, 11: operam detis ut quieti sitis, etc.. Et addit sed curiose agentes, scilicet de negotiis aliorum. Prov. Xxi, 25: desideria occidunt pigrum. Deinde adhibet remedium, cum dicit his autem qui, etc.

Et primo ex parte peccantium, secundo ex parte aliorum, ibi vos autem, etc.. Dicit ergo his qui sunt eiusmodi denuntiamus severe, ut praelatus, et obsecramus charitative, ut pater eorum, ut panem suum, non alienum sed debitum sibi, scilicet licite acquisitum, cum silentio, id est, sine inquietudine, non discurrendo, manducet. Is. Xxx: cultus iustitiae, silentium. Ez. Multam malitiam docuit otiositas. Deinde cum dicit vos autem, etc. Ex parte aliorum non peccantium duplex adhibet remedium. Primo scilicet quod non cessent benefaciendo, secundo quod illos corripiant, ibi quod si quis, etc.. Dicit ergo vos autem, etc., quasi dicat: nolite deficere benefaciendo, licet otiosi abutantur. Gal. V: bonum facientes, non deficiamus, etc.

Et hoc necessarium est, etiam si operentur manibus, et non deesset illis aliquid, quia necessaria est aliis subventio. Deinde cum dicit quod si quis, etc., innuit quod corrigantur, et primo ostendit quo ordine puniantur; secundo ostendit effectum poenae, ibi ut confundantur; tertio finem, ibi et nolite, etc.. In ordine vero, primo, ponit culpam, secundo eius manifestationem, tertio eius punitionem. Culpa est inobedientia; et ideo dicit quod si quis non obedierit. I reg. Xv, 23: quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. Manifestatio et convictio ponitur, cum dicit hunc per epistolam notate, id est, manifestate, sed per veritatis inquisitionem. Iob c. Xxix, 16: causam quam nesciebam, diligentissime investigabam. Poena eorum est sententia excommunicationis; unde dicit et non commisceamini cum illo, etc.. I cor. V, 11: cum huiusmodi nec cibum sumere. Ii io. V, 10: nolite recipere eum in domum, nec ave ei dixeritis. Hic nota quod excommunicatio infligitur pro inobedientia; debet tamen esse convictus. Unde dicit si quis non obedierit, per epistolam vestram, hunc notate, id est, significate nobis, ut puniatur: et tamen vos interim ne commisceamini cum illo. Sed effectus poenae est, ut confundatur, et ex hoc resipiscat. Eccli. Iv, 25: est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam. Finis autem et intentio debet esse eius correctio, quam intendit charitas; unde dicit et nolite invicem existimare, quia non debet fieri ex livore odii, sed ex studio charitatis; quasi dicat: quod ipsum vitatis, non fiat ex odio inimicitiae. Matth. V, 44: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos

Et ideo dicit sed corripite ut fratrem. In quo ostenditur charitas. Ps. Cxxxii, v. 1: ecce quam bonum, et quam iucundum habitare fratres in unum, etc.. Deinde cum dicit ipse autem, etc., concludit epistolam

Et primo ponitur conclusio; secundo salutatio, quae est quasi epistolae sigillum, ibi salutatio, etc.. Iterum prima in duas, quia eis primo optat dona dei, secundo ipsum deum, ibi dominus sit, etc.. Quantum ad primum dicit ipse, etc.. Deus dicitur esse pacis quantum ad duo. Pax enim consistit in duobus, ut scilicet homo concordet ad seipsum, et ad alios

Et neutrum potest haberi sufficienter nisi in deo: quia sibi non concordat sufficienter nisi in deo et minus aliis quia tunc affectus hominis concordat in seipso quando quod appetitur secundum unum, sufficit quantum ad omnes, quod nihil potest esse praeter deum. Ps. Cii, 5: qui replet in bonis desiderium tuum. Quaecumque enim alia, praeter deum, non sufficiunt ad omnes, sed deus sufficit. Io. Xvi, 33: in me pacem habebitis, etc.. Item homines non uniuntur inter se, nisi in eo quod est commune inter eos, et hoc est maxime deus. Et ideo dicit deus pacis det, non pacem temporalem, sed sempiternam, id est, spiritualem, quae hic incipit, et ibi perficitur. Ps. Cxlvii, 3: qui posuit fines tuos pacem, etc.

Et hoc in omni loco, et in toto mundo apud fideles. Quantum ad secundum dicit dominus sit cum omnibus vobis, quia nihil aliud bene habetur, nisi ipse habeatur per fidem et charitatem. Salutatio mea, hoc dicit propter infideles pervertentes epistolas eius. Gal. Ult.: videte qualibus litteris scripsi vobis manu mea, etc.. Quod est signum, etc.. Gratia, id est, gratuitum donum dei, quod gratos vos reddit deo, etc.. Io. I, 17: gratia et veritas per iesum christum facta est.

Aquinatis - ad 2 Thessalonicenses 6