Thomasus Aqu. super 2Tm 11

11
(
2Tm 3,6-11)

LECTIO 2: Ad 2 Timotheum 3,6-11

Supra apostolus descripsit pericula novissimorum temporum, et causam assignavit, hic docet huiusmodi etiam in praesenti esse vitanda.

Et primo praemittit monitionem de horum vitatione; secundo ostendit in quibus hominibus in praesenti appareant praedicta, ibi ex his enim. Dicit ergo: dixi quod in novissimis temporibus erunt homines pessimi. Sed non credas te in praesenti esse tutum; sed etiam nunc hos, et tales homines devita, scilicet ne in similem errorem labaris. Tit. Ult.: haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita.

Et licet quantum ad aliqua vitandi sint, sed non quantum ad sermonem exhortationis.

Et tunc ostendit quod etiam modo sunt aliqui tales.

Et primo ostendit nocumentum quod inferunt; secundo defectum quem patiuntur, ibi homines reprobi; tertio impedimentum quo arctantur, ibi sed ultra. Circa primum duo facit, quia primo ostendit impedimentum quod inferunt subditis; secundo impedimentum quod inferunt praelatis, ibi quemadmodum autem. Iterum prima in duas; quia primo ostendit eorum imprudentiam; secundo eorum astutiam, ibi et captivas. Quantum ad primum dicit: devita hos, quia iam sunt aliqui tales, nam ex his enim, id est, eorum numero, sunt. I io. C. Ii, 18: nunc antichristi multi sunt, etc.. Nec debetis intelligere quod ex his fuerunt, sed sunt, scilicet scelesti et ingrati, etc., quia peccatores iam conversi non debent dici peccatores. Ps. Xv, 4: nec memor ero nominum eorum per labia mea. Deinde cum dicit qui penetrant domos, ostendit eorum malitiam.

Et ad litteram potest exponi, quasi inordinate ingerentes se, et circumeuntes propter lucrum. Contra quod eccli. Xxi, 25: pes fatui facilis in domum proximi. Sed propter hoc non prohibentur aliqui visitare afflictos in domibus. Iac. I, 27: religio munda et immaculata apud deum et patrem, haec est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, etc.. Vel metaphorice potest exponi domus, id est, conscientia. Sap. Viii, 16: intrans in domum meam, conquiescam, etc.. Illi ergo penetrant domos, qui cum astutia volunt scire secreta conscientiae, ut decipiant alios. Eccli. C. Xiii, 14: ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te. Nihilominus tamen illis qui curam habent, licet inquirere statum conscientiae. Prov. Xxvii, 23: diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera. Deinde cum dicit et captivas ducunt, ostendit eorum astutiam.

Et primo tangitur eorum malitia, quia abducunt a libertate et statu gratiae. Iac. I, 25: qui autem prospexerit in lege perfectae libertatis, etc..

Et ducunt in statum servitutis, qui est status peccati. Ps. Cxxv, 1: in convertendo dominus captivitatem sion, etc.. Hoc enim nomen captivitatis importat. Is. V, 13: propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Secundo ostendit in quas personas exercent malitiam, quas describit primo a fragilitate sexus; secundo ex malitia conversationis; tertio ex vanitate affectionis; quarto ex defectu discretionis. Quantum ad primum dicit mulierculas, quae sunt minoris discretionis et sexus fragilioris.

Et dicit mulierculas, quia magnae dominae habent aliquos consiliarios, unde non possunt seduci. Sed hae sunt tali auxilio destitutae. Matth. Xxiii, 14: comeditis domos viduarum. I mach. I, 34: captivas duxerunt mulieres, etc.. Quantum ad secundum dicit oneratas peccatis. Peccatum est onus, quia non permittit libere incedere, nec erectum esse et stare, sed incurvat. Ps. Xxxvii, 5: sicut onus grave, gravatae sunt super me.

Et ideo istas specialiter decipiunt, quia peccatum parat viam seductioni. Item, quia malae sunt, timent resistere, ne perdantur. Quantum ad tertium dicit quae ducuntur variis desideriis, id est, aptae sunt, ut seducantur propter varia desideria, quae habent. Iac. I, 8: vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.

Et ideo prima mulier fuit seducta quia non stetit constanter in verbis domini, sed dixit: ne forte moriamur. Eccli. Ix, 3: ne respicias mulierem multivolam. Quantum ad quartum dicit semper discentes, et numquam, etc.. Curiositas semper nova nititur quaerere, et non vult insistere. Unde dicit semper discentes. Prov. Ix, 13: mulier clamosa, etc.. Tamen hoc quod dicit semper discentes, potest reduci ad penetrantes domos. Deinde cum dicit quemadmodum, ostendit nocumentum quod afferunt praelatis, et nocumentum resistendi eorum doctrinae.

Et inducit exemplum de exodo, ubi magi pharaonis restiterunt moysi, quia a principio mundi semper fuit pugna inter veritatem et falsitatem. Ii petr. Ii, 1: fuerunt vero et pseudoprophetae in populo, sicut et in vobis, etc.. Sed in exodo isti magi non nominantur, sed hic sic, quod forte habuit ex aliquibus verbis iudaeorum. Ita et resistunt veritati, scilicet quam nos praedicamus. Iob xxiv, 13: ipsi fuerunt rebelles lumini. Act. Xvii: semper spiritui sancto restitistis. Consequenter cum dicit homines, etc., ostendit eorum defectum in fide et in opere. In opere, homines reprobi. Glossa: in operibus, id est, qui per opera sua, se reprobos ostendunt. Ier. Vi, 3: argentum reprobum vocate eos. Item in fide corrupti mente, id est, potentia rationali. Unumquodque enim tunc dicitur corruptum, quando deficit a propria virtute. Propria autem mentis perfectio est cognitio veritatis. Unde dicitur corruptus mente, qui deficit a cognitione fidei. Consequenter cum dicit sed ultra, ostendit quomodo arctantur; et primo ostendit eos esse impediendos; secundo docet modum impediendi, ibi insipientia. Sciendum est autem circa primum quod voluntas nocendi est homini a seipso, sed potestas nocendi est a deo permittente.

Et deus non permittit ut noceat quantum vult malus, sed imponit terminum. Iob c. Xxxviii, 11: et hic confringes tumentes fluctus tuos. Sic et diabolus non laesit iob, nisi secundum quod permissus fuit a deo. Sic arrius non nocuit in ecclesia, nisi quantum dominus permisit. Apoc. Vii, 3 dicit angelus: nolite nocere terrae et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos dei in frontibus eorum, etc..

Et dicit ultra, scilicet quam deus permittit, non proficient. Modus impediendi est, ut tollatur eorum pallium et occultatio, quae sunt tollenda, quia nocent. Iob xli, 4: quis revelabit faciem indumenti eius, etc..

Et ideo dicit insipientia eorum manifesta erit, deo detegente, quando illuminabit abscondita tenebrarum, etc., ut dicitur i cor. Iv, 5. Sicut et illorum, scilicet magorum pharaonis, quae fuit manifesta, quia non potuerunt facere signa. Deinde cum dicit tu autem, etc., ostendit idoneitatem timothei ad resistendum huiusmodi periculis.

Et primo ostendit quod erat idoneus ex institutione apostoli; secundo ex experientia scripturarum, ibi ab infantia. Item, primo ostendit quomodo erat instructus sufficienter ab apostolo; secundo quomodo universaliter instrui ab aliis poterat, ibi omnis qui, etc.. Circa primum, primo ostendit quomodo instructus erat verbo; secundo quomodo exemplo, ibi propositum. Sed sciendum est quod verbo aliquis instruitur dupliciter: uno modo de veritate agnoscenda; alio modo de iustitia operanda. Quantum ad primum dicit tu autem assecutus es meam doctrinam, id est, instructus es in fide catholica; ideo bene potest vitare eos. Quantum ad secundum dicit meam institutionem. Institutio est eruditio, quae est de aliquibus agendis, quae subduntur operationi humanae. Phil. Iv, 12: ubique et in omnibus institutus sum. Item quomodo institutus erat exemplo.

Et primo quantum ad bona agenda; secundo quantum ad mala toleranda, ibi patientiam. In bonis faciendis ponit duo. Primum est intentio recti finis; et quantum ad hoc dicit propositum, quod est de fide. Sap. Viii, 9: proposui ergo hanc adducere mihi ad convivandum.

Et ad hoc pervenitur per bona opera, quae derivantur a tribus virtutibus, scilicet fide, spe, et charitate.

Et primo ponit fidem, cum dicit fidem. Hebr. Xi, 6: sine fide impossibile est placere deo. Secundo spem, cum dicit longanimitatem, quae in longum expectat. Ii cor. Vi, 6: in longanimitate. Tertio charitatem, cum dicit dilectionem. I io. Iii, 14: qui non diligit, manet in morte. Deinde de malis tolerandis instruit eum quantum ad tria, ea reducendo ad memoriam. Primo patientiam quam habuit; item mala quae sustinuit; item divinum auxilium quod sibi affuit. Primo ergo ponit patientiam, quae opus perfectum habet, iac. I, 4.

Et primo ponit patientiae materiam, scilicet persecutiones in generali. Matth. X, 23: si vos persequuntur in una civitate, fugite in aliam. Item in speciali, cum dicit passiones, quas scilicet passus est in proprio corpore. Ii cor. Xi, 25: ter virgis caesus sum, etc.. Tertio in particulari, cum dicit qualia facta sunt mihi antiochiae, etc., act. Xvi et xvii. Iudaei persecuti sunt eum, praesente timotheo. Sed affuit divinum auxilium.

Et ideo dicit et ex omnibus eripuit me dominus. Ii cor. C. I, 4: qui consolatur nos in omni tribulatione nostra.
097 CP3

12
(
2Tm 3,12-17)

LECTIO 3: Ad 2 Timotheum 3,12-17

Supra, proposuit timotheo in exemplum persecutiones quas ipse passus fuit.

Et ne videatur ipse solus per huiusmodi passiones transisse, ostendit eas esse communes sanctis.

Et primo docet quomodo sancti patiuntur hic defectus poenales; secundo quomodo mali proficiunt per defectum culpae, ibi mali autem homines. Dicit ergo: persecutiones sustinui, et non solum ego, sed et omnes. Pie sumitur dupliciter, quandoque pro virtute pietatis ad cultum divinum, supra eodem habentes speciem pietatis, quandoque pro misericordia ad proximum, i tim. Iv, 8: pietas ad omnia valet. Omnes ergo qui pie volunt vivere in christo, etc., id est, volunt observare cultum religionis christianae. Tit. Ii, 12: sobrie, et iuste, et pie vivamus in hoc saeculo, etc..

Et tales persecutionem patientur, et maxime in primitiva ecclesia, quando christus undique impugnabatur a iudaeis et gentibus.

Et ideo io. Xvi, 2: venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare deo. Matth. Xxiv, 9: eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. Item omnes qui pie volunt, etc., id est, volunt per fidem christi servare misericordiam ad proximum, necesse est eos persecutionem pati, et si non ab extra, tamen ab intus, quando scilicet compatiuntur defectibus proximorum, quorum culpas et poenalitates vident. Ii cor. Xi, 29: quis scandalizatur, et ego non uror? etc.. Ii petr. Ii, 8: habitans apud eos, qui de die in diem animam iustam iniquis operibus cruciabant. Ps. Cxviii, v. 158: vidi praevaricantes, et tabescebam, etc.. Item sunt aliae persecutiones, quae sanctis omnibus deesse non possunt, scilicet carnis, mundi, et daemonis: quia, ut habetur gal. C. V, 17, caro concupiscit adversus spiritum. Rom. Vii, 24: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? ps. Xxxiii, v. 2: multae tribulationes iustorum. Deinde cum dicit mali autem homines, ostendit quod mali incidunt in peiora mala, scilicet culpae. Dicit mali in se, scilicet inquantum peccatis inhaerent. Matth. Xxi, v. 41: malos male perdet, etc..

Et seductores, scilicet in proximorum nocumentum, inquantum seorsum ducunt eos a via veritatis, quae communis est. Rom. Ult.: per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. Sed isti non contenti malis quae fecerunt, proficient in peius. Apoc. C. Ult.: qui sordidus est, sordescat adhuc. Sed contra supra eodem: ultra non proficient. Dicendum est, quod qui proficiunt in peius, sunt permissi a deo, vel sic quod proficiunt in peius ex intentione malitiae eorum, quae semper est ad malum; sed secundum providentiam divinam prohibentur, ne possint implere quod coeperunt. Proficiunt autem in peius mali in seipsis, inquantum errant circa veritatem. Matth. Xxii, 29: erratis nescientes scripturas, neque virtutem dei. Item opere errant, et hoc modo omnes mali errant. Prov. Xiv, 22: errant omnes qui operantur malum. Item in proximis, quia seductores, unde dicit in errorem mittentes, suadendo scilicet quod possint per prosperitates venire ad regnum caelorum, contra illud, supra iii, 12: qui pie volunt, etc..

Et is. Iii, 12: popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt. Deinde cum dicit tu vero, monet eum, ut maneat in sua institutione.

Et hortatur eum tripliciter, scilicet ex parte doctoris, ex parte ipsius timothei, et ex parte eorum quae accepit. Dicit ergo: assecutus es meam doctrinam, etc., ut supra iii, 10: ergo permane in his; eccli. X, 4: si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. I cor. Xv, 58: stabiles estote, et immobiles. Dicit ergo quae didicisti, et credita sunt tibi, quia quilibet christianus discit quae fidei sunt; et haec est doctrina salutaris. Io. Vi, v. 45: omnis qui audivit a patre meo, et didicit, venit ad me, etc.. Sed specialiter documenta fidei sunt credita praelatis, inquantum debent aliis ea dispensare. Gal. Ii, 7: cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii.

Et quare oportet permanere? quia ego a magistro scientiae habui, qui errare non potuit. Ii cor. Xiii, 3: in me loquitur christus.

Et ideo in his firmiter permane, sciens a quo didiceris, quia a paulo, qui non ab homine, neque per hominem didicit, etc., gal. Ii. Secundo ex propria conditione. Turpe enim est homini nutrito in bono a pueritia, in senectute deficere. Eccli. Xxvi, 27: qui transgreditur a iustitia ad peccatum, deus paravit eum ad rompheam. Timotheus autem sic fuit nutritus. Prov. Xxii, 6: adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Unde dicit et quia ab infantia sacras litteras nosti, quae sunt litterae veteris testamenti, quas didicit ab infantia, quia filius mulieris iudaeae, act. Xvi, 1. Unde mater sua fecit eum erudiri in eis. Quod est contra manichaeum, quia apostolus vetus testamentum hic nominat sacras litteras, quae non possunt intelligi de novo testamento, quia ab infantia sua non erat edoctus litteras novi testamenti. Tertio ex parte eorum quae accepit, et est tertia ratio. Nam si aliquis habet aliquam scientiam in qua non est utilitas, deserit eam, et transit ad aliam. Sed si scientia est valde utilis, stultum est eam dimittere.

Et primo facit rationem; secundo manifestat eam, ibi omnis scriptura. Dicit ergo: dico quod accepisti litteras sacras, quae non sunt contemnendae, quia sunt utiles. Is. Xlviii, 17: ego dominus deus tuus, docens te utilia. Unde subdit dicens quae te possunt instruere. Io. Vi, v. 69: domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes. Io. V, 39: scrutamini scripturas, in quibus putatis vitam aeternam habere, illae sunt quae testimonium perhibent de me.

Et hae litterae te possunt instruere ad salutem; sed non nisi per fidem quae in christo iesu. Rom. X, 4: finis enim legis est christus ad iustitiam omni credenti. Hebr. Xi, v. 6: sine fide enim impossibile est placere deo. Rationem autem manifestat, dicens omnis. Ubi ostendit quod sacrae litterae sunt via ad salutem.

Et tria ponit. Nam commendat scripturas ratione principii, ratione effectus utilis, et ratione ultimi fructus et profectus. Si enim consideres eius principium, habet privilegium super omnes, quia aliae sunt traditae per rationem humanam, sacra autem scriptura est divina; ideo dicit scriptura divinitus inspirata. Ii petr. I, 21: non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei homines. Iob xxxii, 7: inspiratio omnipotentis dat intelligentiam. Sed dices: quomodo non alia omnis scriptura divinitus inspiratur, cum secundum ambrosium, omne verum, a quocumque dicatur, a spiritu sancto est? dicendum est quod deus dupliciter aliquid operatur, scilicet immediate, ut proprium opus, sicut miracula; aliquid mediantibus causis inferioribus, ut opera naturalia, iob x, 8: manus tuae, domine, fecerunt me, etc. Quae tamen fiunt operatione naturae.

Et sic in homine instruit intellectum et immediate per sacras litteras, et mediate per alias scripturas. Effectus huius scripturae est duplex, scilicet quia docet cognoscere veritatem, et suadet operari iustitiam. Io. Xiv, 26: paracletus autem spiritus sanctus docebit, scilicet cognoscenda, et suggeret operanda.

Et ideo utilis est ad cognoscendam veritatem, et utilis est ad dirigendum in operatione. Est enim ratio speculativa, et est etiam ratio practica.

Et in utroque sunt duo necessaria, scilicet quod veritatem cognoscat, et errorem refellat. Hoc enim opus est opus sapientis, scilicet non mentiri, et mentientem refellere. Quantum ad primum dicit utilis est ad docendum, scilicet veritatem. Ps. Cxviii, v. 66: bonitatem et disciplinam et scientiam doce me. Quantum ad secundum subdit ad arguendum. Tit. I, 9: ut sis potens exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. Item quantum ad practicam sunt duo necessaria, scilicet ut reducat a malo, et ad bonum inducat. Ps. Xxxiii, 15: declina a malo, et fac bonum. Quantum ad primum dicit ad corripiendum, quod est corripere a malo. Matth. Xviii, 15: si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum. Iob v, 17: beatus homo qui corripitur a domino. Quantum ad secundum dicit ad erudiendum in iustitia.

Et haec omnia sacra scriptura facit. Is. Viii, 11: in manu forti erudivit me, etc.. Sic ergo quadruplex est effectus sacrae scripturae, scilicet docere veritatem, arguere falsitatem: quantum ad speculativam; eripere a malo, et inducere ad bonum: quantum ad practicam. Ultimus eius effectus est, ut perducat homines ad perfectum. Non enim qualitercumque bonum facit, sed perficit. Hebr. C. Vi, 1: ad perfectionem feramur.

Et ideo dicit ut perfectus sit homo dei, quia non potest homo esse perfectus, nisi sit homo dei. Perfectum enim est, cui nihil deest. Tunc ergo homo est perfectus, quando est instructus, id est, paratus, ad omne opus bonum, non solum ad ea quae sunt de necessitate salutis, sed etiam ad ea quae sunt supererogationis. Gal. Cap. Ult.: bonum autem facientes, non deficiamus.
097

CAPUT 4

13
(
2Tm 4,1-5)

LECTIO 1: Ad 2 Timotheum 4,1-5

Praemissis periculis temporum novissimorum, et idoneitate timothei ad resistendum, hic ostendit quomodo resistat.

Et primo ponitur monitio; secundo eius necessitas, ibi erit enim. Item, primo ponitur eius contestatio; secundo admonitio, ibi praedica verbum. In contestatione sunt duo consideranda, scilicet coram quibus contestetur, et per quem. Contestatur autem coram duobus, scilicet coram eo qui est nostra beatitudo, et coram eo qui nos in beatitudinem introducit. Beatitudo autem nostra deus est. Ps. Xxxii, 12: beata gens cuius est dominus deus eius.

Et ideo dicit testificor coram deo, id est, testem invoco deum quod hanc monitionem faciam. Hic enim testis non decipitur. Ii cor. C. I, 23: ego autem deum testem invoco in animam meam.

Et christo, cuius est introducere in beatitudinem. Rom. V, 2: per quem et accessum habemus per fidem in gratiam istam. Vel aliter introducit quidem, quia ipse iudicaturus est vivos et mortuos.

Et tunc vivos dicit illos, qui vivi reperientur in adventu eius, qui morientur quidem, sed quia in modico tempore resurgent, dicuntur vivi. I thess. Iv, 14: nos qui vivimus, qui residui sumus in adventu domini, non praeveniemus eos qui dormierunt. Vel vivos dicit bonos, scilicet qui vivunt vita gratiae, et mortuos, malos. I io. C. Iii, 14: qui non diligit, manet in morte.

Et hos etiam iudicat. Act. X, 10: ipse est qui constitutus est a deo iudex vivorum et mortuorum. Sed cum christus sit deus, quomodo utitur hic hac copula coram deo et christo? respondeo. Potest dici quod dicitur coram deo, scilicet patre, et christo, id est filio. Pater enim est fons divinitatis. Deinde cum dicit et per adventum, etc., contestatur per duo desiderabilia sanctis: primum est adventus christi. Lc. Xii, v. 36: similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis. Apoc. Ult.: veni, domine iesu. Secundum est regnum eius. Matth. Vi, 10: adveniat regnum tuum. Regnat quidem secundum potestatem generalem super omnem creaturam. Matth. Ult.: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Sed specialiter et spiritualiter in sanctis regnat in praesenti per gratiam, et in futuro per gloriam. Qui sancti non sunt de hoc mundo. Io. Xviii, 36: regnum meum non est de hoc mundo. Sed hoc regnum hic inchoatur, et in futuro consummabitur, quando omnia regna ei subiicientur et volentia, et nolentia. Ps. Cix, 1: donec ponam inimicos tuos, etc.. Consequenter cum dicit praedica verbum, ponitur monitio, et hoc ut instet doctrinae, quae est duplex. Una ad omnes, quam ponit primo; alia ad aliquos, et hanc ponit secundo, ibi argue. Item, primo monet eum ad generalem doctrinam exequendam; secundo docet modum exequendi. Dicit ergo praedica verbum, scilicet evangelii. Mc. Ult.: euntes in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae. In praedicatione duo sunt, scilicet denunciatio veritatis, et instructio ad mores.

Et haec duo debet praedicator facere. Lc. Ult.: incipiens a moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis, etc.. Modus est instantia et continuatio, unde dicit insta opportune, importune. Ii cor. Xi, 28: instantia mea quotidiana, etc.. Sed dicit importune. Contra, eccli. Xx, 22: ex ore fatui reprobabitur parabola; non enim dicit illam in tempore suo. Item, prov. Xv, v. 23: sermo opportunus optimus est. Dicendum est quod praedicator secundum veritatem, semper debet praedicare opportune, sed secundum existimationem falsam audientium, debet praedicare importune, quia praedicator veritatis semper est bonis opportunus, et malis importunus semper. Io. Viii, v. 47: qui ex deo est, verba dei audit, propterea vos non auditis, quia ex deo non estis. Eccli. Vi, 21: quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus. Si homo enim vellet hanc servare opportunitatem, ut solum diceret his qui volunt audire, prodesset tantum iustis; sed oportet quod aliquando etiam praedicet malis ut convertantur.

Et ad hoc additur importune. Is. Lviii, 1: clama, ne cesses, etc.. Consequenter cum dicit argue, ponitur doctrina in speciali, quam primo ponit; secundo modum, ibi in omni patientia. Instituens autem aliquem, specialiter potest eum instituere, vel de pertinentibus ad fidem; puta ut doceat veritatem, et removeat errorem; et quantum ad hoc primum dicit argue, scilicet errores. Tit. Ii, 15: argue cum omni imperio. Vel de pertinentibus ad bonos mores, et ad hoc debet inducere aliquando bonum, et superiorem, et tunc debet placide et benigne monere; unde dicit obsecra. I tim. V, 1: seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Gal. Vi, v. 1: vos qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, et specialiter si non peccat ex malitia. Si autem instruat vel instituat malum, debet eum increpare; ideo dicit increpa. Tit. I, 13: ob quam causam increpa illos dure, ut sani sint in fide. Iob v, v. 17: increpationem domini ne reprobes. Sed quis modus? in omni patientia, ne iratus appareas, et ex ira instruas, sed tranquille. Prov. Xix, 11: doctrina viri per patientiam noscitur. Ps. Xci, 14: bene patientes erunt ut annuntient.

Et doctrina, scilicet de his quae ad fidem, et in his quae ad mores. Ier. Iii, 15: pascent vos scientia et doctrina. Deinde cum dicit erit enim, ostendit necessitatem monitionis praemissae. Est autem triplex necessitas praedictorum.

Et prima ex parte audientium; secunda ex parte timothei, ibi tu vero; tertia ex parte apostoli, ibi ego enim iam. Circa primum duo facit, quia primo proponit necessitatem; secundo exponit dictum suum, ibi et a veritate. Necessitas prima est auditorum perversitas in audiendo, ut utilia nolint audire, sed curiosa. Dicit ergo quantum ad primum: insta, dum nolunt audire sanam doctrinam, erit enim tempus cum sanam doctrinam, etc., quando erunt mali doctores. Act. Xx, 29: ego scio quoniam lupi rapaces intrabunt in vos post discessionem meam. Unde dicit non sustinebunt, id est, erit eis odiosa vestra doctrina, scilicet christi. Prov. Viii, v. 8: iusti sunt omnes sermones mei, non est in eis pravum quid, neque perversum. Alia perversitas, quia volunt inordinate audire curiosa et noxia. Prov. I, 22: usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quae sunt sibi noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam? ideo dicit sed ad sua desideria coacervabunt, id est, multiplicabunt, etc.. Contra quos dicitur iac. Iii, 1: nolite plures magistri fieri, fratres mei, scientes quoniam maius iudicium sumitis.

Et est coacervatio quando indigni et insufficientes multiplicantur, et magis coacervatio est, si fiant quatuor indigni, quam si centum boni; quia, ut habetur sap. Vi, 26, multitudo sapientium, sanitas est orbis terrarum. Is. Xxx, 10: loquimini nobis placentia.

Et hoc est secundum sua desideria, quia unus vult audire unum, alius alium, et sic quaerunt diversos magistros.

Et dicit magistros prurientes auribus, scilicet auditores. Pruritum dicitur habere in pedibus, qui non vult quiescere. In auribus vero, qui semper audire vult nova, inaudita, et curiosa, et quandoque noxia. Act. Xvii, 21, athenienses ad nihil aliud vacabant, nisi aut discere, aut audire aliquid novi.

Et ideo multiplicatur doctrina haeretica. Prov. Ix, 17: aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior, etc.. Consequenter cum dicit et a veritate exponit dictum: et primo ponit quod dixerat, quod sanam doctrinam non sustinent, cum dicit a veritate auditum avertent. Sana doctrina est quando non habet admixtam falsitatem, ergo sanam doctrinam non sustinent, dum veritatem nolunt audire. Os. C. Iv, 1: non est veritas, et non est misericordia, et non est scientia dei in terra. Io. C. Viii, 45: si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi? secundo quod dixerat: coacervabunt, etc., exponit cum dicit ad fabulas autem convertentur. Fabula est composita ex miris in quibus deficit veritas.

Et talia homines habentes in auribus pruritum, volunt audire. I tim. C. Iv, 7: ineptas et inanes fabulas devita. Deinde cum dicit tu vero, ponitur necessitas ex parte timothei, cui erat officium commissum; et ideo necessarium erat quod praedicaret.

Et primo monet eum ad sollicitudinem; secundo inducit eum ad laborem; tertio moderatur laborem. Dicit ergo tu vero vigila. Quasi dicat: isti sic faciunt, tu vero, etc.. Matth. C. Xxiv, 42: vigilate, quia nescitis qua hora dominus vester venturus sit. Lc. Ii, 8: et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. Rom. Xii, 8: qui praeest in sollicitudine. Sed quia sollicitudo sine labore, inanis est, ideo primo inducit ad universaliter laborandum; secundo determinat in quo est laborandum; tertio laborandi necessitatem. Dicit ergo: vigila, sed sic, quod aliquid facias; et ideo labora. Sap. Iii, 20: bonorum laborum gloriosus est fructus.

Et hoc in omnibus, id est, in omni genere hominum. Is. Xxxii, 15: beati qui seminatis super omnes aquas. Mc. Ult.: praedicate evangelium omni creaturae. Unde mox determinat in quo est laborandum, dicens opus fac evangelistae, id est, evangeliza. Hoc enim est nobile opus; quia ad hoc christus est missus. Lc. Iv, 43: aliis civitatibus oportet me evangelizare, quia ideo missus sum. Is. Xli, 27: primus ad sion dicet: ecce adsum, et ierusalem evangelistam dabo. Evangelista autem dicitur aliquando qui scripsit evangelium, et sic sunt quatuor; quandoque qui praedicat ipsum, et sic dicitur hic et eph. Iv, 11. Necessitas autem huius laboris, quia est ministerium tuum, tibi commissum.

Et ideo imple, scilicet praedicando. Col. Iv, 17: dicite archippo: vide ministerium quod accepisti in domino, ut illud impleas. Ille autem implet officium evangelistae, qui verbo praedicat, et opere implet. Act. I, 1: coepit iesus facere et docere. Consequenter inducit ad moderantiam, dicens sobrius esto, vel sobrietati corporali, quae decet praedicatorem. Ebrietas enim est inimica sapientiae. Eccle. Ii, 3: cogitavi abstrahere a vino carnem meam. Vel potius sobrietas ponitur hic pro discretione. Act. Xxvi, 25: verba sobrietatis, et veritatis eloquor. I petr. V, 8: sobrii estote, etc..
097 CP4

14
(
2Tm 4,6-8)

LECTIO 2: Ad 2 Timotheum 4,6-8

Supra monuit eum, ut instaret doctrinae, et hoc propter audientes, et propter ipsum timotheum, hic inducit tertiam necessitatem, scilicet ex parte apostoli, et est, quia in brevi erat subtrahendus de mundo.

Et primo praenuntiat suam mortem imminere; secundo mandat quod visitet eum, ibi festina. Circa primum duo facit: primo designatur instantia mortis eius; secundo securitas morientis, ibi bonum certamen. Circa primum duo facit, quia primo nuntiat passiones quas patiebatur; secundo praedicit mortem quae expectabatur, ibi et tempus meae. Quantum ad primum dicit: ego enim iam delibor, quasi dicat: statim ego delibor. Sanctorum autem passio dicitur immolatio. Phil. Ii, 17: sed et si immolor super sacrificium, et obsequium fidei vestrae gaudeo. Ps. Cxv, 17: tibi sacrificabo hostiam laudis, scilicet pro te patiendo. Antiquitus in sacrificiis, quae ex humidis offerebantur, quaedam fiebant praegustationes; et hae vocabantur delibationes. Rom. Xi, 16: quod si delibatio sancta est, et massa, etc..

Et ideo vocat passiones imminentes delibationes.

Et quamvis iamdiu eas sim expertus, tempus tamen meae resolutionis instat. Est autem duplex resolutio, scilicet animae a corpore. Eccle. Ult.: et revertatur pulvis in terram suam, unde erat: et spiritus redeat ad deum qui dedit illum. Item est resolutio corporis in pulverem. Gen. Iii, 19: pulvis es, et in pulverem reverteris. Deinde cum dicit bonum, ostendit securitatem suae mortis. Sed sciendum est, quod est differentia inter mortem iusti et peccatoris quia, ut dicitur prov. Xi, 7, mortuo homine impio, nulla erit ultra spes. Quia enim spem habet in istis rebus transitoriis, ideo spem non habet in aeternis. Sed iustus habet spem in aeternis, et non in terrenis. Primo ergo ponit meritum suae securitatis; secundo securitatem de praemio, ibi in reliquo. Meritum huius vitae est in tribus, scilicet in resistendo malis, in proficiendo in bonis, et in bene utendo dei donis. Primum dicitur quoddam certamen; unde hic dicit bonum certamen certavi. Sed certamen dicitur bonum, primo, si sit pro bonis; puta si sit pro fide et iustitia, sicut apostoli. Iud. I, 3: de communi vestra salute necesse habui scribere vobis, deprecans supercertari semel traditae sanctae fidei. Eccli. C. Iv, 33: pro iustitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro iustitia. Secundo, propter modum certaminis, si scilicet sollicite et legitime certetur. Supra ii, v. 5: non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. I cor. Ix, 29: sic pugno, non quasi aerem verberans, sed castigo corpus meum, etc.. Tertio, propter difficultatem certaminis. Sap. X, 12: et certamen forte dedit illi, ut vinceret. Secundum quod est profectus in bonis dicitur cursus, unde sequitur cursum consummavi. I cor. Ix, 24: sic currite, ut comprehendatis.

Et dicitur cursus profectus sanctorum, quia cum festinatione currunt, ut meliorantes consumment, agitati stimulis charitatis. Hebr. Iv, 11: festinemus ergo ingredi in illam requiem. Ps. Cxviii, 32: viam mandatorum tuorum cucurri. Sed adhuc certamen et cursus mortis restabat: ergo non consummaverat cursum, nec certaverat. Dicendum est quod sicut homo qui bene incipit et intendit finire, habet opus perfecte, sic et apostolus: iam enim incoeperat, et finire intendebat. Bonus usus donorum dei est duplex, scilicet conservatio fidei et ideo dicit fidem servavi, quod facit qui utitur donis dei ad gloriam dei et salutem proximorum. Matth. Xxiv, v. 45: quis, putas, est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus super familiam suam? i tim. I, 12: fidelem me existimavit ponens in ministerio. Vel servavi in me virtutem fidei. Rom. Xiv, 23: omne quod non est ex fide, peccatum est. Propter quod matth. X, 16: estote prudentes sicut serpentes, id est, custodite fidem, tamquam caput et fundamentum virtutum. Deinde cum dicit in reliquo, ponitur spes de praemio, quod primo ponit; secundo ostendit datorem eius, ibi quam reddet; tertio ponit participes praemii, ibi qui diligunt. Dicit ergo: ex quo pugnavi et cursum consummavi, nihil restat nisi quod coroner. Corona iustitiae dicitur quam deus ex sua iustitia reddet. Sed contra: quia vita aeterna ex gratia datur. Rom. Vi, 23: gratia dei vita aeterna, et cap. Viii, 18: non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam; non ergo ex iustitia. Respondeo. Dicendum est, quod est tibi gratia quantum ad radicem merendi; iustitia quantum ad actum, qui procedit ex voluntate. Vel corona iustitiae est, quae datur ex iustitia, quia datur iustis secundum opera iusta. Is. Iii, 10: dicite iusto, quoniam bene fructum adinventionum suarum comedet, etc.. Haec corona duplex est: quaedam principalis, quaedam secundaria. Prima est praemium essentiale, quae nihil est aliud quam gaudium de veritate. Is. Xxviii, 5: in illo die erit dominus exercituum corona gloriae, et sertum exultationis residuo populi sui. Deus est ergo corona nostra. Secunda est corona, quae debetur specialibus operibus, et haec est aureola, et una debetur martyribus. Supra ii, 5: non coronabitur, nisi qui legitime certaverit.

Et ad hoc est quod dicit bonum certamen certavi. Alia debetur virginibus. Sap. Iv, 2: in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum praemium vincens.

Et ad hoc est cursum consummavi. Apoc. Xiv, 4: hi sequuntur agnum, etc.. Tertia est doctorum. Prov. Iv, 9: dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te.

Et ad hoc dicit fidem servavi.

Et dicit reposita, id est, secundum aeternam praedestinationem reservata. Supra i, v. 12: scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. Dator huius est deus, ideo dicit quam reddet mihi dominus, scilicet per suam iustitiam, in illa die. Nam haec est corona gloriae, et haec duplex, scilicet animae; et haec redditur sanctis in illa die, scilicet in morte. Unde hic dicit tempus meae resolutionis instat. Ii cor. V, 1: si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, aedificationem habemus ex deo. Alia est corporis, et haec reddetur in illa die, scilicet iudicii. I cor. Xv, 43: seminatur in ignobilitate, etc.. Participes huius sunt omnes sancti, unde dicit non solum autem mihi, scilicet reponitur. Apoc. Ult., 20: veni, domine iesu. Cant. V, 1: veniat dilectus meus in hortum suum, ut comedat fructum pomorum suorum. Qui non diligunt deum, nihil habent ut diligant adventum eius. Amos v, 18: vae desiderantibus diem domini. Quia corona solum charitati debetur. Io. Xiv, 21: qui diligit me, diligetur a patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.
097 CP4


Thomasus Aqu. super 2Tm 11