Thomae Aq - super Heb. 7

LECTIO 6: Epistola ad Hebraeos 1, 13-14

Supra probavit apostolus tria de Christo, in quibus excedit angelos, hic probat quartum, quod praemiserat de ipso, scilicet quod sedet ad dexteram maiestatis, quod pertinet ad dignitatem eius. Et circa hoc duo facit.

Primo enim inducit auctoritatem david hoc ostendentem;
secundo ostendit angelos ab hac dignitate deficere, ibi nonne omnes sunt administratorii spiritus? circa primum duo facit,
quia primo describit dignitatem Christi;
secundo ostendit per signum, ibi quoadusque ponam. Dicit ergo ad quem autem angelorum dixit aliquando Deus, quasi dicat: non invenitur, quod hoc Deus dixerit angelo, sed dixit Christo. Et ipse Christus, matth. Xxii, v. 43 ss., inducit hoc de se dictum. Hoc autem, quod dicit sede a dextris meis, potest referri ad divinam naturam, in qua Christus aequalis est patri, quia habet et iudiciariam et regiam potestatem aequalem patri. Io. Xvi, 15: omnia quae habet pater, mea sunt. Ipse vero pater ab aeterno dixit, quia dicendo filium generavit, et generando dedit ei aequalitatem patris. Potest etiam referri quantum ad humanam naturam, secundum quam sedet in bonis potioribus patris. Tunc autem pater dixit, quando humanae naturae verbum suum univit. Hoc autem magis supra expositum est, ubi dixerat sedet ad dexteram.

Consequenter cum dicit quoadusque, ostendit per signum dignitatem Christi; ubi occurrit duplex dubitatio. Una, quia ab aeterno omnia sunt subiecta filio inquantum Deus. Item, quia in resurrectione Christus dicit: data est mihi omnis potestas. Quid ergo expectat subiiciendum scabello suo? et sciendum est, quod aliquid potest esse in potestate alicuius dupliciter. Uno modo quantum ad auctoritatem, et sic omnia ab aeterno quantum ad praeordinationem fiendorum et in tempore quo fuerunt, subiecta sunt filio dei inquantum Deus, sed a principio conceptionis inquantum homo. Alio modo quantum ad exercitium potestatis, et sic non sunt ei omnia subiecta, sed tantum in fine mundi, quia nondum exercet potestatem in omnia, subiiciendo sibi omnia. Phil. C. 3, 21: secundum operationem qua possit etiam subiicere sibi omnia. Sed quid est quod dicit scabellum? potest dici quod per hoc nihil aliud intelligitur quam plena et perfecta subiectio. Illud enim dicitur perfecte subiectum alicui, quod ipse potest conculcare pedibus. Aliter etiam, et faciendo vim in verbo, quia sicut Deus est caput Christi 1Co Xi, 3: caput Christi Deus ita pedes Christi, humanitas eius. Ps. Cxxxi, v. 7: adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius. Ponam ergo scabellum, id est, non solum subiiciam inimicos tuos tuae divinitati, sed etiam humanitati tuae. In hoc autem erravit origenes. Ipse enim voluit et intellexit tantum unum modum subiectionis, dicens: sicut enim nihil aliud est subiici luci, quam illuminari, ita cum Christus sit veritas, iustitia, et bonitas, et quicquid tale potest dici, nihil est aliud subiici salvatori, quam salvari.

Et ideo voluit, quod in fine omnia, etiam daemones, salvarentur, quia aliter non subiicerentur omnia Christo.

Sed hoc est contra illud quod dicitur matth. C. Xxv, 41: ite, maledicti, in ignem aeternum.

Unde sciendum est, quod duplex est modus subiectionis. Unus per voluntatem subditorum, sicut boni ministri subiiciuntur Domino suo, puta regi, et sic soli boni subiiciuntur Christo. Alius per voluntatem Domini, et sic est quaedam violentia ex parte subditorum.

Et sic mali subiicientur Christo, non quod velint dominium eius, sed quia Christus faciet de ipsis voluntatem suam, puniendo eos, qui noluerunt hic facere voluntatem suam. Et hoc proprie designatur per scabellum, quia quod calcatur, comprimitur. Is. Lxvi, 1: caelum mihi sedes est, id est, caelestes et boni, sed terra, id est, terreni et mali, scabellum pedum meorum. Alia dubitatio est de hoc, quod dicit quoadusque, etc., quia si sedebit quoadusque ponat, ergo cum posuerit, non sedebit. Respondeo quod huiusmodi dictiones, donec, et quoadusque, quandoque ponuntur finite, quando scilicet designant terminum eius cui coniunguntur, sicut cum dico: sede hic donec veniam. Aliquando autem tenentur infinite, quando scilicet non ponitur terminus, ut cum dicitur: iste non poenituit donec vixit, quia nec post mortem poenituit. Sicut enim dicit hieronymus, illud oportet designari de quo posset esse dubium. Illud autem, quod non est dubium, relinquitur intelligenti. Dubium autem est de aliquo utrum in vita sua poeniteat, sed quod non post mortem suam, nulli est dubium. Sic et in proposito; cum enim modo multi impugnent et blasphement Christum, videtur dubium utrum modo sedeat; sed non est dubium, utrum sedeat, quando omnia subiecta erunt ei, et ideo non exprimitur illud.

Consequenter ostendit quod dignitas haec angelis non convenit, cum dicit nonne omnes sunt administratorii spiritus, etc.. Ubi tria facit,
quia primo ostendit ipsorum officium;
secundo executionem officii, ibi in ministerium; tertio fructum executionis, ibi ut haereditatem. Dicit ergo nonne omnes, etc.. Ps. Cii, 21: ministri eius qui facitis voluntatem eius. Sed contra dan. Vii, 10: millia millium ministrabant ei, etc., ubi dicit gregorius: aliqui ministrant, alii sunt qui assistunt. Non ergo omnes ministrant. Respondeo. Dicendum est, quod sicut videmus in artificibus quod duplex est genus artificum, quidam enim sunt quasi manu exequentes ut manu artifices; alii autem non exequuntur nec operantur manu, sed sunt artifices disponentes, et quasi praecipientes quid agendum sit. Ita et in angelis est, quia quidam sunt quasi exequentes ea quae a divina iussione procedunt circa nos agenda, quidam vero quasi praeceptores, praecipientes ea quae agenda sunt. Accipiendo ergo largo modo administratores, tam pro exequentibus quam etiam pro imperantibus, sic omnes sunt administratores vel administratorii, inquantum superiores exequuntur dei voluntatem circa medios, medii circa infimos, infimi circa nos. Sed si dicantur administratorii qui exequuntur, alii autem qui immediate accipiunt a deo assistentes, sic quidam ministrant, quidam assistunt et tradunt aliis. Assistentes igitur sunt qui immediate accipiunt illuminationes divinas ab ipso deo; unde et nominibus relatis ad deum nuncupantur, sicut seraphim, id est, amantes deum, cherubim cognoscentes, throni portantes. Ministrantes non sunt qui ab istis accipiunt, et aliis tradunt. Sed contra hoc esse videtur illud quod dicit gregorius, quod assistere dicuntur, qui intima dei contemplatione fruuntur.

Cum ergo omnes angeli videant deum per essentiam, secundum illud matth. 18, 18: angeli eorum semper vident faciem patris mei; ergo videtur quod omnes sint assistentes. Respondeo. Dicendum quod quidam de primis studentibus in libris dionysii, volens salvare et dictum apostoli et dictum gregorii, dixit quod angeli inferiores non vident deum per essentiam, cum non sint assistentes. Et iste fuit ioannes scotus, qui primo commentatus est in libros dionysii. Sed haec opinio haeretica est, quia cum beatitudo perficiatur in visione dei, sequeretur quod angeli inferiores non videntes deum per essentiam, non essent beati. Est etiam dictum Domini dicentis, matth. 18, 10: angeli eorum, etc..

Et ideo dicendum quod omnes vident deum per essentiam, non tamen omnes assistunt. Ad cuius evidentiam sciendum est, quod sicut Deus cognoscendo essentiam suam, etiam seipsum cognoscit, et omnia alia a se, ita et angeli videntes dei essentiam, et ipsum cognoscunt, et res omnes in ipso; in qua quidem visione, ideo solum sunt beati, quia deum vident, non ideo quia res in ipso cognoscunt.

Unde augustinus in libro confessionum: beatus qui te videt, etiam si illa non videat. Qui autem te et illa cognoscit, non propter illa beatior, sed propter te solum beatus. Visio autem qua deum vident per essentiam, est omnibus beatis communis. In visione autem qua res cognoscunt in deo, unus angelorum praeeminet aliis; nam superiores, utpote altioris naturae et intellectus, plura vident in deo, quam medii; et medii quam infimi.

Unde isti vident omnia quae ad eorum officium pertinent, et quae sunt exequenda per alios, quae non ita perfecte vident inferiores, et ideo aliis exequenda tradunt, et propter hoc isti solum assistunt, et tamen omnes vident deum, et in huius signum dicit dionysius, quod quibusdam angelis quaerentibus ipse Deus immediate respondet, sicut is.: quis est iste qui venit de edom? et respondet ipse: ego qui loquor iustitiam. Quibusdam vero respondet per angelos, sicut illud ps. Xxiii, 8: quis est iste rex gloriae? respondent angeli, et non Deus, et dicunt: Dominus virtutum ipse est rex gloriae. Sic ergo patet angelorum officium. Sed contra hoc est, quia hic tangitur executio officii cum dicit in ministerium missi; ergo videtur per hoc quod omnes exequantur. Ps. Xxxiii, 8: immittit angelus Domini in circuitu eius, etc.. Is. Vi, 6: volavit ad me unus de seraphim, qui sunt in supremo ordine.

Ergo si illi mittuntur, multo fortius alii. Sed contra hoc est dionysius, qui dicit quod accepit ab apostolo, quod soli inferiores mittuntur, et non superiores. Respondeo. Quidam dicunt quod superiores mittuntur et exeunt aliquando aliquibus causis subortis ad exteriora. Sed videtur mihi quod superiores quatuor, scilicet seraphim, cherubim, throni, et dominationes numquam mittuntur, sed inferiores mittuntur, quod patet ex eorum nominibus. Virtutes enim mittuntur ad mirabilia facienda; potestates ad arcendum potestates aereas; principatus ad gubernandum communitatem vel regnum, et sic de aliis. Dominationes autem dicuntur, quia ordinant omnia haec inferiora; alii autem tres ordines accipiunt nomina ex operatione, quam immediate exercent circa deum, et illam dispensant in alios. Quod ergo dicit, missi, dicendum est quod duplex est missio: una quae motum localem importat, et sic mittuntur solum inferiores. Alia est missio, quae fit per applicationem et directionem novi effectus in creatura, et sic mittuntur filius et spiritus sanctus; et hoc modo mittuntur superiores, quia virtus eorum immittitur in inferiores immittenda aliis. Et quod dicit volavit, etc., dicendum quod inferiores utuntur nominibus illorum quorum virtute et auctoritate agunt, et eis attribuunt operationes suas. Et quia ille inferior officium suum exequebatur in virtute seraphim, ideo vocatus est nomine seraphim, non quod esset natura seraphim.

Deinde subiungit fructum officii, cum dicit qui haereditatem capiunt salutis. Et licet omnes sint vocati, non tamen omnes capiunt haereditatem. Qui ergo capiunt, illi percipiunt fructum missionis. Ier. Li, 9: curavimus babylonem, et non est sanata. Vel rursus cum dicit propter eos qui haereditatem, etc., ponitur executionis fructus, qui est, ut homines haereditatem capiant salutis. Propter hoc enim est totus ordo actionis circa nos, ut compleatur numerus electorum. Ps. Xc, 11: angelis suis Deus mandavit de te, etc.. Et dicit propter eos, non propter omnes, quia licet omnes sint vocati, pauci tamen sunt electi, ut dicitur matth. Cap. Xxiv. Et dicit haereditatem, quia ad ipsam soli filii perveniunt; quod si filii, et haeredes. Dicit vero capiunt, quia oportet quod labore, et studio, et sollicitudine acquirant regnum dei. Matth. Xi, 12: regnum caelorum vim patitur. Illi ergo capient qui student in se dominicas illuminationes et inspirationes immissas per angelos bonos custodire, et effectui demandare, alias dicetur eis quod dicitur ier. Li, 9: curavimus babylonem, et non est sanata.

8

CAPUT 2

(He 2,1-4)

LECTIO 1: Epistola ad Hebraeos 2,1-4

Supra ostendit apostolus multipliciter eminentiam Christi ad angelos, hic ex hoc concludit, quod magis obediendum est doctrinae Christi, scilicet novo testamento, quam veteri testamento. Et circa hoc tria facit.

Primo enim ponit conclusionem intentam;
secundo inducit rationem ad conclusionem intentam; tertio confirmat consequentiam rationis.

Primum in principio; secundum, ibi si enim qui per angelos; tertium, ibi non enim angelis.

Circa primum sciendum est, quod ex. Xxiii, 20, datis praeceptis legis iudicialibus et moralibus, subiungit: ecce ego mitto angelum meum, etc., et sequitur: observa igitur et audi vocem eius, etc.. Si igitur mandatum angeli, per quem lex data est, servaretur, introitus disponeretur ad patriam.

Unde et matth. Xix, 17 dictum est: si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Oportet ergo servare mandata illa legis, ergo oportet magis obedire mandatis eius, qui maior est angelis, per quos lex data est. Et hoc est quod dicit propterea abundantius observare oportet ea, quae audivimus. Abd. I, 1: auditum audivimus a Domino. Hab. 3, 2: Domine, audivi auditum tuum, et timui. Oportet ergo observare abundantius. Et dicit abundantius propter tria: primo propter dicentis auctoritatem, quia iste creator et filius dei, et ille creatura et dei minister. Act. V, 29: obedire oportet magis deo quam hominibus, et etiam angelis.

Secundo propter dictorum utilitatem, quia sunt verba vitae aeternae, io. Vi, 69: Domine, ad quem ibimus? verba vitae habes, etc., illa bonorum temporalium. Is. I, 19: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis, etc..

Tertio propter observantiae suavitatem, quia haec sunt suavia i io. V, 3: mandata eius gravia non sunt, et matth. Xi, 30: iugum meum suave est, etc. Illa gravia, act. Xv, 10: hoc est onus quod neque nos, neque patres nostri portare potuerunt.

Secundo ostendit idem ex periculo imminente, cum dicit ne forte pereffluamus, id est, aeternaliter damnemur. Ubi sciendum est, quod aliquis fluit per poenas corporales, ii reg. Xix, 14: quasi aquae dilabimur super terram: effluit per culpam, sed pereffluit corporaliter per damnationem aeternam, quia nec testa remanet. Is. Xxx, 14: comminuetur sicut comminuitur lagena figuli contritione pervalida, nec invenietur de fragmentis eius testa.

Consequenter inducit rationem ad hoc, quae continet unam conditionalem continentem comparationem novi et veteris testamenti. In antecedenti ponitur conditio veteris testamenti; in consequenti conditio novi testamenti.

Circa vetus autem tria ponit, scilicet legis auctoritatem;
secundo firmitatem veritatis, ibi qui factus est firmus; tertio necessitatem observandi, ibi et omnis praevaricatio.

Primo ponit auctoritatem, quia non humana ratione data est lex, sed per angelos. Gal. 3, 19: ordinata per angelos, etc.. Act. Vii, 38: hic moyses qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte sina, etc.. Nec hoc est mirum, quia, ut probat dionysius, revelationes divinarum illuminationum ad nos perveniunt mediantibus angelis. Firmitatem vero veritatis ostendit, cum dicit qui factus est firmus, quia omne quod fuit praenuntiatum in lege veteri, totum impletum est. Matth. V, 18: iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant; et prov. Xii, 19: labium veritatis firmum erit in perpetuum; et ps.: quae procedunt de labiis meis, non faciam irrita. Factus est ergo firmus, quia non fuit irritatus. Necessitatem ostendit qua puniuntur praevaricantes.

Unde dicit et omnis praevaricatio et inobedientia, etc.. Ubi ponit unum quod respondet duplici culpae, scilicet peccato omissionis et transgressionis.

Primum respondet praeceptis affirmativis, aliud negativis.

Primum notatur nomine inobedientiae. Sed numquid inobedientia est peccatum generale? et videtur quod sic, per hoc quod dicitur hLc Ad quod dicendum est, quod peccatum dicitur esse speciale ex intentione specialis finis.

Unde quando aliquis non servat praeceptum hac intentione, ut contemnat praeceptum, sic est speciale peccatum; sed quando ex aliqua causa, puta quando ex concupiscentia, tunc est conditio consequens peccatum, non tamen speciale peccatum. Aliud autem vocatur praevaricatio. Ps. Cxviii, 115: praevaricantes reputavi, etc.. Item aliud ponit ex parte poenae, cum dicit accepit iustam mercedis retributionem. Retributio enim respicit quantitatem culpae, ut qui magis peccavit, magis puniatur. Merces vero respicit qualitatem, ut qui igne libidinis peccaverit, igne crucietur. Accipiet ergo mercedem bonam pro bonis, et malam pro malis.

Et sic merces accipitur in bonum et in malum, inquantum importat iustitiam distribuendi. Iustam dicit propter aequalitatem poenae, ut scilicet secundum mensuram peccati sit plagarum modus. De poenis autem habetur lev. Xxvi et deut. Xxviii. Glossa dicit: iustam, ne putetur perire iustitia propter misericordiam.

Consequenter cum dicit quomodo nos effugiemus, etc., ponit consequens suae conditionalis, in quo describit conditionem novi testamenti, ubi tria facit.

Primo enim ostendit necessitatem observandi;
secundo originem novi testamenti; tertio firmitatem veritatis ipsius. Secundum, ibi quae cum initium accepisset. Tertium, ibi contestante deo. Dicit ergo. Si sermo factus per angelos punit praevaricatores et inobedientes, quomodo nos effugiemus, etc.. In quo denotat periculum quod imminet non observantibus.

Supra autem vetus testamentum vocavit salutem. Cuius ratio est, quia sermo ordinatur ad cognitionem tantum, hoc enim facit vetus testamentum, quia per ipsum est cognitio peccati. Rom. 3, 20: per legem cognitio peccati. Item cognitio dei. Ps. Cxlvii, 9: non fecit taliter omni nationi. Et alibi lxxv, 1: notus in iudaea Deus, etc.. Non tamen conferebat gratiam, sed in novo testamento confertur gratia io. I, 17: gratia et veritas per iesum Christum facta est, quae ducit ad salutem aeternam. Io. Vi, 69: Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes. Ps. Cxviii, 140: ignitum eloquium tuum vehementer. Item, commendat ipsam ex quantitate. Et dicit tantam, id est valde magnam. Et certe valde magna est, si consideres a quibus periculis liberat: quia non solum liberat a periculis mortis corporalis, sed etiam spiritualis. Matth. I, 21: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Item magna est, quia est universalis, id est, non unius populi tantum, nec ab uno periculo, sed est omnium hominum et ab hostibus omnibus. I tim. Iv, 10: qui est salvator omnium, maxime autem fidelium. Lc. I, 74: sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati, etc.. Item magna est, quia aeterna. Is. Xlv, 17: salvatus est israel in Domino salute sempiterna.

Et ideo non est negligenda, sed debemus esse solliciti ad obtinendum eam. Iud. 18, v. 9: vidimus terram valde opulentam et uberem. Et sequitur: nolite negligere, nolite cessare, etc.. Et vere non debemus negligere, quia si negligentes fuerimus, puniemur, non tantum perdendo bonum, sed etiam incurremus malum, scilicet aeternae damnationis, quod effugere non poterimus. Ideo dicit quomodo nos effugiemus? matth. 3, 7: quis demonstrabit vobis fugere a ventura ira? iob xi, v. 20: effugium peribit ab eis. Ps. Cxxxviii, v. 6: quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? originem doctrinae novi testamenti ostendit, cum dicit quae cum initium accepisset, etc.. Ubi ponit duplicem eius originem.

Prima fuit non per angelos, sed per ipsum Christum.

Supra i, 2: locutus est nobis in filio. Io. I, 18: unigenitus qui est in sinu patris, ipse enarravit.

Et ideo dicit quae cum accepisset initium enarrandi per dominum, quia habet duplex initium: unum simpliciter, et illud est ab aeterno, et hoc est per seipsum verbum. Eph. I, 4: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem. Aliud est initium enarrationis, et istud fuit in tempore per verbum incarnatum. Secunda origo fuit per apostolos qui audierunt a Christo.

Unde dicit ab eis qui audierunt, id est, per ipsorum praedicationem. I io. I, 1: quod fuit ab initio, quod vidimus et audivimus, etc.. Lc. I, 2: sicut narraverunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt. Firmitatem deinde eius ponit, quae maior est quam firmitas veteris testamenti, quod ostendit ex testimonio dei qui mentiri non potest.

Unde dicit confirmata est, deo contestante, etc..

Sciendum est autem quod testimonium est per loquelam: loquela est signum sensibile. Deus autem duplici signo sensibili contestatus est, scilicet miraculis et donis spiritus sancti. Quantum ad primum dicit, quod confirmata est, contestante deo signis, quoad minora miracula, ut sanatio claudi, vel febris. De primo act. 3, 6 et xiv, 7; de secundo autem act. Ult.. Portentis, quantum ad maiora, sicut suscitatio mortui. Act. C. Ix, 40: thabita, surge, etc.. Dicitur autem portentum, quasi porro vel procul tensum, quod scilicet aliquid in longinquum demonstrat. Ii par. Xxxii, 31: in legatione principum babylonis, qui missi fuerant ad eum, ut interrogarent de portento, quod scilicet fuerat sol retrogressus, etc.. Praecipuum vero portentum est, quod Deus factus est homo. Is. 8, 18: ego et pueri mei, quos mihi dedit Deus in portentum, quod scilicet ego sum homo, et quod pueri mei hoc crederent. Mirum enim fuit quod cor humanum hoc potuit credere. Dicit variis virtutibus, ut signa et portenta referantur ad ea, quae excedunt virtutem naturae. Ut signum dicatur quod est praeter et supra naturam, non tamen contra; sed portentum est, quod est contra naturam, ut partus virginis, suscitatio mortui. Sed virtus referatur ad ea quae sunt secundum naturam quantum ad substantiam facti, sed non quantum ad modum fiendi, sicut sanatio febris, quod utique possunt medici, licet non statim. Vel virtutes referantur ad virtutes mentis, quas Dominus suis praedicatoribus dedit, scilicet fides, spes, et charitas. Sed quantum ad secundum, scilicet quantum ad dona, dicit et spiritus sancti distributionibus. Sed contra, ut dicitur sap. Vii: spiritus sanctus unus est. Quomodo ergo distribuitur? dicendum est quod non distribuitur secundum essentiam, sed inquantum dona eius distribuuntur. I cor. Xii, 4: divisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus. Omnes autem gratiae attribuuntur spiritui sancto, quia dantur ex amore. Amor vero appropriatur spiritui sancto. Gregorius: certe spiritus sanctus amor est. Vel distributionibus, id est, per distributiones, quae fiunt a spiritu sancto, quia alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii operatio miraculorum, alii prophetia, et sic de aliis. Et hoc totum non pro meritis, nec ex necessitate naturae, sed per ipsius voluntatem. Io. 3, 8: spiritus ubi vult spirat, etc., et 1Co Xii, 11: haec omnia operatur unus atque idem spiritus, etc.. Mc. Ult.: Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.

9
(
He 2,5-8) 2

LECTIO 2: Epistola ad Hebraeos 2,5-8

Supra fecit apostolus quamdam comparationem, ostendens esse maiorem necessitatem observandi praecepta Christi quam legis datae per angelos, hic confirmat consequentiam, ubi duo facit.

Primo enim confirmat dictam consequentiam, ostendens maiorem esse potestatem Christi quam angelorum;
secundo probat idem per auctoritatem, ibi testatus est autem quidam. Dicit ergo, quod maiora supplicia sustinebunt qui faciunt contra mandata Christi, quam qui faciunt contra mandata angelorum, quia ipse Christus Dominus est, et magis punitur qui peccat contra dominum, quam qui peccat contra servos. Et quod Christus sit Dominus, ostendit, quia non subiecit Deus orbem terrae futurum subiectum Christo, angelis. Et duo facit.

Primo ostendit quia orbis non est subiectus angelis;
secundo ostendit de quo orbe intendit, ibi de quo loquimur. Orbis enim non est subiectus angelis. Iob xxxiv, 13: quem constituit alium super terram, aut quem posuit super orbem quem fabricatus est? sed contra dan. X, 20 dicitur angelus princeps regni graecorum et persarum. Et deut. C. Xxxii, 8: constituit fines populorum iuxta numerum filiorum dei, secundum aliam litteram. Et dicendum est, quod non est eis subiectus vice dominii, sed vice cuiusdam ministerii. Tota enim creatura corporalis ministratur per angelos. Ps. Cii, 21: ministri eius qui facitis, etc..

Supra i, 14, omnes administratorii dicuntur. Vel enim non subiecit orbem terrae angelis, orbem dico futurum, scilicet mundum istum, qui dicitur futurus, quia in scriptura quandoque dicitur futurum non respectu nostri, sed respectu eius cui comparatur, sicut idem apostolus dicit, rom. V, 14, de adam respectu Christi, qui est forma futuri; Christus enim non est futurus respectu sui, sed respectu adae. Sic hic orbis futurus dicitur, non respectu nostri, sed respectu Christi, qui est ab aeterno, cum orbis sit in tempore. Et quia manichaei dicunt orbem subiectum malo deo, non autem bono, ideo subdit de quo loquimur, quia non de alio, sed de isto. Vel supra i, 11 s. Dixerat ipsi peribunt, scilicet caeli, et mutabuntur, quod, sicut ibi dictum fuit, intelligitur quo ad statum, non quo ad substantiam, ita quod duplex est status mundi. Unus, qui nunc est praesens. Ii pet. 3, 7: caeli qui nunc sunt, etc., eodem verbo repositi, sunt reservati igni, etc.. Et alius est futurus. In orbe autem isto qui nunc est, nec omnia sunt ei subiecta, ut supra dictum est, et hoc per executionem potentiae, licet subiecta sint per auctoritatem; sed tunc in illo statu futuro erit ei orbis subiectus.

Et ideo subdit de quo loquimur.

Consequenter probat per auctoritatem, cum dicit testatus est autem quidam. Ubi tria facit.

Primo enim commendat auctoritatem testimonii inducendi;
secundo inducit testimonii veritatem, ibi quid est homo quod memor es eius? tertio explicat sensum testimonii, ibi in eo enim quod ei omnia.

Circa testimonium vero ponit primo, quod verba veteris testamenti sunt quaedam testimonia Christi. Io. V, 39: scrutamini scripturas, etc.. Et paulo post: et illae sunt, quae testimonium perhibent de me.

Et ideo dicit testatus est autem.

Secundo, quia apud iudaeos erant quaedam scripturae minus notae, et quaedam magis notae, et ideo maioris dignitatis sunt scripturae psalmorum, quibus ipsi utebantur in omnibus sacrificiis suis.

Et ideo dicit in quodam loco, noto scilicet et manifesto.

Tertio ponit auctoritatem dicentis, scilicet david, qui scilicet fuit maximae auctoritatis. Ii reg. Xxiii, 1: dixit vir cui constitutum est de Christo dei iacob, egregius psaltes israel.

Deinde inducit testimonium, cum dicit quid est homo, etc.. Ubi tria facit.

Primo enim ponit mysterium incarnationis;
secundo passionis, ibi minuisti eum paulo minus ab angelis; tertio mysterium exaltationis, ibi gloria et honore.

Circa primum duo tangit: primo causam incarnationis, secundo ipsam incarnationem, ibi aut filius hominis. Causa autem incarnationis est memoria dei de homine, et ideo dicit quid est homo, ut legatur despective; quasi dicat: homo valde modicum quid est respectu dei. Is. Xl, 17: omnes gentes quasi non sint sic coram eo, et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei. Si enim aliquis diligit aliquem, et dimittit eum diu in miseriis, nec subvenit, videtur eius oblivisci. Deus autem humanum genus dilexit, et quia ipsum fecit ad imaginem suam, et quia in medio paradisi ipsum posuit. Sed post peccatum, quia non statim ei subvenit, videtur eius fuisse oblitus. Sed tunc videtur eius memor fuisse cum reparatorem misit. Ps.: memento nostri, Domine, in beneplacito tuo, etc..

Et ideo dicit quid est homo, etc., quasi dicat: si consideremus vilitatem hominis, mirum est, quod memor es eius, qui tam vilis et parvus est; vilis, inquam, et parvus in natura, maxime quantum ad vilem substantiam. Gen. Ii, 8: formavit Deus hominem de limo terrae. Is. Lxiv, 8: et nunc, Domine pater noster es tu, nos vero lutum, etc.. Vilis in culpa.

Unde augustinus super ioannem: nihil fiunt homines cum peccant. Abd.: ecce parvulum dedi te in gentibus, contemptibilis tu es valde, etc.. Vilis et infirmus in poena. Iob xiv, 1: homo natus de muliere, brevi vivens tempore. Am. C. Vii, 5: quis suscitabit iacob? scilicet prostratum, quia parvulus est.

Secundo ponit ipsam incarnationem, cum dicit filius hominis. Ubi sciendum est, quod in scriptura sacra Christus vocatur filius hominis, sicut patet dan. Vii, 13, et in evangelio in multis locis; et huius ratio est, quia alii sunt filii hominum ps.: filii hominum usquequo gravi corde? sed Christus tantum filius est hominis, scilicet virginis beatae. Et ipse a deo visitatur. Aliquando visitatio in scriptura refertur ad beneficium, sicut dicitur gen. Xxi, 1: visitavit Dominus saram, etc.. Quandoque autem ad poenam. Ps.: visitabo in virga iniquitates eorum. Hic autem refertur ad beneficium. Visitas, id est, excellentissimum beneficium ei confers, quia facis eum filium dei, ex hoc scilicet quod humanitas assumpta est a verbo in unitatem suppositi. Vel hoc dicit propter plenitudinem Christi. Io. I, 14: plenum gratia et veritate, etc.. Vel referendum est utrumque ad Christum, ut sit sensus: memor es eius in incarnatione, in qua humanitas assumpta est a Christo, sed visitas in resurrectione. Vel referendum est utrumque ad humanum genus. Quilibet autem filius hominis est homo, non autem quilibet homo est filius hominis, adam enim non fuit filius hominis. Dicitur ergo homo qui gerit imaginem hominis terreni, adae scilicet. Et iste homo dicitur peccator. Sed filius hominis dicitur, qui gerit imaginem hominis caelestis, scilicet Christi, qui dicitur filius hominis. I cor. Xv, 49: sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis. Homo ergo simpliciter dicitur peccator. Et quia iste longe est a deo, quia longe a peccatoribus salus, dicitur Deus eius esse memor, sicut homo memoratur eius, quod longe est ab ipso. Sed cum de peccatore fit iustus, sic filius hominis visitatur per gratiam. Iob x, 12: visitatio tua custodivit spiritum meum.

Consequenter ponit mysterium passionis, cum dicit minuisti eum paulo minus ab angelis. Ubi sciendum est, quod ordine naturae, corruptibilia ac passibilia minora sunt incorruptibilibus et impassibilibus. Angeli autem secundum naturam sunt impassibiles et immortales.

Unde quando Christus dignatus est passionem et mortem sustinere, minoratus est ab ipsis, non quod plenitudinem suam amiserit, vel in aliquo diminutus fuerit, sed parvitatem nostram sibi assumpsit. Et hoc significatum fuit Lc Xxii, 43, ubi dicitur, quod apparuit illi angelus Domini confortans eum, non quod indigeret ipso, sed ut ostenderet se minoratum ab ipsis per passionem. Dicit autem paulo minus propter duo.

Primo quia omnis creatura corporea est modicum quid, per comparationem ad rationalem, quia corporea comprehenditur certis limitibus quantitatis, non autem rationalis, sed semper plus potest in magis intelligibile: Christus autem est minoratus ab angelis, non quantum ad divinitatem, nec quantum ad animam, sed solo corpore.

Et sic dixit, paulo minus, propter quantitatem.

Secundo dicitur paulo minus quantum ad durationem, quia modicum duravit. Is. Liv, 7: in modico dereliqui te, etc.. Nec mirum est quod in passibilitate corporis est minoratus ab angelis, cum etiam in hoc sit minoratus ab homine, secundum illud ps. Xxi, 6: ego autem sum vermis et non homo, et hoc propter turpitudinem mortis, de qua sap. Ii, 20: morte turpissima condemnemus eum. Si autem quod dictum est: quid est homo, etc., utrumque referatur ad hominem, sic homo dicitur minoratus ab angelis tripliciter: primo quantum ad cognitionem, sed paulo minus, quia non quantum ad cognitionis genus, quia et homo et angelus communicant in uno genere cognitionis, sed quantum ad modum, quia excellentiori modo cognoscunt angeli quam homines.

Secundo vero quo ad corpus, quia licet angelus et anima sint unius naturae, scilicet intellectualis, anima tamen unitur corpori, sed etiam in hoc modicum, quia non tollitur dignitas animae per huiusmodi unionem, sed aliquo modo aggravatur et impeditur ab altiori contemplatione. Sap. Ix, 15: corpus quod corrumpitur, aggravat animam.

Tertio quantum ad dona, et hoc paulo minus, non quantum ad dona gratuita, matth. Xxii, 30: erunt sicut angeli dei in caelis, sed quantum ad naturalia.

Deinde cum dicit gloria et honore, etc., ostendit mysterium exaltationis, ubi tria facit.

Primo ostendit eius gloriam;
secundo honorem, ibi et honore, etc.; tertio potestatem, ibi constituisti eum, etc.. Apoc. V, 12 s.: dignus est agnus qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem in omnem creaturam, etc.. Dicit ergo primo coronasti eum gloria, id est, claritate. Gloria enim claritatem importat. Christus autem duplici gloria coronatus est, scilicet claritate corporis. Ad phil. 3, 21: qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Ista claritas sibi promittitur io. Xii, 28: et clarificavi animam, scilicet implendo splendoribus gratiae, et iterum clarificabo, scilicet corpus immortalitatis gloria. Alia claritas est in confessione omnium populorum. Phil. Ii, 11: et omnis lingua confiteatur. Ps. Xx, 5: gloriam et magnum decorem impones super eum.

Consequenter ostendit eius honorem, cum dicit et honore, etc.. Differt autem honor a gloria, sicut effectus a causa. Est enim honor reverentia exhibita in testimonium excellentiae, unde est testificatio bonitatis eius. Honor ille est, ut omnis creatura revereatur ipsum sicut et patrem. Io. V, 23: ut omnes et patrem. Et dicit coronasti, scilicet in signum victoriae, quia corona datur vincenti. I cor. Ix, v. 25: illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, etc.. Ii tim. Ii, 5: non coronabitur nisi qui legitime certaverit. Christus autem per certamen passionis meruit hanc gloriam et honorem. Phil. Ii, 8: factus est obediens usque ad mortem, et sequitur: propter quod et Deus exaltavit illum, etc.. Ista autem prout conveniunt Christo inquantum Deus est, non sunt praemium, sed magis illi naturalia; sed inquantum homo est, sunt praemium victoriae passionis eius. Sed potestatem eius ostendit, primo quantum ad auctoritatem eius;
secundo quantum ad effectum, ibi omnia subiecisti, etc.. Quantum ad primum dicit constituisti, quod potest tripliciter intelligi. Uno modo quod constitutus est super omnia loca, et hoc in ascensione. Eph. Iv, 10: ascendit super omnes caelos, ut adimpleret omnia.

Secundo dignitate. Eph. I, 20 s.: constituens eum ad dexteram suam super omnem principatum et potestatem, etc..

Tertio potestate, quia super omnem creaturam. Matth. Ult.: data est mihi omnis potestas in caelo, etc.. Sed Christus inquantum Deus non est constitutus, sed natus; sed constitutus est inquantum homo.

Supra i, 2: quem constituit haeredem universorum, etc.. Effectus potestatis est, quia omnia subiecisti sub pedibus eius. Utitur autem propheta praeterito pro futuro propter maiorem certitudinem. Iam enim factum est in aeterna dei praedestinatione. Et dicit sub pedibus eius, id est, humanitate, vel cum omnimoda subiectione. Ps. Cix, v. 2: donec ponam inimicos tuos, etc.. Vel sub pedibus eius, id est, sub humanitate eius; sicut enim per caput Christi intelligitur Deus, 1Co Xi, 3, ita etiam per pedes Christi intelligitur humanitas eius. Ps.: adorabimus in loco, ubi steterunt pedes eius. Si vero exponatur hoc sic, homo dicitur coronatus gloria quantum ad cognitionem intellectualem, qua praeeminet caeteris animalibus. I cor. Xi, 7: vir quidem gloria et imago dei est, etc.. Iob xxxv, 11: qui docet nos super iumenta terrae. Item honore, inquantum ipse solus super omnia animalia est Dominus suorum actuum, et non subiicitur necessitati rerum mutabilium quantum ad animam, cum sit liberi arbitrii. Item potestate, quia constituisti eum super omnia opera, uno modo, ut per ly omnia intelligantur omnes creaturae quae sunt infra hominem. Gen. I, 26: praesit piscibus maris et volatilibus caeli, etc.. Alio modo ut ly omnia supponat pro tota universitate creaturae, quia etiam caelestia corpora et angeli deserviunt homini. Ps. Xc, 11: angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te, etc..

Consequenter cum dicit in eo enim, etc., exponit sensum testimonii. Ubi apostolus duo facit.

Primo enim exponit quantum ad eius sublimitatem;
secundo quantum ad minorationem, ibi eum autem qui modico.

Circa primum duo facit,
quia primo ostendit qualiter dictum prophetae sit intelligendum;
secundo ostendit illud nondum esse impletum, ibi nunc autem.

Cum ergo dicit in eo enim quod ei subiecit, ostendit qualiter sit intelligendum; quia enim scriptura dicit omnia subiecta esse Christo, nihil dimisit non subiectum ei.

Unde ly omnia non est distributio accommoda ad aliqua genera, sed absolute ad omnia, quia omnia generaliter ei et universaliter subiecta sunt. Verum est praeter eum qui subiecit sibi omnia, ut dicitur 1Co Xv, 28; sicut dicitur caelum tegit omnia. Verum alia a se. Sed tunc arguit sic arrius: pater omnia subiecit filio, ergo filius minor est ipso patre. Respondeo. Dicendum est, quod verum est quod pater omnia subiecit filio secundum naturam humanam, in qua minor est patre, io. Xiv, 28: pater maior me est; sed secundum naturam divinam ipse Christus subiecit sibi omnia.

Consequenter cum dicit nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei, ostendit hoc nondum esse impletum, quia infideles peccatores et daemones nondum sunt ei subiecti. Rom. X, 16: sed non omnes obediunt evangelio. Ex. X, 3: usquequo non vis mihi subiici, etc..

Et sic peccatores non sunt subiecti Christo, per rebellionem voluntatis, sed per potentiam omnes subiiciuntur ei modo quantum ad auctoritatem, sed in futuro omnes quantum ad executionem.

Unde haec est expositio eius quod supra dixit orbem terrae futurum.


Thomae Aq - super Heb. 7