Aquinatis - ad Ephesios 26

26
(
Ep 4,17-19)

LECTIO 6: Efesios 4,17-19

17. Hoc ergo dico et testificor in Domino, ut iam non ambuletis sicut et Gentss ambulant, in vanitate sensus sui:
18. Tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quae est in Mis, propter caecitatem coráis ipsorum.
19. Qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem immunditiae omnis in avaritiam.

Supra monuit apostolus ephesios ut manerent in ecclesiastica unitate, describendo modum eius et formam, in hac parte docet eos viam per quam possint manere in ecclesiastica unitate.

Et circa hoc duo facit.

Primo proponit praecepta, per quae possunt manere in ecclesiastica unitate; secundo ostendit potestatem hanc ad implenda praecepta in fine epistolae, ibi de caetero, fratres, confortamini, etc.. Prima in duas.

Primo proponit praecepta ad omnes; secundo pertinentia ad singulos gradus ecclesiae, ibi mulieres viris suis subditae sint, etc.. Prima in duas.

Primo ponit quaedam praecepta generalia ad quae reducuntur omnia alia; secundo ponit specialia, ibi propter quod deponentes mendacium, etc.. Prima iterum in duas, quia cum intentio apostoli sit eos revocare a vetere consuetudine ad novam christi doctrinam, primo ostendit doctrinam christi esse contrariam antiquae perversitati gentilitatis; secundo inducit eos, ut eam deponant et eam, quae christi est assumant, ibi deponite vos secundum pristinam, etc.. Prima in duas, quia primo describit conversationem gentilium; secundo ostendit, quod ei contrariatur doctrina christi, ibi vos autem non ita, etc.. Prima in tres.

Primo hortatur eos, ut declinent conversationem gentilium; secundo describit eam quantum ad interiorem animum, ibi tenebris obscuratum, etc.; tertio quantum ad exteriorem modum, ibi qui desperantes, etc.. Dicit ergo: ad hoc quod possitis implere ea, quae dicta sunt, dico, id est non obsecro, ut prius, sed dico, et testificor, hoc quod dixi. Gal. V, 3: testificor autem omni homini rursum circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae. Ii tim. Iv, 1: testificor coram deo et christo iesu, etc..

Et quid? ut iam, scilicet tempore fidei et conversionis ad christum, quia iam vos mundi estis, io. Xiii, 10, non ambuletis, id est vivatis. Gal. V, 25: si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus, etc..

Et hoc sicut et gentes ambulant. I cor. Xii, 2: scitis, quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes, etc.. Non sic igitur ambuletis. Prov. I, 15: fili mi, ne ambules cum eis, prohibe pedem tuum a semitis eorum, etc.. Consequenter cum dicit in vanitate sensus sui, reddit causam huius prohibitionis. Ubi notandum est, quod cum ambulare spiritualiter sit proficere, secundum illud is. C. Xxvi, 7: rectus callis iusti ad ambulandum, etc. Gen. Xvii, 1: ambula coram me, et esto perfectus, dicitur abrahae, ad hoc ergo ut homo iuste ambulet, id est spiritualiter proficiat, oportet tria, quae in ipso sunt, regulari et ordinari. In homine enim est ratio iudicans de particularibus agendis; item, intellectus universalium principiorum, qui est synderesis; tertio, lex divina seu deus. Quandocumque ergo aliquis secundum ista tria sibi invicem ordinata dirigitur, ita quod actio ordinetur secundum iudicium rationis, et haec, scilicet ratio, iudicet secundum intellectum rectum, vel synderesim, et haec, scilicet synderesis, ordinetur secundum legem divinam, tunc actio est bona et meritoria. Sed vita gentilium non est talis, imo deficit in praedictis tribus; quia, primo, deficit a ratione iudicante, quia ambulant in vanitate sensus sui. Sensus autem est vis apprehensiva, per quam iudicamus singularia. Unde aliquis homo rectus dicitur quando bene iudicat de agendis. Sed sensus iste quandoque est rectus, quandoque est vanus. Rectus dicitur, quando debita regula regitur, qua venit ad debitum finem; vanus autem quando, indebita regula ductus, non venit ad debitum finem. Sap. C. Xiii, 1: vani sunt omnes homines in quibus non subest scientia dei, etc.. Rom. I, 21: evanuerunt in cogitationibus suis, etc.. Ier. Ii, v. 5: ambulaverunt post vanitates suas, et vani facti sunt. Quare? quia certe ratio istorum in agendis non dirigebatur ab intellectu illuminato, sed erroneo.

Et hoc est quod ait tenebris obscuratum habentes intellectum. Rom. I, 21: obscuratum est insipiens cor eorum. Ps. Lxxxi, 5: nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant.

Et ratio est, quia tales non sunt participes divini luminis, seu legis divinae illuminantis et regulantis; propter quod subdit alienati a vita dei, id est a deo, qui est vita animae. Io. Xiv, 6: ego sum via, veritas, et vita. Vel, a vita dei, id est a charitate et gratia spirituali, qua anima vivit formaliter. Rom. Vi, 23: gratia autem dei vita aeterna. Isti autem erant sine spe vitae aeternae, quia ponebant mortalitatem animae contra fidem et spem. Sap. Ii, 22: nescierunt sacramenta dei, neque speraverunt mercedem iustitiae, neque iudicaverunt honorem animarum sanctarum, etc.. Vel a vita dei, id est a vita sancte vivendi, quae est per fidem. Gal. Ii, 20: vivo ego, iam non ego, etc.. Iustus autem ex fide vivit, ut dicitur rom. I, 17. Vel quae est per charitatem. I io. Iii, 14: nos scimus, quia translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres, etc.. Non sic autem isti, sed magis alienati. Modum autem huius alienationis tangit, scilicet per ignorantiam non stellarum vel cursus siderum, sed naturae divinae, i cor. C. Xv, 33: ignorantiam quidem dei quidam habent, quia certe tunc solum in iudaea notus erat deus, sed modo, ut dicitur act. Xvii, v. 30: tempora huius ignorantiae despiciens deus, nunc annuntiat hominibus, ut omnes ubique poenitentiam agant, etc.. Huius autem ignorantiae deus non erat causa quantum de se erat, ut dicitur rom. I, v. 19: deus enim illis revelavit, sed certe causa erat illis propter caecitatem cordis ipsorum.

Et vere dicit caecitatem eo quod ex creaturis non poterant venire in notitiam creatoris, quia, ut dicitur sap. Ii, 21, excaecavit eos malitia eorum; et sequitur: et nescierunt sacramenta dei, neque mercedem speraverunt iustitiae.

Et hoc est quod sequitur qui desperantes, etc., ubi ostendit apostolus quales erant in exteriori conversatione, quoniam sine spe, et hoc quia alienati a vita. Iob vii, v. 16: desperavi, nequaquam ultra iam vivam, etc.. Ier. Xviii, 12: desperavimus, post cogitationes enim nostras ibimus, et unusquisque post pravitatem cordis sui malefaciemus.

Et hoc est quod sequitur tradiderunt semetipsos impudicitiae, etc..

Et hoc legi potest dupliciter, vel separatim, ut dicatur in avaritia, quia avari erant. Rom. I, 29: repletos omni iniquitate et malitia, fornicatione, avaritia. Hebr. Xiii, 5: sint mores sine avaritia, etc., quia, ut dicitur eccli. X, 9: avaro nihil est scelestius. Propter quod hab. C. Ii, 9: vae qui congregat avaritiam malam domui suae, etc.. Potest etiam legi coniunctim cum praecedentibus, ut dicatur in avaritia, id est avare, ita ut sit modificans praecedentia.

Et secundum hoc aggravat eorum vitam tripliciter; quia, primo, peccaverunt non ex passione, sed potius ex electione, unde dicit tradiderunt semetipsos impudicitiae; quasi dicat: non passionibus, vel infirmitate peccaverunt, sed semetipsos tradiderunt, etc.. Iudith vii, 15: sponte tradamus nos omnes populo holofernis, etc.. Ii cor. Xii, 21: non egerunt poenitentiam super immunditia quam gesserunt, etc.. Secundo, ex actuali effrenatione. Ii petr. Ii, v. 10: post carnem in concupiscentiam immunditiae ambulant, etc..

Et ideo dicit in operationem omnis immunditiae. Ez. Xiv, 3: isti posuerunt immunditias suas in cordibus suis, etc..

Tertio, aggravatur eorum peccatum ex continuatione, quia incessanter peccabant. Os. Iv, v. 10: fornicati sunt, et non cessaverunt, quoniam dominum reliquerunt. Unde dicit in avaritiam, id est ardenter, et appetitu continuo, et insatiabili. Ii petr. Ii, 14: oculos habentes plenos adulterii et incessabilis delicti, pellicientes animas instabiles, cor exercitatum in avaritia habentes, maledictionis filii, etc..


091 CP4

27
(
Ep 4,20-24)

LECTIO 7: Efesios 4,20-24


20. Vos autem non ita didicistis Christum,
21. si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est ventas in 1esu.
22. Deponite vos, secundum pristinam conversationem, veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris.
23. Renovamini autem spiritu mentís vestrae,
24. Et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.

Ostensa perversitate gentilis conversationis, hic ostendit apostolus quod doctrina christi totaliter contraria est isti conversationi et statui.

Et quia pervertentes quidam doctrinam christi dixerunt non esse aliam vitam post istam, sed animam mori cum corpore, ut animalia, ideo apostolus ostendit, primo doctrinam christi contrariam esse vitae et statui praecedenti; secundo ostendit conditiones debitas doctrinae christi, ibi deponite vos, etc.. Dicit ergo: ita dictum est, quod illi desperantes, etc., vos autem non ita didicistis christum, scilicet esse imitandum. Quomodo ergo? ipsi enim vos a deo didicistis ut diligatis invicem. Ii thess. Ii, 15: itaque, fratres, state et tenete traditiones quas credidistis.

Et quomodo tenebimus? i thess. C. Ii, 13: quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus dei, accepistis illud non ut verbum hominum, sed sicut est vere, verbum dei, etc.. Col. Ii, 7: radicati et superaedificati in ipso, et confirmati in fide, sicut didicistis abundantes in illo in gratiarum actione.

Et hoc certe, si tamen illum audistis, quia auditus deservit disciplinae. Si, pro quia. Quia haec est annuntiatio quam audistis, ut dicitur i io. I, 5.

Et hoc quantum ad praedicationem fidei. Eccli. Xxiv, 30: qui audit me, non confundetur. Prov. Xv, 31: auris quae audit increpationes vitae, in medio sapientium commorabitur, etc..

Et in illo edocti estis, scilicet quomodo pertinentia ad fidem sunt custodienda et adimplenda. Matth. Ult.: fecerunt sicut erant edocti, etc..

Et hoc sicut est veritas in iesu, quasi dicat: si audivistis fidem christi praedicari et quomodo praedicata debeant adimpleri, estis edocti, sicut iesus, de quo praedicatur vobis, qui est veritas. Vos autem non ita, scilicet oportet ambulare, sicut aliqui desperantes. Sed quomodo? subdit deponite vos, etc.. Quae quidem littera potest legi dupliciter. Uno modo, ut dicatur deponere, et tunc construitur cum praecedentibus sic: ita est veritas in qua edocti estis in iesu, deponere vos, etc.. Si autem dicatur deponite, quae littera communius habetur, dicemus quod quia contraria est et vita et doctrina gentilium, vitae et doctrinae iesu, in qua edocti estis, restat ut deponatis, etc.. Duo ergo facit. Quia cum primo extirpanda sint vitia quam inserantur virtutes, primo docet eos statum pristinae ac veteris conversationis deponere; secundo novum statum iesu assumere, ibi renovamini autem spiritu, etc.. Dicit ergo: deponite, etc.. Ubi tria sunt consideranda.

Primo quid intelligatur per veterem hominem. Dicunt aliqui, quod hic homo vetus exterior, novus vero dicitur interior. Sed dicendum est quod homo vetus dicitur tam interior quam exterior, qui subiicitur vetustati quantum ad animam per peccatum et quantum ad corpus, quia membra corporis sunt arma peccati.

Et sic, subiectus homo peccato secundum animam et corpus, dicitur vetus homo, secundum quod illa vetusta sunt, quae sunt in via corruptionis, vel in ipso corrumpi; quia quod antiquatur et senescit, prope interitum est, ut dicitur ad hebr. Viii, 13.

Et sic homo subiectus peccato dicitur vetus, quia est in via corruptionis; propter quod subdit qui corrumpitur secundum desideria erroris. Nam unumquodque corrumpitur, cum recedit ab ordine naturae suae. Natura autem hominis est, ut desiderium eius tendat ad id quod est secundum rationem. Perfectio autem et bonum rationis est veritas. Quando ergo ratio tendit ad errorem, et desiderium ex hoc errore corrumpitur, tunc vetus homo dicitur. Dicit autem secundum desideria, scilicet mala. Rom. Xiii, 14: carnis curam ne feceritis in desideriis. I tim. Vi, 9: desideria multa, et nociva, et inutilia, quae mergunt hominem in interitum et perditionem, etc.. Quia autem haec desideria in quibusdam trahuntur ex infirmitate, in quibusdam vero ex malitia, sicut in illis qui dicunt deum providentiam non habere, ideo dicit erroris; quia in talibus sic errantibus corrumpitur intellectus et affectus. Vel secundum desideria erroris, id est quae homines faciunt errare, secundum illud sap. Ii, 21: haec cogitaverunt et erraverunt, etc.. Prov. Xiv, 8: imprudentia stultorum errans. Sed quomodo deponendus sit, docet apostolus, dicens col. Iii, 9: expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, etc.. Non ergo substantialiter debet deponi vel expoliari, sed solum quoad opera mala, vel conversationem. I petr. Ii, 12: conversationem vestram inter gentes habentes bonam. I tim. Iv, 12: exemplum esto fidelium in verbo et conversatione. Deinde cum dicit renovamini, etc., ostendit, quod debemus novum statum induere. Circa quod tria facit.

Primo ostendit per quid consequi possumus hanc novitatem; secundo in quo haec novitas consistat; tertio quae sit. Quantum ad primum dicit renovamini spiritu, etc.. Ubi notandum est quod licet spiritus multipliciter dicatur in homine, tamen triplex spiritus invenitur, scilicet spiritus sanctus, i cor. C. Iii, 16: nescitis quod templum dei estis, et spiritus dei habitat in vobis? item, spiritus rationalis, gal. V, 17: caro concupiscit adversus spiritum. Item, spiritus phantasticus. Os. Ix, 7: scitote israel stultum prophetam, insanum virum, spiritualem, id est phantasticum. Hoc ergo quod dicit spiritu mentis, sumitur pro spiritu sancto. Dicit autem causam renovationis esse spiritum sanctum, qui habitat in mente nostra. Gal. Iv, 6: misit deus spiritum filii sui in corda, etc.. Ps. Ciii, v. 30: emitte spiritum tuum, et creabuntur, etc.. Vel potest accipi spiritus pro spiritu rationali, et tunc spiritus idem est quod mens nostra, et est simile huic quod dicitur col. Ii, v. 11: in expoliatione corporis carnis, id est corporis, quae est caro; ita hic spiritu mentis, id est spiritu, qui est mens; hoc autem dicit, quia in nobis est alius spiritus, qui non est mens, qui scilicet est communis nobis et brutis. Dicit autem renovamini spiritu mentis, quia illud quod non est corruptum est novum, nec renovatione indiget. Nam si adam corruptus non fuisset, renovatione non indiguisset, nec nos etiam. Sed quia corruptus fuit, renovatione indiguit et eius posteriores.

Et ideo oportet renovari nos in praesenti secundum animam, et in futuro secundum corpus, quando corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale immortalitatem, ut dicitur i cor. Xv, 53. Dicit ergo renovamini spiritu, hic scilicet, quia nisi in praesenti spiritus renovetur, numquam corpus eius innovabitur. Vel potest exponi spiritu mentis, id est mente vestra spirituali facta; et in idem redit. In quo autem haec renovatio consistat, quantum ad secundum, subdit cum dicit et induite novum hominem, etc.. Hic advertendum est quod sicut uniuscuiusque rei primum vetustatis principium fuit adam, per quem peccatum in omnes intravit, ita principium primum novitatis et renovationis christus est; quia sicut in adam omnes moriuntur, ita et in christo omnes vivificabuntur. Unde gal. Ult.: in christo iesu neque circumcisio, neque praeputium aliquid valet, sed nova creatura. Induimini ergo dominum nostrum iesum christum, rom. C. Xiii, 14. Quae autem sit renovatio ostendit, cum dicit qui secundum deum creatus est, etc.. Hoc autem potest intelligi tripliciter. Uno modo sic, ut ly qui, referatur ad spiritum, id est: spiritus, qui est mens nostra, creatus est a deo, scilicet in originali iustitia, scilicet in sui novitate; vel recreatus nova creatione, ut esset iustus. Supra ii, 10: creati in christo iesu in operibus bonis. Vel ly qui, potest referri ad novum hominem, scilicet christum.

Et tunc construetur sic: qui creatus est, id est formatus in utero virginis secundum deum, id est non semine humano, sed spiritu sancto. Vel creatus est secundum esse gratiae et plenitudinis, et hoc in iustitia, quoad homines, et sanctitate, quoad deum, et hoc veritatis, non falsitatis. Lc. I, 75: in sanctitate et iustitia. Vel ut sanctitas sit in corde, veritas in ore, iustitia in opere.


091 CP4

28
(
Ep 4,25-26)

LECTIO 8: Efesios 4,25-26

25. Propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum próximo suo, quoniam sumus invicem membra.
26. 1rascimini, el nolite peccare; sol non occidat super iracundiam vestram. Nolite locum daré diabolo.

Supra posita generali monitione, ut novitatem induerent, hic apostolus ponit praecepta specialia. Circa quod duo facit.

Primo inhibet eis peccata interiora corrumpentia spiritum; secundo peccata exteriora, quae corrumpunt carnem, ibi fornicatio autem, etc.. Prima in duas.

Primo prohibet peccata, quae in deordinatione propria consistunt; secundo peccata, quae consistunt in deordinatione alterius, ibi omnis sermo malus, etc.. Prima iterum in tres, quia primo prohibet peccatum corrumpens rationalem; secundo peccatum deordinans irascibilem, ibi irascimini, et nolite peccare, etc.; tertio peccatum pertinens ad concupiscibilem, ibi qui furabatur, etc.. Circa primum tria facit.

Primo quia unum istorum prohibet; secundo inducit ad aliud; tertio rationem assignat. Prohibet ergo illud primo quod ad veterem hominem pertinet, ita ut ista littera sit expositiva huius, quod praedixerat: induite novum hominem, ad quem induendum primo prohibet mendacium, quia per hoc peccatum oris corrumpitur veritas rationis. Unde dicit propter quod, scilicet novum hominem induendum, sitis supple, deponentes mendacium, quia, ut dicitur in ps. V, 7: perdes omnes qui loquuntur mendacium, scilicet perniciosum.

Et postea inducit ad novitatem, dicens zac. C. Viii, 16: loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo.

Et quare? quoniam sumus invicem membra. Membra enim se invicem diligunt et se iuvant mutuo in veritate. Rom. Xii, 5: unum corpus sumus in christo, singuli autem alter alterius membra. Sequitur irascimini, etc.. Ubi prohibet peccatum, corrumpens irascibilem. Circa quod tria facit.

Primo ponit monitionem; secundo eam exponit, ibi sol non occidat, etc.; tertio rationem reddit, ibi nolite locum, etc.. Monitionem autem ponit, cum dicit irascimini, etc.. Quod potest exponi dupliciter, quia duplex est species irae, quaedam bona, quaedam mala. Mala quidem quando inordinate tendit in vindictam, scilicet contra iustitiam; bona vero quando in vindictam debitam, quando scilicet quis irascitur quando oportet, cum quibus, et quantum oportet.

Et de utraque potest exponi. Si de mala, sic est sensus: non praecipit, sed permittit; quasi dicat: si sic est, quod motus irae insurgat, quod humanum est, nolite peccare, id est nolite perducere ad effectum per consensum. I cor. X, 13: tentatio vos non apprehendat nisi humana. Quia certe, qui aliter irascitur fratri suo, reus erit iudicio, ut dicitur matth. V, 22. De hac ira monebat ioseph fratres suos gen. Xlv, 24: ne irascimini in via. Si autem exponatur de bona, sic tenetur non solum permissive, ut primo, sed imperative, irascimini, scilicet contra peccata vestra, quoniam duplex est vindicta, quam homo appetit. Una de seipso peccante, et sic poenitentia est quaedam vindicta, quam homo facit et capit de seipso.

Et haec est bona ira, et de hac dicitur imperative irascimini, scilicet contra peccata vestra, et nolite peccare, scilicet de caetero, nec talia committere, contra quae iterum oporteat irasci. Modo credunt aliqui quod homo secure possit sibi ipsi irasci propter peccata sua, sed non proximo suo propter sua; sed non est ita: sicut enim contra seipsum quis irascitur propter peccata propria, ita proximo suo propter sua; ergo irascimini contra vitia aliena, et hoc cum zelo. Num. Xxv, 11: phinees avertit iram meam a filiis israel, quia zelo meo commotus est contra eos. Sic helias iii reg. Xix, 10: zelo zelatus sum pro domino deo exercituum, quia dereliquerunt pactum domini filii israel, etc..

Et nolite peccare praeveniendo rationem, sed potius sequendo. Iac. I, 19: sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram, etc.. Sequitur sol non occidat, etc.. Ubi exponit quod dixerat, et, secundum tres praedictas expositiones, potest tripliciter exponi, quia si de mala ira, tunc sic: sol, etc., id est: non persistatis in ira concepta sed ante solis occasum deponatis, quia licet permittatur motus, propter fragilitatem, non permittitur mora. Si de bona, et hoc contra peccata propria, tunc sic: sol, id est christus, mal. Iv, 2: orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae, etc., non occidat super iracundiam vestram, id est super peccata vestra, pro quibus iterum oporteat vos irasci, et vosmetipsos punire. Si contra peccata aliena, sic accipitur sol, scilicet rationis. Eccle. Xii, 1: memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni, de quibus dicas: non mihi placent, antequam tenebrescat sol, etc.. Sol non occidat super iracundiam vestram, id est non obtenebretur dictamen rationis. Iob v, 2: virum stultum interficit iracundia. Sequitur nolite locum dare diabolo, ubi assignat rationem monitionis. Diabolus enim habet locum in nobis per peccatum, vel per consensum. Io. Xiii, 2: cum diabolus iam misisset in cor, ut traderet eum iudas, etc..

Et sequitur ibid., quod post buccellam introivit in eum satanas. Nunc autem huiusmodi passiones multum inclinant ad consensum et maxime quando pervertunt iudicium rationis, et hoc specialiter facit ira, quae consistit in accensione sanguinis, quae quidem ratione velocitatis sui motus praecedit iudicium rationis.

Et quia, sic nobis perturbatis, diabolus incipit locum habere in nobis, ideo dicit nolite locum dare diabolo, quasi dicat: non perseveretis in ira, quia per hoc datis locum diabolo, quia totus diabolus iracundus est. Ps. Xvii, 48: liberator meus de inimicis meis iracundis. Intrat autem hominem cum furore et ira. Apoc. Xii, 12: descendit diabolus ad vos, habens iram magnam. Hoc autem non potest facere saltem in anima, quamdiu homo iustus est. Haec autem iustitia per iram amittitur, quia ira viri iustitiam dei non operatur, ut dicitur iac. I, 20. Si ergo non vultis locum dare diabolo, saltem in anima, sol non occidat super iracundiam vestram. Eccle. Xi, 10: aufer iram a corde tuo.


091 CP4

29
(
Ep 4,27-28)

LECTIO 9: Efesios 4,27-28

27. Qui furabatur iarn non furetur, magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
28. Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat; sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus.


Exclusa supra vetustate hominis quantum ad vim rationalem et irascibilem, hic prohibet eam quantum ad concupiscibilem provenientem ex rerum inordinata concupiscentia. Circa quod duo facit.

Primo prohibet concupiscibilis vetustatem; secundo hortatur ad eius novitatem, ibi magis autem laboret, etc.. Ad vetustatem autem concupiscibilis pertinet furtum, quod provenit ex corrupto et inordinato appetitu rei temporalis. Ideo dicit qui furabatur, iam non furetur, etc., quasi dicat: qui habebat concupiscibilem corruptam et vetustam ex corrupto appetitu rerum temporalium, iam non furetur, scilicet si vult concupiscibilem renovare, quia, ut dicitur eccli. V, 17: super furem confusio; propter hoc dicitur ex. Xx, 15: non furtum facies.

Et quia aliquis posset se excusare prae paupertate, ideo dicit magis autem laboret, etc.. Sicut ipse fecit apostolus, ut dicitur act. Xx, 33: argentum et aurum nullius concupivi, aut vestem, vos ipsi scitis, quoniam ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. Item ii thess. Iii, 78: ipsi enim scitis quemadmodum oporteat vos imitari nos, quoniam non inquieti fuimus inter vos, neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione, nocte ac die laborantes, ne quem vestrum gravaremus, etc.. Unde notandum est, quod opus manuale ad tria inducitur.

Primo ad necessitatem victus acquirendam. Gen. Iii, 19: in sudore vultus tui vesceris pane tuo.

Et ideo qui non habet unde licite vivat, tenetur manibus laborare. Ii thess. Iii, 10: si quis non vult operari, non manducet; quasi dicat: sicut qui non comedit in necessitate peccat, ita et si non laborat.

Et sic ponitur hic ad excludendum furtum. Quandoque vero inducitur contra otium, quia multa mala docuit otiositas, eccli. Xxxiii, v. 29.

Et ideo qui habent vitam otiosam, tenentur manibus laborare. Ii thess. Iii, 11 s.: audivimus quosdam inter vos ambulare in quiete nihil operantes, sed curiose agentes. His autem, qui huiusmodi sunt, denuntiamus et obsecramus in domino iesu christo, ut cum silentio operantes suum panem manducent. Quandoque enim inducitur ad carnis macerationem et domationem. Unde ponitur inter alia opera continentiae ii cor. Vi, 5: in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, etc.. Triplex ergo est ratio iniungendi laborem corporalem; sed prima omnibus necessaria est, et hoc de necessitate praecepti, quia aliis modis potest excludi otium, similiter et lascivia carnis potest alio modo domari et refrenari, et sufficit quomodocumque fiat. Sequitur quod bonum est, quod dupliciter potest intelligi. Vel in vi accusativi, et sic construetur: magis autem laboret operando manibus, et quidem non illicita, sed quod bonum est. Gal. Ult.: bonum autem facientes, non deficiamus. Is. I, 16 s.: quiescite agere perverse, discite bene facere. Vel potest intelligi in vi nominativi: laboret, etc., quod bonum est, quasi haec sit ratio quare laborandum est; quasi dicat: non solum est necessarium laborare, immo etiam bonum est laborare, ut laborans possit vivere, et ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Eccli. Xxix, 2: foenerare proximo tuo in tempore necessitatis illius, etc.. Deinde cum dicit omnis sermo malus, etc., ponit pertinentia ad veterem hominem in deordinatione ad alium; et facit duo: quia primo prohibet vetustatem, et inducit novitatem; secundo inducit exemplum, in principio v cap., ibi estote ergo, etc.. Ad proximum autem potest quis male se habere dupliciter. Uno modo laedendo eum verbis malis; alio modo malis exemplis.

Primo prohibet primum; secundo secundum, ibi et nolite contristare, etc.. Prima iterum in duas.

Primo prohibet vetustatem; secundo inducit ad novitatem, ibi sed si quis, etc.. Dicit ergo omnis sermo malus, etc.. Sermo oris praetendit et annuntiat quae sunt in anima, quia voces sunt earum, quae sunt in anima, passionum notae. Ille est bonus sermo, qui indicat bonam dispositionem interiorem, malus vero qui malam. Tripliciter autem homo ordinatur interius, scilicet ad se, ut scilicet omnia sint rationi subiecta; ad deum, ut ratio sit ei subdita; ad proximum, quando diligit eum ut seipsum. Est ergo quandoque sermo malus, quando indicat hominem inordinatum in se, et hic est sermo falsus eius, qui aliud loquitur et aliud intendit: et similiter sermo inutilis et vanus. Item, est sermo malus qui indicat hominem inordinatum contra deum: sicut periuria, blasphemiae, et huiusmodi. Item, etiam est sermo malus, quando est contra proximum suum: sicut iniuriae, doli, et fallaciae.

Et ideo dicit omnis sermo malus ex ore vestro non procedat. Omnis non vero aequipollet huic signo, nullus. Sap. I, 11: custodite ergo vos a murmuratione, quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae, quia sermo obscurus in vacuum non ibit; quia certe deum non praeterit omnis cogitatus et non abscondit se ab eo ullus sermo, ut dicitur eccli. Xlii, 20. Nunc autem deponite et vos omnia, iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro, col. Iii. Sequitur sed si quis bonus est, etc.. Inducit ad novitatem, quia sermo bonus benedicendus est pro loco et tempore. Prov. C. Xv, 23: sermo opportunus est optimus. Si quis ergo loquitur, quasi sermones dei, i petr. C. Iv, 11.

Et ad quid? subdit ad aedificationem fidei, id est ut corroboretur fides in cordibus infirmorum. I cor. Xiv, 26: omnia ad aedificationem fiant.

Et hoc ut det gratiam audientibus, scilicet si talis bonus sermo sit probatus, vel talis sermo est conferens: quia frequenter homo ex bono sermone et per virtutem boni sermonis auditi, compunctus disponitur ad gratiam. Act. X, 44: adhuc loquente petro verba haec, cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum. Sic loquebatur dominus, de quo dicitur lc. Iv, 22: mirabantur ex verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius. Eccle. X, 12: verba oris sapientis gratia.


091 CP4

30
(
Ep 4,29-31)

LECTIO 10: Efesios 4,29-31


29. Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis.
30. Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
31. Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.

Supra monuit apostolus abstinere a verbis malis et nocivis, hic monet abstinere a verbis et factis turbativis seu contristativis proximorum. Circa quod duo facit.

Primo prohibet quod pertinet ad vetustatem; secundo persuadet quod pertinet ad novitatem, ibi estote autem invicem benigni, etc.. Prima iterum in duas, quia primo prohibet quod ad vetustatem pertinet in generali; secundo in speciali, ibi omnis amaritudo, etc.. Dicit ergo nolite contristare spiritum, etc.. Contra: spiritus sanctus est deus, in quo non cadit passio aliqua, nec tristitia. Respondeo. Spiritus sanctus dicitur contristari, quando contristatur ille, in quo est spiritus sanctus. Lc. X, 16: qui vos spernit, me spernit. Is. Lxiii, 10: ipsi autem ad iracundiam provocaverunt eum, et afflixerunt spiritum sanctum eius, et conversus est eis in inimicum. Vel dicendum est quod est metaphorica locutio. Sicut enim deus dicitur irasci propter similitudinem effectus, ita etiam dicitur contristari; quia sicut quando aliquis contristatur recedit a contristante, ita spiritus sanctus a peccante.

Et sic est sensus nolite contristare spiritum sanctum dei, id est nolite eum fugare, vel expellere per peccatum. Sap. I, 5: spiritus sanctus enim disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate. Igitur non est contristandus spiritus sanctus, et hoc propter beneficium signi salutaris. Ideo subiungit in quo signati estis, id est reformati estis, et ab aliis distincti. Qui autem habebit hoc signum secum, habebit vitam aeternam. Ideo ergo est custodiendus et nullo modo contristandus, quia sine eo non est vita aeterna. Ii cor. I, 22: qui signavit nos deus, et dedit nobis pignus spiritus.

Et quando? in die redemptionis, id est baptismi. Io. Iii, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, etc.. Act. I, 5: vos autem baptizabimini spiritu sancto, non post multos hos dies. Dicit autem redemptionis, quia in baptismo fit homo particeps redemptionis factae per christum. Sequitur omnis amaritudo, etc.. Ubi ostendit in speciali quae pertinent ad vetustatem. Quandoque enim homo contristat amicum suum ex ira, aliquando ex industria. Sed in ira est triplex gradus, quia aliquando retinetur et manet solum in corde, sicut qui tantum interius irascitur. Aliquando vero exprimitur in voce, sine tamen contumeliae prolatione, sicut qui dicit racha. Aliquando fit etiam addita contumeliae prolatione, sicut qui dicit fatue.

Primo ergo ponit quod pertinet ad iram cordis; secundo quod pertinet ad inordinatam prolationem; tertio quod pertinet ad contumeliam. In ira autem cordis ista se consequuntur.

Primo, quod ira est effectus tristitiae, et haec in sacra scriptura dicitur amaritudo. I reg. C. I, 10: cum esset anna amaro animo, et oraret deum flens, etc..

Et ideo dicit omnis amaritudo, etc., quae est per memoriam iniuriae praeteritae. Eccli. Xxi, 15: non est sensus ubi abundat amaritudo. Secundo, quod statim appetit vindictam; ideo dicit et ira, quae est appetitus vindictae. Iac. I, 20: ira enim viri dei iustitiam non operatur.

Tertio, quod iratus indignum reputat, quod ei parcat, et indignum esse, quod sine punitione transeat; ideo sequitur et indignatio. Sed quantum ad inordinatam prolationem sic est clamor. Is. V, 7: expectavi ut faceret iudicium, et ecce iniquitas, et iustitiam, et ecce clamor. Ideo dicit et clamor. Similiter et blasphemia est vel contra deum, vel contra sanctos. Lev. Xxiv, 16: quicumque blasphemaverit nomen domini, morte moriatur. Ideo dicit et blasphemia.

Et addit tollatur a vobis cum omni malitia, scilicet operis. I petr. C. Ii, 2: deponentes omnem malitiam, et omnem dolum et simulationem. Deinde cum dicit estote autem, etc., ponit pertinentia ad novitatem contrariam passionibus praemissis: contra amaritudinem, benignitatem. Unde dicit estote autem invicem benigni. Quia benignus est spiritus sapientiae, etc.. Contra iram, misericordiam; unde dicit misericordes. Lc. Vi, 36: estote ergo misericordes, sicut et pater vester misericors est. Contra indignationem, condonationem; unde dicit donantes invicem, etc.. Col. Iii, 13: donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et dominus donavit nobis, ita et vos. Rom. C. Viii, 32: qui etiam proprio filio suo non pepercit; et paulo post sequitur: quomodo non etiam cum illo nobis omnia donavit?


091

CAPUT 5


Aquinatis - ad Ephesios 26