Aquinatis - ad Ephesios 44

44
(
Ep 6,13-17)

LECTIO 4: Efesios 6,13-17

13. Propterea acápite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in ómnibus perfecti stare.
14. State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam iustitiae.
15. Et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis.
16. 1n ómnibus surtientes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere.
17. Et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei.




Supra exposuit apostolus, quod dictum est de insidiis diaboli, hic monet nos de armatura sumenda.

Et circa hoc facit duo.

Primo concludit ex praemissis armaturae necessitatem; secundo, armorum diversitatem describit, ibi state ergo, etc.. Dicit ergo: habetis hostes malos, nequissimos et potentes, et pro re ardua pugnantes, quia pro caelestibus, propterea accipite armaturam dei, id est armamini spiritualibus armis. Ii cor. X, 4: arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia deo ad destructionem munitionum, etc..

Et hoc ut possitis resistere. I petr. V, 9: cui resistite fortes in fide, etc.. Iac. Iv, 7: resistite diabolo, et fugiet a vobis. Quanto magis enim ei ceditur, tanto plus insequitur. In die malo, et hoc propter mala, quae in die fiunt. Supra v, 16: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Eccle. Vii, 15: diem malam praecave, etc.. Item accipite non solum ad resistendum, sed etiam ad proficiendum, et in omnibus perfecti state, id est in adversis et prosperis immobiliter state. Iac. I, 4: sitis perfecti, in nullo deficientes. De hoc i petr. I, 13: perfecti, sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam, etc.. Sed numquid omnes debent perfecti esse? respondeo. Triplex est perfectio. Una sufficientiae, quam habet homo, secundum quod habet quod sibi est necessarium ad salutem, sicut illud: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo; quasi dicat: ut nihil sit in corde tuo, quod sit contra deum.

Et hoc est de necessitate salutis. Iac. I, 4: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes, etc.. Alia est perfectio totalis abundantiae, quae est perfectio patriae, quae est consummata gloria, in hoc quod perfectus totaliter inhaereat deo. Matth. Xxii, 30: in resurrectione neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli dei in caelo.

Et de hac loquebatur apostolus phil. Iii, 12: non quod iam acceperim, aut quod iam perfectus sim.

Et paulo post: fratres, ego non arbitror me comprehendisse. Alia est media, scilicet consilii, qua homo nititur se abstrahere ab his, et ire ad illas. Deinde cum dicit state ergo, etc., describit diversitatem armorum. Est autem triplex genus spiritualium armorum, ad similitudinem corporalium: quorum quaedam sunt similia indumento ad tegendum, quaedam vero ad protegendum, et quaedam ad impugnandum. Indumento autem tria sunt necessaria.

Primo quod cingatur; et quantum ad hoc dicit state ergo succincti lumbos vestros, etc.. Sed prius induit se homo quam se cingat. Apostolus autem accipit haec secundum ordinem armaturae spiritualis. In bello autem spirituali prius est necesse concupiscentias carnis restringere, sicut vicinus hostis est prius vincendus: hoc autem fit per restrictionem lumborum, in quibus viget luxuria, quod fit per temperantiam, quae gulae et luxuriae contrariatur. Lc. Xii, 35: sint lumbi vestri praecincti, etc.. Iob xxxviii, 3: accinge sicut vir lumbos, etc.. Sed in veritate, id est in rectitudine intentionis, et non simulate. Alia littera habet: in charitate. I cor. Ult.: omnia vestra in charitate fiant. Secundo monet vincere cupiditates rerum. Duplex autem invenitur armatura contra eas, scilicet iustitia, et abrenuntiatio rerum temporalium.

Et ideo primo praecipit ut eas non iniuste usurpemus, quod facit iustitia.

Et ideo dicit induti loricam iustitiae, scilicet propter quam homo abstinet a rebus alienis. Dicitur autem iustitia lorica, quia sicut lorica tegit membra, ita iustitia virtutes omnes. Sap. V, 19: induet pro thorace iustitiam, et accipiet pro galea iudicium certum. Secundo praecipit ut rerum temporalium curam superfluam deponamus, quia dum his nimis intendimus, non habemus pedes paratos ad divina negotia et mysteria annuntianda.

Et propter hoc dicit et calceati pedes, id est affectus dispositi sint supple, in praeparatione evangelii pacis. In signum huius misit apostolos dominus, mc. Vi, 9, calceatos sandaliis, quae habent subtus soleas, per quod significatur elevatio mentis a terrenis: et aperta sunt superius, per quod significatur promptitudo ad divinam sapientiam. Dicit autem pacis, quia per evangelium pax nobis annuntiatur. Matth. X, 12: in quamcumque domum intraveritis, dicite: pax huic domui. Item secundo, sunt arma ad protegendum. Duo autem in nobis sunt protegenda, quae sunt principia vitae, scilicet pectus in quo est cor et caput in quo est cerebrum. Pro pectore autem est scutum.

Et ideo dicit in omnibus sumentes scutum fidei, quia sicut scutum supponitur omnibus armis, ita fides omnibus aliis virtutibus. Alia sunt enim arma virtutum moralium, scilicet temperantiae, id est succinctio lumborum, et iustitiae, id est induitio loricae: et hoc genus armorum, scilicet scutum, est virtutis theologicae, scilicet fidei: quia sicut per scutum repelluntur tela, ita per fidem omnia contraria et habetur victoria. Hebr. Xi, v. 33: sancti per fidem vicerunt regna, sicut per virtutes morales vincimus potestates terrenas.

Et ideo ait in quo possitis omnia tela ignea nequissimi extinguere, scilicet diaboli, cuius tela sunt quaedam immissiones per angelos malos. Ignea sunt, quia adurentia pravis concupiscentiis. Ps. Lvii, 9: supercecidit ignis, etc.. Haec autem per fidem extinguuntur: quae tentationes praesentes et transitorias extinguit per bona spiritualia et aeterna, quae promittit sacra scriptura. Unde dominus diabolo tentanti producebat et opponebat auctoritates sacrae scripturae.

Et sic debemus facere, si tentat de gula, secundum illud deut. Viii, 3: non in solo pane vivit homo, vel illud: non est regnum dei, esca et potus. Si de luxuria: non moechaberis. Si de furto: non furtum facies; et sic de aliis. Dicitur autem scutum fidei, quia sicut scutum protegit totum pectus, ita fides debet esse in pectore. Spes autem dicitur galea, quia sicut galea est in capite, ita caput virtutum moralium est finis; et de hoc est spes, scilicet de fine.

Et ideo dicitur et galeam salutis assumite. Item tertio, sunt arma ad impugnandum, quia non solum sufficit se defendere, sed etiam oportet adversarium impugnare. Hoc autem sicut fit per gladium materialem corporaliter, ita per verbum dei, quod est spiritus sancti gladius, spiritualiter.

Et propter hoc dicit et gladium spiritus, quod est verbum dei, scilicet assumite. Hebr. C. Iv, 12: vivus est sermo dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae et spiritus.

Et praedicatio dicitur gladius spiritus, quia non penetrat usque ad spiritum, nisi ducatur a spiritu sancto. Matth. X, 20: non enim vos estis, qui loquimini, sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis. Sic ergo habemus arma quibus defendamur a carnalibus hostibus, scilicet a gula et luxuria, quod fit per temperantiam, ibi state ergo succincti lumbos vestros, etc.. Item, quibus vincamus cupiditates terrenas, scilicet arma iustitiae, quae abstinere nos faciunt ab illicitis, ibi induti loricam iustitiae.

Et puritatem affectus seu paupertatem, quae nos retrahit etiam a licitis, ibi calceati pedes, etc.. Item, habemus arma quibus protegamur ab erroribus, scilicet arma fidei, ibi in omnibus sumentes scutum fidei, et etiam ab hostibus generis humani, ibi quo, scilicet scuto fidei, possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Item, habemus arma quibus in bonis spiritualibus confirmamur, scilicet arma spei, ibi et galeam salutis assumite. Galea ponitur in capite, sic spes in fine. Nunc autem caput virtutum moralium est ipse finis, de quo est spes. Unde nihil est aliud galeam salutis assumere, quam spem de ultimo fine habere. Item, habemus arma ad impugnandum ipsos daemones, scilicet gladium spiritus, quod est verbum dei: quod fit frequenter in sermonibus, in quibus verbum dei penetrans corda peccatorum expellit congeriem peccatorum et daemonum.


091 CP6

45
(
Ep 6,18-24)

LECTIO 5: Efesios 6,18-24

18. Per oninem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro ómnibus sanctis,
19. et pro me ut detur mihí sermo in apertione oris mei cura fiducia, notum faceré mysterium Evangelii,
20. pro quo legatione fungor in catena ista, ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui.
21. Ut autem et vos sciatis quae circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, charissimus frater et fidelis minister in Domino,
22. quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quae circa nos sunt, et consolentur corda vestra.
23. Pax fratribus et charitas cum fide a Deo patre nostro, et Domino 1esu Christo.
24. Gratia cum ómnibus, qui diligunt Dominum nostrum 1esum Christum in incorruptione. Amen.



Supra posuit apostolus quae dixerat de insidiis et armaturis, hic exponit illud quod etiam dixerat de confirmatione et confortatione in potentia dei: et hoc fit per orationem ad deum super auxilio divino. Facit autem tria.

Primo monet eos ad orandum pro seipsis, secundo pro aliis, tertio pro ipsomet apostolo. Circa primum ponit septem conditiones orationis.

Primo quod debet esse perfecta. Unde dicit omnem orationem, quod fit cum in omnibus recurrit quis ad orationem, vel orat pro omni bono. Secundo quod sit humilis, non praesumptuosa. Ps. Ci, 18: respexit in orationem humilium, etc.. Quod fit quando homo non putat se exaudiri propter merita sua, sed propter misericordiam divinam.

Et ideo dicit obsecrationem, id est per sacrae rei acceptionem. Phil. Iv, 6: in omni oratione et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud deum.

Tertio quod sit continua, ibi omni tempore. I thess. V, 17: sine intermissione orate, in omnibus gratias agite. Ps. Xxxiii, 2: benedicam dominum in omni tempore, scilicet statuto. Quarto quod sit devota, quia in spiritu. I cor. Xiv, 15: psallam spiritu, psallam et mente, id est, non ut vagus. Quinto quod sit vigilans, ibi vigilantes. I petr. Iv, 7: estote prudentes, et vigilate in orationibus. Sexto quod sit instans, ibi in omni instantia. Rom. Xii, 12: orationi instantes, etc.. Septimo charitativa, ut scilicet fiat pro omnibus aliis sanctis, ibi et obsecratione pro omnibus sanctis. I tim. Ii, 1: obsecro enim primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, etc.. Deinde, ultimo, pro se petit orationes fieri, ibi et pro me. Ubi tria petit pro se, quae cuilibet praedicatori sunt necessaria, scilicet quod os aperiat, et ad praedicandum se praeparet quantum in se est, et detur sibi gratia.

Et ut haec tria sibi dentur, petit ut oretur pro se, dicens ut detur mihi sermo in apertione oris mei. Non enim potero loqui, nisi quod dederit mihi dominus, dicebat ille balaam, num. Xxii, 18. Unde dominus, matth. C. X, 20: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus, etc.. Unde dicitur ibidem 19: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Hoc autem dictum primo ponit apostolus. Ut detur, inquit, mihi sermo in apertione oris mei. Col. Ult.: orantes simul et pro nobis, ut deus aperiat nobis ostium sermonis.

Et ad quid, paule? respondet, ut scilicet possim cum fiducia notum facere evangelii mysterium, pro quo legatione fungor in catena.

Et hoc est secundum quod petit, quia non solum est necessarium praedicatori ut detur ei sermo in apertione oris, seu scientiae, sed ut sermonem sibi datum praedicet audacter et cum fiducia.

Et hoc est quod dicit cum fiducia, etc..

Et sic praedicabant apostoli, de quibus act. Iv, 31, quod loquebantur cum fiducia verbum dei. Commendat autem apostolus officium praedicationis ab excellentia et altitudine. Unde dicit mysterium evangelii. Secundo ostendit, quod pro ipso libenter sustinuit tribulationem et ignominiam. Unde dicit pro quo legatione fungor in catena. De his duobus simul col. Ult.: deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium christi, propter quod et vinctus sum.

Et quia dicitur eccli. Xx, 22: ex ore fatui reprobatur parabola, non enim dicit eam tempore suo, ideo apostolus non solum petit, quod detur sibi sermo, seu praedicandi scientia, sed gratia loquendi cum fiducia, ut scilicet non desisteret ab incepto pro catenis, quibus catenatus erat ab incepto et commisso sibi officio fiducialiter et fideliter prosequendo.

Tertio petit, ut detur sibi temporis seu modi congruentia, quia tempus loquendi et tempus tacendi, ut dicitur eccle. Iii, 7.

Et ideo dicit ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.

Et certe in omnibus modus et qualitas facit gratum.

Et hoc idem petebat apostolus col. Ult.: ut manifestem illud, ita ut oportet me loqui: quia, ut dicitur prov. C. Xv, 23: sermo opportunus, optimus. In fine autem huius epistolae apostolus statum suum ephesiis manifestat, cum dicit ut autem et vos sciatis, etc.. Ubi primo facit quod dictum est; secundo eos more solito salutat, ibi pax fratribus, etc.. In prima parte tria facit.

Primo ponitur status sui manifestatio, ibi ut autem et vos sciatis, etc.; secundo discipuli nuntiantis multiplex commendatio, ibi tychicus frater meus charissimus et fidelis, etc.; tertio ostendit finem, pro quo eis manifestat statum suum, quia scilicet est ipsorum consolatio, ibi et consolentur corda vestra. Dicit ergo: ut autem vos sciatis quae circa me sunt, quid agam, omnia nota vobis faciet, etc.. Quasi dicat apostolus: pro mysterio evangelii, pro quo catenatus sum, volo quod sciatis quod catena et omnes tribulationes et omnia supplicia, quae in credito officio inferuntur, non me angunt, nec cor mutant, nec pervertunt interius, nec attingunt; sed certe sic angor de istis, quod omnia circa me sunt, non intra.

Et quia non possum ire ad annuntiandum vobis, utpote catenatus, omnia nota faciet vobis tychicus frater meus charissimus et fidelis minister in domino.

Et ideo secure credatis ei de omnibus. Lc. Xii, 42: quis, putas, est fidelis servus et prudens, etc..

Et iste certe est talis, quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quae circa nos sunt.

Et haec est discipuli commendatio.

Et ad quid? ut consoletur corda vestra. Deinde cum dicit pax fratribus, etc., ponit apostolus consuetam salutationem.

Et advertendum est, quod licet gratia praecedat pacem et charitatem mutuam hominum ad se invicem, et ad deum quo ad collationem (quia non est pax impiis, dicit dominus), tamen quo ad executionem gratiae et veritatis et charitatis conservationem, pax praecedit suo modo.

Et ideo primo optat eis pacem ad se invicem et charitatem ad deum, dicens: pax fratribus, et charitas cum fide.

Et quia licet pax et charitas multum faciant ad gratiae conservationem, tamen quia semper supponunt ipsam gratiam, sine qua haberi non possunt, ideo optat eis gratiam. Unde dicit: gratia cum omnibus, qui diligunt dominum nostrum iesum christum in incorruptione. Amen.



Aquinatis - ad Ephesios 44