Aquino - AD GALATAS 6

6
(
Ga 1,18-24)

LECTIO 5: Ad Galatas 1,18-24

Postquam superius apostolus ostendit se non accepisse evangelium ab homine ante conversionem suam, nec tempore suae conversionis, hic probat quod nec etiam post conversionem accepit ipsum ab homine; sed potius hic ostendit quomodo doctrina sua fuit ab hominibus approbata.
Et circa hoc duo facit. primo enim manifestat quomodo doctrina sua fuit ab apostolis approbata; secundo ostendit qualiter fuit approbata ab aliis fidelibus, ibi deinde veni in partes, etc..
Et primo narrat factum; secundo confirmat veritatem dicti, ibi ecce coram deo, etc.. dicit ergo: licet non iverim ad apostolos, ut instruerer ab eis circa principium meae conversionis, quia iam eram instructus a christo, tamen ex affectu charitatis compulsus, post annos tres, scilicet conversionis meae, veni ierosolymam, quoniam iamdiu desideravi videre petrum, non ut discerem ab eo, sed ut visitarem eum. Iob c. V, 24: visitans speciem tuam, etc..
Et mansi apud eum diebus quindecim, repertus ab eo, ut verax apostolus.
Et dicit diebus quindecim, quia numerus iste componitur ex octo et septem. Octonarius autem est numerus novi testamenti, in quo expectatur octava resurgentium; septenarius autem, numerus veteris testamenti, quia celebrat septimam diem. Mansit autem apud petrum diebus quindecim, conferens cum eo de mysteriis veteris testamenti et novi.
Et ne credatur quod licet non sit instructus a petro, esset tamen etiam instructus ab aliis, subdit quod nec ab aliis fuit instructus. unde dicit alium autem apostolorum, a quo instruerer, vidi neminem, id est nullum, nisi iacobum fratrem domini. Illum enim vidit in ierusalem. circa istum iacobum sciendum est, quod iste fuit episcopus ierosolymorum, et fuit vocatus iacobus minor, eo quod vocatus fuerat post iacobum alium. Dicuntur autem multa de isto act. Xv, 13 ss.. Ipse etiam fecit epistolam canonicam. quare autem dicatur frater domini, a diversis diversimode dicitur. Elvidius enim dicit, quod ideo dicitur frater domini, quia fuit filius beatae virginis. Dicit enim quod beata virgo christum concepit et peperit, et post partum christi concepit de ioseph, et peperit alios filios. Sed hic error est damnatus et reprobatus. Item patet esse falsum, quia iacobus non fuit filius ioseph, sed alphaei. alii vero dicunt, quod ioseph ante beatam virginem habuit aliam uxorem, de qua habuit filium iacobum et alios, qua mortua, accepit in uxorem beatam virginem, de qua natus est christus, non tamen cognita a ioseph, sed per spiritum sanctum, ut in evangelio dicitur. Quia ergo ex patre nominantur cognationes, et ioseph putabatur pater christi, ideo iste iacobus, licet non fuit filius virginis, tamen vocabatur frater domini. Sed hoc est falsum, quia si dominus matrem virginem noluit nisi virgini commendare custodiendam, quomodo sustinuisset sponsum eius, virginem non fuisse, et sic perstitisse? ideo alii dicunt, et in glossa tangitur, quod iacobus iste fuit filius mariae cleophae, quae fuit soror virginis. Dicunt enim quod anna mater beatae virginis nupsit primo ioachim, ex quo peperit mariam, matrem domini, quo mortuo, nupsit cleophae fratri ioachim, ex quo peperit mariam cleophae, et ex hac natus est iacobus minor, iudas et simon, quo mortuo, dicitur quod nupsit adhuc cuidam tertio, qui vocatus est salome, ex quo concepit et peperit aliam mariam, quae dicta est salome, et de hac natus est iacobus maior, et ioannes, frater eius. sed huic opinioni dupliciter contradicit hieronymus. Primo quia salome non est nomen viri, ut etiam in graeco apparet, sed est nomen mulieris, quae fuit soror beatae virginis, et ex zebedaeo genuit iacobum maiorem et ioannem, sicut maria cleophae ex alphaeo genuit iacobum minorem, iudam et simonem. Dicitur autem frater domini iste iacobus, specialiter inter alios suos consobrinos, et hoc propter duo, primo propter similitudinem effigiei, quia similis erat christo in facie; et propter similitudinem vitae, quia imitabatur christum in moribus. Vel quia alphaeus pater eius fuit de cognatione ioseph.
Et ideo quia iudaei cognationis lineam texere solent a maribus, et christus putabatur filius ioseph, ut dicitur lc. Iii, 23, ideo specialiter dictus est frater domini, et non alii, qui solum ex matre coniuncti erant ei. Accipitur autem hic frater cognatione. nam in scriptura fratres aliquando dicuntur natura. Matth. I, 2: iacob autem genuit iudam et fratres eius. Cognatione, sicut omnes consanguinei sunt fratres. Gen. Xiii, 8: ne, quaeso, sit iurgium inter te et me, fratres enim sumus. Gente, et sic omnes unius linguae dicuntur fratres. Deut. Xvii, 15: non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus. Affectione, et sic omnes amici, et qui habent eumdem affectum dicuntur fratres. Ii cor. Ii, 13: eo quod non invenerim titum fratrem meum, etc.. Religione, et sic omnes christiani qui habent unam regulam vitae, dicuntur fratres. Matth. Xxiii, v. 8: fratres estis, etc.. Ps. Cxxxii, 1: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum, etc.. Communiter autem omnes homines dicuntur fratres, quia ab uno deo gubernati et educati. Mal. Ii, 10: numquid non unus est pater omnium nostrum, etc.. consequenter cum dicit quae autem scribo vobis, etc., confirmat per iuramentum quod dixerat, quasi dicat: ea quae nunc scribo vobis de me, ecce in manifesto sunt, ita quod satis constat quia non mentior.
Et hoc dico, coram deo, id est, teste deo. iurat autem hic apostolus non ex levitate, sed ex necessitate istorum, quibus necessarium erat, ut crederent. Nisi enim hoc faceret, non crederent ei. Ii cor. Ii, 17: coram deo in christo loquimur. Rom. I, 9: testis est mihi deus, etc.. quid ergo dicit dominus: sit sermo vester, est, est; non, non; quod amplius est, a malo est? dicendum est, quod est a malo eius qui non credit, vel a malo poenae quo cogitur quis iurare. consequenter cum dicit deinde veni, etc., ostendit quomodo fuit approbatus ab aliis ecclesiis iudaeae. Ubi tria facit. primo ostendit ubi fuit conversatus, quia in cilicia. Unde dicit deinde veni in partes syriae et ciliciae, scilicet patriae; unde etiam fuit raptus: quia dicitur act. Xxii, 3: erat autem paulus a tharso ciliciae, etc.. secundo quomodo fuit cognitus ab eis, quia non facie, sed auditu tantum et fama. unde dicit eram enim ignotus facie ecclesiis iudaeae quae erant in christo, id est, in fide christi. Ii cor. Vi, 8: sicut qui ignoti et cogniti. Unde patet quod ecclesiae iudaeae non docuerunt me. Tantum enim auditum habebant, scilicet de me per famam, quoniam qui persequebatur, etc.. tertio quomodo approbatus est ab eis, quia in me glorificabant deum, id est, in mea conversione magnificum probabant, qui gratia sua me convertit. Is. Xliii, 20: glorificabit me bestia, etc..


CAPUT 2

7
(
Ga 2,1-5)

LECTIO 1: Ad Galatas 2,1-5

Postquam apostolus in praecedenti cap., commendavit auctoritatem evangelicae doctrinae secundum seipsam, nunc in isto cap. Commendat ipsam ex parte aliorum apostolorum et sua simul.
Et circa hoc duo facit. primo commendat auctoritatem suae doctrinae ex approbatione aliorum apostolorum; secundo ex exemplo sui et aliorum apostolorum, ibi nos natura iudaei, non ex gentibus, etc.. circa primum duo facit. primo ostendit quod alii apostoli approbaverunt suam doctrinam; secundo ostendit quod libere reprehendit alios apostolos in his quae contraria suae doctrinae dicebant, ibi cum venisset petrus, etc.. circa primum duo facit. primo agit de collatione quam habuit cum apostolis; secundo insinuat quid inde secutum sit, ibi sed neque titus, etc.. circa primum duo facit. primo ponit circumstantias ipsius collationis; secundo ponit ipsam collationem, ibi et contuli cum illis, etc.. quantum ad primum tangit quatuor circumstantias, scilicet tempus, locum, testes, et motivum ipsius. describit autem tempus, cum dicit deinde post annos quatuordecim. sed contra est, quia apostolus fuit conversus primo anno post passionem christi, et post tres ivit in ierusalem, et sic sunt quatuor, et hic dicit post annos quatuordecim, iterum ivit in ierusalem, et sic fiunt decem et octo; et tunc invenit petrum in ierusalem.
Et hoc non potest esse, quia petrus sedit in antiochia septem annis; in roma vero viginti quinque annis.
Et sic essent duo de viginti, et septem (qui sunt viginti quinque anni) antequam iret romam, et romae moratus est viginti quinque annis; ergo vixisset petrus post passionem christi quinquaginta annis, quod est falsum: quia quadragesimo anno a passione christi passus est petrus romae, ut in historia habetur, quod fuit tempore neronis. respondeo. Dicendum, quod cum dicitur deinde, etc., non est intelligendum quod post tres annos iterum elapsi sint quatuordecim anni, antequam iret in ierusalem, sed quod anno quartodecimo suae conversionis iterum ascendit. Nec sunt addendi supra istos quatuordecim, septem anni, quibus petrus rexit ecclesiam antiochenam, quia ante istos annos incepit regere.
Et cum antiochia sit prope ierusalem, potuit esse ut aliquando petrus ivisset in ierusalem, et tunc paulus invenerit eum ibi.
Et sic colligitur ex historia, quod post annos quatuordecim petrus venit romam tempore claudii imperatoris, et existens ibi viginti quinque annis, complevit numerum triginta novem annorum, et mortuus est quadragesimo anno post passionem domini. dicit autem signanter, quatuordecim, ut ostendat, quod non indigebat apostolorum instructione, si quatuordecim annis fuit sine eis. locum vero describit, cum dicit ierosolymam.
Et dicit ascendi, quia in alto posita est. Ascendit autem ierosolymam, ut ostenderet se concordare cum prophetia quae dicit is. Ii, 3: de sion exibit lex, etc.. testes describit, cum dicit cum barnaba, assumpto et tito. Barnabas iudaeus erat, titus vero gentilis. Cum eis ergo ascendit, ut haberet testes suae doctrinae, et ut in nullam partem, sive iudaeorum, sive gentilium, ostendat se declinare. Deut. Xvii: in ore duorum vel trium stat omne verbum. motivum autem describit, cum dicit secundum revelationem dei, id est, deo revelante et praecipiente sibi quod ascenderet in ierusalem. Ex hoc colligi potest quod omnes actus apostolorum et motus fuerunt secundum instinctum spiritus sancti. Iob c. Xxxvii, 11: nubes spargunt lumen suum, etc.. consequenter cum dicit et contuli, etc., agit de ipsa collatione, ubi tria facit. primo manifestat materiam super quam contulit; secundo personas cum quibus contulit; et tertio causam propter quam contulit. materia de qua contulit, fuit evangelium.
Et ideo dicit contuli cum illis evangelium dei, etc.. Personae cum quibus contulit sunt maiores et excellentiores inter apostolos seorsum autem cum his, etc.. sed causa utilis et necessaria ne scilicet in vacuum, etc.. quantum ad primum dicit ascendi ierosolymam, ubi contuli cum illis, tamquam cum amicis et paribus, evangelium quod praedicavi in gentibus, non ut addiscerem, quia iam doctus eram a christo, non ut certificarer, quia sic certus sum quod si angelus diceret contrarium, non crederem, ut patet supra i cap.. sed contuli propter duo, scilicet ad insinuandam unitatem doctrinae meae cum doctrina aliorum apostolorum. I cor. I, 10: idipsum dicatis omnes, etc.. Contulit ergo cum eis quasi idem verbum cum eis, sed non pares habuit. Item ad vitandum calumniam aliorum. Apostolus enim quia non fuerat conversatus cum christo, nec edoctus ab apostolis, sed statim post conversionem suam incepit praedicare quae erant odiosa iudaeis, et specialiter de vocatione gentium, et quod non debebant servari legalia. sic ergo contulit evangelium. sed cum quibus hoc fecerit, ostendit subdens seorsum autem his, etc., quasi dicat: non cum omnibus, sed cum his qui erant inter alios alicuius auctoritatis et momenti, scilicet cum petro, iacobo et ioanne et aliis magnis. Eccli. Ix, 21: cum sapientibus et prudentibus tracta, etc.. Sed seorsum, etc., non quod turpia vel falsa cum eis tractaret vel conferret, sicut haeretici faciunt, sed quia sciebat ibi esse iudaeos calumniantes, propterea quia de legalibus docuerat.
Et ideo ne veritas pateret calumniae, cum illis seorsum contulit, qui non calumniarentur. prov. Xxv, 9: causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles, etc.. eccli. Viii, 21: coram extraneo ne facias consilium, etc.. sic ergo patet et materia collationis et personae. sequitur causa, quae fuit scilicet ne in vacuum currerem, aut cucurrissem, id est, ne reputarer praedicasse inutiliter. vocat autem praedicationem suam, cursum, propter velocitatem suae doctrinae, quia in modico tempore a ierusalem usque in illyricum, et usque in hispaniam praedicavit evangelium. unde posset dici de eo illud ps. cxlvii, 15: velociter currit sermo eius, etc.; ii thess. Iii, 1: fratres, orate pro nobis, ut sermo domini currat, etc.. sed numquid dubitabat quod in vacuum curreret? dicendum est quod sibi non dubitabat, sed illis quibus praedicaverat, quia nisi ab illis firmiter teneretur sua doctrina, quantum ad illos in vacuum cucurrisset; et ideo voluit conferre cum eis, ut dum scirent auditores, quod doctrina sua concordaret cum doctrina aliorum apostolorum, et approbaretur ab eis, firmius eius doctrinam tenerent, et sic quantum ad eos non in vanum curreret. i cor. Ix, 26: ego sic curro non quasi in incertum. consequenter cum dicit sed neque titus, etc., ostendit quid secutum sit ex collatione cum apostolis habita.
Et ponit tria quae inde secuta sunt, scilicet quod a sua sententia non recessit, et quod suae doctrinae nihil superadditum fuit, ibi ab his autem qui videbantur, etc.. tertio quod sua doctrina approbata est, ibi sed contra cum vidissent, etc.. circa primum duo facit. primo ostendit quod non recessit a sua sententia in quodam particulari; secundo ostendit quod etiam in nullo alio recessit ab ea, ibi sed propter subintroductos, etc.. dicit ergo: dico quod ita contuli cum eis de doctrina evangelii, quod ex hoc secutum est, quod doctrina mea et sententia firma permansit, scilicet de legalibus non observandis, sic quod gentiles non cogerentur ad servandum legalia, intantum quod neque titus, qui mecum erat, cum esset etiam gentilis, compulsus est, rationibus eorum, circumcidi, sed susceptus est ab apostolis in societatem incircumcisus. Unde tunc data est sententia ab apostolis de legalibus non observandis, sicut habetur act. Xv, 28. ratio autem quare post passionem christi non debent servari legalia, assignatur a chrysostomo talis: manifestum est enim quod instrumentum quod fit de aliqua promissione seu foedere tenet tantum quousque compleatur foedus et promissio, quibus completis, instrumentum praedictum in hoc non tenet. circumcisio autem est quoddam instrumentum promissionis et foederis inter deum et fideles homines; unde et abraham accepit circumcisionem in signum promissionis, ut dicitur gen. Xvii.
Et quia christi peracta passione, soluta fuit promissio et completum foedus, ideo post passionem non tenet, nec valet circumcisio. sic ergo patet quod non recessit a sententia sua in hoc quod non permitteret circumcidi titum. consequenter ostendit quod in nullo alio etiam recessit ab ea, cum dicit sed propter subintroductos, etc.. littera autem ista est diversa in diversis et obscura, et legitur sic: tu dicis quod non permisisti circumcidi titum, sed quare non permisisti? nonne alibi permisisti timotheum, sicut legitur act. Xvi, 3? ad hoc potest sic respondere apostolus, quia tunc temporis, quando timotheus fuit circumcisus, indifferens erat circumcisio, utrum scilicet servaretur vel non; sed modo cum ageretur de tito, erat specialis quaestio de circumcisione, quam ego dicebam non debere servari. Unde si permisissem eum circumcidi, cum egomet diffinivissem quaestionem, fuisset factum in contrarium, nec licebat ultra de hoc movere quaestionem, vel facere difficultatem, utpote iam determinatam.
Et ideo dicit: dico quod non solum non permisi ipsum circumcidi ab illis, quibus neque ad horam cessimus subiectione, scilicet ut gentes subderentur legi.
Et hoc propter subintroductos, a diabolo vel a pharisaeis, falsos fratres, qui se fingunt amicos. Ii cor. c. Xii: periculum in falsis fratribus. qui, scilicet fratres falsi, subintroierunt in locum ubi erant apostoli, latenter explorare, id est ad explorandam, libertatem nostram a peccato et lege. Ii cor. Iii, 17: ubi spiritus domini, ibi libertas. Rom. Viii, 15: non enim accepistis spiritum servitutis, etc.. infra iv, 5: ut eos qui sub lege erant redimeret. quam, scilicet libertatem, habemus in christo iesu, id est per fidem christi. Infra iv, v. 31: non estis ancillae filii, sed liberae.
Et ad hoc subintroierunt ut in servitutem, legis et carnalium observantiarum, redigerent, sicut ante passionem christi, quod non est faciendum, quia fundamentum aliud nemo potest ponere, etc., i cor. Iii, 11.
Et hoc ut veritas evangelii permaneat apud vos, quasi dicat: in nullo cessimus eis propter hoc, ne scilicet occasionem daremus eis qui sine circumcisione dicebant vos non posse salvari, quod est contra veritatem evangelii quod praedicavi vobis. ambrosius autem aliter legit. Secundum praemissa enim habetur, quod ideo ad horam non cessit propter subintroductos. ex quo sequitur quod nisi fuissent subintroducti falsi fratres, cessisset eis de legalium observatione.
Et ideo propter hoc non fuit, quia propter hoc non cessisset eis, sed propter ipsam veritatem. ideo dicit ambrosius quod littera est falsa, et superfluit ibi neque. Unde vult quod non sit ibi neque.
Et tunc est sensus: non permisi circumcidi titum, sed timotheum permisi circumcidi propter subintroductos falsos fratres, in loco ubi eram cum timotheo et aliis, qui subintroierunt, etc.. Quod cum facere nequivissent, populum in seditionem contra nos incitare moliebantur. Quibus, scilicet falsis fratribus, propter hoc cessimus ad horam subiectionis, in facto circumcisionis, circumcidendo timotheum ibi ut veritas evangelii permaneat, etc., quae habet quod nec circumcisio aliquid confert, neque praeputium, sed fides. fuit autem specialis causa quare timotheus circumcisus fuit, et non titus, quia timotheus fuit ex patre gentili et matre iudaea, titus vero ex utroque parente gentili.
Et sententia apostoli erat quod qui ex aliquo parente iudaeo nati fuerant, circumciderentur; qui vero totaliter ex gentilibus parentibus nati essent, nullo modo debeant circumcidi.

8
(
Ga 2,6-10)

LECTIO 2: Ad Galatas 2,6-10

Ostenso quod apostolus in nullo recessit a sententia sua in collatione praedicta, hic consequenter ostendit quod nihil suae doctrinae per alios apostolos superadditum fuit.
Et circa hoc duo facit. primo enim describit conditionem apostolorum, nihil ei addere valentium; secundo prosequitur propositum, ibi mihi enim qui, etc.. conditionem autem illorum describit ex tribus. primo ex auctoritate quam habebant in ecclesia, quae est magna.
Et quantum ad hoc dicit ab his autem, etc.. littera defectiva est, unde debet suppleri sic ab his autem, scilicet petro et ioanne; quasi dicat: licet ad horam cesserim eis, nihil tamen accepi ab eis potestatis vel doctrinae.
Et si ab his nihil accepi, multo minus ab aliis. sed notandum est quod hoc quod dicit qui videbantur aliquid esse, si hoc intelligatur secundum gratiam dei quae in ipsis erat, sic verum est quod secundum hanc magni erant, quia quos iustificavit, hos et magnificavit, ut dicitur rom. Viii, 30. Si vero intelligantur aliquid esse secundum seipsos, sic falsum est, quia secundum hoc nihil erant. Nam si secundum se aliquid esse viderentur, semper fuissent magni; quia quod per se inest, semper inest. Unde cum non fuerint semper magni, non secundum se videbantur aliquid esse. secundo describit eorum conditionem ex statu eorum ante conversionem, quam habuerunt in synagoga.
Et hunc statum caute ostendit fuisse abiectum et vilem. unde dicit quales aliquando fuerint, quia rustici, pauperes, i cor. I, 26: non multi sapientes secundum carnem, etc.. Sed quales fuerint nihil, id est non, mea interest, scilicet referre.
Et hoc forte introducit, ut considerantes statum quem illi habuerunt in synagoga (qui nullus fuit) et statum pauli (qui magnus fuit), manifeste cognoscant quod paulus in sententia quantum ad legalia sit eis praeferendus, et praesertim cum paulus in statu ecclesiae christi eis aequaretur, ita quod paulus eos in statu synagogae ante conversionem praecedebat, in statu post conversionem eis aequalis erat. Unde cum agebatur de synagoga, magis erat standum sententiae pauli, quam aliorum; sed cum de evangelio ageretur, standum erat sententiae suae sicut sententiae aliorum.
Et sicut alii non erant magni per legalia, sed per christum, sic et apostolus per christum magnus erat in fide, et non per legalia. tertio describit eorum conditionem ex divina electione, et quantum ad hoc dicit deus enim personam, etc., quasi dicat: ideo magni sunt, quia deus eos magnificavit, non attendens ad merita vel demerita eorum, sed ad ipsum quod facere intendit.
Et ideo dicit deus personam hominis non accipit, id est, non considerat magnam vel parvam. sap. Vi, 8: pusillum et magnum ipse fecit, etc.. Sed sine personarum acceptione ad salutem omnes vocat, non imputans illis delicta eorum, et hoc quia transierunt. Ii cor. V, 17: vetera transierunt, etc.. Ps. Xv, 4: nec memor ero nominum eorum, etc..
Et ideo dicit petrus, act. X, 34: in veritate comperi, quod non est personarum acceptio, etc.. circa hoc sciendum est, quod accipere personam proprie est in aliquo negotio attendere, quasi regulam ipsius negotii, conditionem personae nihil facientem ad negotium, puta, cum ideo do beneficium alicui, quia est nobilis, sive pulcher. Nobilitas enim seu pulchritudo, nil facit ad hoc, quod habeat beneficium. Si vero conditio personae facit ad negotium, sic considerando illam conditionem in facto illo, non accipio personam; sicut si ideo do beneficium alicui, quia bonus est, et bene deserviet ecclesiae, quia bene litteratus et honestus, non sum acceptor personae. Nihil ergo est proprie accipere personam, quam considerare conditionem personae, nil facientem ad negotium. cum ergo deus in operibus suis et beneficiis nihil praeexistens ex parte creaturae respiciat, quia ipsum, quod est creaturae, est effectus suae electionis, sed respiciat solum quasi pro regula beneplacitum voluntatis suae secundum quam omnia operatur, et non secundum aliquam conditionem personae, ut dicitur ephes. Iv, 7, manifestum est quod non accipit personam hominis. consequenter descripta conditione eorum, ostendit propositum, scilicet quod nil ei addere potuerunt.
Et ideo dicit mihi enim qui videbantur aliquid esse, nihil contulerunt, quasi dicat: licet essent magnae auctoritatis, tamen nil addiderunt doctrinae meae nec potestati, quia, sicut supra dictum est neque ab homine accepi evangelium, neque per hominem didici. glossa autem aliter legit quales aliquando fuerunt, etc., quasi dicat: non pertinet ad me referre statum eorum ante conversionem, quales scilicet fuerunt, quia et hoc nihil refert, cum et ego fuerim ipsius ecclesiae etiam persecutor, et tamen deus suae beneplacito voluntatis elegit me et magnificavit, et hoc quia dominus personam hominis non acceptat. consequenter cum dicit sed e contra cum vidissent, etc., ostendit quomodo eius sententia sit approbata ab apostolis.
Et circa hoc tria facit. primo ponit causam approbationis; secundo insinuat ipsam approbationem, ibi iacobus et cephas, etc.. tertio addit quamdam conditionem approbationi interpositam, ibi tantum ut pauperes, etc.. causam autem approbationis (quae movit apostolos approbare sententiam apostoli) ponit duplicem, scilicet praedicationis officium apostolo iniunctum a christo, et effectum iniuncti officii, ibi et cum cognovissent, etc.. circa primum, primo ponit officium iniunctum quod movit eos ad approbandum; secundo officii manifestationem, ibi qui enim operatus est, etc.. dicit ergo: dico quod illi qui videbantur aliquid esse, nihil mihi contulerunt, sed potius, contra opinionem adversariorum, qui ascenderant contra me in ierusalem ad apostolos pro ipsa quaestione, me ipsi apostoli approbaverunt, et hoc cum vidissent quod creditum est mihi evangelium, id est, officium praedicationis, praeputii, id est, iniunctum praedicare incircumcisis, scilicet gentibus. Ier. Ix, 26: omnes gentes habent praeputium, omnis autem domus, etc.. Sicut petro commissa est auctoritas, ut praedicaret iudaeis tantum, et paulo gentibus; sed postmodum et petrus praedicavit gentibus, et paulus iudaeis. sed quia aliquis posset dicere: unde constat nobis quod tibi sit commissum evangelium in gentibus? ideo interponens dicit, quod per operationes christi. Sicut enim patet quod petrus accepit evangelium a christo propter mirabilia quae christus fecit per eum, ita patet quod ego ab ipso accepi propter miracula quae christus operatus est, et operatur in me.
Et ideo dicit qui operatus est petro, etc., id est, qui petrum fecit apostolum in iudaea, scilicet christus, ipse me fecit apostolum in gentibus.
Et haec est causa quae movet eos. sed quia non sufficit iniunctio et auctoritas praedicandi, nisi homo per bonam scientiam et discretam eloquentiam ipsam exequatur, et per bonam vitam commendet, ideo addit usum suae auctoritatis seu officii effectum, dicens et cum cognovissent gratiam dei, etc..
Et est littera suspensiva, id est, cum vidissent quod gratiosa et fructuosa esset praedicatio mea, tunc iacobus, et cephas, et ioannes, etc.. in quo notatur approbatio seu societas facta cum eis et paulo.
Et primo ponuntur personae inter quas facta est societas, quae sunt iacobus, et cephas, id est petrus, et ioannes.
Et praemittitur iacobus, quia erat episcopus ierosolymorum, ubi haec facta sunt. Ioannes autem iste fuit ioannes evangelista, qui non deseruit iudaeam usque ad tempus vespasiani. qui videbantur columnae esse. Metaphorice dicitur hoc, id est sustentatio totius ecclesiae. sicut enim totum aedificium sustentatur per columnas, ita per istos tota ecclesia iudaeorum sustentabatur et regebatur.
Et de istis columnis dicitur in ps. Lxxiv, 4: ego confirmavi columnas eius, id est, apostolos ecclesiae; can. V, 15: crura illius columnae marmoreae, quae fundatae sunt super bases aureas. isti, scilicet ex una parte, dederunt dextras societatis, id est, consenserunt in societatem, mihi et barnabae, in quo designantur personae ex alia parte. Per hoc autem quod dederunt sibi dexteras, significatur quod per manus se acceperunt in signum coniunctionis et unitatem opinionis. secundo ostenditur societatis tenor seu conditio, cum dicitur ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem, scilicet praedicarent; quasi dicat: facta fuit inter nos coniunctio et unio, ita tamen quod sicut omnes fideles obediunt petro in circumcisione, id est, in ecclesia iudaeorum fidelium: ita omnes gentiles qui conversi fuerunt ad christum, obedirent barnabae et paulo. hoc tamen apposito, ut nos essemus memores pauperum christi, qui scilicet vendiderant omnia bona sua, et pretium eorum ad pedes apostolorum posuerant, propter christum pauperes effecti. Quod quidem sollicitus fui hoc idem facere, non minus affectus, quam ipsi qui ordinaverunt, sicut apparet rom. Xv, et i cor. Vi, et ii cor. c. Viii et ix. ratio autem quare consuetudo primitivae ecclesiae de venditione possessionum servabatur in ecclesia ex circumcisione, et non in ecclesia ex gentibus, haec est, quia fideles iudaei congregati erant in ierusalem, et in iudaea quae destruenda in brevi a romanis erat, ut postmodum rei probavit eventus; et ideo voluit dominus ut ibi possessiones non reservarentur ubi permansuri non erant. Ecclesia vero gentilium firmanda erat et augenda, et ideo consilio spiritus sancti factum est, ut in ea possessiones non venderentur.

9
(
Ga 2,11-14)

LECTIO 3: Ad Galatas 2,11-14

Supra apostolus ostendit quod ipse nil utilitatis accepit ex collatione habita cum dictis apostolis, hic vero ostendit quod ipse aliis profuit.
Et primo ostendit quomodo profuit petro in corrigendo eum; secundo manifestat ea quae dixit, ibi prius enim quam venirent, etc.. dicit ergo: vere ipsi mihi nihil contulerunt, sed ego potius contuli eis, et specialiter petro; quia cum venisset petrus antiochiam, ubi erat ecclesia gentium, ego restiti ei in faciem, id est, manifeste. Eccli. c. Iv, 27: ne reverearis proximum in casu suo, nec retineas verbum, etc.. Vel in faciem, id est non in occulto, tamquam detrahens et timens, sed publice, et ut par ei. Lev. Xix, 17: non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, etc..
Et hoc ideo, quia reprehensibilis erat. sed contra: quia hoc fuit post acceptam gratiam spiritus sancti; sed post gratiam spiritus sancti nullo modo peccaverunt apostoli. respondeo. Dicendum quod post gratiam spiritus sancti nullo modo peccaverunt mortaliter apostoli, et hoc donum habuerunt per potentiam divinam, quae eos confirmaverat. ps. Lxxiv, 4: ego confirmavi columnas eius, etc.. Peccaverunt tamen venialiter, et hoc fuit eis ex fragilitate humana. I io. I, 8: si dixerimus, quia peccatum non habemus, scilicet veniale, ipsi nos seducimus, etc.. quod vero dicitur in glossa: restiti ei tamquam par, dicendum est quod apostolus fuit pro petro in executione auctoritatis, non in auctoritate regiminis. ex praedictis ergo habemus exemplum: praelati quidem humilitatis, ut non dedignentur a minoribus et subditis corrigi; subditi vero exemplum zeli et libertatis, ut non vereantur praelatos corrigere, praesertim si crimen est publicum et in periculum multitudinis vergat. consequenter cum dicit priusquam venirent, etc., manifestat ea quae dixit.
Et primo hoc quod dixit eum reprehensibilem esse; secundo vero hoc, quod dixit petrum reprehendisse, ibi sed cum vidissem, etc.. circa primum tria facit. primo ostendit quid petrus sentiebat; secundo quid faciebat, ibi cum autem venisset, etc.; tertio quid inde sequebatur, ibi et simulationi eius, etc.. dicit ergo circa primum, quod petrus sentiebat legalia non esse servanda.
Et hoc facto ostendebat, quia priusquam venirent quidam, iudaei scilicet zelantes pro legalibus, a iacobo, ierosolymitanae ecclesiae episcopo, edebat, scilicet petrus, cum gentibus, id est, indifferenter utebatur cibis gentilium; et hoc faciebat ex instinctu spiritus sancti, qui dixerat ei quod deus sanctificavit, tu ne commune dixeris, ut habetur act. X, 15, ut ipse ibidem sequenti cap. Dixit iudaeis, qui contra eum insurrexerunt, quia cum incircumcisis comedisset, quasi rationem reddens. quid autem faciebat, ostendit hic paulus dicens, quod cum erat cum iudaeis, subtrahebat se a consortio fidelium qui fuerant ex gentibus, adhaerens iudaeis tantum, et congregans se cum eis.
Et ideo dicit cum autem venisset, scilicet a iudaea, subtrahebat se petrus a gentibus conversis, et segregabat se ab eis.
Et hoc ideo, quia erat timens eos, qui ex circumcisione erant, id est, iudaeos, non quidem timore humano sive mundano, sed timore charitatis, ne scilicet scandalizarentur, sicut dicitur in glossa.
Et ideo factus est iudaeis tamquam iudaeus, simulans se cum infirmis idem sentire; sed tamen inordinate timebat, quia veritas numquam dimittenda est propter timorem scandali. quid autem ex hac simulatione sequebatur, subdit dicens, quod simulationi eius, scilicet petri, consenserunt caeteri iudaei, qui erant antiochiae discernentes cibos, et segregantes se a gentibus, cum tamen ante simulationem huiusmodi hoc non fecissent.
Et non solum illi consenserunt petro, sed ita fuit illa simulatio in cordibus fidelium, ut etiam barnabas, qui mecum erat doctor gentium, et contrarium fecerat et docuerat, duceretur ab eis in illam simulationem, subtrahens se ab eis, scilicet gentibus.
Et hoc ideo, quia, secundum quod dicitur eccli. X, v. 2: qualis est rector civitatis, etc..
Et ibidem: secundum iudicem populi, etc.. consequenter cum dicit sed cum vidissem, etc., manifestat ea quae dixerat de reprehensione sua, qua petrum reprehendit.
Et circa hoc tria facit. primo ponit causam reprehensionis; secundo reprehendendi modum; tertio reprehensionis verba. occasio autem reprehensionis est non levis, sed iusta et utilis, scilicet periculum evangelicae veritatis.
Et ideo dicit: sic petrus reprehensibilis erat, sed ego solus, cum vidissem quod non recte ambularent illi qui sic faciebant ad veritatem evangelii, quia per hoc peribat veritas, si cogerentur gentes servare legalia, ut infra patebit. quod autem recte non ambularent, ideo est quia veritas, maxime ubi periculum imminet, debet publice praedicari, nec fieri contrarium propter scandalum aliquorum. matth. X, 27: quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine. Is. Xxvi, 7: semita iusti recta est, rectus callis iusti ad ambulandum. modus autem reprehendendi fuit conveniens, quia publicus et manifestus. Unde dicit dixi cephae, id est, petro, coram omnibus, quia simulatio illa in periculum omnium erat. Tim. V, 20: peccantem coram omnibus argue. Quod intelligendum est de peccatis manifestis, et non de occultis, in quibus debet servari ordo fraternae correctionis. cuiusmodi autem verba apostolus dixerit petro, cum eum reprehenderet, subdit dicens si tu iudaeus cum sis, etc., quasi dicat: o petre, si tu cum iudaeus sis, natione et genere, gentiliter et non iudaice vivis, id est, gentium et non iudaeorum ritum servas, cum scias et sentias discretionem ciborum nihil conferre, quomodo cogis gentes, non quidem imperio, sed tuae conversationis exemplo, iudaizare? et dicit cogis, quia secundum quod leo papa dicit validiora sunt exempla quam verba. in hoc ergo paulus reprehendit petrum, quod cum ipse esset instructus a deo, cum iudaice prius viveret, ne postea amplius cibos discerneret act. X, 15: quod deus sanctificavit, tu ne commune dixeris, ipse contrarium simulabat. sciendum est autem quod occasione istorum verborum, non parva controversia est orta inter hieronymum et augustinum.
Et secundum quod ex eorum verbis aperte colligitur, in quatuor discordare videntur.
Et primo in tempore legalium, quando scilicet servari debuerunt. Nam hieronymus duo tempora distinguit, unum ante passionem christi, aliud post passionem. Vult ergo hieronymus quod legalia ante passionem christi viva essent, id est, habentia virtutem suam, in quantum scilicet per circumcisionem tollebatur peccatum originale, et per sacrificia et hostias placabatur deus. Sed post passionem non solum dicit ea non fuisse viva vel mortua, sed, quod plus est, ea fuisse mortifera, et quod quicumque post passionem christi ea servavit, peccavit mortaliter. augustinus vero distinguit tria tempora. unum tempus ante passionem christi, et concordans cum hieronymo, dicit, isto tempore legalia viva fuisse. Aliud tempus est post passionem christi immediate, ante gratiam divulgatam (sicut tempus apostolorum in principio), in quo tempore dicit augustinus legalia mortua fuisse, sed tamen non mortifera iudaeis conversis, dummodo ipsa servantes, spem in eis non ponerent, ita quod etiam ipsi iudaei ea servantes tunc non peccarent. si vero in eis spem posuissent, quicumque conversi ea servantes, peccassent mortaliter, quia si posuissent in eis spem, quasi essent necessaria ad salutem, quantum in eis erat, evacuassent gratiam christi. Aliud tempus dicit esse post veritatem et gratiam christi divulgatam, et in isto tempore dicit ea mortua et mortifera omnibus ea servantibus. ratio autem dictorum est, quia si iudaei statim post conversionem fuissent prohibiti ab observantiis legalium, visum fuisset eos pari passu ambulare cum idololatris, qui statim ab idolorum cultura prohibebantur, et legalia non fuisse bona, sicut nec idololatriam.
Et ideo instinctu spiritus sancti permissum est, ut legalia modico tempore servarentur ea intentione quae dicta est, ut per hoc ostenderetur legalia tunc bona fuisse. unde dicit augustinus quod per hoc ostendebatur quod mater synagoga cum honore deducenda ad tumulum erat, dum non statim post passionem christi legalia prohibita sunt. Quicumque vero non eo modo ipsa servaret, non honoraret matrem synagogam, sed eam extumularet. secundo discordant praedicti hieronymus et augustinus de observatione legalium quantum ad ipsos apostolos. hieronymus enim dicit quod apostoli numquam secundum veritatem servabant legalia, sed simulaverunt se servare, ut vitarent scandalum fidelium qui fuerant ex circumcisione.
Et hoc quidem modo dicit simulasse paulum, quando persolvit votum in templo ierosolymitano, ut habetur act. Xxi, 26; et quando circumcidit timotheum, ut habetur act. Xvi, v. 3; et quando a iacobo monitus quaedam legalia suscepit, ut habetur act. Xv, 20.
Et hoc quidem facientes non deludebant alios, quia faciebant hoc, non intendentes legalia servare, sed propter aliquas causas, sicut quod quiescebant in sabbato non propter observantiam legis, sed propter quietem. Item abstinebant ab immundis secundum legem, non propter observantiam legis, sed propter alias causas, utpote propter abominationem et aliquid huiusmodi. augustinus vero dicit quod apostoli servabant ipsa legalia, et hoc intendentes, sed tamen non ponentes in eis spem, quasi essent necessaria ad salutem.
Et hoc quidem licebat eis, quia fuerunt ex iudaeis. Ita tamen quod haec servarent ante gratiam divulgatam; unde sicut eo tempore alii iudaei conversi sine periculo servare poterant, absque eo quod in eis spem ponerent, ita et ipsi. tertio discordant de peccato petri. nam hieronymus dicit in simulatione praedicta petrum non peccasse, quia hoc ex charitate fecit, et non ex aliquo timore mundano, ut dictum est. augustinus vero dicit eum peccasse, venialiter tamen, et hoc propter indiscretionem quam habuit, nimis inhaerendo huic parti (scilicet iudaeorum) ad vitandum eorum scandalum.
Et validius argumentum augustini contra hieronymum est, quia hieronymus adducit pro se septem doctores, quorum quatuor, scilicet laudicensem, et alexandrinum, origenem et didymum excludit augustinus, utpote de haeresi infames. Aliis vero tribus opponit tres, quos pro se et pro sua opinione habet, scilicet ambrosium, cyprianum, et ipsum paulum, qui manifeste dicit, quod reprehensibilis erat petrus. Si ergo nefas est dicere in scriptura sacra aliquod falsum contineri, non erit fas dicere petrum reprehensibilem non fuisse.
Et propter hoc verior est opinio et sententia augustini, quia cum dictis apostoli magis concordat. quarto discordant in reprehensione pauli. Nam hieronymus dicit, quod paulus vere non reprehendit petrum, sed simulatorie, sicut et petrus simulatorie legalia servabat, ut scilicet sicut petrus nolens scandalizare iudaeos simulabat se legalia servare, ita paulus ut non scandalizaret gentes, ostendit sibi displicere quod petrus faciebat, et simulatorie reprehendit, faciebantque hoc quasi ex condicto, ut utrisque fidelibus sibi subditis providerent. augustinus vero sicut dicit petrum vere servasse legalia, ita dicit paulum eum vere reprehendisse, et non simulatorie. Sed et petrus quidem servando peccavit, quia inde erat scandalum apud gentiles, a quibus se subtrahebat. paulus vero non peccavit reprehendendo, quia ex eius reprehensione nullum scandalum sequebatur.


Aquino - AD GALATAS 6