Aquinatis - ad Ephesios

Sancti Thomae Aquinatis Doctoris Angelici

super Epistolam Sancti Pauli Apostoli

ad Epesios expositio



1

LECTIO

Ego confirmavi columnas eius. Ps. Lxxiv, 4. Sicut dicit sapiens: non minor est virtus quam quaerere parta tueri, ideo non immerito commendatur apostolus, quia etsi ephesios in fide non fundavit, tamen fundatos in fide confirmavit, ut ipse loquens de ecclesia ephesiorum, vere possit dicere: ego confirmavi columnas eius; ego videlicet, israelita natione, christianus religione, apostolus dignitate. Israelita dico natione; nam et ego israelita sum, ex semine abrahae de tribu beniamin ii cor. Xi, 22. Item christianus religione. Gal. Ii, 19 s.: ego enim per legem mortuus sum legi, ut deo vivam: christo confixus sum cruci: vivo ergo iam non ego, vivit vero in me christus: quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo filii dei. Item apostolus dignitate. I cor. Xv, 9: ego sum minimus apostolorum. De his tribus ii cor. Xi, 22: israelitae sunt, et ego; semen abrahae sunt, et ego; ministri christi sunt, et ego; ut minus sapiens dico, plus ego. Talis debet esse praedicator sapientiae salutaris, scilicet israelita quo ad contemplationem dei, christianus quo ad religionem fidei, apostolus quo ad auctoritatem officii. Ego, ergo, iudaeus per originem, quaerens deum per fidem, apostolus dei per imitationem, confirmavi, etc.. Confirmavi ne a fide vacillarent, sicut artifex confirmat aedificium, ne cadat. Unde dictum est petro lc. Xxii, v. 32: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos, quod fecit paulus. Unde ei competit illud iob iv, 4: vacillantes confirmaverunt sermones tui. Confirmavit item ne pseudo timerent, sicut episcopus confirmat puerum ad robur contra pusillanimitatem, unde dictum est de david in ps. Lxxxviii, 21: inveni david servum meum, oleo sancto meo unxi eum; manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum, nihil proficiet inimicus in eo, etc.. Ps. Xxxii, 6: verbo domini, per paulum scripto, caeli, id est ephesii, firmati sunt, etc., scilicet ne praemium gloriae amitterent, sicut praelatus vel princeps confirmat donum, ne postea auferatur. Ps. Xl, 13: me autem propter innocentiam suscepisti, et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum. Has confirmationes petebat ps. Lxvii, 29 dicens: confirma hoc, deus, quod operatus es in nobis, etc.. Has promittebat apostolus ii thess. Ult.: fidelis autem deus qui confirmabit vos, et custodiet a malo. Ego, ergo, confirmavi columnas eius, scilicet fideles ecclesiae ephesiorum. Fideles enim ecclesiae dicuntur columnae, quia debent esse recti, erecti, et fortes. Recti per fidem, erecti per spem, fortes per charitatem. Recti dico per fidem, fides enim ostendit rectam viam veniendi ad patriam, unde significatur per columnam nubis, de qua ex. C. Xiii, 21: dominus autem praecedebat eos, ad ostendendam viam per diem in columna nubis. Fides enim ad modum nubis habet obscuritatem, quia cum aenigmate; dissolutionem, quia evacuatur; humiditatem, quia excitat ad devotionem. Erecti per spem, spes enim dirigit ad superna, unde significatur per columnam fumi, de qua dicitur iud. Xx, 40: viderunt quasi columnam fumi de civitate ascendentem. Spes enim ad modum fumi ex igne, id est ex charitate, provenit, in altum ascendit, in fine deficit, id est in gloria. Fortes per charitatem, fortis enim est ut mors dilectio, ut dicitur cant. Viii, 6; unde significatur per columnam ignis qui omnia consumit, de quo sap. Xviii, 3: ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotae viae. Sicut enim ignis illuminat diaphana, examinat metalla, exterminat cremabilia, sic charitas illuminat opera, examinat intentionem, et omnia vitia exterminat. Iam apparet quae sit causa huius epistolae efficiens, quia paulus, quod notatur ibi ego. Finalis, quia confirmatio, quod notatur ibi confirmavi. Materialis, quia ephesii, quod notatur ibi columnas eius. Formalis patet in divisione epistolae, et modo agendi. Huic epistolae praemittit glossator prologum sive argumentum, ubi principaliter duo facit: primo describit eos, secundo, rationem et modum scribendi subdit, ibi hos collaudat apostolus, etc.. Epesinos vero quibus scribit, describit a tribus.

Primo, a regione, quia ephesii sunt asiani ab asia minore; secundo, a religione, quia hi acceperunt verbum veritatis christianae; tertio a stabilitate, quia perstiterunt in fide. Primum respicit patriam; secundum, gratiam; tertium, perseverantiam. Hos collaudat apostolus, etc.. Hic subdit etiam rationem et modum scribendi, ubi implicat quatuor.

Primo, scripturae rationem; secundo actorem, qui est apostolus scribens; tertio, locum a quo scribit, quia a roma de carcere; quarto, nuntium per quem scribit, quia per tychicum diaconum; littera satis patet.


091

CAPUT 1

2
(
Ep 1,1-6)

LECTIO 1:

1. Paulus apostolus 1esu Christi per voluntatem Dei, ómnibus sanctis qui sunt Epesi, et fidelibus in Christo 1esu.
2. Gratia vobis et pax a Deo patre nostro, et Domino 1esu Christo.
3. Benedictus Deus et pater Domini nostri 1esu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali, in caelestibus in Christo.
4. Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in chántate.
5. Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum propositum voluntatis suae,
6. 1n laudem gloriae gratiae suae.


Hanc epistolam scribit apostolus ad ephesios. Epesii sunt asiani ab asia minore, quae est pars graeciae. Hi non fuerunt per apostolum paulum in fide fundati, sed confirmati. Iam enim antequam veniret ad eos, erant conversi, ut haberi potest act. Xix, v. 1: factum est cum apollo esset corinthi, etc.. Post conversionem vero suam et apostoli confirmationem, in fide perstiterunt, nec pseudo receperunt. Non ergo reprehensione, sed consolatione digni erant. Ideo paulus eis non increpatoriam, sed consolatoriam scribit epistolam. Scribit autem eis ab urbe roma per tychicum diaconum. Intentio vero eius est, eos in bonis habitis confirmare, et ad altiora provocare. Modus autem agendi patet in divisione epistolae.

Primo ergo ponit salutationem, in qua suum affectum ad eos demonstrat; secundo narrationem, in qua eos in bonis habitis confirmat, ibi benedictus deus, etc., usque ad iv cap.; tertio, exhortationem, in qua eos ad ulteriora bona provocat, a cap. Iv usque ad locum illum cap. Vi de caetero, fratres, confortamini in domino, etc.; quarto epistolae conclusionem, in qua eos ad certamen spirituale confortat a loco isto de caetero, usque in finem. In salutatione primo ponitur persona salutans; secundo, personae salutatae, ibi sanctis omnibus, etc.; tertio forma salutationis, ibi gratia vobis, etc.. In prima, primo nominat personam, ibi paulus; secundo personae auctoritatem, ibi apostolus christi; tertio auctoritatis datorem, ibi per voluntatem dei. Dicit ergo: paulus apostolus. Paulus nomen est humilitatis, apostolus vero nomen dignitatis, quia qui se humiliat, exaltabitur, lc. Xiv, 11 et xviii, 14. Apostolus, inquam, iesu, non satanae, sicut pseudo. V. 11: non est ergo magnum si ministri eius, scilicet satanae, transfigurentur velut ministri iustitiae, etc.. Apostolus, inquam, et hoc non meis meritis, sed per voluntatem dei. Econtra est in multis. Os. Viii, 4: ipsi regnaverunt, et non ex me, etc.. Sanctis omnibus, scilicet qui sunt ephesi, et fidelibus, supple scribit. Vel ego paulus scribo sanctis exercitio virtutum quo ad mores; fidelibus, rectitudine cognitionis quo ad fidem. Vel sanctis, id est maioribus et perfectis; fidelibus, id est minoribus et imperfectis.

Et fidelibus, inquam, in christo, non in factis suis. Gratia vobis et pax, etc.. Hic subditur salutationis forma, in qua implicantur tria, donum quodlibet gratificantia: doni sufficientia, ibi gratia vobis et pax, datoris potentia, ibi a deo patre, mediatoris excellentia, ibi et domino iesu christo. Tunc enim gratum est donum quando sufficiens est quod datur; quando a potente datur, ut quando a rege, vel principe datur; quando per solemnem nuntium datur, ut per filium. Dicit ergo: gratia, scilicet iustificationis a culpa, et pax, id est tranquillitas mentis, vel reconciliatio ad deum, quoad liberationem a debita poena pro offensa. Vobis, supple sit, ex hoc, scilicet a deo patre nostro, a quo bona cuncta procedunt. Iac. I, 17: omne datum optimum, etc..

Et domino iesu christo, sine quo nulla bona dantur. Ideo fere omnes orationes finiuntur: per dominum nostrum iesum christum. Spiritum sanctum non nominat, quia cum sit nexus patris et filii, intelligitur in extremis, vel intelligitur in donis sibi appropriatis, quae sunt gratia et pax. Deinde cum dicit benedictus deus, etc., hic, gratias agendo, eos in bono confirmat, et hoc tribus modis.

Primo, ratione sumpta ex parte christi, a quo multa bona adepti sunt, capite isto; secundo, ratione sumpta ex parte ipsorum, qui de praeterito statu malo, ad bonum praesens translati sunt, cap. Ii, ibi et vos cum essetis mortui, etc.; tertio, ratione sumpta ex parte apostoli, cuius ministerio et diligentia in bono statu positi, confirmati sunt, cap. Iii, ibi huius rei gratia, etc.. Iterum prima in tres dividitur, quia primo gratias agendo, tangit beneficia generaliter; secundo, beneficia exhibita ipsis apostolis specialiter, ibi quae superabundavit in nobis, etc.; tertio, beneficia exhibita ipsis ephesiis specialiter, ibi in quo et vos cum audivissetis, etc.. Beneficia vero exhibita generaliter humano generi tangit sex. Primum benedictionis, in certitudine futurae beatitudinis, ibi benedictus, etc..

Secundum electionis, in praeordinata separatione a massa perditionis, ibi sicut elegit nos in ipso, etc.. Tertium praedestinationis, in praeordinata associatione cum bonis, scilicet cum filiis adoptionis, ibi qui praedestinavit nos, etc.. Quartum gratificationis, in collatione gratiae, ibi in quo gratificavit nos, etc.. Quintum redemptionis, in liberatione a poena, id est, a diaboli servitute, ibi in quo habemus redemptionem, etc.. Sextum remissionis in deletione culpae, ibi remissionem peccatorum, etc.. Circa beneficium benedictionis, tangit duo.

Primo, praeconium, quod debet impendi, ibi benedictus deus, etc.; secundo, beneficium, propter quod debet impendi, ibi qui benedixit nos, etc.. Dicit ergo benedictus, scilicet a me, a vobis, et ab aliis, scilicet corde, et ore, et opere, id est laudatus, deus et pater, id est ille, qui est deus per essentiam divinitatis, et pater propter proprietatem generationis. Incidit autem copulatio, non ratione suppositionis, quia idem est suppositum, sed ratione significationis essentialiter et relative. Pater, inquam, domini nostri iesu christi, id est filii, qui est dominus noster secundum divinitatem, iesus christus secundum humanitatem. Qui, scilicet deus, benedixit nos in spe in praesenti, sed in futuro benedicet in re. Ponit autem praeteritum pro futuro propter certitudinem. Benedixit, inquam, nos, licet nostris meritis maledictos, in omni benedictione spirituali, scilicet quantum ad animam, et quantum ad corpus. Tunc enim erit corpus spirituale. I cor. Xv, 44: seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale. Benedictione, inquam, habita, in caelestibus, id est in caelo; et hoc, in christo, id est per christum, vel in christo operante. Ipse enim est qui reformabit corpus humilitatis nostrae, etc., phil. Iii, 21. Valde appetenda est benedictio haec.

Et ratione efficientis, quia deus est benedictio haec; et ratione materiae, quia nos benedixit; et ratione formae, quia in omni benedictione spirituali benedicit; et ratione finis, quia in caelestibus benedicit. Ps. Cxxvii, 4: ecce benedicetur homo, qui timet dominum. Deinde cum dicit sicut elegit nos, etc., tangitur beneficium electionis, ubi commendatur electio ista, quia libera, ibi sicut elegit nos in ipso, quia aeterna, ibi ante mundi constitutionem, quia fructuosa, ibi ut essemus, etc., quia gratuita, ibi in charitate. Dicit ergo: ita benedicet nos, non nostris meritis, sed ex gratia christi, sicut elegit nos, et gratis, a massa perditionis separando, praeordinavit nos in ipso, id est per christum. Io. Xv, 16: non vos me elegistis, sed ego elegi vos, etc..

Et hoc ante mundi constitutionem, id est ab aeterno, antequam fieremus. Rom. Ix, 11: cum nondum nati fuissent, etc.. Elegit, inquam, non quia sancti essemus, quia nec eramus, sed ad hoc elegit nos ut essemus sancti, virtutibus, et immaculati, a vitiis. Utrumque enim facit electio secundum duas partes iustitiae. Ps. Xxxiii, v. 15: declina a malo, et fac bonum. Sancti, inquam, in conspectu eius, id est interius in corde, ubi ipse solus conspicit. I reg. Xvi, 7: deus autem intuetur cor. Vel in conspectu eius, id est ut eum inspiciamus, quia visio est tota merces, secundum augustinum.

Et hoc fecit, non nostris meritis, sed in charitate sua, vel nostra, qua nos formaliter sanctificat. Deinde cum dicit qui praedestinavit, etc., subdit tertium beneficium, scilicet praedestinationis, in praeordinata associatione cum bonis. Ubi circa praedestinationem implicat sex.

Primo actum aeternum, ibi praedestinavit, secundo, temporale obiectum, ibi nos, tertio, praesens commodum, ibi in adoptionem, etc., quarto, fructum futurum, ibi in idipsum, quinto, modum gratuitum, ibi secundum propositum, sexto, effectum debitum, ibi in laudem gloriae, etc.. Dicit ergo qui, scilicet deus, praedestinavit nos, id est sola gratia praeelegit, in adoptionem filiorum, id est ut associaremur cum aliis filiis adoptionis in bonis, quae habituri sunt; ideo dicit in adoptionem filiorum. Rom. Viii, 15: non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum; et infra: adoptionem filiorum expectantes. Quia vero illud quod fit ignitum, per ignem hoc oportet fieri, quia nihil consequitur participationem alicuius, nisi per id quod est per naturam suam tale: ideo adoptionem filiorum oportet fieri per filium naturalem.

Et ideo addit apostolus per iesum christum.

Et hoc est tertium, quod tangitur in isto beneficio, scilicet mediator alliciens. Gal. Iv, 4-5: misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret; ut adoptionem filiorum reciperemus.

Et hoc in ipsum, id est inquantum ei conformamur, et in spiritu servimus. I io. Iii, 1: videte qualem charitatem dedit nobis deus, ut filii dei nominemur et simus.

Et sequitur ibidem et scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus. Ubi notandum est, quod duplex est similitudo praedestinatorum ad filium dei, quaedam imperfecta, quae est per gratiam.

Et dicitur imperfecta, primo quidem, quia solum est secundum reformationem animae, de qua col. Iii: reformamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, etc.; secundo, quia etiam secundum animam habet quamdam imperfectionem, ex parte enim cognoscimus, ut dicitur i cor. C. Xiii, 9. Alia vero similitudo erit perfecta, quae erit in gloria, et quantum ad corpus, phil. Iii, v. 21: reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum, etc., et secundum animam, quia cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, i cor. Xiii, 10. Quod ergo dicit apostolus, quod praedestinavit nos in adoptionem filiorum, potest referri ad imperfectam assimilationem filii dei, quae habetur in hac vita per gratiam; sed melius est quod referatur ad perfectam filii dei assimilationem, quae erit in patria, de qua adoptione dicitur rom. Viii, 23: ingemiscimus adoptionem filiorum dei expectantes. Causa praedestinationis divinae non est necessitas ex parte dei, nec debitum ex parte praedestinatorum, sed magis est secundum propositum voluntatis suae. In quo, quarto, commendatur beneficium, quia ex amore puro proveniens, quia praedestinatio secundum rationem praesupponit electionem et electio dilectionem. Duplex tamen hic causa huius beneficii immensi assignatur. Una est efficiens, quae est simplex dei voluntas, ibi secundum propositum voluntatis suae. Rom. Ix, 18: cuius vult miseretur, et quem vult indurat. Iac. I, v. 18: voluntarie enim nos genuit verbo veritatis suae. Alia vero causa est finalis, quae est, ut laudemus et cognoscamus bonitatem dei, quae notatur ibi in laudem gloriae gratiae suae.

Et hoc iterum est, a quo commendatur istud excellens beneficium, scilicet servitium sibi conveniens. Causa enim divinae praedestinationis est voluntas mera dei, finis vero cognitio eius bonitatis. Unde notandum est, quod dei voluntas nullo modo habet causam, sed est prima causa omnium. Nihilominus tamen potest ei aliqua ratio assignari dupliciter, scilicet vel ex parte volentis, et sic quaedam ratio divinae voluntatis est eius bonitas, quae est obiectum voluntatis divinae, et movet eam. Unde ratio omnium eorum quae deus vult, est divina bonitas. Prov. Xvi, 4: universa propter semetipsum operatus est deus. Ex parte autem voliti, ratio divinae voluntatis potest esse aliquod esse creatum, sicut dum vult coronare petrum, quia legitime certavit; sed hoc non est causa volendi sed est causa quod ita fiat. Sciendum tamen est, quod effectus sunt ratio voluntatis divinae ex parte voliti, ita scilicet quod effectus prior sit ratio ulterioris; sed tamen cum venitur ad primum effectum, non potest ultra assignari aliqua ratio illius effectus, nisi voluntas divina; puta, deus vult hominem habere manum, ut serviat rationi, et hominem habere rationem, quia voluit eum esse hominem, et hominem esse voluit propter perfectionem universi.

Et quia hic est primus effectus in creatura, non potest assignari aliqua ratio universi ex parte creaturae, sed ex parte creatoris, quae est divina voluntas. Ergo secundum hunc modum, nec praedestinationis potest ex parte creaturae ratio aliqua assignari, sed solum ex parte dei. Nam, effectus praedestinationis sunt duo, scilicet gratia et gloria. Effectuum autem qui ad gloriam ordinantur, potest quidem ex parte voliti assignari ratio, scilicet gratia; puta, petrum coronavit quia legitime certavit, et hoc quia fuit firmatus in gratia; sed gratiae, quae est primus effectus, non potest aliqua ratio assignari ex parte hominis, quod sit ratio praedestinationis; quia hoc esset ponere, quod principium boni operis sit in homine ex seipso et non per gratiam, quod est haeresis pelagiana, quae dicit principium boni operis esse ex parte nostra. Sic ergo patet, quod ratio praedestinationis est simplex dei voluntas; propter quod dicit apostolus secundum propositum voluntatis suae. Qualiter autem intelligatur, quod deus omnia facit et vult propter suam bonitatem, sciendum est, quod aliqua operari propter finem, potest intelligi dupliciter. Vel propter finem adipiscendum, sicut infirmus accipit medicinam propter sanitatem; vel propter amorem finis diffundendi, sicut medicus operatur propter sanitatem alteri communicandam. Deus autem nullo exteriori a se bono indiget, secundum illud ps. Xv, 2: bonorum meorum non eges.

Et ideo cum dicitur, quod deus vult et facit omnia propter bonitatem suam, non intelligitur quod faciat aliquid propter bonitatem sibi communicandam, sed propter bonitatem in alios diffundendam. Communicatur autem divina bonitas creaturae rationali proprie, ut ipsa rationalis creatura eam cognoscat.

Et sic omnia quae deus in creaturis rationalibus facit, creat ad laudem et gloriam suam, secundum illud is. C. Xliii, 7: omnem, qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, ut scilicet cognoscat bonitatem, et cognoscendo laudet eam.

Et ideo subdit apostolus in laudem gloriae gratiae suae, id est ut cognoscat quantum deus sit laudandus et glorificandus. Non dicit autem in laudem iustitiae; nam iustitia ibi locum habet ubi invenitur debitum, vel etiam redditur; quod autem praedestinatur ad vitam aeternam, non est debitum, ut dictum est, sed gratia pure gratis data. Nec solum dicit gloriae, sed addit gratiae, quasi gloriosae gratiae, quae est gratia, in qua ostenditur magnitudo gratiae, quae consistit etiam in magnitudine gloriae, et modo dandi, quia nullis meritis praecedentibus, sed adhuc immeritis existentibus eam dat. Unde rom. V, 8 s., commendat autem deus suam charitatem in nobis, quoniam si cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus christus pro nobis mortuus est, etc., et parum post, cum inimici essemus, reconciliati sumus deo. Patet ergo quod praedestinationis divinae nulla alia causa est, nec esse potest, quam simplex dei voluntas. Unde patet etiam, quod divinae voluntatis praedestinantis non est alia ratio, quam divina bonitas filiis communicanda.


091 CP1

3
(
Ep 1,7)

LECTIO 2: Efesios 1,7

In qua gratificavit nos in dilecto Filio suo,
7. 1n quo habemus redemptionem per sanguinem eius (remissionem peccatorum) secundum divitias gratiae eius.

Hic ponit apostolus quartum beneficium, scilicet gratificationis in collatione gratiae. Circa quod duo facit.

Primo tangit huius beneficii collationem; secundo ostendit conferendi modum et conditionem, ibi in quo habemus redemptionem, etc.. Dicit ergo primo: ego dico, quod praedestinati sumus in adoptionem filiorum, in laudem gloriae gratiae suae, et dico gratiam, in qua gratificavit nos, etc.. Circa quod sciendum est quod idem est aliquid esse gratum alicui et esse dilectum ei. Ille enim est mihi gratus quem diligo. Cum ergo deus dilexerit nos ab aeterno, nam elegit nos ante mundi constitutionem in charitate, sicut dictum est, quomodo ergo in tempore gratificavit? et dicendum est quod illos quos ab aeterno in seipso dilexit, in tempore prout sunt in naturis propriis gratificat, et illud quidem quod ab aeterno est, factum non est; quod vero in tempore est, fieri dicitur. Unde hic apostolus dicit gratificavit, id est gratos fecit, quod simus digni dilectione sua. I io. Iii, v. 1: videte qualem charitatem dedit nobis deus pater, ut filii dei nominemur, et simus. Consuevit autem distingui duplex gratia, scilicet gratis data, quae sine meritis datur, rom. Xi, 6: si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia, iam non est gratia, et gratia gratum faciens, quae nos facit deo gratos et acceptos, de qua dicitur hic. Notandum est autem, quod aliqui diliguntur propter alium, et aliqui propter seipsos. Cum enim aliquem multum diligo, diligo illum, et quidquid ad illum pertinet; nos autem a deo diligimur, sed non propter nos ipsos, sed in eo, qui per seipsum dilectus est patri.

Et ideo apostolus addit in dilecto filio, pro quo, scilicet, nos diligit, inquantum sumus ei similes. Dilectio enim fundatur super similitudine. Unde dicitur eccli. C. Xiii, 19: omne animal diligit sibi simile. Filius autem est per naturam suam similis patri, et ideo principaliter et per se dilectus est, et ideo naturaliter et excellentissimo modo est patri dilectus. Nos autem sumus filii per adoptionem, inquantum scilicet sumus conformes filio eius, et ideo quamdam participationem divini amoris habemus. Io. Xiii, v. 35: pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius; qui credit in filium, habet vitam aeternam. Col. I, 13: transtulit nos in regnum filii dilectionis suae. Deinde cum dicit in quo habemus redemptionem, etc., ponit modum ipsius. Circa hoc autem duo facit. Quia primo proponit modum ex parte christi; secundo ex parte dei, ibi secundum divitias gratiae eius, etc.. Ex parte christi ponit duplicem modum, nam christus per duo nos gratificavit. Sunt enim duo in nobis quae repugnant gratificationi divinae, scilicet peccati macula, et poenae noxa.

Et sicut mors repugnat vitae, ita peccatum repugnat iustitiae, ita ut per hoc elongati a dei similitudine, deo grati non essemus. Sed per christum nos gratificavit.

Primo quidem ablata poena, et quantum ad hoc dicit, quod in christo habemus redemptionem, scilicet a servitute peccati. I petr. I, 18: non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine, etc.. Apoc. V, 9: redemisti nos deo in sanguine tuo. Secundo dicimur redempti, quia a servitute, qua propter peccatum detinebamur, nec per nos plene satisfacere poteramus, per christum liberati sumus, quia moriendo pro nobis satisfecit deo patri, et sic abolita est noxa culpae. Unde dicit in remissionem peccatorum. Io. I, 29: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi. Lc. Ult. 46: oportebat christum pati et resurgere a mortuis die tertia, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum. Modus autem ex parte dei ponitur, cum dicit secundum divitias, etc., quasi dicat, quod deus gratificans nos, non solum culpam remisit nobis, sed filium suum dedit, qui pro nobis satisfecit.

Et hoc fuit ex superabundanti gratia, qua voluit per hoc honorem humanae naturae conservare, dum, quasi per iustitiam, homines a servitute peccati et mortis voluit liberare per mortem filii sui.

Et ideo dicit secundum divitias gratiae eius, quasi dicat: hoc quod redempti sumus et gratificati sumus per satisfactionem filii eius, fuit ex abundanti gratia et misericordia, prout immeritis tribuitur misericordia et miseratio. Haec autem, quae dicta sunt, prosecuti sumus secundum expositionem glossae, quae quidem expositio videtur extorta, quia idem continetur in uno, quod in alio. Nam idem est dictu elegit nos et praedestinavit nos.

Et idem dicitur per hoc, quod dicit ut essemus sancti et immaculati, et per hoc quod dicit in adoptionem filiorum. Propter quod sciendum est, quod est consuetudo apostoli, ut cum loquitur in aliqua difficili materia, quae immediate sequuntur, sunt praemissorum expositio, nec est ibi inculcatio verborum, sed expositio, et hunc modum servat hic apostolus. Unde, servato eodem verborum pondere, aliter a principio dividamus, et dicamus, quod pars ista, benedictus deus, etc., dividitur primo in tres partes, quia apostolus primo reddit gratiarum actionem, ibi benedictus deus, etc.; secundo recitat omnium beneficiorum simul largitionem, ibi qui benedixit nos in omni benedictione spirituali, etc.; tertio ponit divinorum beneficiorum in speciali apertam expressionem, ibi sicut elegit, etc..

Et haec dividitur in duas partes, quia primo beneficia distincte exprimit; secundo ea exponit, ibi qui praedestinavit nos, etc.. Explicat autem beneficia: primo quantum ad electionem; secundo quantum ad ea quae sequuntur, ibi ut essemus sancti, etc.. Exponit autem primo de electione. Est enim duplex electio, scilicet praesentis iustitiae, et praedestinationis aeternae. De prima io. Vi, 71: nonne duodecim vos elegi, et unus ex vobis diabolus est? et de hac apostolus non intendit hic, quia ista non fuit ante mundi constitutionem, et ideo statim manifestat de qua intelligit, quia de secunda, scilicet de aeterna praedestinatione; propter quod dicit praedestinavit nos, etc..

Et quia dicit in christo, scilicet ut christo essemus similes et conformes, secundum quod adoptamur in filios, ideo subdit in adoptionem filiorum per iesum christum. Hoc vero, quod dicit in charitate, exponit cum dicit in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, quasi dicat: nos habemus, etc.. Quod vero dicit et immaculati, exponit cum dicit in remissionem peccatorum. Hoc vero quod dicit in conspectu eius, exponit, dicens in laudem gloriae gratiae suae.


091 CP1

4
(
Ep 1,8-10)

LECTIO 3: Efesios 1,8-10

8. Quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia.
9. Ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quód proposuit in eo.
10. 1n dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, et quae in caelis, et quae in térra sunt, in ipso.


Positis beneficiis communiter omnibus collatis, hic apostolus ponit beneficia specialiter apostolis collata. Dividitur autem haec pars in duas, quia primo proponit beneficia singulariter apostolis collata; secundo ostendit causam eorum, ibi in quo et nos sorte vocati, etc.. Circa primum tria facit, quia primo proponit singularia apostolorum beneficia quantum ad excellentiam sapientiae; secundo quantum ad specialem revelationem sacramenti absconditi, ibi ut notum faceret, etc.; tertio exponit quid sit illud sacramentum, ibi secundum beneplacitum, etc.. Dicit ergo primo: dico quod secundum divitias gratiae eius omnes fideles communiter, tam vos quam nos, habemus redemptionem et remissionem peccatorum per sanguinem christi; quae quidem gratia superabundavit in nobis, id est abundantius fuit, quam in aliis. Ex quo apparet temeritas illorum (ut non dicam error), qui aliquos sanctos praesumunt comparare apostolis in gratia et gloria. Manifeste enim patet ex verbis istis, quod apostoli habent gratiam maiorem quam aliqui alii sancti, post christum et virginem matrem. Si vero dicatur alios sanctos tantum mereri posse quantum et apostoli meruerunt et per consequens tantam gratiam habere, dicendum est quod bene argueretur si gratia pro meritis daretur; quod si ita esset, iam non esset gratia, ut dicitur rom. Xi, 6.

Et ideo sicut deus praeordinavit aliquos sanctos ad maiorem dignitatem, ita et abundantiorem gratiam eis infudit, sicut christo homini, quem ad unitatem personae assumpsit, contulit gratiam singularem.

Et gloriosam virginem mariam, quam in matrem elegit et quantum ad animam et quantum ad corpus gratia implevit; et sic apostolos, sicut ad singularem dignitatem vocavit, ita et singularis gratiae privilegio dotavit; propter quod dicit apostolus rom. Viii, 23: nos ipsi primitias spiritus habentes. Glossa: tempore prius, et caeteris abundantius. Temerarium est ergo aliquem sanctum apostolis comparare. Superabundavit ergo gratia dei in apostolis in omni sapientia. Nam apostoli praepositi sunt ecclesiae sicut pastores. Ier. C. Iii, 15: dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. Duo autem spectant ad pastores, scilicet ut sint sublimes in cognitione divinorum, et industrii in actione religionis. Nam subditi instruendi sunt in fide, et ad hoc necessaria est sapientia, quae est cognitio divinorum, et quantum ad hoc dicit in omni sapientia. Lc. Xxi, 15: ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere nec contradicere omnes adversarii vestri. Item, gubernandi sunt subditi in exterioribus, et ad hoc necessaria est prudentia; dirigit enim in temporalibus, et quantum ad hoc dicit prudentia. Matth. X, 16: estote ergo prudentes, etc.. Sic ergo apparet beneficium apostolorum quantum ad excellentiam sapientiae. Sequitur eorum beneficium quantum ad excellentiam revelationis, ibi ut notum faceret sacramentum, etc., quasi dicat: sapientia nostra non est ut sciamus naturas rerum et siderum cursus et huiusmodi, sed in solo christo. I cor. Ii, 2: non enim iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi christum iesum, etc.. Unde hic dicit ut notum faceret sacramentum, id est sacrum secretum, scilicet mysterium incarnationis, quod fuit ab initio absconditum. Causam autem huius sacramenti absconditi subdit, dicens voluntatis. Nam effectus futuri non cognoscuntur, nisi cognitis causis, sicut eclipsim futuram non cognoscimus, nisi cognoscendo causam eius. Cum ergo causa mysterii incarnationis sit voluntas dei: quia propter nimiam charitatem quam deus habuit ad homines, voluit incarnari, io. Iii, v. 16: sic enim deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret, voluntas autem dei occultissima est, i cor. Ii, 11: quae dei sunt, nemo novit, nisi spiritus dei, causa ergo incarnationis occulta fuit, nisi quibus deus revelavit per spiritum sanctum, sicut apostolus dicit i cor. Ii, 10. Dicit ergo ut notum faceret sacramentum, id est sacrum secretum, quod ideo est secretum, quia voluntatis suae. Matth. Xi, 25: confiteor tibi, domine, pater caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Item col. C. I, 26: mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus; nunc autem manifestatum est sanctis eius, quibus voluit deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius. Quid autem sit hoc sacramentum, exponit dicens secundum beneplacitum, etc.. Quae quidem sententia intricata est, et debet sic construi: ut notum faceret, etc., quod quidem sacramentum est instaurare omnia in christo, id est per christum. Omnia dico, quae in caelis et in terra sunt. Instaurare, inquam, in eo, scilicet christo, cum dispensatione plenitudinis temporum, et hoc secundum beneplacitum eius. Ubi tria tangit, scilicet sacramenti causam, temporis congruitatem, et sacramenti utilitatem. Causam quodam modo tangit, cum dicit secundum beneplacitum. Licet autem quidquid deo placet, bonum sit, hoc tamen beneplacitum dei anthonomastice bonum dicitur, quia per ipsum ad perfectam fruitionem bonitatis perducimur. Ps. Cxlvi, 11: beneplacitum est domino super timentes eum, etc.. Rom. Xii, 2: ut probetis quae sit voluntas dei bona, et beneplacens, et perfecta. Congruitas temporis fuit in dispensatione plenitudinis, de qua dicitur gal. C. Iv, 4: at ubi venit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere. Unde apostolus hic excludit quaestionem frivolam, quam gentiles quaerere consueverunt. Ut enim dicitur iob xxiv, 1, ab omnipotente non sunt abscondita tempora, unde sicut omnia ordinat et dispensat, ita et tempora, dispensando et accommodando ea effectibus quos producit secundum congruentiam eorum. Sicut autem aliis effectibus ab eo productis tempora ordinata sunt, ita et certum tempus praeordinavit ab aeterno mysterio incarnationis. Quod quidem tempus, secundum glossam, existens fuit postquam homo convictus fuit de sua insipientia ante legem scriptam, dum scilicet creaturas colebat ut creatorem, ut dicitur rom. I, 22: dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt; et de impotentia per legem scriptam, quam implere non poterat. Ut sic homines adventum christi, de sua sapientia et virtute non praesumentes, non contemnerent, sed, quasi infirmi et quodammodo ignari, christum avidius affectarent.

Et effectus huius sacramenti est instaurare omnia. Nam inquantum facta sunt propter hominem, omnia instaurari dicuntur. Amos ix, 11: suscitabo tabernaculum david quod cecidit, et reaedificabo aperturas murorum eius, et ea quae corruerant, instaurabo. Omnia, inquam, quae in caelis, id est angelos: non quod pro angelis mortuus sit christus, sed quia redimendo hominem, reintegratur ruina angelorum. Ps. Cix, 6: implevit ruinas, etc.. Ubi cavendus est error origenis, ne per hoc credamus angelos damnatos redimendos esse per christum, ut ipse finxit.

Et quae in terris, inquantum caelestia terrenis pacificat. Col. I, 20: pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris, sive quae in caelis sunt; quod est intelligendum quantum ad sufficientiam, etsi omnia non restaurentur quantum ad efficaciam.


091 CP1


Aquinatis - ad Ephesios