Thomae Aq - super Heb. 4

4
(
He 1,4-7)

LECTIO 3: Epistola ad Hebraeos 1,4-7

Sicut supra dictum est, apostolus in toto capitulo intendit praeferre Christum angelis quantum ad excellentiam, unde posuit quatuor pertinentia ad excellentiam Christi, scilicet quantum ad originem quia filius, quantum ad dominationem quia haeres, quantum ad operationem quia ipse fecit saecula, quantum ad honorem quia sedet ad dexteram maiestatis. Modo apostolus in parte ista ostendit, quod Christus quantum ad ista quatuor excedit angelos; et primo quantum ad filiationem;
secundo quantum ad dominationem, ibi et cum iterum introducit; tertio quantum ad operationem creationis, ibi et tu in principio, Domine, terram fundasti; quarto quantum ad patris confessionem, ibi ad quem autem angelorum.

Circa primum duo facit,
quia primo praemittit intentum;
secundo propositum probat, ibi cui enim dixit. Dicit ergo tanto melior angelis, id est sanctior, et ideo propinquior, in quo proponit excellentiam Christi ad angelos. Eph. C. I, 20: constituens eum ad dexteram suam in caelestibus super omnem principatum et potestatem. Sed tunc oritur quaestio quomodo apostolus hoc intelligit, utrum secundum divinam naturam, vel humanam, quia secundum divinam non videtur verum, quia secundum illam genitus est, non factus; secundum vero humanam non est melior angelis, ut infra, ii cap.: eum autem, qui modico quam angeli, etc.. Sed dicendum est, quod Christus secundum humanam naturam duo habuit in vita ista, scilicet infirmitatem carnis, et sic fuit minoratus ab angelis. Infra ii cap.: eum qui modico, etc.. Item, habuit gratiae plenitudinem, et sic etiam in humanitate maior fuit angelis in gratia et gloria. Io. I, 14: vidimus eum quasi unigenitum a patre, plenum gratiae et veritatis. Sed hic non est intellectus. Apostolus enim non intelligit, quod melior fuerit quantum ad gratiam, sed propter unionem humanae naturae ad divinam: et sic dicitur factus, inquantum per illius unionis factionem pervenit ad hoc quod esset melior angelis, et diceretur et esset filius dei.

Et ideo subdit quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Et quantum ad hoc nomen, ostendit differentiam quantum ad tria, scilicet quantum ad nominis significationem, quia proprium nomen angelorum est quod dicuntur angeli, quod est nomen ministri. Angelus enim idem est quod nuntius. Nomen autem proprium Christi est, quod dicitur filius dei. Et hoc nomen est valde differentius ab illo, quia quantamcumque differentiam ponis, adhuc est maiorem dare, cum distent in infinitum. Prov. C. Xxx, 4: quod nomen eius? et quod nomen filii eius, si nosti? est enim nomen filii eius sicut et patris incomprehensibile. Phil. Ii, 9: et dedit illi nomen, quod est super omne nomen. Sed forte dices, quod etiam angeli dicuntur filii dei. Iob i, 6 et ii, 1: cum assisterent filii dei coram Domino, etc.. Dicendum est, quod si dicuntur filii dei, hoc non est essentialiter et per naturam, sed per quamdam participationem. Ipse autem est essentialiter filius dei, et ideo habet nomen differentius prae illis: et hoc est secundum, quia differunt quantum ad modum. Ps. Lxxxviii, 7: quis est similis deo in filiis dei? quasi dicat: nullus per naturam. Quantum ad tertium dicit, quod illud nomen haereditavit. Haereditas enim consequitur originem.

Unde Christus, quod filius sit, habet ex origine, et per naturam; angeli autem ex dono gratiae. Matth. Xxi, 38: hic est haeres.

Unde ipse nomen haereditavit, non autem angeli, et haec est tertia differentia.

Deinde cum dicit cui enim dixit aliquando angelorum, probat quod dixit; et primo agit de nomine secundum quod convenit Christo secundum divinitatem;
secundo secundum humanitatem, ibi et rursum, ego ero, etc.. Quantum ad primum inducit auctoritatem ps. Ii, 7: Dominus dixit ad me, etc.. Et hoc est cui enim angelorum, etc., quasi dicat: nulli angelorum dicta sunt haec verba, sed tantum Christo. Ubi tria possunt notari.

Primo modus originis in verbo dixit;
secundo singularitas filiationis, ibi filius meus es tu; tertio eius auctoritas, ibi ego hodie. Modus iste non est carnalis, sed spiritualis et intellectualis. Deus enim spiritus est, io. C. Iv, 24, et ideo non generat carnaliter, sed spiritualiter et intellectualiter. Intellectus autem dicendo, generat verbum, quod est conceptus eius, et ideo signanter dixit, quod Dominus dixit ad me, id est, pater dixit filio. Dicere ergo intellectus patris, nihil aliud est, quam in corde verbum concipere. Ps. Xliv, v. 2: eructavit cor meum verbum bonum. Iob xxxiii, 14: semel loquitur, et secundo idipsum non repetit. Eccli. Xxiv, 5: ego ex ore altissimi prodii. Sed quantum ad secundum, generatio ista est singularis, quia dicit filius meus es tu, quasi dicat: etsi multi alii filii dicuntur, tamen esse filium naturalem est sibi proprium; alii autem dicuntur filii dei, quia sunt participes verbi dei. Io. X, 35 illos dixit deos ad quos sermo dei factus est; sed Christus est ipsum verbum. Matth. Xvii, 5: hic est filius meus dilectus. Sed quantum ad tertium, ista generatio non est temporalis, sed aeterna, quia hodie genui te. Differt autem tempus ab aeternitate, quia tempus variatur sicut motus, cuius mensura est in variatione et successione.

Et ideo nominatur per successionem praeteriti et futuri. Aeternitas autem est mensura rei immobilis, et ideo non est ibi variatio per successionem, sed semper est praesens; et ideo notatur per adverbium praesentis temporis, scilicet hodie, id est, in aeternitate. Verum quia illud quod fit, quia nondum est, incompletum per consequens est; quod autem factum est, completum est, et ita perfectum; ideo non dicit genero te sed genui, quia perfectus est. Sed tamen ne putetur esse generatio eius tota in praeteritione, et per consequens in defectione, addit, hodie. Et coniungit praesenti praeteritum, scilicet hodie et genui, ut scias ipsam generationem semper esse, et perfectam esse, et sic in hodie permanentia, in genui vero perfectio designatur. Ut sit sensus: perfectus es, fili, et tamen generatio tua aeterna est, et semper a me generaris: sicut lumen in aere perfectum est, et tamen semper procedit a sole. Mich. V, 2: egressus eius a principio a diebus aeternitatis. Ps. Cix, 3: ex utero ante luciferum genui te. Posset etiam hoc exponi de generatione temporali, ut dicat hodie, id est in tempore, genui te.

Consequenter cum dicit et rursum: ego ero illi in patrem, etc., propositum ostendit, secundum quod convenit Christo secundum humanitatem, et hoc per aliam auctoritatem. Secundum glossam istud dicitur in isaia ego ero illi in patrem, sed tamen non invenitur aliquid huic simile in isaia nisi illud: et filius datus est nobis. Sed ii reg. C. Vii, 14 et i par. Xxii, 10 habentur ista eadem verba Domini dicentis ad david de salomone, per quem figurabatur Christus.

Sciendum est autem, quod in veteri testamento quaedam dicuntur de eo quod est figura, non inquantum quaedam res, sed inquantum est figura, et tunc non exponitur de illo, nisi inquantum refertur ad figuratum. Verbi gratia in ps. Lxxi quaedam dicuntur de david, vel de salomone, inquantum figurabant Christum tantum. Quaedam vero etiam secundum quod sunt homines quidam, et istorum dicta de ipsis possunt exponi et de Christo; sicut illud: Deus, iudicium tuum regi da: quia illud potest convenire salomoni. Illa vero quae dicuntur de ipsis inquantum sunt figura, numquam de ipsis possunt exponi, sicut illud: et dominabitur a mari usque ad mare, etc.; quia nullo modo verificari potest de salomone. Sic et in proposito, licet ista dicta sint de salomone, tamen possunt exponi de Christo, qui praefigurabatur per illum. Dicit ergo ero quod est futuri temporis, ad denotandum quod incarnatio filii futura erat in tempore. Gal. Iv, 4: at ubi venit plenitudo temporis, etc..

Supra vero cum loquebatur de aeterna generatione, dixit es tu, quasi sine motu; hic autem cum loquitur de temporali, dicit in filium, quod denotat terminum alicuius motionis. Assumptio enim importat motum in filiationem. Et quia omnis motio fit per operationem alicuius terminatam ad aliquem effectum, ideo primo ponit operationem facientis, quia non virtute humanitatis facta est assumptio, sed divinitatis, cum dicit ego ero illi in patrem, id est, assumam eum ad unionem personae filii. Et subiungit effectum consecutum, quia scilicet est susceptus in unitatem personalem filii, erit mihi in filium. De primo dicitur Lc I, 35: virtus altissimi, scilicet facientis assumptionem, obumbrabit tibi. De secundo rom. I, 3: qui factus est ei ex semine david secundum carnem. Iterum ego ero illi, id est, ad honorem et utilitatem suam clarificabo ipsum. Io. Xvii, 5: clarifica me, pater. Et ipse erit mihi, id est, ad honorem meum, manifestando nomen meum hominibus. Io. Xvii, v. 6: manifestavi nomen tuum, etc..

Deinde cum dicit et cum iterum, etc., agit de dominatione Christi, qua est haeres universorum. Ubi tria facit,
quia primo ostendit dominium eius, et praecipue super angelos;
secundo ponit rationem dominii illius ex parte angelorum, ibi et ad angelos; tertio ex parte Christi, ibi ad filium autem. Quantum ad primum inducit auctoritatem ps. Xcvi, 7 cum dicit: adorate eum, omnes angeli eius; hoc habetur in ps. Xcvi, v. 1: Dominus regnavit, exultet, etc.. Adoratio enim non fit nisi Domino; ergo si angeli eum adorant, Dominus illorum est. Volens apostolus inducere hanc auctoritatem, primo tangit intentionem psalmistae, cum dicit et cum iterum introducit, etc., ut psalmista loquatur de adventu Christi in mundum.

Et ideo dicit: et cum scriptura introducit, id est introducendum, dicit primogenitum, etc.; quasi dicat: iam dictum est, quod Christus est filius prae angelis; ergo est principaliter a patre genitus. Est ergo dicendus primogenitus. Rom. 8, 29: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Hic autem primogenitus debebat introduci in orbem, etc.. Et vide quam ordinate loquatur apostolus.

Primo enim dicit ipsum esse a patre, ibi ego ero illi in patrem;
secundo assumptum in unitate personae, ibi et ipse erit mihi in filium; sed modo proponit eum in notitiam hominum. Vocat autem incarnationem introductionem in mundum. Sed contra. Ipse Christus vocat eam exitum. Io. Xvi, 28: exivi a patre, et veni in mundum. Et dicendum est, quod exitus est etiam introductio. Sicut si aliquis reconciliandus sit principi, primo exit ad eum mediator et post introducit eum. Simile habetur i reg. Xx, 5 ss. De david ad ionatham. Sic Christus mediator dei et hominum, primo exiit ad homines, et postea introduxit eos reconciliatos. Infra ii, 10: qui multos filios adduxerat in gloriam, etc.. Vel introducit, id est, inducit eum usque in corda hominum, quia scriptura loquens de adventu Christi, dicit eum suscipiendum intra corda hominum. Ista autem receptio fit per fidem. Eph. 3, 17: habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Ps. Xcv, 3: annuntiate inter gentes gloriam eius. Quando enim scriptura dicit, quod gentes debent credere, dicit quod Christus intraturus est in corde ipsorum. Hoc autem quod dicit iterum, multipliciter exponitur. Dicit enim chrysostomus, quod de incarnatione verbi, quae dicitur introductio, non loquitur scriptura semel, sed iterum atque iterum. Vel aliter, quia ipse primo erat in mundo per potentiam divinitatis invisibiliter, sed iterum introducit eum in mundum, secundum praesentiam humanitatis visibiliter. Vel aliter, quia supra dixerat ero illi in patrem, id est, assumam in unitatem personalem mei. Et cum iterum introducit, eum, scilicet istum primogenitum et assumptum ad unitatem personae: quia non sufficeret dicere, quod introducitur, nisi dicatur qualiter introducatur, quia non quasi unus de mundo, nec sicut angeli, sed super omnes. Ideo dicit adorent eum omnes angeli. Nehem. Ix, 6: exercitus caeli te adorat. Apoc. Vii, 11: omnes angeli stabant in circuitu throni, et ceciderunt, et adoraverunt, etc..

Deinde cum dicit et ad angelos, etc., ponitur ratio ex parte angelorum, quare eum adorant, quasi dicat: iustum est quod adorent, quia sunt ministri.

Unde dicit qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. Deus enim aliquando operatur illuminando intellectum. Io. I, 9: illuminat omnem hominem, etc.. Aliquando vero movet ad opus. Is. Xxvi, 12: omnia opera nostra operatus es in nobis. Et primum facit Deus in nobis, mediantibus angelis. Ps. Lxxv, 5: illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Secundum etiam facit in nobis ipsis mediantibus, sicut dicit dionysius iv cap. Caelestis hierarchiae. Inquantum ergo illuminat per ipsos, dicuntur nuntii. Nuntii enim est nuntiare ea quae sunt in corde Domini sui. Inquantum vero sunt mediatores operum divinorum, dicuntur ministri. Ps. Cii, 21: ministri eius, qui faciunt voluntatem eius. Sunt ergo et nuntii et ministri. Sed quales sint, describit eos per duas res corporales maxime ad hoc idoneas. Una est aer, cuius proprietas multum convenit nuntio, ministro autem proprietas ignis. Aer enim est receptibilis luminis et impressionis; item optime reddit recepta; item habet velocem motum. Haec autem debet habere bonus nuntius, ut scilicet bene recipiat dicta, bene referat recepta, et utrumque velociter faciat. Ista bene conveniunt angelis. Optime enim recipiunt divinas illuminationes. Sunt enim angeli specula munda, secundum dionysium. Matth. 18, 10: et angeli eorum in caelis, etc.. Item optime reddunt, quod significatum est apoc. I, 1: significavit Deus, quae oportet fieri cito; loquens per angelum suum servo suo ioanni, etc.. Item sunt veloces. Is. 18, v. 2: ite, angeli veloces, etc.. Isti autem dicuntur spiritus, quia omnis substantia invisibilis dicitur spiritus.

Unde et aer dicitur spiritus. Item sunt ignis, inquantum ministri. Ignis autem, inter omnia elementa, est maxime activus et efficax ad agendum.

Unde in ps. Ciii, 4 de angelis ubi dicuntur ministri eius, ibi additur et ministros tuos ignem urentem. Item ignis calorem causat, per quod designatur charitas. Cant. 8, 6: lampades ignis atque flammarum.

Unde describuntur in igne, et dicuntur seraphim, is. Vi, 2. Item ignis semper movetur sursum; ita angeli et boni ministri, omnia quae agunt, semper referunt in gloriam dei, sicut patet de angelo tob. Xii, 6: benedicite deum caeli, etc.. Non dicit: benedicite me, sed deum caeli. Non sic de malo angelo, qui dicit matth. Iv, 9: si cadens adoraveris me. Sed angelus bonus tamquam bonus minister dicit apoc. Ult.: vide ne feceris, et sequitur: deum adora.

5
(
He 1,8-9)

LECTIO 4: Epistola ad Hebraeos 1,8-9

Supra probavit apostolus per auctoritatem angelos esse ministros, hic probat hoc per rationem sumptam ex parte ipsius Christi.

Unde intendit hic probare regiam dignitatem Christi; ubi duo facit.

Primo enim commendat regiam dignitatem ipsius Christi;
secundo eius ad illam dignitatem ostendit idoneitatem, ibi propterea unxit te Deus.

Circa primum tria facit; primo commendat Christi regiam auctoritatem;
secundo eius regiminis aequitatem, ibi virga aequitatis; tertio regiminis bonitatem, ibi dilexisti iustitiam. Dicit ergo: ad filium autem dicit thronus tuus, etc.. Et sunt verba dei patris loquentis per linguam prophetae, sicut per calamum scribae. Dicit ergo: o Deus fili, thronus tuus, etc.. In quo denotatur regia maiestas. Est enim thronus regis sedes, sed cathedra magistri, tribunal autem sedes iudicis. Quae omnia conveniunt Christo, quia ipse est rex noster: Lc I, 32: regnabit in domo iacob et ideo convenit ei thronus. Ps. Lxxxviii, v. 30: thronus eius sicut sol. Ipse est magister, io. 3, 2: scimus, quia a deo venisti magister, ideo competit ei cathedra. Ipse iudex noster, is. Xxxiii, 22: Dominus iudex noster, Dominus legifer noster, et ideo congruit sibi tribunal. Ii cor. V, 10: omnes nos oportet manifestari ante tribunal Christi etc.. Competit autem thronus Christo secundum naturam divinam, inquantum est Deus, ps. Xlvi, 8: rex omnis terrae Deus, sed secundum quod homo, convenit sibi ex merito passionis, victoriae, et resurrectionis. Apoc. C. 3, 21: qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut ego vici et sedi in throno patris mei cum eo. Hic thronus est perpetuus. Lc. I, 33: et regni eius non erit finis. Dan. Vii, 14: potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur. Patet autem quod regnum illud est aeternum, et inquantum sibi convenit ex natura, quia est Deus. Ps. Cxliv, 13: regnum tuum, regnum omnium saeculorum. Item, inquantum sibi convenit ut homo, et hoc duplici ratione. Una, quia regnum illud non ordinatur ad temporalia, sed ad aeterna. Io. 18, 36: regnum meum non est de hoc mundo. Ad hoc enim regnat, ut homines dirigat ad vitam aeternam. Non autem sic est de regno hominum; unde regnum illorum finitur cum vita praesenti. Alia ratio est, quia ecclesia, quae est regnum eius, durat usque ad finem mundi, et tunc tradet Christus regnum deo et patri consummandum et perficiendum.

Consequenter commendat regnum eius ab aequitate, cum dicit virga aequitatis, etc.. Convenienter autem describitur regnum per virgam. Differt enim regimen tyrannicum a regimine regis, quia regimen tyrannicum est ad utilitatem suam cum gravamine subditorum; regimen autem regis principaliter ordinatur ad utilitatem subditorum.

Et ideo rex est pater et pastor. Pastor enim non corrigit cum gladio, sed cum virga. Ps. Lxxxviii, 33: visitabo in virga iniquitates eorum. Item pastor utitur virga in directione gregis. Mich. C. Vii, 14: pasce populum tuum in virga tua. Virga etiam sustentat infirmos. Ps. Xxii, 4: virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Item virga conturbat hostes. Num. Xxiv, v. 17: consurget virga de israel, et percutiet duces moab. Sed est haec virga aequitatis. Is. Xi, 4: arguet in aequitate pro mansuetis terrae. Sed sciendum est, quod aliquando aliquis regit in rigore iuris, sicut quando servat ea quae iusta sunt secundum se. Contingit autem, quod aliquid de se iustum est, quod tamen comparatum ad aliquid inducit detrimentum si servetur; et ideo oportet, quod ius commune ad hoc applicetur, et si hoc fiat, tunc est regimen aequitatis. Regnum veteris testamenti erat secundum rigorem iustitiae. Act. Xv, 10: onus quod nec nos, nec patres nostri portare potuimus. Sed regnum Christi est regnum aequitatis et iustitiae, quia in ipso non imponitur nisi suavis observantia. Matth. Xi, v. 30: iugum enim meum suave est et onus meum leve. Et ps. Xcv, 13: iudicabit orbem terrae in aequitate.

Consequenter cum dicit dilexisti, etc., bonitatem regentis commendat. Quidam enim servant aequitatem, non tamen propter amorem iustitiae, sed magis propter timorem, vel gloriam, vel metum, et tale regimen non durat. Sed iste servat aequitatem propter amorem iustitiae. Dicit ergo dilexisti iustitiam, quasi dicat: hoc quod virga est aequa et directa, hoc est quia dilexisti iustitiam. Sap. I, 1: diligite iustitiam, qui iudicatis terram. Non autem est iustus, qui non amat iustitiam. Matth. V, 6: beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam. Sed aliqui quidem diligunt iustitiam, sed sunt remissi in correctione iniquitatis; sed Christus odit, id est, reprobat iniquitatem. Ps. Cxviii, 113: iniquos odio habui. Sap. Xiv, v. 9: similiter odio sunt deo impius et impietas eius. Eccli. Xii, 3: altissimus odio habet peccatores, et misertus est poenitentibus.

Et ideo dicit et odisti iniquitatem.

Deinde cum dicit propterea unxit te Deus, ostendit Christi idoneitatem ad exequendum et gubernandum, ubi dubitatio est de hoc, quod dicit propterea, etc.. In verbis istis agitur de spirituali unctione, quia Christus est repletus spiritu sancto. Numquid enim ideo repletus est, quia dilexit iustitiam? ergo meruit gratiam, quod est contra illud rom. Xi, 6: si ex operibus, iam non ex gratia; et haec est ratio communis. Sed specialiter ad propositum, quia Christus in ipsa conceptione fuit plenus spiritu sancto, io. I, 14: plenum gratia et veritate, non ergo meruit. Respondeo. Hic est cavendus error origenis. Voluit enim, quod omnes spirituales creaturae, etiam anima Christi, a principio creatae fuerunt, et secundum quod plus vel minus adhaeserunt deo, vel diverterunt ab ipso per libertatem arbitrii sui, facta est distinctio inter angelos et etiam animas.

Unde in periarchon dicit, quod anima Christi quia vehementius adhaesit deo, diligendo iustitiam, et odiendo iniquitatem, quod meruit maiorem plenitudinem gratiae prae cunctis substantiis spiritualibus.

Sed hoc est haereticum dicere, quod scilicet quaecumque anima, vel etiam anima Christi, creata fuerit ante corpus, quod etiam specialem rationem in Christo habet, quia in primo instanti simul creata fuit anima, et formatum corpus, et totum est assumptum a filio dei. Quid ergo dicit propterea? una glossa videtur sentire cum origene. Sed si volumus eam salvare, dicemus quod in scriptura dicitur aliquid fieri quando innotescit; sicut cum dicitur phil. Ii, 8 s.: factus est obediens, etc., propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen, etc.. Numquid Christus merito passionis meruit esse Deus? absit: hic enim est error photini. Dicendum est ergo, quod Christum esse deum, excedit omne meritum, sed per passionem meruit, quod manifestetur ubique esse deum, et quod Deus dederat illi tale nomen, etc.. Ita hoc quod dicit hic propterea unxit te Deus, etc.. Ut sit sensus: ex hoc quod tu dilexisti iustitiam, meruisti quod hoc innotescat. Vel aliter et melius ita quod ly propterea, non dicat causam meritoriam, sed finalem; quasi dicat: ad hoc quod illa haberes, scilicet thronum perpetuum, virgam aequitatis, etc., quae dicta sunt, propterea unxit te Deus oleo, scilicet sanctificationis, quod Dominus mandavit fieri, ex. Xxx, 24 ss.: quo ungebantur vasa et sacerdotes, lev. 8, 2 et ix, v. 1 s., et reges, ut patet de david, i reg. C. Xvi, 13, et salomone, iii reg. I, 39; item prophetae, ut patet de eliseo, iii reg. Xix, v. 16. Sed quare fiebat ista sanctificatio per unctionem? ratio est litteralis. Homines enim orientales pro celebritate ungebantur, ne consumerentur, eo quod sunt in regione multum calida. Pauperes etiam ungebantur ad festivitatem. Iv reg. Iv, 2: non habeo ancilla tua nisi parum olei quo ungar. In scriptura autem divina traduntur nobis per modum quo homines solent uti. Quia ergo tunc ungebantur homines, vel propter celebritatem festi, vel propter celebritatem personae, ideo ad ostendendum excellentiam Christi, dicit eum unctum oleo exultationis. Ipse enim est rex. Is. Xxxii, 1: ecce in iustitia regnabit rex. Et xxxv: Dominus enim iudex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse veniet et salvabit nos. Est etiam sacerdos. Ps. Cix, 4: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem melchisedech. Fuit etiam propheta. Deut. C. 18, 15: prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus. Et convenit sibi ungi oleo sanctificationis et exultationis. Ab ipso autem sunt sacramenta, quae sunt vasa gratiae. Is. Xxii, 24: suspendam super eum omnem gloriam domus patris eius vasorum diversa genera, etc.. Convenit etiam ista unctio Christianis. Sunt enim reges et sacerdotes. I petr. Ii, 9: vos estis genus electum, regale sacerdotium. Apoc. C. V, 10: fecisti nos deo nostro regnum et sacerdotes. Item habet spiritum sanctum, qui est prophetiae spiritus. Ioel ii, 28: effundam de spiritu meo super omnem carnem, etc..

Et ideo omnes uncti sunt, invisibili unctione. Ii cor. I, 21: qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus, et qui signavit nos, et dedit, etc.. I io. Ii, 20: vos unctionem habetis a sancto, et nostis omnia. Sed quae comparatio est inter Christum unctum, et Christianos unctos? ista, scilicet quia ipse habet eam principaliter et primo, nos autem et alii ab ipso effusam. Ps. Cxxvii: sicut unguentum in capite, etc.. Et dicit prae participibus tuis. Io. C. I, 16: de plenitudine eius omnes accepimus.

Unde alii dicuntur sancti, ipse vero sanctus sanctorum. Ipse enim est radix omnis sanctitatis. Dicit autem oleo laetitiae, vel exultationis, quia ex ista unctione procedit spiritualis laetitia. Rom. Xiv, 17: non est regnum dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in spiritu sancto. Gal. V, 22: fructus autem spiritus est charitas, pax, gaudium. Ps. Ciii, v. 15: ut exhilaret faciem in oleo. Is. Lxi, v. 3: oleum gaudii pro luctu, etc.. Illud autem, quod bis dicit Deus, Deus, dupliciter exponitur. Uno modo, quod repetatur nominativus casus, ut sit sensus: unxit te Deus per seipsum deum, nos autem per te, mediatorem dei et hominum, hominem Christum. Ii pet. I, 4: per quem magna et pretiosa nobis promissa donavit. Alio modo, quia, secundum augustinum in glossa, alterum est nominativi casus, alterum vocativi, ut sit sensus: o Christe, qui es Deus filius, Deus pater unxit te, etc.. Et quod debeat sic exponi magis patet in graeco. Sed cum Christus non sit unctus secundum quod Deus, quia sic non convenit sibi recipere spiritum sanctum, sed magis aliis dare, secunda expositio non videtur esse vera. Respondeo. Dicendum est, quod idem est in persona et Deus et homo, tamen unctus est inquantum homo. Et cum dicitur: o Deus, etc., et ungens est Deus et homo, et unctus similiter est Deus et homo, et unum cum ipso in persona.

6
(
He 1,10-12)

LECTIO 5: Ad Hebraeos 1,10-12

Supra praemiserat apostolus quatuor, in quibus Christus excellit angelos, et probavit duo illorum, scilicet et quod excedit eos, quia est filius, et quia est haeres, nunc probat tertium, scilicet quod excedit eos in virtute operationis, quia per eum pater fecit et saecula. Hoc autem probat apostolus ex auctoritate eiusdem prophetiae, et circa hoc duo facit.

Primo ostendit virtutem operationis inquantum creator;
secundo quantum ad differentiam creatoris ad creaturam, ibi ipsi peribunt.

Circa primum duo facit,
quia primo ponit creationem terrae;
secundo caelorum, ibi et opera manuum.

Sciendum est autem circa primum, quod hoc potest dupliciter legi: uno modo, ut sit sermo prophetae directus ad patrem, ut sit sensus tu, Domine, scilicet Deus pater, fundasti terram in principio, id est in filio tuo, qui est principium. Io. 8, 25: ego principium, qui et loquor vobis. Et hoc tantum valet ac si dixisset: tu fundasti terram per filium: ps. Ciii, 24: omnia in sapientia fecisti. Filius autem est sapientia genita, unde supra dixit eum splendorem gloriae. Et hoc quod dicit hic, respondet huic quod supra dixit per quem fecit et saecula. Alio modo, quod sit sermo directus ad filium, sic: et tu, Domine, scilicet fili, fundasti terram in principio, scilicet temporis, ut excludat opinionem ponentium aeternitatem mundi; vel in principio, scilicet productionis rerum, ut excludat opinionem dicentium, corporalia non fuisse creata cum spiritualibus, sed post. Gen. I, 1: in principio creavit Deus caelum et terram. Eccli. 18, 1: qui vivit in aeternum, creavit omnia simul.

Sciendum est autem, quod tripliciter potest distingui terra a caelo. Uno modo et ad litteram quod per terram intelligatur elementum terrae, per caelum autem superiora corpora; ut sicut moyses non facit mentionem de aere, quia est cum aqua, ita hic intelligit per caelum, ipsum caelum et alia duo elementa, scilicet aerem et ignem, quae magis accedunt ad naturam caeli, quod patet ex loco ipsorum. Sic etiam accipit moyses. Et dicit fundasti, ut ostendat tria ad terram pertinere, primo quidem terrae quietem; omnia enim alia participant motum, sola autem terra secundum totalitatem suam immobilis perseverat, ut sit sensus fundasti, id est, firmasti. Ps. Ciii, 5: qui fundavit terram super stabilitatem suam.

Secundo, ut ostendat terrae perpetuitatem, nam fundamentum aedificii inter alias eius partes stabilius est. Terra autem in aeternum stat, eccle. I, 4. Et secundum hoc dicit fundasti terram, id est, perpetuo solidasti.

Tertio, ut ostendat terrae ordinem, quia sicut fundamentum, quod est prima pars aedificii, est in imo, ita terra inter omnia elementa tenet locum imum. Is. Xlviii, v. 13: manus mea fundavit terram. Ps.: aridam fundaverunt manus eius. Non autem dicit fecisti caelos, sed opera manuum tuarum sunt caeli, quia illud quod aliquis facit manibus, magis diligenter videtur facere.

Et ideo sic loquitur ad designandum nobilitatem et pulchritudinem ipsorum. Is. Xlviii, 13: dextera mea mensa est caelos. Aliter vero quod per terram intelligat totam naturam corporalem.

Et sic terram fundasti, quia materia est locus et fundamentum formarum; per caelos autem, spirituales substantias. Ps. Cxlviii, 4: laudate eum, caeli caelorum. Et hi sunt opera manuum eius, quia fecit eos ad imaginem et similitudinem suam. Vel per terram imperfecti in ecclesia, quia sunt fundamentum aliorum; quia nisi esset activa in ecclesia, contemplativa non subsisteret. Per caelos contemplativi. Et haec facta in ecclesia in principio, id est per filium. Is. Li, 16: posui verba mea in ore tuo, ut fundes terram, id est, imperfectos, et plantes caelos, id est, perfectos. Quantum autem ad caelos dicit opera manuum tuarum sunt caeli. Dicit autem opera manuum tuarum, et non simpliciter, caelos fecisti, propter quatuor rationes.
. Primo, ut excludat errorem dicentium deum esse animam caeli, et per consequens totum mundum et partes eius debere coli ut Deus, quod et idololatrae faciebant; et hoc excludit, cum dicit opera manuum tuarum sunt caeli, quasi dicat: non sunt proportionati tibi, ut corpus animae, sed subiecti et proportionati virtuti, et voluntati tuae. Deut. Iv, 19: ne forte oculis ad caelum elevatis, videas solem et lunam et omnia astra caeli, et errore deceptus, adores ea.

Secundo ut designet caelorum dignitatem et pulchritudinem, quia illud dicimus manibus facere, quod diligenter facimus; ut ergo ostendat caelos excellentiori modo quam alias creaturas corporales divina sapientia conditos esse, dicit opera manuum tuarum sunt caeli. Et hoc patet; quia diversitas in istis inferioribus potest reduci ad dispositionem materiae, sed diversitas corporum caelestium nullo modo potest reduci nisi ad sapientiam divinam. Et inde est, quod quandocumque fit mentio de creatione caeli, additur ibi, prudenter, vel intellectus vel aliquid huiusmodi, secundum illud ier. Iv: stabilivit caelos prudenter, et secundum illud ps. Cxxxv, 5: qui fecit caelos intellectu.

Tertio ut ostendat, quod in caelis magis refulget virtus divina creatoris, secundum glossam; nihil enim est in creaturis, in cuius conditione appareat tantum virtutis dei, et hoc propter magnitudinem ipsorum et ordinem. Sap. 13, 5: a magnitudine enim speciei et creaturae, cognoscibiliter poterit horum creator videri. Quarto ad ostendendum, quod inter omnia corpora, corpus caeleste immediatius recipit influentiam a deo, et per ista derivatur in ista inferiora. Iob xxxviii, 33: numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem eius in terra? quasi dicat: si bene consideras dispositionem caeli, non potes attribuere causam dispositionis eius alicui rei terrenae, sed deo. Alio modo potest exponi, ut per terram accipiatur tota materia corporalis, per caelos vero spirituales substantiae.

Et sic est sensus: in principio temporis terram, id est, materiam corporalem, fundasti, id est, quasi fundamentum formarum stabilisti; et sic intelligitur illud ps. Cxlviii, 7: laudate dominum de terra, etc.. Sed caeli, id est substantiae spirituales, ps. Cxlviii, 4: laudent illum caeli, etc., sunt opera manuum tuarum, quia scilicet fecisti eos ad imaginem et similitudinem tuam.

Tertio modo potest exponi, ut per terram intelligantur infimi in ecclesia, per caelos vero supremi, et sic est sensus in principio, id est per filium, terram fundasti, id est activos et infimos in ecclesia; et dicuntur fundati, quia sunt quasi fundamentum aliorum, nam nisi essent activi in ecclesia, viri contemplativi non sustentarentur. Sed caeli, id est contemplativi et perfectiores, sunt opera manuum tuarum, id est, excellentiori praeeminentia praediti. Ps. 18, 2: caeli enarrant gloriam dei; et is. I, 2: audite, caeli, id est, maiores; auribus percipe, terra, id est, minores.

Consequenter cum dicit ipsi peribunt, ostendit differentiam inter creatorem et creaturam, et hoc quantum ad duo, quae sunt propria creatori; primum est aeternitas; secundum est immutabilitas, de qua ibi et omnes ut vestimentum veterascent, etc..

Circa primum duo facit,
quia primo ponit terminationem creaturae;
secundo interminationem dei, ibi tu autem permanebis. Dicit ergo primo: ipsi, scilicet caeli, peribunt. Sed contra eccle. I, 4: terra in aeternum stat; ergo videtur, quod multo plus caeli. Respondeo. Dicendum est, quod secundum augustinum et philosophum, in qualibet mutatione est generatio et corruptio.

Unde quicquid mutatur, perit a statu in quo erat.

Ergo quod dicit quod caeli peribunt, non intelligitur quantum ad substantiam, de qua iob xxxvii, 18: qui solidissimi quasi aere fusi sunt, sed quantum ad statum quem nunc habent. Apoc. Xxi, 1: vidi caelum novum et terram novam. I cor. Vii, 31: praeterit figura mundi huius. Sed quomodo mutabunt statum? diversimode, quia caeli superiores moventur quidem secundum locum, sed non alterantur. Inferiores vero, scilicet ignis et aer, et moventur et alterantur, et corruptioni sunt subiecti. Sic ergo status omnium caelorum est mutabilis; sed tunc motus cessabit in superioribus, et corruptio in inferioribus, quia aer igne conflagrationis purgabitur. Ii pet. 3, 7: caeli qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem iudicii, etc.. Omnes peribunt a statu in quo nunc sunt, et sic quodammodo peribunt, sed tu, Domine, permanebis. Ps. Ci, 13: tu autem, Domine, in aeternum permanebis. Hic ostendit permanentiam creatoris, quasi dicat: in te nulla est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio, ut iac. I, 17 dicitur, et thren. V, 19: tu autem, Domine, in aeternum permanebis, solium tuum in generatione et generationem, quod potest etiam intelligi de Christo homine. Infra ult.: iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula.

Deinde cum dicit et omnes, etc., ostendit differentiam dei ad creaturam quantum ad immutabilitatem. Et circa hoc duo facit.

Primo enim ponit mutabilitatem creaturae;
secundo immutabilitatem dei, ibi tu autem idem. Et adhuc circa primum duo facit,
quia primo describit rationem mutabilitatis creaturae;
secundo subdit illam mutabilitatem, ibi et velut amictum.

Circa primum autem sciendum est, quod vetus et novum consequuntur tempus.

Unde veterascere non potest, nisi quod aliqualiter mensuratur tempore. Motus autem caelorum mensuratur tempore, sed ipsum mobile mensuratur ipso nunc temporis; ergo in caelo possunt inveniri novitas et vetustas.

Unde non veterascent caeli, quasi substantia eorum minuatur, vel corrumpatur in aliquo, sed tantum quantum ad diuturnitatem temporis, quo amplius non mensurabuntur.

Et ideo dicit sicut vestimentum, etc., quia causa mutationis caelorum non erit propter defectum virtutis ipsorum, quae in aliquo minuatur. Quia si motus ipsorum cessaret propter defectum virtutis, iam cessatio haberet causam naturalem, et posset deprehendi ratione naturali, cuius contrarium dicitur matth. C. Xxiv, 36: de die autem et hora illa nemo scit, neque angeli in caelo, etc..

Ergo erit propter necessitatem finis: quia omnes creaturae corporales ordinantur ad spirituales, et totus motus deserviens generationi et corruptioni ordinatur ad generationem hominis. Cessante ergo generatione hominis, quod erit quando completus erit numerus electorum et praedestinatorum, cessabit motus ille.

Et ideo dicitur vestimentum, quod sumitur ad usum, et cessante usu deponitur, sicut homo calidum vestimentum deponit, veniente aestate, et frigidum, veniente hieme. Sic ergo status mundi, qui nunc est commodatus isti fini, cum completus fuerit numerus ille electorum, iam amplius non erit accommodatus nec necessarius, et ideo sicut vestimentum deponetur. Lc. Xxi, 33: caelum et terra transibunt.

Consequenter ponit ipsam mutabilitatem, cum dicit et velut amictum mutabis eos, scilicet caelos. Et bene dicit, mutabis tu, Deus, quia non propria virtute, nec per se, sed virtute dei mutabuntur a motu, sicut amictum, qui ad usum sumitur, et post usum deponitur secundum congruentiam temporis et finis. Et dicit amictum, quia per amictum gloria hominis et manifestatur et tegitur. Ita etiam Deus per creaturas et occultatur nobis et manifestatur. Rom. I, 20: invisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Sap. 13, 5: a magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit horum creator videri, etc.. Et dicit mutabuntur, quia in perpetuum mutati permanebunt. Item quantum ad caelos spirituales, qui pereunt a vita praesenti per mortem corporis. Rom. Xiv: omnes morimur, et quasi aquae dilabimur in terram, quae non revertentur. Is. Lvii, 1: iustus perit, et nemo est, etc.. Item veterascent, quia, ut dicitur infra 8, v. 13, quod antiquatur et senescit, prope interitum est. Et mutabis, scilicet secundum corpora, quando corporale hoc induet incorruptionem. I cor. Xv, 54. Et mutabuntur secundum mentem, quando a visione aenigmatica assumentur ad speciei visionem. Iob c. Xiv, 14: cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.

Deinde subiungit immutabilitatem dei, cum dicit tu autem idem ipse es. Ubi duo facit.

Primo enim ponit intentum;
secundo ostendit hoc per signum, ibi et anni tui. Dicit ergo ipsi peribunt, tu autem, scilicet dei filius, et hoc contra arrianos, idem ipse es, id est, idem perseveras, et numquam mutaris. Mal. 3, 6: ego Deus, et non mutor. Iac. I, 17: apud quem non est transmutatio, etc.. Et signum huius immutabilitatis ponit, cum dicit anni tui non deficient. Ubi sciendum est, quod anni dei dicuntur duratio eius, sicut anni hominis duratio hominis: duratio autem hominis deficit dupliciter, scilicet secundum partes, et secundum totum; secundum partes quidem, quia cum sit temporalis, una pars succedit alteri, et una adveniente, deficit altera. Deficit etiam secundum totum, quia ex toto desinit esse. In duratione vero dei neutrum horum est, quia non deficit secundum totum, quia est semper. Ps. Xci, 9: tu autem altissimus in aeternum, Domine. Item nec secundum partes, quia aeternitas est tota simul, et quid stans. Iob xxxvi, 26: numerus annorum eius inaestimabilis, etc.. Sed cum sit una et immutabilis, quare anni vocantur in plurali, et non annus in singulari? ratio huius est, quia intellectus noster accipit cognitionem intelligibilium per sensibilia, quia omnis nostra cognitio incipit a sensu.

Unde et Deus, qui est omnino simplex, describitur sub similitudine corporalium, is. Vi, v. 1: vidi dominum sedentem, etc.. Ita etiam duratio eius a nobis describitur per aliqua nobis nota, cum tamen sit uniformis et simplex.

Unde aliquando dicitur annus, aliquando dies et mensis, quia omnes differentias temporis includit.

7
(
He 1,13-14)


Thomae Aq - super Heb. 4