Aquinatis - ad Colossenses 10

10
(
Col 2,11-15)

LECTIO 3: Colossenses 2,11-15

11 In quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta, in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi;
12 consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fi-dem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis.
13 Et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta;
14 delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis. Et ipsum tulit de medio, affi-gens illud cruci.
15 Et expolians principatus et potestates, traduxit confi-denter, palam triumphans illos in seipso.

Supra munivit fideles contra deceptiones saecularis sapientiae, hic instruit et munit eos contra haereticos, volentes eos ad legalia trahere, quos primo docet vitare; secundo excludit eorum falsam seductionem, ibi nemo, etc.. iterum prima in duas, quia primo ostendit legalia esse impleta in Christo; secundo ea excludit, ostendens quod non tenentur ad ipsa, ibi nemo vos. inter legalia autem primum est circumcisio, in qua iudaei profitebantur observantiam veteris legis: sicut nos in baptismo profitemur observantiam novae legis. gal. V, 3: testificor omni circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae. unde dicit quod fideles sunt circumcisi quadam spirituali circumcisione. Ex quo sequitur quod illa cessat. Unde primo ostendit quali circumcisione sunt circumcisi; secundo in quo accipitur haec circumcisio, ibi consepulti; tertio assignat rationem huius circumcisionis, ibi et vos cum mortui. circa primum sciendum est quod duplex est circumcisio, scilicet carnalis et spiritualis. per Christum vero sumus circumcisi, non circumcisione carnali, sed spirituali

Et ideo primo excludit carnalem; secundo adstruit spiritualem. dicit ergo: in quo, scilicet Christo, circumcisi estis circumcisione non manufacta. rom. Ii, 28: non enim qui in manifesto iudaeus est; neque quae in manifesto in carne est circumcisio, sed qui in abscondito iudaeus est, et circumcisio cordis in spiritu, non littera, etc.. in expoliatione corporis carnis. hoc dupliciter potest legi. Uno modo sic. dico: circumcisi, non manufacta circumcisione, vos dico manentes, in expoliatione, etc., id est, carnalis corruptionis, secundum illud i cor. Xv, 50: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, etc.; quasi dicat: ideo circumcisi, quia non habetis iam vitia carnis. infra iii, 9: expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, etc.. vel, dico, circumcisione non manufacta, quae circumcisio manufacta consistit in expoliatione corporis carnis, quae abscinditur ab alia. Unde alia littera habet: cutis carnis, scilicet corporis carnis, id est particulae corporis, quae est caro, non quod aliud sit corpus et aliud caro.

Et dicit carnis, alludens legi, ubi fit mentio de carne. Gen. Xvii, 11: circumcidetis carnem praeputii vestri, etc..

Et hoc ut ostenderet, quod est quaedam carnalis observantia. sed nos non tali sumus circumcisi, sed circumcisione Christi. Sicut enim Christus assumpsit similitudinem carnis peccati, id est carnem passibilem, ut a peccato liberaret; ita et remedia legis, ut a legis observantia liberaret. Vel quam Christus facit in nobis, quae est spiritualis circumcisio, ut dicitur rom. Ii, 29, non littera, sed spiritu. secundo ostendit quod adepti sumus eam in baptismo, et sic baptismus est spiritualis circumcisio.

Et primo ostendit quod in baptismo exhibetur figura mortis Christi; secundo quod in eo accipitur conformitas ad resurrectionem Christi, ibi in quo et resurrexistis. dicit ergo consepulti, etc.. Quia in eo exprimitur similitudo mortis Christi, ut sicut Christus ponitur primo in cruce, et postea in sepulchro: ita qui baptizatur, ponitur sub aqua, et ter, sicut stetit Christus triduo in sepulchro. Consepulti etiam, id est, baptizati ad similitudinem mortis Christi, ut sicut in ea destruxit peccatum, ita et in baptismo

Et sicut resurrexit de sepulchro, ita et nos a peccatis in re, et a corruptione carnis in spe.

Et hoc per fidem operationis dei, quia virtute dei resuscitatus est. Ps. xl, 11: resuscita me, et retribuam eis, etc..

Et credens hanc resurrectionem fit particeps huius resurrectionis. Rom. Viii, 11: qui suscitavit iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra. Sed et Christus resuscitavit se. Eadem est enim operatio patris et filii. Ps. Cvii, 3: exurgam diluculo, etc.. deinde cum dicit et vos cum, etc., ostendit rationem similitudinis; et primo ostendit similitudinem; secundo modum dictorum, ibi delens, etc.. littera non est difficilis. Dixi vos circumcisos, quia consepulti estis Christo in baptismo.

Et comparavit baptismum sepulturae et morti. Sed potest dici quod ad propositum magis esset si dicatur, quod primo ostenditur quod baptismus sit circumcisio; secundo ostendit rationem quare, quia scilicet peccatum est superfluitas, et caro praeputii est superfluitas. Idem ergo est deponi peccatum, et praeputium. Sed in baptismo deponitur peccatum, ergo est idem quod circumcisio

Et ideo dicit cum essetis mortui in delictis, id est, propter delicta vestra. Ps. xxxiii, 22: mors peccatorum pessima.

Et praeputio carnis vestrae, id est, carnalis concupiscentiae, quod pertinet ad originale, quasi astricti reatu malorum actuum et peccati mortalis. hoc faciens Christus, convivificavit, etc.. Eph. Ii, 1: cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, etc..

Et hoc removens a vobis omne peccatum, condonans et remittens vobis omnia delicta. idem est igitur circumcidi et convivificari, et hoc in baptismo per remedium mortis peccati, et cum circumcidimur per remotionem peccati originalis. sed quomodo condonavit? respondeo. dicendum est quod homo peccando duo incurrit, scilicet reatum culpae, et servitutem diaboli.

Et ideo dicit quomodo sunt peccata condonata. primo quantum ad remotionem servitutis diabolicae; secundo ponit ablationem reatus culpae, ibi expolians, etc.. dicit ergo delens, etc.. Quod decretum dupliciter potest intelligi. Uno modo lex vetus. Eph. Ii, 15: legem mandatorum decretis evacuans, etc..

Et sic loquitur hic ad iudaeos; quasi dicat: et vos convivificavit. chirographum est scriptura manualis, et proprie fit pro cautione contractuum. Quicumque frangit decretum dei, efficitur reus culpae.

Et hic reatus consistit et in memoria hominis inde perturbata et maculata, et in memoria dei iudicaturi, et daemonum qui cruciaturi sunt. Hoc ergo remanens in memoria, vocatur chirographum: Christus ergo est qui condonavit omnia, et hoc delens chirographum, id est memoriam transgressionis, quod, chirographum vel decretum, erat adversus nos, quia utrumque erat contra nos. Lex quidem, quia faciebat cognitionem peccati, et non iuvabat; chirographum autem, quia memoria transgressionis ad puniendum erat

Et dicit decreti, quia non remittit sic ut faciat quod non peccaveris, sed quia non est in memoria dei ad puniendum, nec in daemonis memoria ad accusandum, nec in te ad contristandum. Ps. Xxxi, 1: beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata, etc.. vel communiter loquitur non solum ad iudaeos, sed ad omnes. Unum decretum factum est primo homini, gen. Ii, 16: ex omni ligno paradisi comede, de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas. In quacumque die comederis, morte morieris. sed huiusmodi decretum est homo transgressus, et propter hoc in memoria est chirographum contrarium nobis, quod Christus delevit

Et quomodo? in cruce, quando tulit ipsum de medio, etc.. Consuetudo enim erat quod solvens omnia ad quae quis tenebatur, scindebatur chirographum. Homo autem erat in peccato, sed Christus solvit pro bonis patiendo. Ps. Lxviii, 5: quae non rapui, tunc exolvebam.

Et ideo simul cum morte Christi, hoc chirographum est destructum, et ideo dicit tulit de medio, id est sustulit de rerum natura, et hoc affigens illud cruci, per quam satisfaciens deo tulit peccatum nostrum. deinde cum dicit expolians, etc., ostendit quomodo liberavit a servitute peccati. detur enim quod usurarius propter cautionem teneat hominem captum, non sufficeret destructio cautionis, nisi liberaretur. Sic et Christus.

Et ideo dicit expolians, etc.. haec expoliatio refertur ad sanctos mortuos ante passionem Christi, et sic Christus eos de inferno expoliando liberavit. Zach. Ix, 11: tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non erat aqua. Is. c. Xlix, 25: equidem et captivitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. si autem intelligatur de vivis, sic expoliavit eos, scilicet daemonibus. Lc. Xi, 22: si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet. Io. Xii, 31: princeps huius mundi eiicietur foras. dicit ergo expolians principatus et potestates id est, ipsos daemones. Eph. Ult.: adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, etc.. traduxit ipsos sanctos confidenter tamquam auctoritatem habens: in caelum, quantum ad mortuos; et quantum ad vivos, in regnum gloriae vel gratiae suae. Vel traduxit, id est, extra duxit, id est, expulit principatus ex homine. Is. Li, 9: induere fortitudinem brachium domini, etc.. palam, id est evidenti iudicio, quo cognoscatur quod traducti sunt. Olim enim totus mundus servivit idolis, nunc non. Vel palam, id est, coram multitudine angelorum, tum quia descendit ad infernum sanctorum, tum quia ascendit in caelum.

Et hoc triumphans in semetipso, id est, in sua virtute. phil. Iii, 21: secundum operationem qua possit etiam subiicere sibi omnia. alia littera sic habet: et exuens se carne, principatus et potestates exemplavit fiducialiter triumphans.

Et exponitur sic: exuens se carne, id est, mortalitate. I cor. Xv, v. 50: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, id est, mortalitas carnalis corruptionis. rom. Vi, 9: Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. ii cor. V, 16: et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus. Exemplavit, id est, in se exemplum praebuit, quomodo sunt vincendi. reliqua non mutantur.
093 CP2

11
(
Col 2,16-23)

LECTIO 4: Colossenses 2,16-23

16 Nemo ergo vos iudicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum;
17 quae sunt umbra futurorum, cor pus autem Christi.
18 Nemo vos seducat volens in humüitate et religione an-gelorum, quae non vidit, ambulans, frustra inflatus sensu carnis suae,
19 et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in aug-menturn Dei.
20 Si ergo morlui estis cum Christo ab elementis huius mundi, quid adhuc tamquam viventes in mundo discernitis?
21 Ne tetigeritis, ñeque gustaveritis, ñeque contrectaveritis.
22 Quae sunt omnia in interitum ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum.
23 Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilüate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.

Supra ostendit legalia esse impleta in Christo propter circumcisionem in eo impletam, quae est legalium professio, hic concludit eos non obligari ad legalia praecepta caeremonialia. Caeremonialia vero erant quatuor, scilicet sacrificia, sacra, sacramenta, et observantiae. Sacrificia immolabantur deo, ut oves, vituli, et huiusmodi. sacra erant sicut vasa, et solemnia tempora. Sacramenta erant tria, scilicet circumcisio, agnus paschalis, et consecratio sacerdotum. observantiae autem erant ea, quae pertinebant ad singularem conversationem populi israel, ut cibi, vestes, et huiusmodi. quaedam vero praedictorum pertinebant ad quosdam, ut sacrificia, vasa, et alia huiusmodi; quaedam ad omnes. de primis autem non facit mentionem, sed de tangentibus totum populum, sicut nunc baptismus. facit autem mentionem de observantiis, quia abstinebant a certis cibis, lev. c. Xi, 26, ut de quadrupedibus, ab his quae ungulam non dividunt. In potu etiam, vas quod non haberet operculum, immundum erat, et quicquid in eo erat.

Et ideo quantum ad hoc dicit nemo vos iudicet in cibo, id est condemnabiles putet in hoc quod utimini cibis vel potibus prohibitis in lege. Rom. c. Xiv, 3: qui non manducat, manducantem non iudicet, etc.. item facit mentionem de sacris ad temporum solemnitatem pertinentibus. in veteri autem lege erat solemnitas iugis, ut sacrificium vespertinum et matutinum; quaedam autem quae certis temporibus fiebant, et horum: quaedam fiebant pluries in anno, quaedam semel tantum, sicut pascha, scenopegia, et pentecostes; sed sabbatum, et neomenia pluries, quia illud qualibet hebdomada, istud semel in mense

Et huius ratio erat, quia omnia festa tendunt ad honorem dei. Impendimus autem deo honorem, vel propter aliquod aeternum, et sic est iuge sacrificium; vel propter aliquod temporale, et hoc quantum ad totum hominum statum; et sic sunt duo, scilicet creationis beneficium, et sic est sabbatum. Ex. Xx, v. 8: memento ut diem sabbati sanctifices, et ratio ponitur ibi: quia septimo die requievit

Et ratio allegorica est, quia significat quietem Christi in sepulchro; et anagogice, quietem animae in deo. Aliud est beneficium propagationis et conservationis, quod etiam fit per tempus.

Et quia iudaei observabant tempora a luna, ideo dicit festum neomeniae, id est, novae lunae. Sunt etiam aliae causae, scilicet liberationis specialis, et sic superadditae sunt aliae solemnitates; et ideo dicit aut in parte diei festi, aut neomeniae, quae fit quolibet mense aut sabbatorum, pro qualibet septimana.

Et dicit sabbatorum, quia sabbatum est requies, et isti habebant plura sabbata, quia septimum diem et septem septimanas, scilicet pentecosten, quae in septima septimana est a pascha, quae est principium anni, et septimum mensem, et septimum annum, in quo fit remissio debitorum. item septima septimana annorum, id est, in iubilaeo.

Et ideo dicit sabbatorum; quasi dicat: nullus vos condemnet, quia haec non observatis

Et hoc quia sunt umbrae futurorum, scilicet Christi.

Et ideo veniente veritate, debet cessare umbra. Corpus autem Christi, id est, corpus pertinens ad Christum. quando quis videt umbram, sperat quod corpus sequatur. Legalia autem sunt umbra praecedens Christum, et eum figurabant venturum

Et ideo dicit corpus, id est, veritas rei pertinet ad Christum; sed umbra ad legem. deinde cum dicit nemo vos seducat, etc., loquitur contra seductores et deceptores

Et primo monet ut non decipiantur; secundo arguit deceptos, ibi si ergo mortui. item primo reddit cautos a seductione; secundo ostendit per quid seducantur, ibi volens in humilitate; tertio in quo deficiat, ibi quae non vidit. dicit ergo nemo vos seducat, scilicet a veritate quam dixi. Eph. V, 6: nemo vos seducat inanibus verbis. seducunt enim in humilitate isti pseudo-apostoli introducentes legalia, quia utebantur simulata sanctitate. sanctitas autem in duobus consistit, scilicet in humili conversatione, et cultura dei. Isti autem ostendebant humilem conversationem, cum apparebat eos non curare de rebus mundi

Et ideo dicit in humilitate. Eccli. Xix, 23: est qui nequiter se humiliat, et interiora eius plena sunt dolo. Item dicebant se praedicare ad reverentiam dei.

Et ideo dicit et religione angelorum. Religio enim est secundum tullium, quae cuidam naturae, quam divinam vocant, cultum et caeremoniam affert. ii tim. Iii, 5: habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem eius abnegantes

Et secundum glossam legitur sic: in religione, etc., quia per hoc intendunt, quod videantur esse angeli, id est, nuntii dei. matth. Vii, 15: attendite a falsis prophetis etc.. Vel in religione angelorum ad litteram, quia vetus lex est tradita per angelos in manu mediatoris, ut dicitur gal. Iii, 19. Hebr. c. Ii, 2: si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, etc..

Et isti dicebant cultum legis observandum quia tradita per angelos. sed tamen triplex est eorum defectus, scilicet scientiae, iustitiae et fidei

Et quantum ad primum dicit volens quae non vidit, id est, intellexit persuadere, et semper repetere: nemo vos seducat. Isti enim nesciebant quo fine data esset lex. I tim. I, v. 7: volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant. quantum ad secundum dicit ambulans frustra inflatus, licet sic humilitatem praetendant.

Et ponit duo, scilicet quod religio eorum sit inutilis, quia ambulant frustra, scilicet operantes opera quae non prosunt ad vitam aeternam. Sap. Iii, 11: inutilia sunt opera eorum. Iob xxxix, 16: frustra laboravit nullo timore cogente. item, quod praetendunt falsam humilitatem. unde dicit inflatus, etc.. Differentia est inter inflatum et pinguem; quia pingues, veritatis sunt pleni, inflati vero vacui, sed vento extensi. Qui ergo vere sunt humiles, sunt pleni, sed qui apparent tantum inflati, sunt vacui. Sap. Iv, 19: dirumpe illos inflatos sine voce. Hoc sensu intelligitur illud scientia inflat i cor. Viii, 1. Haec sapientia est gravis, scilicet quia inflat, non quae ex deo. matth. Xvi, 17: caro et sanguis non revelavit tibi, etc.. quantum ad tertium dicit non tenens caput, scilicet Christum per fidem.

Et talis decipitur, quia sine Christo est in tenebris. i tim. Vi, 3: si quis non acquiescit sanis verbis, etc.. sed quare est caput? respondet, dicens: quia ab eo dependet totum bonum corporis, scilicet ecclesiae. In corpore enim naturali sunt duo bona, scilicet compactio membrorum, et augmentum corporis.

Et hoc habet ecclesia a Christo. Ex eo enim dependet totum corpus. Rom. Xii, 5: multi unum corpus sumus in Christo.

Et ideo dicit coniunctiones; in corpore enim est duplex coniunctio membrorum, scilicet secundum contactum, quia manus est coniuncta ulnae, haec pectori, et sic de aliis. Alia est connexio seu coniunctio nervorum.

Et ideo dicit coniunctum et connexum. Sic in ecclesia est coniunctio per fidem et scientiam. Eph. Iv, 5: unus dominus, una fides, unum baptisma. sed hoc non sufficit, nisi sit connexus charitatis, et connexio sacramentorum; et ideo dicit subministratum per nexus, quia per charitatem unus subministrat alteri. augetur etiam per Christum, qui crescit, scilicet corpus, constructum sic, in augmentum dei, id est quod deus facit in nobis. ps.: beatus vir cuius est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit, etc.. Vel dei, id est Christi, qui deus corpus auget, dum augetur ecclesia. Eph. Iv, v. 12: ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, etc.. deinde cum dicit si ergo mortui, etc., arguit etiam deceptos.

Et primo ponit rationem redargutionis ex conditione deceptorum; secundo ex conditione eorum in quibus decipiebantur, ibi quae omnia sunt. conditio eorum erat libertas, quia sicut erant mortui peccato, ita et legi. Unde servare eam non debebant. Dicit ergo si ergo mortui estis cum Christo, mortui legi, ab elementis mundi, id est a legalibus observantiis, quia iudaei serviebant deo vero, tamen sub elementis, sed gentiles ipsis elementis; quid adhuc, veritate cognita, tamquam viventes in mundo, ut iudaei, discernitis, tangenda et comedenda, scilicet dicentes: ne tetigeritis hoc, quia peccatum est, neque gustaveritis de porco et anguilla, lev. c. Xi, 7 et 11. deinde cum dicit quae omnia, etc., ostendit qualia sunt ex parte legalium, dicens, quod sunt noxia, et vana, et gravia. unde dicit quae omnia sunt in interitu, quia mortifera post passionem Christi, ponentibus spem in eis; sed post tempus gratiae divulgatae simpliciter omnibus sunt mortifera. quod dico propter opinionem hieronymi et augustini, quae supra gal. Ii cap. Ponitur. ad interitum ergo et in mortem perducentia sunt

Et si dicatur: quare ergo legimus vetus testamentum? dico quod legimus ad testimonium, non ad usum.

Et ideo dicit sunt in interitu ipso usu, id est non assumuntur ad testimonium, sed ad usum. item sunt vana, quae non innituntur rationi nec auctoritati. sed haec non innituntur auctoritati divinae, sed humanae, unde dicit secundum praecepta. sed numquid non sunt praecepta a deo? respondeo sic: ad tempus, quousque venerit veritas. Matth. Xv, 6: irritum fecistis mandatum dei propter traditiones vestras. item non innituntur rationi, quia sunt habentia rationem sapientiae in superstitione; quasi dicat: non habent rationem, quae inducant nisi ad superstitionem, idest, ad religionem supra modum, et extra tempus ipsorum observatum.

Et in humilitate, scilicet simulata tantum secundum deiectionem; quia qui liberatur per Christum a servitute legis, non debet se iterum supponere servituti. Gal. c. V, 1: nolite iterum sub iugo servitutis contineri. Servantur tamen aliqua, quae et si non auctoritate divina, tamen humana ratione sunt utilia; sed hoc deficit hic. sunt enim gravia haec, secundum se considerata. Tria autem desideramus, scilicet quietem, honorem, et sufficientiam, quae haec legalia non habent. Subtractio enim ciborum contraria est saturitati. Inducunt etiam laborem, propter observantias multiplices. Nec sunt ad honorem, sed ad confusionem multam, ut illa aspersio cineris, et huiusmodi. act. Xv, 10: hoc est onus, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus. Non ad parcendum corpori, id est, ecclesiae, non in honore aliquo, id est non ad honorem dei, sed ad saturitatem carnis, id est, ad implendum carnalem affectum.

093

CAPUT 3

12
(
Col 3,1-7)

LECTIO 1: Colossenses 3,1-7

1 Igitur si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est, in dextera Dei sedens.
2 Quae sursum sunt sapite, non quae super terram.
3 Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in De o.
4 Cum autem Christus apparuerit, vita vestra, tune et vos apparebitis cum ipso in gloria.
5 Mortifícate ergo membra vestra quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam ma-lam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus;
6 Propter quae venit ira Dei in filios incredulitatis;
7 in quibus ambulastis aliquando, cum viveretis in Mis:

Supra apostolus monuit fideles contra seducentes, hic instruit eos contra perversitatem morum.

Et primo proponit generalem doctrinam; secundo specialem, ibi mulieres subditae. circa primum duo facit, quia primo instruit eos de habenda recta intentione finis; secundo de rectitudine humanae actionis, ibi mortificate. iterum prima dividitur in duas partes, quia primo ponit modum instructionis; secundo assignat rationem, ibi mortui enim. circa primum, primo ponit susceptum beneficium; secundo ex hoc concludit instructionis documentum, ibi quae sursum. beneficium est, quod surreximus cum Christo resurgentes, sed hoc dupliciter: uno modo per spem corporalis resurrectionis. i cor. Xv, 12: si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est? item cum eo resurgente reparamur ad vitam iustitiae. Rom. Iv, 25: traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram. Quasi dicat: si Christo resurgente et vos resurrexistis. ii cor. Iv, 14: qui suscitavit dominum iesum, et nos cum iesu suscitabit. deinde cum dicit quae sursum, etc., concludit documentum debitum fini.

Et primo per comparationem ad finem, et ut finem principaliter aliquis intendat; secundo ut secundum finem de aliis iudicet. dicit ergo si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite. Matth. c. Vi, 33: primum quaerite regnum dei et iustitiam eius, etc.. Hic enim est finis. Ps. xxvi, 4: unam petii a domino, etc..

Et ideo hoc quaerite, ubi Christus sedet in dextera. mc. Ult.: dominus quidem iesus postquam locutus est eis, assumptus est in caelum, et sedet a dextris dei. Ps. Cix, 1: sede a dextris meis

Et intelligenda est dextra, non pars aliqua corporalis, sed similitudinaria. Dextra enim est potior pars hominis. Christus ergo sedet ad dextram, quia secundum quod homo, in potioribus bonis patris est, sed secundum quod deus, in aequalitate eius est.

Et sic sit ordo in vobis, ut quia Christus est mortuus, et surrexit, et sic est assumptus a dextris dei, ita et vos moriamini peccato, ut postea vivatis vita iustitiae, et sic assumamini ad gloriam. vel nos resurreximus per Christum; ipse autem ibi sedet, ergo desiderium nostrum debet esse ad ipsum. Matth. Xxiv, 28: ubi fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae, etc.. Matth. Vi, 21: ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. item debemus iudicare de aliis secundum ipsum.

Et ideo dicit quae sursum sunt sapite, etc.. Astruit unum, et aliud negat. sapit autem quae sursum sunt, qui secundum supernas rationes ordinat vitam suam, et de omnibus iudicat secundum eam. Iac. Iii, 15: haec est sapientia de sursum descendens. Sapit autem quae sunt super terram, qui secundum terrena bona omnia ordinat et iudicat, iudicans ea summa bona. Phil. Iii, 19: et gloria in confusione eorum, qui terrena sapiunt. deinde cum dicit mortui enim, etc., ponit rationem monitionis.

Et primo commemorat quandam mortem; secundo innuit occultationem cuiusdam vitae, ibi et vita; tertio docet huius vitae manifestationem, ibi cum autem Christus. prius enim unum prohibuit, et aliud astruxit, et nunc ad haec duo redit. primo sic: non sapite quae sunt terrena, quia mortui estis terrenae conversationi. Mortuus enim huic vitae non sapit ea quae sunt huius mundi, ita et vos, si mortui estis cum Christo, ab elementis huius mundi. Rom. Vi, v. 11: existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem deo. Is. Xxvi, 14: morientes non vivant, gigantes non resurgant, etc.. cum autem dixit existimate, etc., subdit: viventes

Et ideo alia vita est occulta, unde etiam hic dicit et vita vestra, etc..

Et hanc vitam acquirimus nobis per Christum. I petr. c. Iii, 18: Christus pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, etc.. Quia vero haec vita est per Christum, Christus autem est occultus a nobis, quia est in gloria dei patris

Et similiter vita, quae per eum nobis datur, est in occulto, ubi scilicet Christus est in gloria dei patris. Prov. Iii, 16: longitudo dierum in dextra eius, et in sinistra eius divitiae et gloria. Ps. Xxx, 20: quam magna multitudo dulcedinis tuae, quam abscondisti timentibus te, etc.. Apoc. Ii, 17: vincenti dabo manna absconditum, etc.. ideo cum dicit cum autem Christus, etc., ostendit quomodo manifestatur, scilicet sicut et Christus, quia dicitur in ps. xlix, 3: deus manifeste veniet.

Et ideo dicit cum autem apparuerit Christus, vita vestra, quia ipse est auctor vitae vestrae, et quia in amore eius et cognitione consistit vita vestra. gal. Ii, 20: vivo ego iam non ego, vivit vero in me Christus. Tunc et vos apparebitis. i io. Iii, 2: cum apparuerit, similes ei erimus, scilicet in gloria. Abac. Iii, 3: ab austro veniet et sanctus de monte pharan, etc.. deinde cum dicit mortificate ergo, ordinat humanam actionem. primo per cohibitionem peccatorum; secundo per instructionem bonorum morum, ibi induite vos. circa primum duo facit, quia primo praemittit monitionem; secundo eius rationem exponit, ibi expoliantes vos. iterum prima in duas, quia primo prohibet vitia carnalia, secundo rationem assignat, ibi propter quae. circa primum duo facit; quia primo ponit generalem prohibitionem; secundo explicat in speciali, ibi quae sunt. dicit ergo. Non debetis sapere quae sunt super terram, sed mortificate quicquid terrenum et specialiter membra quae sunt, etc.. Quod potest exponi similitudinarie, quia conversatio nostra est continens multos actus, sicut corpus multa membra, et in conversatione bona, prudentia est sicut oculus dirigens, fortitudo autem sicut pes portans. in mala vero, astutia sicut oculus, pertinacia vero sicut pes. Haec ergo membra sunt mortificanda. vel aliter. De membris corporis carnalibus dixit: mortui estis, etc., scilicet terrenae conversationi. Quomodo? et respondens dicit mortificate, etc.. In tantum ergo morimur culpae, inquantum vivificamur per gratiam. vita enim gratiae reparat nos quantum ad mentem, non totaliter quantum ad corpus propter fomitem. Rom. Vii, 25: ego ipse mente servio legi dei; carne autem, legi peccati

Et paulo ante: video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, etc.. Qui ergo mortui estis quantum ad mentem, mortificate concupiscentiam in membris, quae sunt super terram, inquantum sunt super terram, et terrena corpora. I cor. Vi: castigo corpus meum et in servitutem redigo, etc., id est, non permittendo ei se pertrahi ad carnalia

Et ideo ponit peccata in speciali

Et primo pure carnalia; secundo media, ibi et avaritiam. inter carnalia maxime concupiscentia inclinat ad luxuriam, ubi est actus turpis.

Et hoc vel secundum naturam animalis, non dicam rationis, quia omne peccatum est contrarium rationi.

Et ideo dicit fornicationem. Tob. Iv, v. 13: attende tibi ab omni fornicatione, etc.. vel contra naturam, et sic dicit immunditiam. item delectatio est immunda, unde dicit libidinem. Item concupiscentia prava, unde dicit concupiscentiam malam. secundo ponit peccata media; et primo avaritiam, cuius obiectum est corporale, scilicet pecunia, et completur in delectatione spirituali, scilicet dominio talium.

Et ideo communicat cum carnalibus peccatis.

Et subdit quae est idolorum servitus. Eph. V, 5: aut avarus, quod est idolorum servitus. sed numquid avaritia ex suo genere est species idololatriae, et avarus peccat tamquam idololatra? respondeo. Dicendum est non secundum speciem, sed secundum similitudinem, quia avarus ponit vitam suam in pecunia. Idololatra est quando quis exhibet alicui imagini honorem debitum deo. Avarus autem honorem debitum deo exhibet pecuniae, quia tota sua vita circa hoc est. Quia vero avarus non intendit circa pecuniam se habere ut ad deum, sicut idololatra, ideo est minus peccatum. deinde cum dicit propter quae venit ira dei, ostendit rationem quare vitanda sunt haec peccata, et est duplex. Una quae movet omnes, et alia quae specialiter istos. prima est vindicta dei, quia propter carnalia venit ira, id est vindicta dei, in filios diffidentiae, id est peccatores qui diffidunt de deo, quia luxuria est filia desperationis, quia multi ex desperatione spiritualium dant se totaliter carnalibus. Vel diffidentiae, quia quantum est de se, non est confidendum ut corrigantur, et ideo venit ira dei, sicut in gen. Vi, 17 et vii in diluvio, et xviii, v. 26 et xix, 24 de sodomitis. alia ratio est, quia illi aliquando fuerunt tales. Unde dicit in quibus et vos ambulastis aliquando, scilicet de malo in peius.

Et ponit hanc rationem propter duo, scilicet et propter id quod petrus dicit i petr. Iv, 3: sufficit praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, qui ambulaverunt in luxuriis, etc.; et quia experti estis quod in eis non est utilitas, sed confusio. Rom. Vi, v. 21: quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis?
093 CP3

13
(
Col 3,8-11)

LECTIO 2: Colossenses 3,8-11

8 Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignatio-nem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonen de ore vestro.
9 Nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,
10 et induentes novum, eum qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem eius qui creavit illum.
11 Ubi non est masculus et foemina, Gentilis et Iudaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, servus et li-ber; sed omnia et in ómnibus Christus.


Supra apostolus monuit fideles contra vitia carnalia, hic monet eos contra vitia spiritualia.

Et primo ponit universalem admonitionem; secundo per partes distinguit. dicit ergo: aliquando ambulastis in illis, sed nunc deponite et vos omnia, non solum carnalia, sed omnia. I petr. Ii, 1: deponentes omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et detractiones, etc.. distinguit autem vitia spiritualia in duo. Primo in peccatum cordis; secundo oris, ibi blasphemiam, etc.

Et primo ponit iram. Ira enim viri iustitiam dei non operatur iac. I, 20, et haec est deponenda. secundo indignationem, quae oritur ex ira, quae est quando quis reputat aliquem indignum eorum quae habet, vel ut comparetur alii. Is. Xxvii, 4: indignatio non est mihi. Malitiam, quae consequitur ad haec duo, scilicet quando quis molitur malum proximo inferre. Iac. I, 21: abiicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiae, in mansuetudine, etc.. deinde ponit peccata pertinentia ad peccatum oris: et sunt tria genera peccatorum oris. per hoc enim peccatum designatur inordinatio mentis, et primo in comparatione ad deum, et haec est blasphemia. Lev. Xxiv, 14: educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput eius, et lapidet eum populus universus

Et sic quaecumque blasphemia est peccatum mortale. Sed quid si sit subito? respondeo. Dicendum est quod si sit subito, ita quod non percipit se blasphemare, non peccat mortaliter. Sed credo quod, quantumcumque subito, si tamen percipit quod dicit verba blasphemiae, peccat mortaliter. secundo designat inordinationem circa concupiscentiam, dicens turpem sermonem de ore vestro. Eph. Iv, 29: omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, etc.. tertio inordinationem contra proximum, et hoc est mendacium. Prov. Xix, 5: qui loquitur mendacium, non effugiet. deinde cum dicit expoliantes, etc., ostendit rationem quare sunt vitanda praedicta vitia, quia scilicet deposita vetustate, debet indui novitas. Matth. Ix, 16: nemo mittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus, etc..

Et primo ponit depositionem vetustatis; secundo assumptionem novitatis, ibi et induentes. dicit ergo: deponite, hoc expoliantes, etc.. Nam hoc inveteratur per peccatum. hebr. Viii, 13: quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est. Haec vetustas propinquat corruptioni, quia peccatum est via ad corruptionem. Item per peccatum perditur virtus et decor spiritualis, quae quidem vetustas est introducta per peccatum primi parentis. Rom. V, 12: sicut enim per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, ita et in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Hunc ergo veterem hominem, id est vetustatem peccati. Rom. Vi, 6: vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato, etc.. Exuite cum actibus suis. Eph. Iv, 22: deponite vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris, etc.. novus homo est animus interius renovatus, quia homo, ante gratiam, habet mentem interiorem peccato subiectam, et quando reparatur per gratiam, habet novitatem. Ps. cii, 5: renovabitur ut aquilae iuventus tua. gal. Ult. 15: in Christo iesu neque circumcisio, neque praeputium aliquid valet, sed nova creatura. nova creatura est gratia innovans, sed adhuc vetustas remanet in carne. Sed si sequaris iudicium novi hominis, tunc induis novum hominem; si vero concupiscis secundum desideria carnis, induis vetustatem. Eph. Iv, v. 24: induite novum hominem, qui secundum deum creatus est in iustitia, et sanctitate veritatis. deinde cum dicit et induentes, etc., describit novum hominem.

Et primo ostendit renovationis modum, secundo ubi renovetur, tertio secundum quid renovatur. ostendit ergo quod interior homo vetus per ignorantiam dei, renovatur per fidem et agnitionem dei. Ii cor. Iii, 18: in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a domini spiritu. sed ubi est haec renovatio? ibi, scilicet ubi est imago dei, quae non est in potentiis sensitivae partis, sed in mente. Unde dicit secundum imaginem, id est, ipsa dei imago, quae est in nobis renovata, et hoc secundum imaginem eius, scilicet dei, qui creavit eum. dicitur autem novus creatus, quia anima rationalis non est ex traduce, sed a deo creata. deinde cum dicit ubi non est, etc., ostendit hanc innovationem esse omnibus communem, alias non pertineret ad hominem inquantum homo.

Et hoc quia facta est secundum aliquid quod convenit omnibus. quintuplex autem hic cadit distinctio inter homines: una secundum sexum corporeum, et hanc excludit, dicens ubi non est masculus et foemina, quia non differunt mente, sed secundum sexum corporeum. secunda per nationes, et hanc excludit, ibi gentilis et iudaeus. Isti enim ex fidelibus, illi ex infidelibus, et tamen utrique mente rationales. rom. Iii, 29: an iudaeorum deus tantum? nonne et gentium? tertia secundum ritum certum et proprium, quia quidam legis professionem, et quidam ritum eumdem non habebant. Rom. X, 12: idem dominus omnium, etc.. alia secundum linguam, ibi barbarus et scytha. Scytha est versus septentrionem, autem extraneitatem dicit; unde barbari quasi extranei.

Et simpliciter est barbarus qui extraneus est ab homine inquantum homo, et hoc est inquantum rationalis.

Et ideo illi barbari sunt, qui non reguntur ratione et legibus, et ideo barbari naturaliter sunt servi, et in Christo non differunt, quia et si ius civile non habent, tamen legem habent Christi. alia secundum conditiones, quia quidam servi, quidam liberi: in Christo autem sunt omnes similes. Iob iii, 19: parvus et magnus ibi sunt, etc.. ergo non sunt hae differentiae in Christo, sed est omnia et in omnibus Christus. Non enim est circumcisio nisi per Christum, et libertas per Christum; si non es liber, libertas tua est Christus. Si non es circumcisus, circumcisio tua est Christus, et sic de aliis.

Et in omnibus, quia omnibus beneficia sua dat.
093 CP3


Aquinatis - ad Colossenses 10