Aquinatis - ad Colossenses 6

6
(
Col 1,18-23)

LECTIO 5: Colossenses 1,18-23

18 Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est princi-pium, primogenitus ex mortuis, ut sit in ómnibus ipse pri-matum tenens;
19 quia in ipso complacuit omnem plenitudinem divinita-tis inhabitare;
20 et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in tenis, sive quae in cae-lis sunt.
21 Et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis,
22 nunc autem rcconciliavit in corpore carnis eius per mortem, ut exhiberet vos sanctos et immaculatos et irrepre-kensibiles coram ipso.
23 Si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles et im-mobiles a spe Evangelü quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura quae sub cáelo est.

Postquam apostolus commendavit Christum per comparationem ad deum et ad totam creaturam, hic commendat ipsum in comparatione ad ecclesiam.

Et primo generaliter; secundo specialiter quantum ad colossenses, ibi et vos cum essetis; tertio quantum ad suam personam singulariter, ibi cuius factus sum. Circa primum duo facit, quia primo proponit habitudinem Christi ad totam ecclesiam; secundo exponit, ibi qui est principium. Dicit ergo: iste, in quo habemus redemptionem, Christus, est primogenitus creaturae, sed secundum quod huiusmodi factus est caput ecclesiae. Duo occurrunt hic exponenda.

Et primo quomodo corpus sit ecclesia, et secundo quomodo Christus est caput. Ecclesia dicitur corpus ad similitudinem unius hominis, et hoc dupliciter, scilicet et quantum ad distinctionem membrorum, eph. C. Iv, 1: dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, etc., et quantum ad servitia, quae licet sint distincta, tamen unum servit alteri, i cor. Xii, 25: pro invicem sollicita sint membra; gal. Vi, 2: alter alterius onera portate, etc.. Item, sicut constituitur unum corpus ex unitate animae, ita ecclesia ex unitate spiritus. Eph. Iv, 4: unum corpus et unus spiritus. I cor. X, 17: unus panis et unum corpus multi sumus, etc.. Item est alia consideratio membrorum ad caput ecclesiae, scilicet ad Christum. Ipse enim Christus est caput ecclesiae. Ps. Iii, 3: tu exaltas caput meum, etc..

Et exponit quid est esse caput, dicens qui est principium, etc.. Caput enim respectu aliorum membrorum habet tria privilegia. Primo, quia distinguitur ab aliis ordine dignitatis, quia est principium et praesidens; secundo in plenitudine sensuum, qui sunt omnes in capite; tertio in quodam influxu sensus et motus ad membra.

Et ideo primo ostendit quomodo Christus est caput ratione dignitatis; secundo ratione plenitudinis gratiarum, ibi quia in ipso complacuit; item tertio ratione influentiae, ibi et per eum. Ecclesia quidem habet duplicem statum, scilicet gratiae in praesenti et gloriae in futuro, et est eadem ecclesia, et Christus est caput secundum utrumque statum: quia primus in gratia, et primus in gloria. Quantum ad primum dicit qui est principium, quia non solum est in gratia secundum quod homo, sed etiam omnes sunt iustificati per fidem Christi. Rom. V, 19: per obedientiam unius hominis iusti constituuntur multi.

Et ideo dicit qui est principium, scilicet iustificationis et gratiae in tota ecclesia, quia etiam in veteri testamento sunt aliqui iustificati per fidem Christi. Io. Viii, 25: ego principium qui loquor, etc.. Ps. Cix, 4: tecum principium, etc.. Item est principium quantum ad statum gloriae. Ideo dicit primogenitus ex mortuis. Quia enim resurrectio mortuorum est quasi quaedam secunda generatio, quia homo in ea ad vitam aeternam reparatur, matth. Xix, v. 28: in regeneratione, cum sederit filius hominis, etc., et prae omnibus primus est Christus: ideo est primogenitus ex mortuis, id est eorum qui sunt geniti per resurrectionem. Sed contra de lazaro io. Xi. Respondeo. Dicitur quod iste et alii non resurrexerunt ad illam vitam immortalem, sed ad mortalem; sed Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, ut dicitur rom. Vi, 9. apoc. I, 5: primogenitus mortuorum, etc.. i cor. Xv, 20: nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium.

Et hoc, ut in omnibus sit ipse principatum tenens, quantum ad dona gratiae, quia ipse est principium; quantum ad dona gloriae, quia ipse est primogenitus. Eccli. Xxiv, 9: in omni gente et in omni populo primatum habui, etc.. deinde cum dicit quia in ipso, etc., ostendit dignitatem capitis quantum ad plenitudinem gratiarum omnium. Alii enim sancti habuerunt divisiones gratiarum, sed Christus habuit omnes. Ideo dicit quia in ipso, etc.. singula verba pondus suum habent. Complacuit, designat quod dona hominis Christi non erant ex fato seu meritis, ut dicit photinus, sed ex divinae voluntatis complacentia assumentis hunc hominem in unitatem personae. matth. Iii, 17: hic est filius meus, etc.. item dicit omnem, quia alii habent hoc donum, alii aliud. Io. Xiii, 3: omnia dedit in manus eius. item dicit plenitudinem, quia aliquis aliquod habuit donum, sed non plenitudinem eius, seu virtutis, quia forte invitus in aliquo defecit. Sed io. I, 14 dicitur de Christo: vidimus eum plenum gratiae et veritatis. Eccli. c. Xxiv, 16: in plenitudine sanctorum detentio mea. item dicit habitare. Alii enim acceperunt usum gratiae ad tempus, quia spiritus prophetarum non semper adest prophetis, sed in Christo est habitualiter, quia semper ad votum in Christo est dominium huius plenitudinis. io. I, 33: super quem videris spiritum descendentem, et in eo manentem, etc.. deinde cum dicit et per eum, etc., ostendit Christum esse caput ecclesiae ratione influxus.

Et haec est tertia ratio capitis

Et primo ostendit influxum gratiae; secundo exponit quod dixerat, ibi pacificans. dicit ergo primo: dico quod complacuit non solum quantum ad hoc quod haberet in se, sed etiam ut per eum ad nos derivaret. unde dicit et per eum reconciliare omnia in ipsum. Ii cor. V, 19: deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. exponit autem qualis sit ista reconciliatio, et quomodo omnia reconciliata. in reconciliatione autem sunt duo consideranda: primo in quo conveniunt qui reconciliantur. discordes enim diversas habent voluntates. reconciliati autem consentiunt in aliquo uno.

Et sic voluntates prius discordes concordant in Christo.

Et huiusmodi voluntates sunt et hominum, et dei, et angelorum. hominum, quia Christus homo est; dei, quia deus est. Item discordia erat inter iudaeos qui volebant legem, et gentiles qui non volebant legem; sed utrosque Christus concordat, quia ex iudaeis est, et quia absolvit observantias legis

Et haec concordia est facta per sanguinem, etc.. Inter deum enim et hominem causa discordiae fuit peccatum; inter iudaeos et gentiles lex. Christus per crucem destruxit peccatum, et implevit legem.

Et ita removit causam discordiae. Hebr. Xii, 22: accessistis ad sion montem, et civitatem dei viventis ierusalem, etc..

Et sic reconciliati sumus.

Et ita sunt pacata, sive quae in caelis, ut angeli et deus, sive quae in terris, scilicet iudaei et gentiles. Ideo Christo nato dicitur lc. Ii, v. 14: gloria in altissimis deo, et in terra pax hominibus, etc.. Item in resurrectione dixit: pax vobis, etc., ut habetur io. Xx, 20. Eph. c. Ii, 14: ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, etc.. deinde cum dicit et vos, etc., ponitur commendatio Christi per dona eis collata. ubi primo commemorat statum praeteritum; secundo Christi beneficium, ibi nunc autem, etc.; tertio quid exigatur ab eis, ibi si tamen, etc.. status enim praeteritus habuit tria mala. Quantum enim ad intellectum erant ignorantes; quantum ad effectum, inimici iustitiae; quantum ad actum, in multis peccatis. quantum ad primum dicit alienati, etc.. quantum ad secundum et inimici sensus, secundum unam litteram; et ostendit defectum sapientiae quam praedicabant iudaei de uno deo. Io. Iii, 19: dilexerunt magis tenebras quam lucem. Sed numquid tenebantur ad legem moysi? dicendum est quod sic, quantum ad cultum unius dei. Vel alienati sensu, id est ex electione contradicentes ei ex malitia. iob xxxiv, 27: qui quasi de industria recesserunt ab eo. quantum ad tertium dicit in operibus malis. io. Iii, 19: erant enim eorum opera mala, etc.. deinde cum dicit nunc autem, ponit beneficia Christi

Et primum est reconciliatio in corpore eius

Et dicit in corpore carnis, non quod aliud sit corpus, et aliud caro; sed ad ostendendum quod accepit corpus in esse naturae. Io. I, 14: et verbum caro factum est, etc..

Et idem corpus carnis, id est, mortale. Rom. Viii, 3: deus filium suum mittens in similitudinem peccati, etc.. Secundum est sanctificatio. Unde dicit ut exhiberet vos sanctos. Hebr. Xiii, 12: iesus ut sanctificaret populum, etc.. Tertium est ablutio a peccatis, ibi et immaculatos. hebr. Ix, 14: sanguis Christi per spiritum sanctum semetipsum obtulit deo, emundabit conscientiam nostram, etc.. item quantum ad futura, ibi et irreprehensibiles. ii petr. Iii, 14: satagite immaculati et inviolati ei inveniri in pace, etc..

Et addit coram ipso. I reg. Xvi, 7: homo videt quae foris patent, dominus autem intuetur cor. exigit a nobis firmitatem fidei et spei; ideo subiungit, dicens si tamen permanetis in fide fundati. Fides est sicut fundamentum, ex cuius firmitate tota firmatur ecclesiae structura. Item et stabiles in spe non moti a seipsis, et immobiles, quasi non excidentes a spe per alios. A spe, inquam, evangelii, id est quam dat evangelium de bonis regni caelorum. Matth. Iv, 17: poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum. nec est excusatio, quia est praedicatum, videlicet per apostolos. Utitur praeterito pro futuro, propter certitudinem eius. In universa creatura, quae sub, etc., id est omni creaturae novae, id est fidelibus, quibus paratum erat.
093 CP1

7
(
Col 1,24-29)

LECTIO 6: Colossenses 1,24-29

24 Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpo-re eius, quod est Ecclesia,
25 cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vobis, ut impleam verbis Dei,
26 mysterium quod absconditum fuit a saeculis et gene-rationibus; nunc autem manifestatum est sanctis eius,
27 quibus voluit Deus notas faceré divitias gloriae sacra-menti huius in gentibus, quod est Christus in vobis spes gloriae,
28 quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu,
29 in quo et laboro, certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute.

Postquam commendavit Christum in comparatione ad deum et ad universam creaturam, ad totam ecclesiam et ad ipsos colossenses, hic commendat eum in comparatione ad seipsum, ostendens se eius ministrum

Et primo ponit ministerium; secundo ostendit fidelitatem ministrando, ibi qui nunc gaudeo; tertio ministerii magnitudinem, ibi cuius factus sum. dicit ergo: dico quod praedicatum est in universa creatura, cuius, evangelii, factus sum minister, praedicandi, non mea auctoritate, sed praedicationi ministerium exhibens. i cor. Iv, 1: sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores, etc.. sed est minister fidelis, quod patet, quia non refugit pati pericula quin diligenter exequatur. Unde primo ostendit quo affectu sustinet passiones; secundo quo fructu, ibi adimpleo, etc.. affectu quidem laeto, quia nunc gaudeo, etc., pro vobis, id est, propter vestram utilitatem. ii cor. I, 6: sive tribulamur pro vestra exhortatione et salute, etc..

Et propter gaudium vitae aeternae quod inde expecto, quod est fructus ministerii eius. Iac. I, 2: omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis, scientes, etc.. phil. Ii, 17: si immolor super sacrificium fidei vestrae, gaudeo et congratulor, etc.

Et etiam hoc fructu, ut adimpleam ea, quae desunt passionum Christi, etc.. haec verba, secundum superficiem, malum possent habere intellectum, scilicet quod Christi passio non esset sufficiens ad redemptionem, sed additae sunt ad complendum passiones sanctorum. Sed hoc est haereticum, quia sanguis Christi est sufficiens ad redemptionem, etiam multorum mundorum. I io. c. Ii, 2: ipse est propitiatio pro peccatis nostris, etc.. sed intelligendum est, quod Christus et ecclesia est una persona mystica, cuius caput est Christus, corpus omnes iusti: quilibet autem iustus est quasi membrum huius capitis, i cor. Xii, 27: et membra de membro. Deus autem ordinavit in sua praedestinatione quantum meritorum debet esse per totam ecclesiam, tam in capite quam in membris, sicut et praedestinavit numerum electorum.

Et inter haec merita praecipue sunt passiones sanctorum. Sed Christi, scilicet capitis, merita sunt infinita, quilibet vero sanctus exhibet aliqua merita secundum mensuram suam

Et ideo dicit adimpleo ea quae desunt passionum Christi, id est totius ecclesiae, cuius caput est Christus. Adimpleo, id est, addo mensuram meam.

Et hoc in carne, id est ego ipse patiens. Vel quae passiones desunt in carne mea. Hoc enim deerat, quod sicut Christus passus erat in corpore suo, ita pateretur in paulo membro suo, et similiter in aliis

Et pro corpore, quod est ecclesia, quae erat redimenda per Christum. Eph. V, 27: ut exhiberet ipse sibi ecclesiam gloriosam, non habentem maculam neque rugam. Sic etiam omnes sancti patiuntur propter ecclesiam, quae ex eorum exemplo roboratur. Glossa: passiones adhuc desunt, eo quod paritoria meritorum ecclesiae non est plena, nec adimplebitur, nisi cum saeculum fuerit finitum. paritoria autem est vas, vel domus, ubi pariter multa inferuntur. deinde cum dicit cuius sum, etc., ostendit dignitatem ministerii tripliciter. primo ex materia adoptionis; secundo ex fine ad quem dicitur, ibi ut impleamini, etc.; tertio ex usu, ibi quoniam vos, cum, etc.. sed diceret aliquis: estne magnum hoc ministerium? et respondet dicens: ita est, quia traditum est mihi secundum dispensationem. quod dupliciter potest exponi, scilicet active; et sic est sensus: id est, ut dispensem vobis divina, fideliter tradens ea, et haec potestas data est mihi. vel passive, et tunc est sensus: id est, secundum quod mihi dispensatum est a deo. eph. Iv, 11: dedit quosdam quidem apostolos, quosdam prophetas, etc.. Act. Xiii, 2: segregate mihi barnabam et paulum in opus ad quod assumpsi eos, etc.. ecce quis est finis, certe non pecunia, nec gloria propria, sed aliquod magnum, ad quod accepi, quia ut impleam, etc..

Et primo ostendit dignitatem eius ad quod accepit; secundo ostendit quod est illud quod est Christus. item primo commendat magnitudinem eius ex diffusa praedicatione et occultatione et manifestatione. accipitur autem ad conversionem gentilium. Unde ut adimpleam verbum non praedicationis, sed dispensationem aeternam dei, id est ut mea praedicatione impletum ostendam verbum dei, id est, dei dispensationem, et praeordinationem et promissionem de verbo dei incarnando; vel dispensationem dei aeternam, qua disposuit ut gentes per Christum converterentur ad fidem veri dei.

Et hoc oportebat impleri. Num. Xxiii, 19: dixit ergo, et non faciet, locutus est, et non implebit? is. Lv, 11: verbum quod egredietur de ore meo non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur, etc.. sed hoc disposuit impleri per ministerium pauli. Unde dicit ut impleam hoc mysterium, scilicet inquantum est res abscondita; quia mysterium quod est absconditum est hoc verbum. Is. Xxiv, 16: secretum meum mihi est, etc.. Quod absconditum fuit a saeculis, id est, a principio saeculorum, et omnibus generationibus hominum, qui hoc scire non potuerunt. Eph. Iii, 9: quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in deo. nam et si philosophi antiqui quaedam de Christi deitate videantur dixisse vel propria, vel appropriata, sicut augustinus invenit in libris platonis: in principio erat verbum, etc., tamen quod verbum caro factum est, nullus scire potuit. sed dicis: nonne fuit scitum per prophetas? respondeo. Dicendum est quod sic, tamen inquantum pertinebat ad evangelium, vel non ita aperte sicut apostoli sciverunt. deinde cum dicit nunc autem, etc., agit de manifestatione eius, et primo ostendit quibus manifestatum est; secundo ostendit quare manifestatum est eis, ibi quibus voluit. dicit ergo: manifestatum est nunc, scilicet tempore gratiae. Ii cor. Iii: ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Haec autem est scientia sanctorum. sap. X, 10: dedit illi scientiam sanctorum, etc.. Iob xxxvi, 33: annuntiat de ea amico suo, etc.. sed hoc non propter eorum merita, sed propter beneplacitum suum. Unde dicit quibus voluit deus, etc.. Io. Xv, 15: quae audivi a patre meo, nota feci vobis.

Et subdit: non vos me elegistis, sed ego elegi vos, etc.. Matth. Xi, 26: ita placitum fuit ante te. notas facere divitias gloriae sacramenti huius, quia per hoc quod ista fuerunt occulta, deus apparet abundanter gloriosus. Nam olim notus in iudaea deus, sed per hoc sacramentum conversionis gentilium gloria dei notificatur per totum mundum. Io. Xvii, 4: ego te clarificavi, etc..

Et hoc in gentibus, scilicet quod completur in eis. Rom. V, 2: gloriamur in spe gloriae filiorum dei.

Et rom. Xi, 33: o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae dei. hoc verbum est quod est Christus, id est, quod per Christum adipiscimur, scilicet spem gloriae, quae olim videbatur promissa solum iudaeis. Act. X, 45: mirabantur quod et in nationes diffusa est gratia, etc.. Rom. V, 1: iustificati ex fide pacem habeamus, etc..

Et post: et gloriamur in spe gloriae filiorum dei, etc.. Is. Xi, 10: radix iesse qui stat in signum populorum, etc.. sic ergo ostenditur origo ministerii et finis. sed subdit usum eius, cum dicit quem nos, etc..

Et circa hoc tria facit, quia primo ostendit usum eius; secundo fructum, ibi ut exhibeamus, tertio auxilium sibi impensum ad consequendum etc.; usum, ibi in quo et laboro. usus eius est nuntiare Christum

Et ponit usum et modum utendi. Ps. Ix, 11: annuntiate inter gentes studia eius, etc.. i io. I, 1: quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, etc.. modus ponitur ibi corripientes, etc., quod est perfecta annuntiatio, quia omni homini, non solum iudaeis. Matth. Ult.: docete omnes gentes, etc.. Modus etiam eius est docere veritatem, et refellere falsitatem

Et ideo dicit corripientes omnem hominem, vel infideles in vita ii cor. X, 4: arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, etc..

Et docentes omnem hominem in omni sapientia, scilicet quae est cognitio dei. Sap. Xv, 3: nosse enim te, consummata iustitia est, et scire iustitiam et veritatem tuam radix est immortalitatis, etc..

Et i cor. Ii, 6: sapientiam loquimur, etc.. fructus autem hic est quod homines ducuntur ad perfectum. Unde dicit ut exhibeamus omnem hominem, scilicet cuiuscumque conditionis, perfectum, non in lege, sed in Christo. Matth. V, 48: estote perfecti, etc.. sed numquid quilibet tenetur ad perfectionem? non, sed intentio praedicatoris ad hoc debet esse. Est autem duplex perfectio charitatis: una de necessitate praecepti, scilicet ut in corde nihil admittat contrarium deo. matth. Xxii, 37: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo, etc.. Alia de necessitate consilii, ut abstineat etiam a licitis, et haec est perfectio supererogationis. Sed ad hoc habuit auxilium a deo. unde dicit in quo laboro certando contra infideles et peccatores. Ii tim. Ii, 3: labora sicut bonus miles Christi, etc.. Item eiusdem iv, 7: bonum certamen certavi, etc.

Et hoc secundum operationem eius. I cor. c. Xv, 10: gratia dei mecum. Quam operatur in me, quia hoc facit deus in me, in virtute miraculorum, scilicet praebendo virtutem. lc. Ult.: sedete in civitate donec induamini virtute ex alto.
093

CAPUT 2

8
(
Col 2,1-4)

LECTIO 1: Colossenses 2,1-4

1 Voló enim vos scire qualem. sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiceae, et quicumque non vide-runt faciera meam in carne,
2 ut consoleníur corda ipsorum inslructi in chántate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris et leste Cliristi;
3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scienliae absconditi.
4 Hoc autem dico ut nenio vos decipiat in sublimitate sermonum.

Supra commendavit statum fidelium, qui est gratiae, et actorem, scilicet Christum, hic protegit eos contra contrariantia huic statui, et primo contra doctrinam corrumpentem; secundo contra perversos mores, iii capite, ibi igitur si consurrexistis. circa primum duo facit, quia primo ostendit sollicitudinem de eorum statu; secundo tuetur eos contra malam doctrinam, ibi hoc autem dico. iterum prima pars dividitur in tres particulas. quia primo ponit sollicitudinem; secundo personas de quibus sollicitatur, ibi pro vobis; tertio de quo sit sollicitus, ibi ut consolentur. dicit ergo volo enim vos scire qualem habeam sollicitudinem, scilicet magnam

Et hoc pertinet ad bonum praelatum. rom. Xii, 8: qui praeest in sollicitudine. lc. Ii, 8: pastores erant in eadem regione vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum

Et non solum pro a se conversis et sibi praesentibus, sed etiam pro aliis. Unde dicit pro vobis, scilicet quos non vidi corpore, sed mente, et non solum pro istis, sed etiam pro illis qui non viderunt, etc.. Sollicitus quippe erat pro toto mundo. Sap. Viii, v. 24: in veste poderis aaron totus erat orbis terrarum, etc.. Sic in mente apostoli. Ii cor. c. Xi, 28: praeter ea quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum, etc.. sed de quibus magis sollicitatur? respondeo, de non visis, quantum ad aliquid, quia nesciebat quid fieret circa eos, non autem simpliciter. deinde cum dicit ut consolentur, ostendit de quo sollicitus sit, scilicet de eorum consolatione.

Et primo hoc ponit; secundo, quomodo possit hoc haberi, ibi instructi. dicit ergo ut consolentur, id est, per me habeant consolationem spiritualem, cuius consolationis factivum est bonum. Est enim factivum gaudii, ut qui tristatur de aliquo, consoletur de alio aeque bono. duo autem sunt quae consolantur nos, scilicet meditatio sapientiae, sap. Viii, 9: erit allocutio cogitationis et taedii mei. Aliud est oratio. Iac. V, 13: tristatur quis in vobis? oret; aequo animo est? psallat. consequenter cum dicit instructi, etc., ponit specialiter sapientiae instructionem. duplex est hic littera, scilicet quae dicta est, et quae habetur in glossa sic: ut consolentur corda ipsorum instructorum, etc., ad cognoscendum, etc..

Et est idem sensus. instructio ergo sapientiae consolatur contra mala temporalia. Debet autem hic esse instructus de via, et ideo dicit in charitate, quae scilicet est via ad deum. I cor. Xii, 31: adhuc excellentiorem viam vobis demonstro, si linguis, etc.. instructi ergo in charitate qua deus nos diligit, et qua nos eum diligimus. Utrumque enim nos consolatur, scilicet et quia dominus diligit nos. Gal. Ii, 20: vivo ego, etc.

Et post: qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me, etc.. Eph. Ii, 4: dives in misericordia, propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos, etc.. Item quia nos deum diligimus, nos consolamur, quia consolatio est amici, si pro eo sustineat mala. Eccli. Xxii, v. 31: et si evenerint mihi mala, propter illum sustinebo

Et subdit et in omnes divitias, id est, in omni capacitate. intellectus enim noster est in potentia ad aliquid cognoscendum; sed intellectus angeli in sua creatione impletus est scientia intelligibilium

Et ideo oportet quod nostro intellectui humano superveniat scientia, vel per disciplinam: sed haec est insufficiens, quia numquam aliquid tantum potest sciri sic, quod capacitatem eius impleat; vel per revelationem divinam et donum dei: et haec est sufficiens. Eccli. Xv, 5: implevit eum dominus spiritu sapientiae et intellectus, etc..

Et ideo dicit plenitudinis intellectus, id est, in copiam. Sap. Viii, 5: quid sapientia locupletius? is. Xxxiii, 6: divitiae salutis sapientia et scientia. instructi ergo in copia divinae sapientiae, quae copia implet intellectum.

Et hoc habebimus cognoscendo deum.

Et ideo dicit in agnitionem mysterii, etc., id est, ad cognoscendum veritatem sacramenti huius occulti, scilicet quod deus sit pater iesu Christi. Vel mysterii dei patris, quod est Christus. Ideo dicitur matth. Xi, 25 de apostolis: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Vel in agnitione aeternae generationis et incarnationis Christi. Sap. Vi, c. 16: cogitare ergo de illa sensus est consummatus. augustinus: beatus qui te novit, infelix qui te non novit. Per cognitionem dei habet homo omnem plenitudinem. Io. c. Xvii, 3: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum deum, etc.. sed numquid per cognitionem Christi impletur intellectus? respondeo sic, quia in eo sunt omnes thesauri, etc.. Deus habet omnium rerum notitiam, et haec notitia comparatur thesauro. Sap. Vii, 14: infinitus enim est thesaurus hominibus, etc.. thesaurus est divitiae congregatae, sed effusae non dicuntur thesaurus, sed quae in uno sunt. Deus enim sapientiam suam sparsit super omnia opera sua, eccli. I, 10.

Et secundum hoc non habet rationem thesauri, sed secundum quod huiusmodi rationes uniuntur in uno, scilicet sapientia divina, et omnes huiusmodi thesauri sunt in Christo. Sapientia enim est cognitio divinorum, scientia vero est creaturarum cognitio. Quicquid autem de deo potest sciri pertinens ad sapientiam, totum deus abundanter in se cognoscit. item, quicquid potest cognosci de creaturis, cognoscit in se supereminenter. Quicquid autem in sapientia dei est, est in verbo suo uno, quia uno simplici actu intellectus cognoscit omnia, quia in eo non est scientia in potentia nec in habitu.

Et ideo in isto verbo sunt omnes thesauri, etc.. sed addit absconditi, quia quod mihi aliquid absconditur, contingit dupliciter, scilicet vel propter debilitatem intellectus mei, vel propter velamen oppositum, sicut quis non videt candelam, vel quia caecus est, vel velata est. Ita in verbo dei sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae, sed absconditi nobis qui non habemus limpidos oculos, sed lippos. Io. Xii, 35: adhuc modicum lumen in vobis est, et quia est velatum duplici velamine, scilicet creaturae, quia intellectus noster nunc ad illam cognitionem non potest nisi per similitudinem creaturarum. Rom. I, v. 20: invisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, etc.. Secundo est velatum in carne, io. I, 14: et verbum caro factum est.

Et si aliquid videmus de deo, non tamen totum. Is. Xlv, 15: vere tu es absconditus. Num. Xx, 6: aperi eis thesaurum tuum. ponamus quod aliquis habeat candelam velatam, non quaereret aliunde lumen; sed potius quod habitum ab eo reveletur, et ideo non oportet sapientiam quaerere nisi in Christo. i cor. Ii, 2: non existimavi me aliquid scire, nisi Christum iesum, etc..

Et i io. Iii, v. 2: cum apparuerit, id est, revelabitur, similes ei erimus, scilicet omnia scientes; sicut qui haberet librum ubi esset tota scientia, non quaereret nisi ut sciret illum librum, sic et nos non oportet amplius quaerere nisi Christum. deinde cum dicit hoc autem dico, etc., instruit et monet eos contra doctrinam corrumpentem. seducebantur autem a quibusdam philosophis contra fidem, et ab haereticis qui docebant observantias legalium. Ideo primo instruit eos contra philosophos, secundo contra iudaizantes, ibi in quo et circumcisi. in scientia vero mundana duo continentur, quia est quaedam scientia loquendi, et quaedam scientia rerum, et ideo dupliciter possunt decipere. Ideo primo munit eos contra philosophos decipientes eos per scientiam loquendi; secundo contra decipientes eos per scientiam rerum, ibi videte ne quis. primo manifestat deceptionem; secundo assignat rationem, ibi nam si corpore. dicit ergo: dico quod in Christo est omnis scientia.

Et hoc dico, ne quaerentes alibi scientiam, decipiamini.

Et dicit ut nemo, id est nec demosthenes, nec tullius, vos decipiat in sublimitate sermonis. Is. Xxxiii, 19: populum imprudentem non videbis, populum alti sermonis, etc.. sed numquid est peccatum uti sermonibus sublimibus? respondeo. Non, quia etiam sancti viri elegantius loquuntur quam etiam rhetores mundi, sicut ambrosius, hieronymus, et leo papa. Nam si licet uti ad persuadendum in malo ornata locutione, multo magis in bono.
093 CP2

9
(
Col 2,5-10)

LECTIO 2: Colossenses 2,5-10

5 Nam etsi corpore absens sum, sed spiritw vobiscüm sum, gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est, fidei vestrae.
6 Sicut ergo accepistis Iesum Christum Dominum nostrum, in ipso atribuíate,
7 radicati et superaedificati in Ipso, et confirmati in fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.
8 Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum;
9 quia in Ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corpo-raliter;
10 et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis.

Supra monuit ne per aliquam fallaciam sermonis decidant a fide, hic ponit rationem monitionis, quae sumitur ex bonis quae in istis erant, quae non debebant perdere, sed proficere in eis.

Et primo commemorat bona habita; secundo ostendit quomodo in eis proficiant, ibi sicut ergo. circa primum duo facit; quia primo ostendit qualiter sunt sibi nota bona eorum; secundo quae bona in eis sunt, ibi gaudens. dicit ergo nam et si, etc.; quasi dicat: licet non praedicaverim vobis, nec vestra facta oculis videam, tamen spiritus vobis intersum per affectionem gaudens de bonis vestris. I cor. V, 3: absens quidem corpore, praesens vero spiritu. Prov. X, 1: filius sapiens laetificat patrem, etc..

Et hoc quia revelabatur sibi per spiritum sanctum, et ideo dicit sed spiritu vobiscum sum. Iv reg. V, v. 26: nonne cor meum in praesenti erat, quando reversus est homo de curru in occursum tui, etc.. gaudens, inquam, sum, quia videns sum ordinem, id est, ordinatam vestram conversationem. i cor. Xiv, 40: omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis. Iud. V, v. 20: stellae manentes in ordine et cursu suo, etc..

Et firmamentum, etc.. Ii tim. Ii, v. 19: firmum fundamentum dei stat, etc.

Et hoc in Christo. Eph. Iii, 17: habitare Christum per fidem in cordibus vestris, etc.. ecclesia enim est spirituale aedificium. Eph. c. Ii, 21: in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in domino. Huius autem bonitas consistit in debito fundamento, quod est fides, et in debita superaedificatione

Et ideo haec duo posuit. deinde cum dicit sicut ergo, etc., monet eos ad haec servanda.

Et primo ad proficiendum, secundo ad persistendum, tertio ad gratias agendum. dicit ergo sicut accepistis Christum dominum nostrum, non pervertendo, in ipso ambulate. Rom. Xii, 9: adhaerentes bono. ecclesia quandoque comparatur spirituali aedificio. i cor. Iii, 17: templum dei sanctum est, quod estis vos. Quandoque arbori, quia fert fructum.

Et eadem est comparatio fundamenti ad domum, et radicis ad arborem, quia utriusque firmitas est radix et fundamentum: Christus. Is. Xi, 10: erit radix iesse quae stat in signum populorum. I cor. Iii, v. 11: fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus iesus. ideo dicit radicati, scilicet sicut boni rami, et superaedificati in ipso, et confirmati, scilicet sicut boni lapides, hoc est si perstiteritis in fide eius. I petr. Ult.: adversarius vester, etc., et post: cui resistite fortes in fide, etc..

Et hoc sicut didicistis, scilicet in vera fide. Gal. I, 9: si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit, etc.. abundantes in illo in gratiarum actione, id est, gratias agentes abundanter. I thess. ult.: in omnibus gratias agite. Ii mach. c. I, 11: de magnis periculis a deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi, etc.. deinde cum dicit videte, monet ne decipiantur per vanam sapientiam.

Et primo ponit monitionem, secundo rationem, ibi in ipso. circa primum, primo docet vitare quod potest decipere; secundo ostendit quare illud decipiat, ibi secundum traditionem. sed quod aliquis decipiatur per sapientiam saecularem, dupliciter contingit, scilicet quandoque per principia realia philosophiae, quandoque per sophisticas rationes.

Et utrasque docet cavere. Unde dicit ne quis, etc., id est, per philosophica documenta. Is. c. Xlvii, 10: sapientia tua et scientia haec decepit te. Multi enim sunt propter philosophiam decepti a fide deviantes. Ier. X, 14: stultus est factus omnis homo a scientia sua. quantum ad secundum dicit et inanem fallaciam, quae non fundatur nisi super apparenti involutione verborum. Eph. V, 6: nemo vos seducat inanibus verbis. sed quomodo seducens? qui seducit, oportet habere aliquid apparens, et aliquid non existens. Ideo primo ponit principium apparentiae; secundo defectum existentiae. principium apparentiae est duplex, id est, auctoritas philosophorum et quantum ad hoc dicit secundum traditionem hominum, id est, secundum ea quae aliqui tradiderunt propria ratione. Ps. Xciii, 11: dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. aliud est adinventio rationis, quando scilicet aliquis vult metiri ea quae sunt fidei, secundum principia rerum et non secundum sapientiam divinam. Ex hoc enim multi decipiuntur

Et ideo dicit secundum elementa mundi, etc.. Sap. Xiii, 1: neque operibus attendentes cognoverunt quis esset artifex, etc.. quanto enim causa est altior, tanto habet superiorem effectum. Unde qui voluerit considerare effectus superiores secundum causas inferiores, decipitur; ut si quis consideret motum aquae secundum virtutem aquae, non potest scire causam refluxus maris, sed sic, si consideret eum secundum virtutem lunae. unde multo magis decipitur qui considerat proprios dei effectus secundum elementa mundi.

Et haec est causa apparentiae. sed numquid sunt semper respuendae traditiones hominum et rationes? respondeo: non, sed tunc quando procedit physica ratio secundum illas, et non secundum Christum. Infra eodem: non tenentes caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum dei. vel potest exponi secundum elementa mundi, mensurando scilicet veritatem fidei secundum veritatem creaturarum. Vel hoc dicit propter idololatras colentes idola, et dicentes iovem caelum. Vel secundum iudaeos, ut sit sensus per philosophiam, id est, per rationem volentium trahere ad legalia, secundum elementa mundi, id est secundum observationes corporales. Gal. Iv, 3: sub elementis mundi eramus servientes. Sed prima expositio est melior. deinde cum dicit quia in ipso, etc., ponit rationem praedictorum, dicens: quidquid non est secundum Christum, respuendum est. Sed numquid est Christus tantus, ut pro eo omnia respui debeant? et respondet quod ita: quod ostendit tripliciter. primo per comparationem ad divinitatem; secundo per comparationem ad fideles, ibi et estis; tertio per comparationem ad angelos, ibi qui est caput. dicit ergo: ideo respuendum est quod est contra eum, quia ipse est deus. unde plus est ei standum quam omnibus, quia in ipso habitat, etc.. Deus enim est in omnibus, sed in quibusdam per participationem similitudinis suae bonitatis, ut in lapide et aliis huiusmodi.

Et talia non sunt deus, sed habent in se aliquid dei; non eius substantiam, sed similitudinem eius bonitatis

Et ideo non habitat in eis plenitudo divinitatis, quia non est ibi secundum substantiam. item est in mentibus sanctis per operationem, quae per amorem et cognitionem attingunt deum.

Et ideo deus est in eis secundum gratiam, sed non corporaliter, sed secundum effectum gratiae; nec est plenitudo, sed secundum aliquos effectus terminatos. sed in Christo est corporaliter, quod exponitur tripliciter. corpus enim dividitur contra umbram. infra eodem: quae sunt umbra futurorum, etc..

Et sic deum contingit dupliciter inhabitare, vel secundum umbram, vel corporaliter, id est realiter. Primo modo inhabitabat in veteri lege, sed in Christo inhabitabat corporaliter, id est realiter et secundum veritatem. secundo modo exponitur, quia alii sancti inhabitantur solum secundum animam, non secundum corpus. Rom. Vii, 18: scio quod non habitat in me, id est in carne mea, bonum; sed in Christo divinitas inhabitat corporaliter: quia inhabitatio dei, qua sanctos inhabitat, est per operationem, idest per amorem et cognitionem, quod est opus solius mentis rationalis; sed in Christo inhabitat per assumptionem hominis in unitatem personae. unde quidquid pertinet ad hominem, totum inhabitatur a deo: et ideo caro et mens inhabitatur, quia ambo sunt unita verbo. Io. c. I, 14: et, verbum caro factum est. sed tertio modo est sensus. Tribus enim modis est deus in rebus. Unus est communis per potentiam, praesentiam, et essentiam; alius per gratiam in sanctis; tertius modus est singularis in Christo per unionem. Corpus autem tres dimensiones habet.

Et plenitudo divinitatis his modis in Christo superabundat; ideo corporaliter dicitur in eo esse.

Et primus quidem modus est quasi longitudo, quia se extendit ad omnia; item latitudo est per charitatem; item quantum ad profundum, incomprehensibilis. sed ex hoc nestorius errat, dicens unionem factam per inhabitationem tantum, dicens verbum inhabitasse carnem. Sed contra hoc est quod apostolus dicit, phil. Ii, 7: exinanivit semetipsum, etc.. Habitare autem hominem non est exinanire, sed hominem fieri, et subdit: in similitudinem hominum factus, et ideo habitabilis dicitur Christus, non quasi alius sit qui habitat et qui inhabitatur, sed ipse est et homo et deus, in quo habitat plenitudo divinitatis. deinde cum dicit et estis in illo, etc., ostendit idem per comparationem ad alios. Quasi dicat: omnia accepistis. Io. I, v. 16: de plenitudine eius, etc.. sciendum est autem quod platonici dicunt, quod divina dona perveniunt ad homines mediantibus substantiis separatis.

Et hoc est verum etiam secundum dionysium, sed hoc est quoddam speciale, quia ab eo immediate qui replet angelos. Io. I, 18: unigenitus dei filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit, etc.. hebr. Ii, 3: cum initium accepisset enarrari per dominum ab his qui audierunt, etc.

Et ideo dicit qui est caput omnis principatus et potestatis, inquantum est rex eorum et dominus, non per conformitatem naturae, quia sic caput est hominum.

Et tangit istos ordines, qui videntur habere quamdam praeeminentiam.
093 CP2


Aquinatis - ad Colossenses 6