Aquinatis - ad Ephesios 14

14
(
Ep 2,14-18)

LECTIO 5: Efesios 2,14-18

14. 1pse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et médium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua;
15. Legem mandatorum decretis evacuans, ut dúos condal in semetipso in uno novo nomine, faciens pacem,
16. Ut reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso.
17. Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem his qui prope;
18. Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad Patrem.

Commemoratis beneficiis collatis ipsis ephesiis in generali per christum, hic ea commemorat in speciali. Circa quod duo facit.

Primo ostendit qualiter appropinquaverunt populo iudaico; secundo qualiter propinquiores facti sunt deo, ibi ut reconciliet ambos, etc.. Prima iterum in tres, quia primo ostendit causam appropinquationis, secundo modum, tertio finem. Secunda ibi et medium parietem, etc.. Tertia ibi ut duos, etc.. Causa autem appropinquationis est christus, propter quod dicit ipse enim est pax nostra, etc..

Et est emphatica locutio ad maiorem rei expressionem, quasi dicat: bene dico quod facti estis prope, sed hoc factum est per christum, quia ipse est pax nostra, id est causa pacis nostrae. Unde dicebat io. Xiv, 27: pacem meam do vobis. Hic autem modus loquendi fieri consuevit, quando totum quod est in effectu dependet ex causa, sicut cum dicimus de deo quod ipse est salus nostra, quia quidquid salutis est in nobis causatur a deo. Quia ergo quidquid pacis est in nobis causatur a christo, et per consequens quidquid appropinquationis, quia homo quando pacificatus est cum alio, secure potest ambulare seu appropinquare ad ipsum, ideo dicit quod est pax nostra. Nam in eius nativitate angeli annuntiaverunt pacem. Lc. Ii, 14: gloria in altissimis deo, et in terra pax, etc.. Ipso etiam christo in corpore existente, mundus maximam pacem habuit, qualem ante non habuerat. Ps. Lxxi, v. 7: orietur in diebus eius iustitia, etc.. Ipse etiam resurgens pacem annuntiavit. Lc. Ult.: dixit eis: pax vobis. Sequitur qui fecit utraque unum, quia scilicet christus utrumque populum, videlicet iudaeorum colentium deum verum et gentilium, ab huiusmodi dei cultura alienatorum, coniunxit in unum. Io. X, 16: alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, etc., usque ibi: et fiet unum ovile et unus pastor. Ez. C. Xxxvii, 22: rex unus erit omnibus imperans, etc.. Modus autem appropinquationis ostenditur cum subdit et medium parietem, etc.. Hic autem modus est per remotionem eius quod dividebat. Debemus autem ad intellectum litterae imaginari unum magnum campum, et multos homines ibi congregatos, in quo quidem per medium protendatur et elevetur unus paries dividens eos, ita quod non videatur populus unus, sed duo. Quicumque ergo removeret parietem, coniungeret illorum hominum congregationem in turbam unam, et efficeretur populus unus. Sic intelligendum est quod hic dicitur. Mundus enim iste est sicut ager, matth. Xiii, 38: ager est mundus; hic autem ager, scilicet mundus, plenus est hominibus, gen. I, 28: crescite, et multiplicamini, et replete terram. In isto autem agro est paries, quia quidam sunt ex una parte, quidam ex alia; hic autem paries potest dici lex vetus secundum carnales observantias, in qua iudaei conclusi custodiebantur, ut dicitur gal. C. Iii, 23: sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae revelanda erat. Cant. Ii, v. 9: ipse stat post parietem nostrum; quia videlicet christus per veterem legem figurabatur. Christus autem hunc parietem removit, et ita cum nullum remaneret interstitium, factus est populus unus iudaeorum et gentium.

Et hoc est quod dicit: dico quod fecit utraque unum, hoc modo scilicet solvens medium parietem. Parietem dico maceriae, non muri. Tunc enim est paries maceriae, quando lapides in eo non conglutinantur cemento, nec ad hoc erigitur, ut duret in perpetuum, sed usque ad tempus praefinitum. Vetus ergo lex est paries maceriae propter duo.

Primo quia non conglutinabatur charitate, quae est quasi cementum conglutinans singulos sibi invicem, et omnes simul christo. Infra iv, 3: solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Vetus enim lex est lex timoris, inducens homines per poenas et comminationes ad observantias mandatorum.

Et si qui, illo tempore legis, eam ex charitate observabant, iam pertinebant ad novum testamentum, ut dicit augustinus, quod est lex amoris. Rom. Viii, 15: non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, etc.. Secundo, vetus lex est paries maceriae quia non fuit data ut perpetuo duraret, sed usque ad tempus praefinitum. Gal. Iv, 1 ss.: quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium, sed sub tutoribus et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre: ita et nos cum essemus, etc.. Sed hic incidit quaestio quia dicit parietem maceriae solvens, contrarium dicitur matth. V, 17: non veni solvere legem, sed adimplere. Respondeo. Dicendum est, quod in veteri lege erant praecepta moralia et caeremonialia. Moralia quidem praecepta christus non solvit, sed adimplevit, superaddendo consilia, et exponendo ea quae scribae et pharisaei male intelligebant. Unde dicebat matth. V, 19: nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum, etc..

Et iterum: dictum est antiquis: diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, etc.. Caeremonialia vero praecepta solvit quidem quantum ad eorum substantiam, sed adimplevit quantum ad illud quod figurabant, adhibens figuratum figurae. Est ergo intelligendum quod hic dicit solvens, scilicet quantum ad observantiam legis carnalis.

Et solvere hoc, scilicet parietem maceriae, est solvere inimicitias quae erant inter iudaeos et gentiles: quia isti volebant legem servare, illi vero minime, ex quo oriebatur inter eos ira et invidia. Sed certe has inimicitias christus solvit in carne sua assumpta. Nam in eius nativitate statim pax hominibus annuntiata est. Lc. Ii, v. 14. Vel in carne sua, scilicet immolata, quia, ut dicitur infra v, 2: tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam deo. In quo quidem sacrificio impleta sunt omnia illa sacrificia, et cessaverunt. Hebr. X, 14: una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos. Quid autem sit iste paries insinuat, dicens quod est lex mandatorum, quasi dicat: solvens parietem, hoc est legem mandatorum, etc.. Dicitur autem lex vetus lex mandatorum, non quia aliae leges mandatis careant; nova enim lex mandata habet. Io. Xiii, 34: mandatum novum do vobis. Sed propter duo: primo quidem propter magnum numerum mandatorum legalium, intantum quod ab hominibus servari non possunt, secundum illud act. Xv, 10: hoc est onus quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus. Iob xi, v. 6: quod multiplex sit lex eius, etc.. Vel dicitur mandatorum, id est, factorum. Rom. Iii, 27: ubi est ergo gloriatio tua? exclusa est. Per quam legem? factorum? non, sed per legem fidei. Unde sicut baptismus ioannis dicitur baptismus aquae, quia tantum exterius mundabat, interius autem non sanctificabat: ita et lex vetus dicitur lex factorum, quia praecipiebat tantum quid facere deberent, sed non conferebat gratiam, per quam ad legem implendam iuvarentur. Lex vero nova dirigit in agendis, praecipiendo, et iuvat ad implendum, gratiam conferendo. Evacuans dico, sicut imperfectum evacuatur per perfectum, et umbra per veritatem. I cor. Xiii, 10: cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, scilicet imperfectio et umbra veteris legis, de qua hebr. X, 1: umbram enim habens lex futurorum bonorum, etc..

Et hoc decretis, id est, praeceptis novi testamenti, per quae excluditur lex. Lev. Xxvi, v. 10: comedetis vetustissima veterum, id est, praecepta legis naturae simul cum nova lege; et, praeceptis eius susceptis, vetera proiicietis, id est caeremonialia praecepta veteris legis quantum ad eorum substantiam, ut dictum est. Finem vero appropinquationis ostendit, dicens ut duos condat in se, etc.. Qui quidem finis est ut dicti duo populi efficiantur unus populus. Quae autem uniuntur, oportet uniri in aliquo uno, et quia lex dividebat, non poterant in lege uniri; christus autem in lege succedens, et fides eius (sicut veritas figurae) eos in semetipso condidit. Io. Xvii, 22: ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Matth. Xviii, 20: ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi ego sum in medio eorum.

Et hoc in uno novo homine faciens pacem, id est in semetipso christo, qui dicitur novus homo propter novum modum suae conceptionis. Ier. Xxxi, 22: creavit dominus novum super terram, foemina circumdabit virum. Item propter novitatem gratiae quam contulit. Gal. Ult.: in christo enim iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura. Infra iv, 23: renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui, etc.. Item propter nova mandata quae attulit. Io. Xiii, 34: mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, etc..

Et licet ista videatur esse intentio apostoli, tamen in glossa paries duplicatur: quia ex parte iudaeorum ponitur lex quasi obstaculum, ex parte vero gentium est idololatria. Consequenter cum dicit ut reconciliet ambos, etc., ostendit qualiter deo appropinquaverunt. Circa quod duo facit.

Primo manifestat eorum reconciliationem ad deum; secundo ponit manifestationem reconciliationis, ibi et veniens evangelizavit, etc.. Sciendum est quod dilectio proximi est via ad pacem dei; quia ut dicitur i io. Iv, 20: qui enim non diligit fratrem suum quem videt, deum quem non videt quomodo potest diligere? et augustinus dicit quod nullus putet habere pacem cum christo, si discors fuerit cum christiano.

Primo ergo ponit pacem hominum invicem factam per christum, et exinde pacem hominum ad deum. Propter quod dicit ut reconciliet ambos, iam unitos, in uno corpore ecclesiae, scilicet in christo. Rom. Xii, 5: multi unum corpus sumus in christo. Reconciliet, inquam, deo per fidem et charitatem. Ii cor. V, 19: deus erat in christo mundum reconcilians sibi.

Et hoc fecit per crucem, interficiens inimicitias in semetipso, quia iudaeorum et gentilium, quae erant per legem, inimicitias interfecit, implens figuras veteris testamenti; sed inimicitias quae erant inter deum et homines per peccatum interfecit in semetipso, quando per mortem crucis delevit peccatum. Gal. I, v. 4: qui dedit semetipsum pro peccatis nostris. Hebr. Ix, 28: christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata. Dicit ergo: interficiens inimicitias, id est peccata, in semetipso, in immolatione corporis sui. Col. I, 20: pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in caelis, sive quae in terris sunt. Rom. V, 10: cum inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem filii eius. Item col. I, 19: in christo complacuit omnem plenitudinem habitare, et per eum reconciliare omnia in ipso. Quia ergo christus satisfecit sufficienter pro peccatis nostris, consequens fuit ut soluto pretio fieret reconciliatio. Manifestationem vero huius reconciliationis ponit, dicens: et veniens evangelizavit, etc.. Ponit autem primo pacis seu reconciliationis annuntiationem; secundo pacis causam et rationem, ibi: quoniam per ipsum habemus accessum etc.. Est ergo manifesta dei reconciliatio ad hominem per christum, quia ipse christus non solum reconciliavit nos deo, et interfecit inimicitias, sed etiam veniens, scilicet in carne, evangelizavit, id est annuntiavit, pacem. Vel veniens post resurrectionem, quando stetit in medio discipulorum, et dixit eis: pax vobis, lc. Ult., is. Lxi, 1: ad annuntiandum mansuetis misit me, etc..

Et is. Lii, 7: quam pulchri pedes supra montes annuntiantis et praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem, etc.. Evangelizavit, inquam, non uni populo tantum, sed vobis gentibus qui longe fuistis, quibus etsi non in persona propria, tamen per apostolos suos annuntiavit pacem. Matth. Ult.: euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes, etc.. Is. Xxxiii, 13: audite, qui longe estis, quae fecerim, et cognoscite, etc..

Et pacem his qui prope, supple annuntiavit christus in persona propria. Rom. Xv, 8: dico enim christum iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem dei, ad confirmandas promissiones patrum. Is. Liv, 15: ecce, accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adiungetur tibi. Causam autem pacis et formam ostendit dicens quoniam per ipsum habemus accessum ambo, id est, duo populi, in uno spiritu, id est, uniti unione spiritus sancti. Infra iv, 3: solliciti servare unitatem spiritus, etc.. I cor. Xii, 11: haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus, etc.. Sic autem habemus accessum ad patrem per christum, quoniam christus operatur per spiritum sanctum. Rom. Viii, 9: si quis autem spiritum christi non habet, hic non est eius.

Et ideo quidquid fit per spiritum sanctum, etiam fit per christum. Per hoc etiam quod dicit, ad patrem, intelligendum est quod etiam pertinet ad totam trinitatem, quia propter essentiae unitatem in patre est filius et spiritus sanctus, et in spiritu sancto est pater et filius. Ideo cum dicit ad patrem, specialiter ostendit quod quidquid filius habet, a patre habet, et ab eo etiam se habere recognoscit.


091 CP2

15
(
Ep 2,19-21)

LECTIO 6

19. Ergo iam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei,
20. Superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo 1esu;
21. 1n quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sancturn in Domino. 1n quo et vos coaedijicamini in habitaculum Dei in Spiritu Sancto.


Ostenso supra quod ad spiritualia beneficia simul admissae sunt gentes cum iudaeis hic ostendit quod in illis beneficiis gentiles non sunt minoris dignitatis quam sunt ipsi iudaei, sed aeque plenarie ad christi beneficia sint admissi. Circa quod duo facit, quia primo proponit intentum, secundo manifestat propositum per exemplum, ibi superaedificati, etc.. Circa primum duo facit.

Primo excludit id quod erat in statu praeterito a statu praesenti; secundo concludit id quod competit praesenti statui, ibi sed estis cives, etc.. Quia ergo apostolus concludendo inducit hoc quod dicit ergo iam, etc., considerandum est, quod similitudo sequitur ex praemissis: primo quidem ex hoc quod ambo coniuncti, sunt deo reconciliati; secundo quod ambo habent accessum in uno spiritu ad patrem. Quia ergo simul sunt configurati toti trinitati: patri ad quem habent accessum, filio per quem, spiritui sancto in quo uno accedunt, in nullo ergo deficiunt a spiritualium bonorum participatione. Ad intellectum autem litterae sciendum est, quod collegium fidelium quandoque in scripturis vocatur domus, secundum illud i tim. Iii, 15: ut scias quomodo in domo dei oporteat te conversari, quae est dei ecclesia. Quandoque autem vocatur civitas, secundum illud ps. Cxxi, 3: ierusalem quae aedificatur ut civitas. Civitas enim habet collegium politicum: domus autem oeconomicum, inter quae quidem duplex differentia invenitur. Nam qui sunt de collegio domus communicant sibi in actibus privatis; qui vero sunt de collegio civitatis, communicant sibi in actibus publicis. Item, qui sunt in collegio domus, reguntur ab uno qui vocatur paterfamilias; sed qui sunt in collegio civitatis reguntur a rege. Ita enim est paterfamilias in domo, sicut rex in regno. Sic igitur collegium fidelium aliquid habet de civitate, et aliquid de domo. Sed si consideretur rector collegii, pater est matth. Vi, v. 9: pater noster, qui es in caelis, etc.. Hier. C. Iii, 19: patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis; et sic collegium est domus. Si vero ipsos subditos consideres, sic civitas est, quia communicabant sibi in actibus praecipuis, scilicet fidei, spei et charitatis.

Et hoc modo si fideles considerentur in se, est collegium civitatis; si vero rector collegii attendatur, est collegium domus.

Et ideo apostolus duo verba ponit hic, scilicet hospites et advenae. Hoc enim sunt hospites ad domum, quod advenae ad civitatem. Hospes enim dicitur quasi extraneus a domo. Eccli. Xxix, 31: vita nequam, hospitandi de domo in domum. Advena vero est qui extraneus venit ad civitatem. Ac si dicat apostolus: olim eratis extranei a collegio fidelium, sicut hospites a domo, et advenae ad civitatem, quemadmodum et proselyti ad legem veterem; sed nunc non est ita, quia iam non estis hospites, etc.. Is. Liv, 15: ecce accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adiungetur tibi. Consequenter cum dicit sed estis cives sanctorum, etc.; concludit quod convenit statui praesenti, dicens sed estis cives sanctorum, etc., quasi dicat: quia collegium fidelium dicitur civitas in comparatione ad subditos, et domus in comparatione ad rectorem, collegium, ad quod vocati estis, est civitas sanctorum et domus dei. Ps. Lxxxvi, v. 3: gloriosa dicta sunt de te, civitas dei. Unde augustinus: duas civitates faciunt duo amores. Nam amor dei usque ad contemptum sui, scilicet hominis amantis, facit civitatem ierusalem caelestem, amor vero sui usque ad contemptum dei, facit civitatem babylonis. Quilibet ergo vel est civis sanctorum, si diligit deum usque ad contemptum sui, prov. Ult.: omnes domestici eius vestiti sunt duplicibus, si vero diligit se usque ad contemptum dei, est civis babylonis. Consequenter cum dicit superaedificati, etc., manifestat propositum. Consuetum est in scripturis quod in figura, quae metonymia dicitur, continens ponatur pro contento, sicut quandoque domus pro his qui sunt in domo: secundum hunc ergo modum loquitur apostolus de his qui sunt in domo dei, scilicet de fidelibus, sicut de una domo, et comparat eos aedificio.

Et circa hoc duo facit, quia primo proponit intentum, secundo ostendit quod huius aedificii participes facti sunt ipsi ephesii, ibi in quo et vos coaedificamini, etc.. Circa primum duo facit.

Primo proponit huius aedificii fundamentum; secundo ipsius constructionem seu complementum, ibi in quo omnis aedificatio constructa, etc.. Fundamentum autem ponit duplex: unum secundarium, et aliud principale. Secundarium quidem fundamentum sunt apostoli et prophetae.

Et quantum ad hoc dicit eos non esse hospites, sed cives, qui iam pertinent ad aedificium spirituale, utpote superaedificati supra fundamentum apostolorum et prophetarum, id est, qui sunt apostoli et prophetae, id est, super doctrinam eorum. Vel aliter: supra fundamentum apostolorum et prophetarum, id est, supra christum qui est fundamentum apostolorum et prophetarum; quasi dicat: in eodem fundamento superaedificati estis in quo apostoli et prophetae sunt aedificati, qui ex iudaeis fuerunt. Hae autem expositiones duae tantum quo ad verba differunt; sed prima convenientior est, quia si alia convenientior esset, tunc pro nihilo adiungeret ipso summo angulari lapide christo iesu, cum ipse iesus sit summum fundamentum.

Secundum ergo primum modum magis consonat, ita tamen quod praecipuus lapis et summum fundamentum sit christus. Quantum vero ad sententiam nihil differunt, quia idem est dicere christum esse fundamentum, et doctrinam apostolorum et prophetarum, cum christum tantum, non seipsos, praedicaverint; unde accipere eorum doctrinam est accipere christum crucifixum. I cor. I, 23: nos autem praedicamus christum crucifixum idest i petr. I, 12: quibus revelatum est, quia non sibi ipsis, etc.. Item i cor. Ii, 16: nos autem sensum christi habemus. Notandum est quod apostoli dicuntur fundamenta. Ps. Lxxxvi, 1: fundamenta eius in montibus sanctis. Is. Liv, 11: fundabo te in sapphiris, id est, in caelestibus viris. Expresse autem dicuntur fundamenta apoc. Xxi, 14: murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis nomina duodecim apostolorum. Qui intantum dicuntur fundamenta, inquantum eorum doctrina christum annuntiant. Matth. Xvi, 18: super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Dicit autem apostolorum et prophetarum, ut designet, quod utraque doctrina est necessaria ad salutem. Matth. Xiii, 52: scriba doctus in regno caelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Item ut ostendat concordiam inter utramque, alterius ad alteram, dum idem est utriusque fundamentum. Nam quod prophetae praedixerunt futurum, apostoli praedicaverunt factum. Rom. I, 1 s.: paulus servus iesu christi, vocatus apostolus, segregatus in evangelium dei, quod ante promiserat per prophetas suos. Principale vero fundamentum tantum est christus iesus, et quantum ad hoc dicit ipso summo, etc.. Ubi tria dicit de eo, scilicet quod sit lapis, quod angularis, et quod summus. Lapis quidem est propter fundamenti firmitatem. Unde dicitur matth. Vii, 25, quod domus quae fundata erat supra petram, firmiter aedificata erat, intantum quod nec pluvia, nec flumina, nec venti potuerunt eam destruere. Non sic autem de domo fundata super arenam. Dan. Ii, 45: lapis abscissus de monte sine manibus. Angularis autem dicitur propter utriusque coniunctionem; nam ut in angulo duo parietes uniuntur, sic in christo populus iudaeorum et gentium uniti sunt. Ps.: lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Act. Iv, 11 s.: hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli, et non est in aliquo alio salus.

Et hoc idem de se introducit matth. Xxi, 42: numquid legistis in scripturis: lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli, etc.. Summus autem dicitur propter dignitatis celsitudinem. Is. Xxviii, 16: ecce ego mittam in fundamentis sion lapidem angularem, probatum, pretiosum, in fundamento fundatum. Sed non est idem de fundamento in aedificio spirituali et in aedificio materiali. Materiale namque aedificium fundamentum habet in terra, et ideo oportet ut principalius fundamentum sit magis infimum. Spirituale vero aedificium fundamentum habet in caelo, et ideo oportet quod fundamentum quanto est principalius, tanto sit sublimius: ut sic imaginemur civitatem quamdam descendentem de caelo, cuius fundamentum in caelo existens, et aedificium demissum ad nos, videatur inferius; secundum illud apoc. Xxi, v. 2: vidi civitatem sanctam ierusalem descendentem de caelo, etc.. Consequenter cum dicit in quo omnis aedificatio, etc., agit de constructione aedificii. In qualibet autem aedificii constructione quatuor requiruntur.

Primo aedificii fundatio, secundo constructio, tertio augmentatio, quarto consummatio: quae quidem breviter tangit. Primum, cum dicit in quo, scilicet fundamento, qui christus est principaliter, et doctrina apostolorum et prophetarum secundario, quia, ut dicitur i cor. Iii, 11: fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id, etc.. Secundo vero tangit secundum, cum dicit omnis aedificatio constructa.

Et quidem si intelligatur allegorice, designat ipsam ecclesiam, quae tunc construitur quando homines ad fidem convertuntur. Si autem moraliter intelligatur, significat animam sanctam, et tunc eiusmodi aedificatio construitur, quando bona opera superaedificantur super christum. Prov. Xiv, 1: sapiens mulier aedificat domum suam. I cor. Iii, 10: unusquisque videat quomodo superaedificet. In hoc ergo fundamento, scilicet christo, omnis aedificatio spiritualis construitur, iudaeorum vel gentilium, a deo per auctoritatem. Ps. Cxxvi, 1: nisi dominus aedificaverit domum, etc.. Hebr. Iii, v. 4: omnis namque domus fabricatur ab aliquo, qui autem omnia creavit, deus est. Sed instrumentaliter construitur aedificium vel ab homine qui seipsum aedificat, vel a praelatis. Tertium tangit cum dicit crescit in templum, etc.; quod quidem fit quando multiplicantur qui salvi fiunt. Act. Vi, 7: verbum domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in ierusalem valde. Crescit etiam quando homo crescit in bonis operibus, et in gratia crescit quantum ad hoc, quod fit templum sanctum. Templum enim a deo inhabitatur, et ideo oportet quod sit sanctum. Ps. Xlv, 5: sanctificavit tabernaculum suum altissimus.

Et quia nos debemus inhabitari a deo, ut deus in nobis habitet, ad hoc nos parare debemus, ut sancti simus. I cor. Iii, 16: nescitis quia templum dei estis, et spiritus dei habitat in vobis; apoc. C. Xxi, 3: ecce tabernaculum dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Sed numquid statim a principio, cum charitatem habemus, templum dei sumus? respondeo. Dicendum est quod sic.

Et quanto magis proficimus, tanto magis deus habitat in nobis.

Et ideo ad hoc aedificium, quarto, requiritur perfectio et consummatio, quod ostendit, cum dicit in domino. Consequenter cum dicit in quo et vos, etc., ostendit quomodo gentiles facti sunt participes huius aedificii, dicens in quo, scilicet aedificio, non solum superaedificantur iudaei, sed etiam vos ephesii coaedificamini, id est ad similitudinem aliorum aedificamini. I petr. Ii, 4 s.: ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a deo autem electum et honorificatum, et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritualis.

Et ideo subdit in habitaculum dei, ut scilicet deus in vobis inhabitet per fidem. Infra iii, 17: habitare christum per fidem in cordibus vestris. Hoc autem non potest fieri sine charitate, quia qui manet in charitate, in deo manet, etc., i io. Iv, 16. Charitas autem datur nobis per spiritum sanctum. Rom. V, 5: charitas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. Ideo subdit in spiritu sancto.


091

CAPUT 3

16
(
Ep 3,1-6)

LECTIO 1: Efesios 3,1-6

1. Huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi 1esu, pro vobis Gentibus;
2. Si lamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi in vobis.
3. Quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi;
4. Prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi,
5. Quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicut nunc revelatum est sanctis Apostolis eius, et prophetis in spiritu,
6. Esse gentes cohaerédes, et concorporales, et comparticipes promissionis in Christo 1esu per evangelium.

Supra commemoravit apostolus multa dei beneficia humano generi et ipsis apostolis collata, hic commemorat specialia dei beneficia sibi tradita.

Primo ergo proponit intentionem suam in generali; secundo exponit per partes in speciali, ibi quoniam secundum revelationem, etc.. Circa primum duo facit.

Primo ponit suam conditionem quantum ad patientiam et tribulationes quas pertulit; secundo quantum ad dona gratiae quae deus sibi contulit, ibi si tamen audistis, etc.. Dicit ergo: dixi in quo et vos coaedificamini, etc., huius rei gratia, id est ut aedificemini et convertamini ad christum, ego paulus, qui tantus sum, quia apostolus iesu christi et magister gentium in fide et veritate, nunc vinctus romae. Nam hanc epistolam de urbe scripsit, ubi in vinculis tenebatur. Ii tim. Ii, 9: laboro usque ad vincula quasi male operans. Infra iv, 1: obsecro vos itaque ego paulus vinctus in domino. Ex quo apparet eius tribulatio et passio in squalore carceris. Sed quia poena non facit martyrem sed causa, ideo addit suarum tribulationum causam. Duplex est autem causa pro qua quis martyrii causam prosequitur. Una si patiatur pro fide christi, vel pro quacumque alia virtute. I petr. Iv, 15: nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut maledicus, aut alienorum appetitor, si autem ut christianus, non erubescat.

Et quantum ad hoc dicit vinctus christi iesu. Alia, si patiatur pro ecclesiae utilitate, et quantum ad hoc ait pro vobis gentibus, id est tantum intendo conversionem vestram, et verbum salutis vobis praedico, quod traditus sum carceri. Ii cor. I, 6: tribulamur pro vestra exhortatione et salute. Col. I, 24: nunc gaudeo in passionibus pro vobis. Consequenter cum dicit si tamen audistis, etc., ponit donum gratiae sibi commissum, quasi dicat: dico quod sum pro vobis gentibus vinctus, si tamen audistis, id est intellexistis, dispensationem gratiae, quae data est mihi pro vobis. Quod potest intelligi dupliciter. Uno modo ut dispensatio accipiatur passive, et sit sensus si tamen audistis dispensationem gratiae, etc., id est si intellexistis quod mihi hoc donum, scilicet apostolatus in gentibus, est dispensatum. Nam, ut dicitur infra iv, 7: unicuique data est gratia secundum mensuram donationis christi.

Et infra: ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, etc.. Unde mihi dispensatum est a domino christo, id est venit in sortem, gratia dei haec ut in vobis fructum faciam. Col. I, 23: factus sum ego minister, etc.. Dico dispensationem dei quae data est mihi in vobis, id est eorum dispensatio tradita est mihi. Alio modo, ut dispensatio accipiatur active, ut sit sensus si tamen audistis dispensationem, etc., id est si intellexistis quod mihi datum sit, ut dona gratiae dispensem per communicationem sacramentorum, et hoc in vobis. I cor. Iv, 1: sic nos existimet homo ut ministros christi. Consequenter cum dicit quoniam secundum revelationem, etc., manifestat conditionem suam per partes et in speciali. Circa quod duo facit, quia primo ponit quod pertinet ad dignitatem officii, scilicet dispensationem gratiae; secundo illud quod pertinet ad experientiam patientiae, scilicet tribulationem, ibi quapropter peto ne deficiatis, etc.. Prima iterum in duas.

Primo ostendit gratiae dispensationem quantum ad diversorum mysteriorum cognitionem; secundo quantum ad ipsorum executionem, ibi cuius factus sum minister, etc.. Prima iterum in duas.

Primo ponit mysteriorum christi sibi datam cognitionem; secundo exponit quod sit istud mysterium, ibi esse gentes cohaeredes, etc.. Circa cognitionem suam tria facit.

Primo quod sit certa, secundo quod sit plena, tertio quod sit excellens. Certa quidem est, quia non est per humanam industriam, nec per humanam intentionem, quae falli potest, sap. Ix, 14: cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae, sed per legem divinam quae certissima est.

Et ideo dicit quoniam secundum revelationem, etc.. Gal. I, v. 12: neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici; sed per revelationem iesu christi. Ii cor. Iii, 18: nos vero revelata facie gloriam domini speculantes, etc.. Item plena est, quia perfecte revelatum est mihi, et committo vestro iudicio, quia ego in verbis paucis hoc expressi, in quibus cognoscere potestis quod perfectam cognitionem habeam de mysteriis fidei.

Et quantum ad hoc dicit sicut scripsi in brevi, id est in paucis verbis, ita aperte, quod eo modo hoc potestis legentes intelligere. Cant. Iv, 11: favus distillans labia tua, etc.. Labium quidem breve quid est.

Et sic labia doctoris sunt favus distillans, quando brevibus et paucis verbis multa et magna insinuat. Sed attende, ut dicit augustinus, quod debet intendere hoc doctor, quod scilicet intelligatur.

Et quamdiu ad hoc laborat, verba sua non sunt superflua, sed si postquam intelligitur, eis immoratur, superflua sunt eius verba. Dicit autem prudentiam meam, secundum illud prov. Ix, 10: scientia sanctorum prudentia. Quae quidem non est mundana sed divina et caelestis, propter quod dicit in mysterio christi. Est etiam excellens, quia solis apostolis est revelata; unde subdit quod aliis generationibus non est agnitum. Licet enim mysteria christi prophetis et patriarchis fuerint revelata, non tamen ita clare sicut apostolis. Nam prophetis et patriarchis fuerunt revelata in quadam generalitate; sed apostolis manifestata sunt quantum ad singulares et determinatas circumstantias. Hoc autem quod dicit quod aliis generationibus, etc., potest dupliciter exponi. Uno modo ut per generationes tempora generationum accipiantur, iuxta illud ps. Cxliv, v. 13: dominatio tua in omni generatione, et generatione.

Et tunc est sensus, quod aliis generationibus, id est temporibus, non est agnitum filiis hominum, id est rationalibus creaturis, scilicet nec hominibus, nec angelis. Matth. Xi, 25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Sicut nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in spiritu, ipsis scilicet in eo spiritu novi testamenti interpretantibus scripturas, et explanantibus legem. Lc. C. Viii, 9: vobis datum est nosse mysterium regni dei, caeteris autem, etc.. Lc. X, 23: beati oculi qui vident quae vos videtis, et infra xxiv: dico autem vobis, quod multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt, etc.. Alio modo potest exponi ut per generationes accipiantur homines generati, secundum illud matth. Xxiii, 36: venient haec omnia super generationem istam, etc..

Et tunc est sensus quod aliis generationibus, id est hominibus in praecedentibus generationibus generatis, non est cognitum, etc., sicut prius. Unde is. Liii, 1: quis credidit auditui nostro, et brachium domini cui revelatum est? sed hoc quidem sacramentum fidei revelatum est aliquibus patribus veteris testamenti, secundum illud io. Viii, 56: abraham pater vester exultavit ut videret diem meum; vidit, et gavisus est.

Et etiam prophetis, secundum illud ioel ii, 28: post haec effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae. Sed eis quidem revelatum est in quadam generalitate, apostolis vero clare et perfecte.

Et hoc propter tria.

Primo quia ipsi apostoli habuerunt revelationem immediate a filio dei, secundum illud io. I, 18: unigenitus filius qui est in sinu patris, ipse enarravit. Prophetae vero et patres veteris testamenti, ipsi edocti sunt per angelos, vel per aliquas similitudines. Unde dicitur is. Vi, 6: volavit ad me unus de seraphim, et in manu eius calculus, quem, etc..

Et ideo ipsi apostoli clarius acceperunt. Secundo, quia non in figuris et in aenigmatibus, sicut prophetae, viderunt, sed revelata facie gloriam domini speculantes. Lc. X, 23: beati oculi qui vident quae vos videtis.

Tertio, quia apostoli constituti fuerunt executores et dispensatores huius sacramenti, et ideo oportebat quod melius ipsi essent instructi quam alii. Io. Iv, 38: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Consequenter cum dicit esse gentes, etc., manifestat quid sit illud sacramentum. Circa quod sciendum est quod iudaei triplicem praerogativam habebant respectu gentilium, scilicet promissionis haereditatis. Rom. C. Iv, 13: non enim per legem promissio abrahae, aut semini eius, ut haeres esset mundi, sed per iustitiam fidei. Ps. Xv, 5: dominus pars haereditatis meae, etc.. Item per specialem a gentibus aliis distinctionem et electionem. Deut. Vii, 6: te elegit dominus deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram. Unde ps. Xcix, 3: nos autem populus eius et oves pascuae eius. Cant. Vi, 8: una est columba mea, perfecta mea, etc.. Item per christi promissionem. Gen. Xii, 3: in te benedicentur universae cognationes terrae. Haec autem tria gentes non habebant. Supra ii, 12: qui eratis illo tempore sine christo, alienati a conversatione israel. Sed ad haec tria recepti sunt per fidem.

Primo quidem, quantum ad participationem haereditatis, et, quantum ad hoc, dicit cohaeredes, scilicet ipsis iudaeis in haereditate caelesti. Matth. Viii, 11: multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum abraham, isaac et iacob in regno caelorum, etc.. Secundo ad speciale collegium fidelium, et, quantum ad hoc, dicit et concorporales, id est in unum corpus. Io. X, 16: alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, id est gentes, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.

Tertio, ad participationem gratiae repromissae, et quantum ad hoc dicit et comparticipes, scilicet promissionum quae factae sunt abrahae. Rom. Xv, 8: dico autem christum fuisse ministrum circumcisionis propter veritatem dei ad confirmandas promissiones patrum, gentes autem super misericordia honorare deum.

Et haec omnia consecutae sunt gentes non per moysem, sed in christo. Io. I, 17: lex per moysem data est, gratia et veritas per iesum christum facta est. Ii petr. I, 4: per quem maxima et pretiosa nobis promissa donavit, etc.. Item, nec per impletionem legis, quia hoc est iugum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus, ut dicitur act. Xv, 10, sed per evangelium, per quod omnes salvantur. Rom. I, 16: non enim erubesco evangelium, virtus enim dei est in salutem omni credenti. I cor. Xv, 1: notum vobis facio evangelium quod praedicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, per quod et salvamini.


091 CP3


Aquinatis - ad Ephesios 14