Aquino - AD GALATAS


LECTIO

Vetera, novis supervenientibus, proiicietis, lev. Xxvi, 10. haec verba competunt praesenti epistolae, in qua apostolus redarguit galatas, qui intantum seducti fuerant a pseudo, ut simul servarent legalia et evangelium, quod apostolus improperat eis in verbis praemissis, dicens vetera, novis supervenientibus, proiicietis. in quibus verbis innuit dominus quadruplicem vetustatem. Prima vetustas est erroris, de qua is. Xxvi, 3: vetus error abiit, et haec remota est per novitatem doctrinae christi. mc. I, 27: quae est haec nova doctrina? secunda vetustas est figurae, de qua hebr. c. Viii, 8: consummabo super domum david, et super iuda testamentum novum, non secundum testamentum quod feci patribus eorum. Ubi primo ostendit primum testamentum esse vetustum, et hoc renovari per novitatem gratiae, seu veritatis praesentiae christi. Ier. Xxxi, 22: novum faciet dominus super terram, etc.. tertia est vetustas culpae, de qua ps. Xxxi, v. 3: quoniam tacui (confitendo scilicet peccata mea), inveteraverunt, etc..
Et haec renovatur per novitatem iustitiae. Rom. Vi, 4: in novitate vitae ambulemus, etc.. quarta est vetustas poenae. Thren. Iii, 4: vetustam feci pellem meam.
Et haec renovabitur per novitatem gloriae, de qua novitate is. Ult.: ecce ego creo caelum novum, etc.; apoc. Xxi, 21: dixit, qui sedebat in throno: ecce nova facio omnia.


CAPUT 1

2
(
Ga 1,1-5)

LECTIO 1: Ad Galatas 1,1-5


Scribit ergo apostolus galatis hanc epistolam, in qua ostendit, quod, veniente gratia novi testamenti, debet proiici vetus testamentum, ut impleta veritate deseratur figura, quibus duabus, scilicet gratia et veritate, adeptis, perveniatur ad veritatem iustitiae et gloriae. Acquiruntur autem illa duo, si observantia legalium dimissa, observantiae evangelii christi ferventer insistamus. ordo autem huius epistolae congruus est, ut post duas epistolas ad corinthios, in quarum prima agitur de sacramentis ecclesiae, in secunda de ministris horum sacramentorum, necessarie sequatur epistola ad galatas, in qua agitur de cessatione sacramentorum veteris testamenti. dividitur autem haec epistola in duas partes, in salutationem, et epistolarem narrationem, ibi miror quod, etc.. in salutatione autem primo ponitur persona salutantis; secundo ponuntur personae salutatae, ibi ecclesiis galatiae, etc.; tertio bonum optatum, ibi gratia vobis, etc.. circa primum, primo, ponitur persona salutans principaliter, quae describitur ex nomine et ex auctoritate. ex nomine quidem cum dicit paulus, quod congruit humilitati suae, quia interpretatur humilis. Unde dicitur i cor. Xvi, 9: ego sum minimus apostolorum, etc.. item congruit officio suo, quia secundum alium modum interpretatur os tubae, in quo specialiter est officium praedicationis significatum. is. Lviii, 1: quasi tuba exalta vocem tuam, etc.. ex auctoritate autem describitur, cum dicitur apostolus. Ubi duo ponuntur, scilicet eius auctoritas, et auctoritatis origo. auctoritas, quia apostolus, qui idem est quod missus. sciendum est autem, quod apostolus in quibusdam epistolis scribit se servum, ostendens nomen humilitatis, ut in epistola ad romanos; in quibusdam vero scribit se apostolum, ostendens auctoritatem suam. Cuius ratio est, quia romani superbi erant, et ideo apostolus, ut inducat eos ad humilitatem, scribit se servum, in exemplum humilitatis. galatis vero, quia stulti erant et superbi, ut frangat eos, nominat se apostolum; et ideo hic ponit auctoritatem suam. originem autem auctoritatis suae describit, cum dicit non ab hominibus, etc..
Et primo removet originem aestimatam; secundo assignat veram, ibi sed per iesum christum, etc.. origo autem aestimata erat, quia intantum galatae seducti erant a pseudo, quod crederent apostolum non esse eiusdem auctoritatis qua alii apostoli erant, quia non fuit doctus a christo vel conversatus cum eo, sed esset missus ab eis, quasi minister eorum. opinionem ergo istam removet, cum dicit non ab hominibus, etc.. quidam enim mittebantur a toto collegio apostolorum et discipulorum.
Et ideo ostendens se non esse ab eis missum, dicit non ab hominibus. Quidam enim mittebantur ab aliquo apostolorum speciali, sicut paulus aliquando mittebat lucam et titum.
Et ideo ostendens, quod nec sic missus sit, dicit neque per hominem, id est, per aliquem apostolorum in speciali, sed per spiritum sanctum, qui dicit, act. Xiii, 2: segregate mihi, etc.. causa autem originis huius auctoritatis vera est christus iesus, et ideo dicit sed per iesum christum, et deum patrem. haec autem distinctio, cum dicit per iesum christum et deum patrem, potest accipi, vel quantum ad personam patris, et personam filii, et tunc alius est in persona deus pater, et alius iesus christus. Ab utroque autem missus est beatus apostolus paulus ad praedicandum, et a tota trinitate, quia inseparabilia sunt opera trinitatis. Non fit autem mentio de persona spiritus sancti, quia cum sit unio et nexus duorum, positis personis duabus, scilicet patris et filii, intelligitur etiam spiritus sanctus. vel potest sumi distinctio praedicta quantum ad naturam assumptam, scilicet humanam, quia secundum naturam divinam non est distinctio inter deum patrem et iesum christum.
Et tunc missus est paulus per deum patrem, sicut per auctorem, et per iesum christum, sicut per ministrum. Rom. c. Xv, 8: dico iesum christum ministrum fuisse, etc.. quia vero galatae derogabant apostolo, quod non fuisset conversatus cum christo sicut alii, nec missus ab eo, ideo in hoc specialiter magnificat se, quia illi fuerunt missi per christum adhuc viventem in carne mortali, ipse vero a christo iam glorificato missus est, ideo dicit qui, scilicet deus pater, suscitavit eum, scilicet iesum christum, inquantum hominem, a mortuis. Quasi dicat: apostolus sum, non ab hominibus, scilicet collegio apostolorum, nec per hominem, scilicet christum in mortali carne viventem, sed sum apostolus per christum iam suscitatum et glorificatum. Rom. Vi, 9: christus resurgens a mortuis, etc..
Et quia praesens vita significatur per sinistram, futura vero per dexteram, inquantum ista est caelestis et spiritualis, illa vero temporalis, ideo petrus, qui vocatus fuit a christo adhuc in carne mortali posito, ponitur in bulla papae in sinistra parte; paulus vero, qui vocatus fuit a christo iam glorificato, ponitur in parte dextera. consequenter cum dicit et qui mecum sunt, etc., ponuntur personae adiunctae salutantes, quas describit a dulci familiaritate, quia mecum sunt, scilicet ad solatium et adiutorium. prov. Xviii, 19: frater qui iuvatur a fratre, etc.. Ps. Cxxxii, 1: ecce quam bonum, etc.. item ab inseparabili charitate, cum dicit fratres, io. Xiii, 35: in hoc cognoscent omnes, etc.. item ab universalitate, cum dicit omnes; quod ideo addit, quia isti forte erant intantum seducti, quod dictum pauli non reputarent.
Et ideo dicit omnes qui mecum sunt, ut ostendat eos testes esse veritatis suae, et facile intelligant se errare, dum ab omnibus reprehenduntur. ii cor. Ii, 6: sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec, quae fit a pluribus, etc.. personas autem salutatas ponit, cum dicit ecclesiis galatiae, etc.. ubi sciendum quod sicut in glossa tangitur, brennus dux senonum olim congregato exercitu intravit italiam, qua pertransita, venit in graeciam ante tempus alexandri magni, ubi cum essent aliqui de gente sua remanentes, in una parte graeciae miscuerunt se graecis; unde illa provincia gallograecia dicta est; deinde illi galatae sunt appellati, quasi albi.
Et licet graeci sint acuti ingenii, tamen illi galatae stulti erant et instabiles et ad intelligendum tardiores, sicut et indociles galli, unde originem traxerunt.
Et ideo infra dicit eis: o insensati galatae, etc.. Istis ergo scribit epistolam hanc et isti sunt personae salutatae. consequenter cum dicit gratia vobis, etc., ponit bona quae eis optat.
Et primo ponit ipsa bona optata; secundo ipsorum bonorum auctorem, ibi a deo patre, etc.. bona autem quae eis optat sunt duo, in quibus omnia spiritualia includuntur. primum est gratia, quae est principium vitae spiritualis, cui in glossa adscribitur remissio peccatorum, quae est primum in vita spirituali. Nullus enim potest esse in vera vita spirituali, nisi prius moriatur peccato. secundum est pax, quae est quietatio mentis in fine, quae in glossa dicitur esse reconciliatio ad deum.
Et sic, dum optat principium et finem omnium bonorum spiritualium, includit apostolus tamquam inter duo extrema desiderium omnis boni eis proveniendum. Ps. Lxxxiii, v. 12: gratiam et gloriam dabit dominus. ii cor. Ult.: gratia domini nostri, etc.. bonorum autem ipsorum auctor est deus pater, et ideo dicit a deo patre, etc.. Ubi primo ponitur bonorum causa; secundo causandi modus, ibi qui dedit; tertio gratiarum actio pro ipsis bonis, ibi cui est honor, etc.. causa autem et auctoritas bonorum est deus pater tamquam auctor, inquantum deus, et tota trinitas, quae dicitur deus omnium per creationem. Sap. Xiv, 3: tu autem, pater, gubernas, etc..
Et ideo dicit a deo patre, etc.. item auctor est dominus iesus christus, sicut minister, et hoc inquantum homo. Rom. c. Xv, 8: dico iesum christum ministrum, etc..
Et quod per christum sit nobis gratia, patet io. I, 17: gratia et veritas per iesum christum facta est, etc. Rom. V: iustificati gratis, etc.. Pax etiam est nobis per ipsum. Io. Xiv, 27: pacem meam do vobis, etc.. modus autem causandi huiusmodi bona ponitur, cum dicit qui tradidit, etc.. ubi primo ponitur causa efficiens, quae est mors christi.
Et quantum ad hoc dicit qui dedit semetipsum, etc., quasi dicat: ideo christus est auctor gratiae et pacis, quia ipse morti dedit se et sustinuit crucem. Unde ipsa mors christi est causa efficiens gratiae. Rom. c. V: iustificati gratis, etc., et col. c. I, 20: pacificans quae in caelis, etc..
Et dicit primo qui dedit, etc., id est, sponte se obtulit. Eph. V, 2: dilexit nos christus, et tradidit, etc.. Hebr. Ii, 9: ut pro omnibus nobis gustaret mortem. Tit. Ii, 14: qui dedit semetipsum, etc.. ex quo manifeste apostolus arguit contra eos, quod si mors christi est sufficiens causa salutis nostrae, et in sacramentis novi testamenti, quae efficaciam habent ex passione christi, confertur gratia, quod sit superfluum simul cum novo testamento servari legalia, in quibus gratia non confertur, nec salus acquiritur, quia neminem ad perfectum adduxit lex, ut habetur hebr. Vii, 19. secundo ponitur finis et utilitas ipsorum bonorum quae est causa finalis.
Et est duplex: unus est ut liberemur a peccatis praeteritis, et quantum ad hoc dicit pro peccatis nostris, scilicet praeteritis delendis et expiandis, quod est initium nostrae salvationis. apoc. I, 5: dilexit nos, etc.. Alius finis est, ut liberaret nos a potestate mortis, et quantum ad hoc dicit ut eriperet nos de praesenti, etc.. Col. I, 13: eripuit nos a potestate, etc..
Et ponit tria, scilicet ut eriperet, inquit, de praesenti, et saeculo, et nequam. ut eriperet de praesenti, trahendo nos ad aeterna, per desiderium et spem. De saeculo, id est, de conformitate huius mundi qui nos allicit, ut non ei conformemur. Rom. Xii, 2: nolite conformari huic saeculo, etc.. Nequam, reducens nos ad veritatem iustitiae.
Et dicitur saeculum nequam, non propter sui naturam, cum bonum sit creatum a deo, sed propter mala quae in eo fiunt, sicut illud ephes. V, 16: dies mali sunt, etc.. Gen. c. Xlvii, 9, dixit iacob: dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali, etc..
Et licet haec sint nobis per christum, non tamen excluditur deus pater.
Et ideo ponitur, tertio, acceptatio divinae voluntatis. Unde dicit secundum voluntatem dei, et patris. patris, inquam, christi per naturam, qua ab aeterno procedit, ut verbum. Ps. Ii, 7: ego hodie genui te. Io. I, 1: in principio erat verbum, etc.. Item patris nostri per adoptionem. io. I, 12: dedit eis potestatem, etc.. primo modo ly deus pater, accipitur pro sola persona patris; secundo modo pro tota trinitate.
Et quia a deo patre nostro, scilicet a tota trinitate, haec omnia proveniunt nobis per christum, ideo ipsi, scilicet toti trinitati, gloria, in se honor aliis sit vel est, in saecula saeculorum, id est semper. Amen, est nota confirmationis. habes ergo, in summa, in salutatione praedicta auctoritatem apostoli, qua eorum superbiam frangit; virtutem gratiae, qua eos ad observantiam evangelii provocat; et insufficientiam legalium, ut ab eis eos revocet.

3
(
Ga 1,6-10)

LECTIO 2: Ad Galatas 1,6-10

In superioribus praecessit salutatio, sequitur in sequentibus epistolaris narratio, in qua arguit apostolus eorum errorem; secundo eos monet ad correctionem, v cap., ibi state ergo, etc.. errorem autem eorum arguit dupliciter, et per auctoritatem evangelici documenti, et per rationem veteris testamenti, iii cap., ibi o insensati, etc.. arguit autem errorem ipsorum, ostendendo auctoritatem evangelicae doctrinae. primo ostendendo ipsorum levitatem quantum ad levem dimissionem evangelicae doctrinae; secundo commendando auctoritatem ipsius doctrinae evangelicae: ut sic quanto dignius est quod dimittunt, tanto eorum error appareat maior, ibi notum enim vobis facio, etc.. circa primum duo facit. primo enim exaggerat culpam; secundo infligit poenam, ibi sed licet nos, etc.. culpam autem exaggerat et seductorum et seducentium, ibi nisi sunt, etc.. circa primum tria facit. primo enim aggravat culpam seductorum ex animi levitate. unde dicit miror, quasi dicat: cum sciatis tot bona quae dicta sunt provenire vobis per christum, et quod cum fueritis ita bene instructi per me, tamen sic, id est, intantum et tam vehementer, ut videamini iam obliti, tam cito, id est, in tam brevi tempore, transferimini, ut alludat nomini. Galatia enim translatio dicitur. Quasi dicat: vos estis galatae, quia tam cito transferimini. eccli. Xix, 4: qui cito credit, levis est corde. secundo aggravat eorum culpam ex eo quod dimiserunt. si enim ratio recedit et transfertur a malo, commendabilis est et bene facit, sed quando recedit a bono, tunc est culpabilis.
Et sic isti a bono translati erant.
Et ideo dicit eis: et si mirandum sit quod tam cito et sic transferimini, addit tamen materiam admirationis, quod scilicet transferimini ab eo, scilicet a deo, et fide eius, qui vos vocavit in gratiam christi, id est, in participationem aeterni boni, quam habemus per christum. I petr. Ii, v. 9: gratias agentes deo, qui vos vocavit in admirabile lumen suum. Item ii petr. Ii, 21: melius erat eis viam veritatis non agnoscere, quam, etc.. tertio aggravat eorum culpam ex eo ad quod conversi sunt, quia non sunt conversi ad bonum, sed ad malum. unde dicit in aliud evangelium, id est, veteris legis, quae annuntiatio bona est inquantum annuntiat quaedam bona, scilicet temporalia et carnalia. Is. I, 9: si volueritis et audieritis me, etc.. Sed tamen non est perfecta et simpliciter, sicut evangelium; quia non annuntiat perfecta et maxima bona, sed parva et minima. Sed lex nova est perfecte et simpliciter evangelium, id est, bona annuntiatio, quia annuntiat maxima bona, scilicet caelestia, spiritualia et aeterna.
Et licet sit aliud evangelium secundum traditionem pseudo, tamen secundum meam praedicationem non. est enim aliud in promissis, sed non est aliud in figura, quia idem continetur in veteri testamento et in novo: in veteri quidem ut in figura, in novo vero ut in re et expresse.
Et sic est aliud evangelium quantum ad ea quae exterius apparent, sed quantum ad ea quae interius sunt et continentur, non est aliud. licet autem non sit aliud in se, tamen potest esse aliud ex culpa aliorum, scilicet seducentium.
Et ideo eorum culpam exaggerans, dicit nisi sunt aliqui, scilicet seductores, qui vos conturbant, id est, puritatem sensus vestri, qua imbuti fuistis per fidei veritatem, obfuscant. Quia, licet idem contineatur quantum ad interiorem intellectum per vetus et novum testamentum, ut dictum est, tamen si post susceptionem novi testamenti reiteratur vetus, videtur ostendi quod novum non sit perfectum, et quod illud sit aliud ab isto.
Et ideo dicit quod non est aliud, nisi sunt, etc., quia isti pseudo post fidei evangelicae susceptionem cogebant eos circumcidi, ostendendo per hoc, quod circumcisio est aliquid aliud quam baptismus et efficit aliquid quod baptismus non potest efficere, et ideo isti conturbant vos. Infra v, 12: utinam abscindantur qui vos conturbant, etc..
Et vere conturbant, quia volunt convertere evangelium christi, id est, veritatem evangelicae doctrinae in figuram legis, quod est absurdum et turbatio maxima. in illud enim debet aliquid converti ad quod ordinatur; novum autem testamentum et evangelium christi non ordinatur ad vetus, sed potius e contrario lex vetus ordinatur ad legem novam, sicut figura ad veritatem; et ideo figura converti debet ad veritatem, et lex vetus in evangelium christi, non autem veritas in figuram, neque evangelium christi in legem veterem: quod patet ex ipso usu loquendi. Non enim dicimus quod homo sit similis imagini hominis, sed potius e converso, imago est similis homini. ier. Xv, 9: ipsi convertentur ad te, etc.; et lev. Xxvi, 10: novis supervenientibus, etc.. consequenter post exaggerationem culpae ponitur inflictio poenae, cum dicit sed licet, etc..
Et circa hoc duo facit. primo promulgat sententiam; secundo rationem sententiae assignat, ibi modo enim hominibus, etc.. circa primum duo facit. primo ostendit auctoritatem suae sententiae; secundo profert eam, ibi sicut praedixi, etc.. ostendit autem auctoritatem suae sententiae multam esse, eo quod non solum in perversores et in seductores subditos, sed etiam in pares, sicut sunt alii apostoli, et etiam in superiores, sicut sunt angeli, si huius criminis, scilicet conversionis evangelii in veterem legem, rei essent, efficaciam haberet.
Et ideo dicit: quia nostrae sententiae auctoritas quam ego promulgo (quae est excommunicatio), non solum in illos qui talia intendunt, efficaciam habet, sed licet nos, scilicet apostoli, aut angelus, bonus vel malus, de caelo veniens evangelizet, praeter quam quod evangelizatum est a nobis, anathema sit, id est, reus erit huius sententiae, quam promulgamus. ad evidentiam autem dictorum tria inquirere oportet. Primo quid significat hoc nomen, anathema. circa quod sciendum est, quod anathema est nomen graecum, et componitur ab ana, quod est sursum, et thesis, positio, quasi sursum positio.
Et est ortum ex quadam antiqua consuetudine. Antiqui enim quando pugnabant, capiebant aliquando aliquam praedam ab hostibus, quam nolebant convertere in usum proprium, sed suspendebant illam in templis, vel in aliquo loco publico civitatis, quasi separatam a communi usu hominum, et omne tale sic suspensum nominabant graeci anathema; et ex hoc inolevit consuetudo, quod omne illud quod excludebatur ab usu communi, diceretur anathematizatum. unde dicitur iosue vi, 17 de iericho et omnibus quae in ea sunt, quod iosue mox anathematizavit ea.
Et ideo etiam hoc in ecclesia inolevit, ut illi qui excluduntur a communi societate ecclesiae, et a participatione sacramentorum ecclesiae, dicantur anathematizati. secundo inquirenda est ratio eorum, quae dicit licet nos aut angelus, etc.. ubi sciendum est, quod est triplex doctrina. prima est philosophorum, qui ex ductu rationis propriae in cognitionem suae doctrinae devenerunt. Quaedam alia doctrina est, quae est tradita per angelos, sicut lex vetus. lex enim non est allata voluntate humana (sicut dicitur ad gal. Iii, 19), sed per angelos in manu mediatoris, ut dicitur infra iii, v. 19. Quaedam vero doctrina tradita est a deo immediate, sicut doctrina evangelii. Io. c. I, 18: deum nemo vidit unquam, etc.. Ad hebr. I, 2: novissime diebus istis locutus est nobis in filio.
Et post: quae cum initium accepisset, etc.. doctrina ergo quae traditur per hominem potest mutari et revocari per alium hominem qui melius novit, sicut unus philosophus reprobat dicta alterius; item per angelum qui perspicacius videt veritatem. Doctrina etiam quae traditur per angelum posset forte removeri per alium angelum superiorem, seu per deum. Sed contra doctrina quae immediate a deo traditur, non potest neque per hominem, neque per angelum irritari.
Et ideo si contingat quod homo vel angelus diceret contrarium illi quae per deum tradita est, dictum suum non est contra doctrinam, ut per hoc irritetur et repellatur, sed potius doctrina est contra eum, quia ipse qui dicit, debet excludi et repelli a communione illius doctrinae.
Et ideo dicit apostolus quod dignitas doctrinae evangelicae, quae est immediate a deo tradita, est tantae dignitatis, quod sive homo, sive angelus evangelizet aliud praeter id, quod in ea evangelizatum est, est anathema, id est, abiiciendus et repellendus est. tertio solvere oportet obiectiones quae circa hoc occurrunt. Quarum una est, cum par in parem non habeat imperium, et multo magis non habeat in superiorem, videtur quod apostolus non potuit excommunicare apostolos qui erant sibi pares, et minus angelos qui sunt superiores. Matth. Xi, v. 11: qui minor est in regno caelorum, maior est illo. Non est ergo anathema per hoc. ad hoc dicendum est, quod apostolus hanc protulit sententiam, non propria auctoritate, sed auctoritate evangelicae doctrinae, cuius minister erat, cuius doctrinae auctoritas habet, ut quicumque contra illam dicunt, excludendi et repellendi sint. Io. X: sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die, etc.. alia quaestio est, quia ipse dicit, praeterquam quod evangelizatum est. Ergo non debet aliquis docere, neque praedicare, nisi quod scribitur in epistolis et in evangelio. sed hoc est falsum, quia i thess. Iii, 10 dicitur: ut compleamus ea quae desunt fidei nostrae, etc.. respondeo. Dicendum quod nihil aliud evangelizandum est, quam illud quod continetur in evangeliis, et in epistolis, et in sacra scriptura implicite vel explicite. Nam sacra scriptura et evangelium evangelizat esse credendum christo explicite. Unde quidquid continetur in eis implicite, quod facit ad doctrinam eius, et ad fidem christi, evangelizari et doceri potest.
Et ideo cum dicit praeter id, etc., id est, omnino alienum addendo. apoc. Ult.: si quis apposuerit ad haec, aut addiderit, scilicet omnino alienum, apponat deus super illum plagas scriptas in libro isto.
Et deut. Iv: non addetis quidquam, etc., scilicet contrarium seu alienum, nec minuetis, etc.. consequenter cum dicit sicut praedixi, etc., sententiam suam profert in malo, dicens: sicut praedixi de angelis et apostolis, idem dico de seductoribus. Si quis seductor evangelizaverit praeter id quod accepistis a me, anathema sit, id est, excommunicatus.
Et haec est sententia quam profert. sed numquid ex hoc sunt excommunicati omnes haeretici? videtur quod non, quia dicitur tit. Iii, 10: haereticum hominem post primam et secundam correctionem devita, etc.. respondeo. Dicendum est, quod haereticus potest dici aliquis, vel quia simpliciter errat ex ignorantia, et ex hoc non est excommunicatus; vel quia errat ex pertinacia et alios nititur pervertere, et tunc incurrit in canonem latae sententiae. utrum autem ex tunc his verbis sententiam in haereticos protulerit, dubium est. Cum tamen sententia iam lata sit contra haereticos in conciliis. Potest tamen dici quod forte hic ostenduntur excommunicatione digni. consequenter cum dicit modo enim hominibus, etc., ostendit rationem sententiae. ubi primo ponit rationem ipsius sententiae; secundo manifestat hic propositum, ibi an quaero, etc.. posset enim aliquis dicere: quare sic excommunicas? forte aliqui sunt amici, vel alicuius auctoritatis, non ergo sic faciendum est. Ideo respondens apostolus, dicit: immo sic faciendum est, quia ea quae modo dico, non sunt ad favorem hominum, sed ut placeam deo, et hoc est quod dicit modo enim, id est, post conversionem, vel in ista epistola, suadeo hominibus, id est, tendit ad hoc appetitus meus, ut placeam hominibus, an deo? quasi dicat: haec quae facio, ideo facio, ut complaceam soli deo. I thess. Ii, 4: loquimur non quasi hominibus placentes, sed deo, etc.. Nec etiam loquimur auctoritate hominum, sed divina. quod autem non intendam placere hominibus, patet ex intentione et ex proposito meo. Nam ego non quaero hominibus placere, id est, non est intentionis meae homines convertere, ut placeam hominibus tantum, sed propter honorem dei.
Et hoc patet, quia si adhuc intenderem placere hominibus, ut olim placui, non essem servus christi. Cuius ratio est, quia haec sunt contraria. Ita dumtaxat, ut scilicet velim placere hominibus propter homines, non referendo illud in deum. Si enim ideo intendam aliquando placere hominibus, ut eos traham ad deum, non pecco. Sed si primo modo, non sum servus christi. Is. Xxviii, 20: coangustatum est stratum, ita ut alter decidat, etc.. Matth. Vi, 24: nemo potest duobus dominis servire, etc.. Ps. Lii, 6: confusi sunt qui hominibus placent.

4
(
Ga 1,11)

LECTIO 3: Ad Galatas 1,11-14

Supra apostolus redarguit galatas de levitate animi, eo quod sic cito dimiserant doctrinam evangelii, hic vero ipsius evangelicae doctrinae dignitatem ostendit.
Et circa hoc duo facit. Quia primo commendat auctoritatem doctrinae evangelicae secundum seipsam; secundo ex parte aliorum apostolorum, et sua simul, cap. Ii, ibi deinde post annos quatuordecim, etc.. iterum prima pars dividitur in duas, quia primo proponit intentum; secundo manifestat propositum, ibi audistis enim, etc.. circa primum duo facit. primo proponit quod intendit; secundo probat quod proponit, ibi neque enim, etc.. intendens ergo commendare veritatem evangelicae doctrinae, dicit notum vobis, etc., quasi dicat: ita sum certus de auctoritate evangelii, quod non solum hominibus, immo etiam angelis contrarium non crederem; sed eos si contrarii essent, anathematizarem. quam quidem certitudinem ex hoc habeo, quia magis credendum est deo quam hominibus, seu angelis.
Et ideo cum ego habuerim illud evangelium a deo, maximam certitudinem habere debeo et habeo.
Et ideo dicit notum enim vobis facio, fratres, evangelium, quod evangelizatum est a me vobis et aliis ecclesiis, quia non est secundum hominem, id est, secundum humanam naturam discordantem a regula seu revelatione divina.
Et sic ly secundum hominem, sonat in vitium. i cor. Iii, 3: cum enim sit inter vos zelus et contentio, etc..
Et sic accipit hic apostolus.
Et ideo dicit non secundum hominem docentem me vel mittentem: quasi dicat: nullo modo potest hoc evangelium haberi ab homine, sed a deo.
Et ideo subdit neque enim ego ab homine, etc., ubi duplicem modum acceptionis excludit. Primo quod non habuit ab homine auctoritatem evangelizandi, et quantum ad hoc dicit neque ab homine, scilicet puro, accepi illud, id est, auctoritatem evangelizandi evangelium, sed a christo. Rom. c. X, 15: quomodo praedicabunt, nisi mittantur? is. Xlii, 6: dedi te in lucem gentium, etc.. Act. Ix, 15: vas electionis est mihi iste, etc.. secundo, quod non accepit scientiam evangelizandi ab homine.
Et ideo dicit neque didici, scilicet evangelium per hominem purum, sed per revelationem iesu christi, id est, per iesum christum omnia clare ostendentem. i cor. Ii, 10: nobis autem revelavit deus, etc., is. L, 5: dominus deus aperuit mihi aurem, etc..
Et ibid., 4: dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam, etc.. haec autem revelatio facta fuit apostolo, cum raptus fuit in paradisum, ubi audivit arcana verba quae non licet homini loqui, ii cor. Xii, 4. consequenter cum dicit audistis enim, etc., probat propositum, scilicet quod non accepit ab homine evangelium, neque ante conversionem, neque post conversionem ad christum, ibi cum enim placuit, etc.. quod autem non acceperit ab homine ante conversionem suam, ostendit et per odium quod habebat ad fidem christi et ad christianos, et per fervorem quem habebat ad iudaismum, ibi et proficiebam, etc.. dicit ergo: dico quod non accepi ab homine, et hoc ante conversionem meam, quod patet ex factis illius temporis, et ex odio quod habebam ad fidem. Nam vos ipsi audistis, infra eodem, tantum autem auditum habebant, etc., conversationem meam aliquando, dum infidelis eram, in iudaismo, quo iudaice vivebam.
Et dicit, meam, quia hoc quod male facimus ex nobis est, ex deo autem quidquid boni facimus. os. Xiii, 9: ex te perditio tua, israel, tantummodo in me auxilium tuum. istud scilicet audistis, quoniam supra modum, scilicet aliorum, quia non solum per se, sed provocabat principes ad hoc. Alii enim forte a principibus inducti persequebantur, sed iste eos inducebat. Act. Ix, 1: saulus adhuc spirans minarum, etc., accessit, etc..
Et quia non solum in ierusalem, sed etiam per totam regionem. Unde accepit litteras in damascum, etc.. Unde de eo potest intelligi illud quod dicitur gen. Xlix, 27: beniamin lupus rapax, etc.. Persecutus sum ecclesiam dei, scilicet inquirendo christianos et fugando. I cor. Xv, 9: non sum dignus vocari apostolus, etc..
Et expugnabam illam, non quidem spiritualiter, quia corda fidelium non poteram a fide avertere, sed corporaliter affligendo eos poenis corporalibus, et ponendo in carcere. Act. Ix, 21: nonne hic est qui, etc., ps. Cxxviii, 1: saepe expugnaverunt me, etc.. sic ergo patet, per odium quod habebat ad fidem christi ante conversionem, quod non accepit evangelium ab homine. patet hoc etiam per amorem et fervorem zeli, quem habuit ad iudaismum, et hoc quantum ad profectum exteriorem. unde dicit et proficiebam, etc., ubi tria ponit quae exprimunt profectus magnitudinem, quia supra multos, non supra paucos proficiebat, non supra senes ineptos ad profectum scientiae, sed coaetaneos, scilicet adolescentes acutos et aptos ad profectum. thren. Iii, 27: bonum est viro, cum portaverit iugum ab adolescentia sua. item non supra coaetaneos extraneos, quasi ignotae linguae, sed illos qui sunt in genere meo, scilicet iudaeorum. Act. Xxii, 3: ego sum vir iudaeus, secus pedes gamalielis eruditus, etc.. item quantum ad zelum interiorem quem habebat ad legem.
Et ideo dicit abundantius prae aliis aemulator existens, non solum legis, sed paternarum mearum traditionum, scilicet quas habent iudaei licitas, quas boni patres addiderunt, ut dicitur in glossa, quas quidem traditiones vocat suas, quia ita reputabat eas, ac si suae fuissent. Phil. Iii, 5: secundum legem pharisaeus, secundum aemulationem persequens, etc.. sed quaestio est super hoc quod dicit glossa: boni patres addiderunt. Videtur quod non fuerint boni, quia deut. Iv, 2 dicitur: non addetis ad verbum quod ego loquor vobis, etc.. Ergo fecerunt contra mandatum domini, addentes traditiones, et sic non fuerunt boni. dicendum est quod verbum illud domini intelligendum est sic: non addetis aliquid contrarium, seu extraneum verbis quae ego loquor, etc.. Addere autem aliqua quae non sunt contraria, licuit eis, scilicet aliquos dies solemnes et alia similia, sicut factum est tempore mardochaei, et tempore iudith, in memoriam beneficiorum quae a deo recipiebant. contra, matth. Xv, 6, dominus reprehendit eos, dicens: irritum fecistis mandatum domini propter traditiones hominum. Non ergo sunt licitae traditiones. respondeo. Dicendum est, quod non arguuntur, quod tenent traditiones hominum, sed quia propter traditiones hominum dimittunt mandata dei.

5
(
Ga 1,15-17)

LECTIO 4: Ad Galatas 1,15-17

Postquam autem apostolus ostendit quod ipse non accepit ab homine evangelium ante suam conversionem, nunc hic probat quod non accepit ipsum ab homine post conversionem suam.
Et circa hoc duo facit. primo ostendit quod non recepit evangelium ab homine tempore conversionis suae; secundo quod nec etiam post conversionem suam, ibi deinde post annos tres, etc.. circa primum duo facit. quia primo ostendit quod non accepit evangelium ab apostolis, neque didicit; secundo quod non ab aliis fidelibus, ibi sed abii in arabiam, etc.. circa primum tria facit. primo ostendit causam efficientem suae conversionis; secundo finem, ibi ut revelaret, etc.; tertio modum, ibi continuo non acquievi, etc.. circa primum notat causam suae conversionis, quae duplex est, scilicet beneplacitum dei, quod est divina electio, et convertentis vocatio. Quantum ad primum dicit cum autem placuit, scilicet deo, non quando volui ego, sed quando placitum fuit sibi, quia non est volentis neque currentis, etc., ut dicitur rom. Ix, 16. Ps. Cxlvi, 11: beneplacitum est domino, etc.. Phil. Ii, 13: deus est qui operatur in nobis, etc.. qui, scilicet deus, me, scilicet rebellem i cor. Xv, 9: ego sum minimus apostolorum, etc., quoniam persecutus sum, etc.. Act. c. Ix, 1: saulus adhuc spirans minarum, etc.. persecutorem: saule, saule, quid me persequeris, etc. Blasphemum i tim. I, v. 13: qui fui blasphemus, etc.. me, talem, inquam, segregavit ex utero matris meae. Vel ad litteram: qui fecit me nasci ex ventre matris meae.
Et vere dicitur deus segregare ex utero, licet sit opus naturae, quae est quasi instrumentum dei, quia opera etiam nostra attribuuntur deo, sicut principali auctori, is. c. Xxvi, 12: omnia enim opera nostra operatus es in nobis, etc., sicut et effectus principali agenti attribuuntur. Ideo dicitur iob x, v. 11: pelle et carnibus vestisti me, etc..
Et ab hoc utero segregatus est ad iustificationem, quia eiusdem est iustificare, cuius est condere. ps. Xxi, 11: de ventre matris meae, etc.. vel: ex utero matris meae, scilicet synagogae, cuius uterus est collegium pharisaeorum, qui v. 15: circuitis mare et aridam, ut faciatis, etc.. Sic ergo mater sua fuit synagoga. Cant. c. I, 5: filii matris meae pugnaverunt contra me, etc.. Uterus eius sunt pharisaei. Ex hoc ergo utero est segregatus per spiritum sanctum ad fidem evangelii. Rom. I, 1: segregatus in evangelium dei. vel mater sua est ecclesia christi; uterus eius, collegium apostolorum. Segregavit ergo deus ipsum ab utero ecclesiae, id est, a collegio apostolorum in officium apostolatus et praedicationis ad gentes, quando dixit apostolis, act. Xiii, 2: segregate mihi barnabam et paulum, etc.. vocat autem synagogam matrem suam, quia pharisaeus erat, quasi magnus in ea, dum dicitur pharisaeus, et ex pharisaeis, quia zelator legis erat. Supra: abundantius autem aemulator, etc.. quantum autem ad aliam causam dicit et vocavit, etc.. Est autem duplex vocatio. una est exterior, et sic dicit: vocavit me caelesti voce. Act. Ix, 4: saule, saule, quid me persequeris? etc.. Vade in civitatem, etc.. sic etiam alios apostolos vocavit. alia est interior, et sic vocavit per quemdam instinctum interiorem, quo deus per gratiam tangit cor, ut convertatur ad ipsum, et sic vocavit a mala via in bonam, et hoc per gratiam suam, non nostris meritis. rom. Viii, 30: quos praedestinavit, hos et vocavit, etc.. Is. Xlv, 13: suscitavit eum ad iustitiam, etc. Amos, v, 8: qui vocat aquas maris, etc.. finis autem conversionis ponitur, cum dicit ut revelaret filium, etc., qui quidem finis est christus. ordinatur autem conversio sua ad christum dupliciter, scilicet facto, et sic dicit ut revelaret filium suum, id est, in eo quod circa me fecit, convertendo me et dimittendo peccata mihi, revelaret quanta sit mihi facta misericordia. I tim. I, 15 s.: christus iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, etc.. Sed ideo misericordiam dei consecutus sum, quia ignorans, etc.. Sic ergo revelavit in eius conversione filium suum, et hoc inquantum filius dicitur gratia dei. Item revelavit eum in eius operatione; unde dicebat ipse, rom. Xv, 18: non enim audeo aliquid loqui eorum, quae per me non effecit christus in obedientiam gentium, in verbo, in factis, et virtute, etc..
Et hoc inquantum filius virtus est dei. Item revelavit eum in eius praedicatione; unde ipse dicebat, i cor. I, 23: nos praedicamus, etc., usque et dei sapientiam.
Et hoc inquantum filius eius dicitur dei sapientia. item ordinatur ad christum sua conversio verbo, et sic dicit ut evangelizarem illum in gentibus, quia, aliis apostolis evangelizantibus christum iudaeis, paulus de mandato domini ivit ad gentes convertendas. Is. c. Xlix, 6: parum enim est mihi, ut sis mihi servus, etc., dedi te in lucem, etc.. Act. Xiii, v. 47: sic enim praecepit, etc.. Infra: ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus. modus autem suae conversionis est perfectus, et quantum ad effectum; unde dicit continuo non acquievi carni et sanguini, id est, statim ita perfecte fui conversus, quod omnis carnalis affectus recessit a me. Eccli. c. Xi, 23: facile est enim in oculis domini subito honestare pauperem.
Et accipitur hic caro et sanguis pro vitiis carnalibus. I cor. Xv, 50: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, etc.. Infra v, 17: caro concupiscit, etc.. Vel pro affectu et amore ad carnaliter sibi coniunctos. Matth. c. Xvi, 17: caro et sanguis non revelavit tibi, etc.. Sic apostolus et vitia sua superavit, et suos iudaeos contempsit. item quantum ad intellectum; quia ita fuit instructus a christo, quod non fuit ei necesse instrui ab apostolis.
Et ideo dicit nec veni ierosolymam, ut scilicet ab eis instruerer. item non fuit necesse instrui ab aliis fidelibus.
Et ideo dicit sed abii in arabiam, etc., quasi dicat: non ivi ad loca ubi erant alii fideles, ut me instruerent, sed ivi in arabiam, ubi non erant edocti in fide, sed infideles.
Et iterum reversus sum damascum, scilicet ad parentes. Iob xxxviii, 25: quis dedit vehementissimo imbri cursum, etc.. sed contra dicitur act. Ix, 25 quod demiserunt eum de muro per sportam, etc.. Cum autem venisset ierusalem, tentabat se iungere discipulis. Venit ergo ierusalem. dicendum est quod venit, sed non ut instrueretur. Vel, melius, dicendum est quod non statim venit, sed post aliquod tempus, et ideo sequitur deinde post annos, etc..


Aquino - AD GALATAS