Thomae Aq - super Heb. 10

10
(
He 2,9-13)

LECTIO 3: Epistola ad Hebraeos 2, 9-13

Supra apostolus volens probare excellentiam Christi super angelos, induxit auctoritatem prophetae, in qua aliquid erat quod pertinet ad Christi dignitatem, sicut illud omnia subiecisti, etc.. Et ipse illud exposuit. Aliquid autem quod pertinet ad eius passionem, scilicet minuisti eum, etc.. Istud autem videtur repugnare suo principali intento, quo scilicet intendit Christum praeferre angelis.

Et ideo hoc in parte ista diffuse exponit. Ubi duo facit,
quia primo ostendit secundum quid sit ista minoratio intelligenda, quia scilicet secundum passionem;
secundo agit de convenientia passionis, ibi decebat enim.

Circa primum duo facit,
quia primo ostendit illud quod est dictum;
secundo describit ipsam passionem, ibi ut gratia dei. Dicit ergo eum autem, etc.. Continuetur sic: ita dictum est quid est homo, etc. Gloria et honore, etc. Omnia subiecisti, etc. Minuisti eum, etc. Et haec propheta de Christo praedixit, sed iam multa de istis videmus impleta. Pro certo ergo tenemus, quod quae restant sunt implenda, scilicet quod omnia subiicientur ei, etc.. Gregorius: praeteritorum exhibitio, futurorum est certitudo. Et potest sic construi nos eum qui modico quam angeli minoratus est, videmus esse iesum: nec solum hoc, sed gloria et honore coronatum, propter passionem mortis, quae fuit causa illius exaltationis. Phil. Ii, 9: propter quod et Deus exaltavit illum, etc.. Et dicit mortis, quia non qualemcumque passionem sustinuit, sed v. 20: morte turpissima condemnemus eum. Vel aliter nos videmus iesum, et quasi quaereretur ab ipso quem diceret, ideo respondens dicit: scilicet eum qui per passionem mortis modico minoratus est quam angeli, cum gloria et honore coronatum; quasi dicat: haec minoratio non est intelligenda in Christo nisi propter passionem mortis. Nec est mirum, quia quantum ad hoc non solum angelis, sed etiam hominibus est minor. Is. C. Liii, 2 s.: desideravimus eum novissimum virorum, etc.. Dicit autem glossa, et est augustini contra maximinum, quod Christus non est minoratus ab angelis propter conditionem naturae humanae, sed propter passionem. Natura enim mentis humanae, quam Christus sine peccato assumpsit, nihil est maius quam sola trinitas. Minor ergo angelis corpore, quia passio est secundum corpus. Quod videtur esse contra dionysium qui dicit, quod angeli naturali participatione luminis maiores sunt quam homines. Et dicendum est, quod de natura mentis humanae et angelicae dupliciter possumus loqui. Uno modo secundum naturalia sola, et sic natura angelorum excellentior est et nobilior, quam natura mentis humanae, quia angelus accipit cognitionem divinae veritatis in quadam excellentia et plenitudine intellectualis luminis, sed homo ex creaturis. Alio modo possumus accipere naturam utriusque sine peccato, in ordine ad beatitudinem obtinendam, et sic sunt aequales. Lc. Xx: erunt sicut angeli in caelo. Christus tamen quantum ad excellentiam gratiae, secundum mentem humanam maior est angelis. Ista igitur minoratio non est secundum naturam divinitatis, nec absolute secundum naturam humanam, nisi inquantum passus est secundum illam. Possumus autem dicere quod Christus triplici gloria fuit coronatus, scilicet gloria sanctificationis, quam habuit in primo instanti suae conceptionis; item gloria divinae fruitionis, quia ab ipso instanti suae conceptionis fuit comprehensor; item gloria impassibilitatis, quam meruit post passionem.

Deinde cum dicit ut gratia dei, describit ipsam passionem, et describit eam tripliciter.

Primo ex causa, cum dicit ut gratia dei;
secundo ex utilitate, cum dicit pro omnibus; tertio ex modo, cum dicit gustaret. Causa enim fuit sola gratia dei.

Unde continuatur sic: videmus iesum qui minoratus est, ex hoc ut gratia dei, etc.. Ex ipsa enim factum est, quod filium suum unigenitum dedit. Io. 3, 16: sic enim dilexit Deus mundum, ut filium suum unigenitum daret. Rom. V, 8: commendat autem Deus charitatem suam in nobis, quia cum adhuc peccatores, etc.. Vel secundum quod dicit glossa augustini, ut gratia, id est, ipse Christus, qui est gratia dei.

Et sic gratia est nominativi casus. Dicitur autem Christus gratia, quia auctor est gratiae. Io. I, 17: gratia et veritas per iesum Christum facta est. Vel quia est gratis datus. Is. Ix, 6: filius datus est nobis. Ut sit sensus, quod ipse minoratus est, ut ipse qui gratia dei, etc.. Utraque positio est secundum glossam. Pro omnibus, ecce utilitas. Pro omnibus autem dupliciter potest intelligi. Vel ut sit distributio accommoda, scilicet pro omnibus praedestinatis, pro istis etiam tantum habet efficaciam. Vel absolute pro omnibus quantum ad sufficientiam. Sufficiens enim quantum ad se omnibus est. I tim. Iv, v. 10: qui est salvator omnium, maxime autem fidelium. Chrysostomus: pro omnibus hominibus generaliter mortuus est, quia omnibus pretium sufficit. Et si omnes non credunt, ipse tamen quod suum est implevit. Gustaret, ecce modus. Gustat enim qui non multum comedit, nec bibit. Quia ergo Christus non perseveravit in morte, sed statim surrexit, ideo gustavit. Ps. Cix, 7: de torrente in via bibit, etc.. Viator festinat. Item gustus est discretivus saporis, unde qui gustat magis discernit quam qui bibit. Ut ergo designet quod mortem et dolorem sensit, et sic mors non fuit phantastica, ut dicit manichaeus et apollinaris, ideo dicit gustavit. Thren. I, 12: o vos omnes qui transitis per viam, etc.. Modus vero ponitur cum dicitur gustaret. Simile habetur matth. Xxvi, 39: pater, si possibile est, transeat a me calix iste; et hoc propter tres rationes.

Primo propter mortis amaritudinem exprimendam, cuius experientia est per gustum. Thren. I, 12: o vos omnes qui transitis per viam. Is. Xxiv, 9: amara erit potio bibentibus eam.

Secundo quia sicut gustare vel non gustare est in potestate gustantis, sic et passio Christi fuit voluntaria. Io. X, 18: potestatem habeo ponendi animam meam.

Tertio quia gustare est parum sumere, Christus autem parum perseveravit in morte, secundum illud ps. Xv, 10: non derelinques animam meam in inferno, etc..

Deinde cum dicit decebat enim eum, etc., ostendit convenientiam ex utilitate. Deus enim pater est qui fuit causa mortis. Ipse enim est per quem omnia, sicut per causam efficientem, et propter quem omnia, sicut per causam finalem. Propter ipsum enim sunt omnia, quia propter bonitatem suam communicandam. Et haec fuit causa movens ad producendum res, et ita finaliter sunt omnia propter deum. Prov. Xvi, 4: universa propter semetipsum operatus est Dominus. Sunt etiam effective per ipsum. Ps. Cxlv, 4: qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt. Est ergo omnium principium et finis. Apoc. I, 8: ego sum alpha et omega, principium et finis. Rom. Xi, 36: ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Decebat ergo ipsum, quia actor est omnium, omnibus providere. Sap. Vi, 8: aequaliter illi cura est de omnibus.

Secundo conveniens fuit ex parte causae, quae, ut dictum est, fuit gratia dei; gratia vero ordinatur ad gloriam. Rom. Vi, 23: gratia dei, vita aeterna, Deus autem ab aeterno praedestinavit quos debet adducere in gloriam. Et isti sunt omnes illi, qui sunt participes filiationis filii eius, quia si filii, et haeredes, rom. 8, 17.

Et ideo dicit qui multos filios in gloriam adduxerat, quasi dicat: ipse habet unum filium perfectum naturaliter. Mc. Xii, 6: adhuc ergo habens filium unum charissimum, etc.. Qui est naturaliter splendor gloriae, supra i, 3. Alii autem sunt adoptivi, et ideo adducendi sunt in gloriam.

Unde dicit qui adduxerat, id est, adducendos praeordinaverat. Et quid decebat eum? hoc scilicet quod ipse est auctor salutis eorum, etc.. Salus ista in duobus consistit, scilicet quod fiant filii, et quod inducantur in haereditatem. Quod autem sint filii, habent per filium naturalem. Quos praescivit et praedestinavit, conformes fieri imaginis filii sui, rom. 8, v. 29. Gloriam autem et haereditatem non consequuntur nisi per eum, cuius naturaliter est haereditas, qui est splendor gloriae. Quia ergo per filium consequimur ista duo, ideo ipse convenienter dicitur auctor salutis. Matth. C. I, 21: ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Infra xii, 2: aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem iesum. Decebat ergo quod pater auctorem salutis mitteret, scilicet filium, ut expositum est, qui multos filios adduxerat per ipsum in gloriam.

Et sic patet convenientia ex parte causae. Per passionem consummari, id est, per fidem. Ipse enim inquantum est filius naturalis, est totaliter perfectus, sed quia in passione minoratus fuit, debuit per meritum passionis perfici. Ex ista ergo consummatione, patet convenientia modi, de quo dixerat quod gustavit. Tantum enim gustavit mortem, quia non accepit eam, nisi ut per meritum passioni consummaretur. Ipsa enim eius consummatio est eius glorificatio. Lc. Ult.: oportet Christum pati, et ita intrare in gloriam suam. Gustavit etiam, quia, cum ipse adduxerit filios in gloriam, sicut medicus gustat medicinam ne infirmus abhorreat sed ut securius bibat, ita ipse gustavit mortem, ut quia sine morte ingrediente necessitate, non est salus, nullus mortem refugiat.

Consequenter cum dicit qui enim sanctificat, probat quod dixerat. Ubi duo facit,
quia primo probat propositum suum ex parte patris consummantis;
secundo ex parte Christi consummati, ibi quia ergo pueri.
Adhuc circa primum duo facit,
quia primo proponit intentum;
secundo probat per auctoritatem, ibi propter quam causam. Dicit ergo qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes.

Sciendum est autem quod supra apostolus tria dixerat.

Primo quod Christus est causa salutis, in quo ostendit nos dependere ab ipso, sicut a salvatore;
secundo, ostendit quod pater est consummator ipsius Christi per meritum passionis, et in hoc Christus dependet a patre; tertio, quod pater nos adducit in gloriam, in quo etiam nos dependere a deo ostendit; et secundum hoc apostolus hic tria facit.

Primo enim ostendit quod dependemus a Christo. Sanctificatus enim dependet a sanctificato, Christus autem est sanctificans. Infra 13, 12: iesus ut sanctificaret per suum sanguinem, etc.. Bene ergo dictum est, quod quia est actor et sanctificator, dependemus ab ipso, ipse vero a patre, a quo habet quod sanctificet, quod est secundum. Sed omnes, ipse scilicet qui sanctificat et nos qui sanctificamur, ex uno, scilicet ex patre, quod est tertium. Rom. 8, 17: haeredes dei, cohaeredes autem Christi.

Consequenter ista tria probat per tres auctoritates. Et primo quod Christus tamquam mediator et actor salutis ea, quae dei sunt, in nos refert.

Unde dicit: propter quam causam, quia scilicet nos et ipse ex patre dependemus et sumus ex uno deo patre, non confunditur eos vocare fratres, quia scilicet ex eodem patre. Mal. Ii, 10: numquid non pater unus omnium nostrum? rom. 8, 29: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Ideo dicitur in ps. Xxi, 22: nuntiabo nomen tuum fratribus meis. Et io. Xx, 17: vade ad fratres meos. Sed nota quod dicit non confunditur, etc.; quia aliqui de vili plebe nati, si promoventur, confunduntur cognoscere consanguineos suos. Prov. Xix, 7: fratres hominis pauperis oderunt eum. Non sic autem Christus, sed dicit nuntiabo nomen tuum fratribus meis. Io. Xvii, 5 s.: pater, manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi. Io. I, 18: unigenitus qui est in sinu patris, etc.. Istius annuntiationis ostendit fructum, cum dicit in medio ecclesiae laudabo te, quasi dicat: per hoc congregatur tibi magna ecclesia, in cuius medio laudabo te. Et dicit in medio, quia sicut columna in medio domus ipsam sustentat, lucerna in medio domus illuminat, cor in medio corpus vivificat, ita Christus in medio ecclesiae. Item in medio, quia non ad unum populum tantum, sicut moyses, missus fuit, ps. Lxxv, 1: notus in iudaea Deus, sed ad salutem totius mundi, ps. Lxxiii, 12: operatus es salutem in medio terrae, et ideo dicitur Lc Ult.: stetit iesus in medio discipulorum.

Sciendum est circa hoc, quod ante legem consuetudo erat, quod omnes primogeniti erant sacerdotes, et hoc pertinebat ad ius primogeniturae. Christus autem est frater sicut primogenitus, et ideo est sacerdos. Sacerdos autem populum sanctificans, medius est inter deum et populum. Deut. V, 5: ego illo tempore sequester fui.

Et ideo pertinet ad ipsum nunciare quae dei sunt ad populum;
secundo, quae populi sunt referre in deum.

Primum facit dicendo, et ideo dicit nuntiabo nomen tuum fratribus meis, id est, ducam eos in notitiam tui, et hoc est sanctificare eos. Io. Xvii, 17: sanctifica eos in veritate, etc.. Secundum faciendo, dum facit homines ex affectu in deum prorumpere in laudem dei, et ideo dicit in medio ecclesiae.

Deinde cum dicit et iterum, etc., ostendit quod ipse Christus dependet ex patre per hoc quod dicit ego ero fidens in eum. Hoc secundum hieronymum habetur is. 8, 17, ubi nos habemus: expectabo dominum, qui abscondit faciem suam a domo iacob, etc.. Sed is. Xii, 2 expresse habetur: fiducialiter agam, et non timebo. Ego ero fidens in ipso pro gloria capitis et membrorum, quod supra dixit consummationem. Ps. Xxx, 1: in te, Domine, speravi. Ostendit autem quam spem habet, quia non quamcumque, sed firmam, quae dicitur fiducia. Spes enim et si non sit de impossibili, tamen habet timorem coniunctum quandoque, et tunc proprie dicitur spes. Spes quandoque est firma et sine timore, et tunc proprie dicitur fiducia. Et istam habuit Christus. Dicit ergo fidens ero in eum, id est, habebo fiduciam in adiutorio eius, scilicet patris, pro gloria corporis quod resuscitabit, et membrorum et animae. Ps. Xxxi, v. 1: in te, Domine, speravi, etc.. Ier. Xxiv: beatus vir qui confidit in Domino. Sed contra, sancti dicunt, quod in Christo nec fides, nec spes est, sed sola charitas. Respondeo. Dicendum, quod aliud est spes, aliud fiducia; nam spes est expectatio futurae beatitudinis, et haec non fuit in Christo, quia ab instanti suae conceptionis beatus fuit; fiducia autem est expectatio cuiuscumque auxilii; et secundum hoc fuit in Christo fiducia, inquantum secundum humanam naturam, expectabat a patre auxilium in passione.

Unde cum ibi invenitur quod Christus dicatur habere spem, non est intelligendum ratione principalis obiecti, quod est beatitudo, sed ratione gloriae resurrectionis, et gloriae corpori collatae.

Deinde cum dicit et iterum, etc., ostendit tertium, scilicet quod refert nos in deum, dicens ecce ego. Et habetur is. 8, v. 18. Quasi dicat: relatus sum in deum, ego, inquam, qui sum fidens. Et similiter pueri mei, quos in deum reduco, scilicet discipuli mei. Io. Ult.: pueri, numquid pulmentarium habetis? quos dedit mihi Deus. Io. Xvii, 6: tui erant, et mihi eos dedisti. Isti dicuntur pueri propter puritatem. I reg. Xxi, 4: si mundi sunt pueri et maxime a mulieribus; et paulo post, ibidem, 5, sequitur: fuerunt vasa puerorum sancta. Item propter simplicitatem. I cor. Xiv, 20: nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote. Item propter humilitatem. Matth. 18, 3: nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, etc.. Item propter facilitatem ad bonum: sinite parvulos venire ad me. Et ostendit quod non solum ipse est a deo, sed etiam pueri; unde subdit quos dedit mihi Dominus, et sic verum fit quod dixit: qui sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes, quia io. Vi, 44: nemo potest venire ad me, nisi pater qui misit me traxerit eum.

11
(
He 2,14-18)

LECTIO 4: Epistola ad Hebraeos 2,14-18

Supra ostendit apostolus convenientiam mortis Christi ex parte patris mortem imponentis, hic ostendit idem ex parte ipsius Christi mortem patientis. De Christo vero dixit quod erat auctor salutis fidelium, ideo hic intendere quomodo per passionem effectus est auctor salutis eorum. Et circa hoc tria facit.

Primo enim ostendit conditionem naturae, per quam mori potuit et pati;
secundo ostendit utilitatem quam per mortem attulit, ibi ut per mortem; tertio probat quod proposuerat, ibi nusquam enim angelos. Dicit ergo primo: ita dixi quod ipse et pueri sunt ex uno omnes et quod vocavit eos fratres, ergo conveniens fuit quod esset eis similis, non tantum quia impartitur eis participationem naturae divinae, quod est ex dono gratiae, sed etiam quia ipse naturam eorum assumpsit.

Unde dicit quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem. Ubi notandum est, quod nomine carnis et sanguinis, aliquando ipsa natura carnis et sanguinis intelligitur, gen. Ii, 23: hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea, ut sic per carnem intelligas corpus, secundum illud iob x, 11: pelle et carnibus vestisti me; per sanguinem vero intelligas animam, non quod anima sit ipse sanguis, sed quia non conservatur in corpore sine sanguine. Aliquando vero per carnem et sanguinem intelliguntur vitia carnis et sanguinis. Matth. Xvi, 17: caro et sanguis non revelavit tibi. Aliquando vero ipsa corruptibilitas carnis et sanguinis. I cor. Xv, 50: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, neque corruptio incorruptionem. Sed hic non intelligitur de vitiis: Christus enim assumpsit naturam sine peccato, sed cum passibilitate, quia assumpsit carnem similem peccatrici. Rom. 8, v. 3: in similitudinem carnis peccati. Ipse ergo communicavit vel pueris, vel etiam carni et sanguini, et totum similiter, quia scilicet non carni phantastice, ut dixit manichaeus, nec accidentaliter, ut dixit nestorius, sed verae carni et sanguini, sicut et pueri, et in unitate personae. Quod autem hic dicitur quod Christus communicavit carni et sanguini, non est intelligendum secundum quod dicunt vitia carnis et sanguinis, quia non assumpsit culpam, nec commisit; sed secundum quod dicunt ipsam substantiam carnis animatae, quia carnem et animam assumpsit. Item est intelligendum de passibilitate carnis, quia assumpsit naturam nostram passibilem. Ut sit sensus quia pueri, idest fideles, habuerunt naturam passibilem, et ipse, scilicet Christus, participavit eisdem, vel pueri, scilicet in natura carnis et sanguinis, vel eisdem, id est, carni et sanguini, non quidem phantastice, ut delirat manichaeus, nec accidentaliter, ut fingit nestorius, sed similiter, scilicet nobis, id est, eo modo quo nos participamus, id est, secundum rei veritatem, scilicet personaliter et substantialiter. Nos enim participamus eis in persona, et Christus etiam similiter assumpsit ea in unitatem personae. Io. I, 14: verbum caro factum est. Potest etiam per carnem et sanguinem intelligi caro et sanguis Christi, secundum illud io. Vi, 55: qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem: quibus pueri, scilicet apostoli, communicaverunt in coena, et Christus similiter participavit eisdem, scilicet carni et sanguini, quia ipse similiter sumpsit, ut chrysostomus expresse dicit super matth. Xxvi: ipse (inquit) Christus bibit sanguinem suum.

Unde Lc Xxii, 15: desiderio desideravi, etc..

Consequenter ostendit utilitatem quam per mortem attulit, cum dicit ut per mortem destrueret, etc.. Et circa hoc facit duo.

Primo enim ostendit utilitatem istam ex parte diaboli, qui tenebat;
secundo ex parte nostra, qui tenebamur, ibi ut liberaret eos. Dicit ergo: ideo participavit carni et sanguini, id est, assumpsit naturam in qua posset pati et mori, quod non poterat in divina, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est diabolum. Sed quomodo habet diabolus mortis dominium? hoc enim est solius dei. I reg. Ii, 6: Dominus vivificat, et mortificat, et deut. C. Xxxii, 39: ego occidam, et ego vivere faciam. Respondeo. Dicendum est quod aliter habet dominium mortis iudex, quia scilicet quasi mortem infligens, cum per mortem punit; aliter latro, quasi scilicet mortem sibi ex demerito acquirens.

Primo modo Deus habet mortis imperium. Gen. Ii, 17: quacumque die comederis ex eo, morte morieris.

Secundo modo diabolus, qui suadendo homini peccatum, morti ipsum addixit. Sap. Ii, 24: invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum. Dicit autem destrueret, non quantum ad substantiam quam habet incorruptibilem, non quantum ad malitiam, ut aliquando diabolus bonus fiat (ut dicit origenes), sed quantum ad potestatis dominium. Io. Xii, 31: nunc iudicium est mundi, nunc princeps mundi huius eiicietur foras. Col. Ii, 15: expolians principatus et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. Et hoc factum est per mortem Christi triplici ratione. Una est ex parte Christi. Iustitiae enim est vera ratio, ut victor victum sibi subiiciat. Ii pet. Ii, 19: a quo enim quis superatus est, huius et servus est. Christus enim vicit diabolum. Apoc. V, 5: vicit leo de tribu iuda.

Et ideo iustum est diabolum sibi esse subiectum. Lc. Xi, 21: cum fortis armatus custodit atrium suum, etc.. Alia ratio est ex parte diaboli. Iustitia enim exigit, quod qui male utitur potestate sibi concessa, amittat eam. Diabolo autem data est permissive in peccatores quos seduxit, sed non in bonos. Quia ergo hanc extendere praesumpsit etiam in ipso Christo, qui peccatum non fecit io. Xiv, 30: venit princeps mundi huius, et in me non habet quicquam ideo meruit illam perdere.

Tertia ratio est ex parte nostri, quia iustum est, quod victus sit servus victoris, ut dictum est. Homo autem per peccatum servus erat diaboli io. 8, 34 s.: qui facit peccatum servus est peccati et ita subiectus diabolo, et obnoxius peccato. Christus autem solvit pretium pro peccato nostro. Ps.: quae non rapui, tunc exsolvebam. Sublata ergo causa servitutis, scilicet peccato, per Christum est homo liberatus.

Sciendum est autem, quod nulla alia satisfactio fuit conveniens. Homo enim erat debitor, unus autem bene potest satisfacere pro alio ex charitate. Nullus autem pro tota humana natura, quia non habet potestatem super illam. Nec etiam ipsum humanum genus sufficienter poterat satisfacere, quia totum erat peccato obnoxium. Nec etiam angelus, quia ista satisfactio est ad gloriam, quae excedit facultatem naturae angeli. Oportuit ergo esse hominem qui deberet satisfacere, et deum, qui solus habet potestatem super totum humanum genus, qui posset pro toto humano genere satisfacere. Per mortem ergo dei et hominis destruxit eum qui habet mortis imperium.

Consequenter cum dicit ut liberaret eos, etc., ponitur alia utilitas ex parte nostra.

Circa quod sciendum est, quod homo intantum est servus peccati, inquantum inducitur ad peccandum. Inter omnia vero duo sunt, quae inducunt ad peccandum efficacissime, scilicet praesentium bonorum amor male inflammans, praesentium etiam poenarum timor male humilians. De his ps. Lxxix, 17: incensa igni, quantum ad primum, et suffossa, quantum ad secundum. Haec autem duo in idem reducuntur, quia quanto quis amat bonum aliquod, tanto timet malum sibi contrarium. Ista sunt quibus homo ligatur et detinetur in peccato, magis tamen per timorem movetur, quam per amorem.

Unde videmus, quod saevae bestiae poenarum timore retrahuntur a maximis voluptatibus, et sic timor maxime ligat homines. Inter omnes autem, timor mortis est maximus. Est enim finis terribilium.

Unde si homo timorem istum superat, superat omnes; et hoc superato, superatur omnis amor mundi inordinatus.

Et ideo Christus per mortem suam fregit hoc ligamen, quia abstulit timorem mortis, et per consequens amorem vitae praesentis. Quando enim considerat homo, quod filius dei, Dominus mortis, mori voluit, non timet mori. Et inde est quod ante mortem Christi dicebat ille in eccli. Xli, 1: o mors, quam amara est memoria tua. Sed post mortem Christi clamat apostolus, phil. I, 23: desiderium habens dissolvi et esse cum Christo.

Unde matth. X, 28: nolite timere eos qui occidunt corpus, etc.. Dicit ergo ut liberaret eos, qui timore mortis obnoxii erant servituti, scilicet peccati, per totam vitam, quam nimis appetebant. Vel aliter: homo enim duplici servituti erat obnoxius, scilicet legis et peccati.

Unde act. Xv, 10 lex dicitur iugum, quod nec nos, nec patres nostri portare potuimus. Manus enim moysi erant graves, ex. C. Xvii, 12; gal. Iv, 5: ut eos qui sub lege erant redimeret. Erant enim obnoxii servituti peccati. Ab ista duplici servitute Christus nos liberavit. Differentia autem inter novum et vetus testamentum est timor, et amor. In novo est amor. Io. Xiv, 15: si diligitis me, mandata mea servate. Vetus autem fuit lex timoris. Rom. 8, 15: non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore.

Et ideo dicit ut liberaret eos qui timore mortis corporalis, quam infligebat lex, per totam vitam obnoxii erant servituti legis. Sed quaeritur cur statim non liberavit a morte, sed a timore mortis? respondeo. Dicendum est, quod statim liberavit nos a morte quantum ad causam, sed ab ipsa morte nondum, quamvis liberaverit a timore mortis. Cuius ratio est, quia si liberasset a morte corporali, homines servirent Christo tantum propter bonum corporale, et sic periret meritum fidei et spei; similiter etiam ipsae poenae sunt nobis meritoriae ad vitam aeternam. Act. Xiv, 21: per multas tribulationes, etc.. Et notandum, quod liberavit nos a timore mortis, primo ostendendo futuram immortalitatem, et ex hoc homo parvipendit mortem temporalem. I cor. Xv, 20: Christus resurgens primitiae dormientium, etc..

Secundo praegustando voluntarie mortem, ex quo promptiores efficimur ad subeundum mortem pro Christo. I pet. Ii, 21: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, etc..

Tertio aperiendo aditum ad gloriam, qui ante mortem suam non patebat, et ex hoc non solum non timemus mortem, sed desideramus eam. Phil. I, 23: desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, etc..

Consequenter cum dicit nusquam enim angelos apprehendit, probat apostolus utilitatem, quam mors Christi attulit. Et circa hoc tria facit.

Primo enim ostendit, quod Christus per mortem nos liberavit, quod probat ex conditione naturae passibilis quam assumpsit;
secundo concludit similitudinem, ibi unde debuit; tertio ostendit similitudinis utilitatem, ibi ut misericors fieret. Dicit ergo: ita dixi quod Christus per mortem suam liberavit nos a peccatis et morte. Nec est dubium, quod quantum ad conditionem naturae angelus maior est homine, sed quia angelus non fuit obnoxius servituti, nec dignus morte, ideo non assumpsit angelum. Quod si assumpsisset angelum, hoc utique fuisset propter dignitatem naturae; sed nusquam legimus quod assumpsit eum, sed tantum semen abrahae, id est, humanam naturam, non tamen idealem, sed in individuo et atomo, et ex semine abrahae. Matth. I, 1: filii abraham, etc.. Et hoc addit, ut iudaei qui gloriantur se esse de genere abrahae, magis venerentur Christum. Signanter vero dicit apprehendit, quia illud proprie dicitur apprehendi quod fugit. Non solum autem ipsa natura humana fugiebat a deo, sed etiam ipsi filii abrahae. Zac. Vii, v. 11: averterunt scapulam, etc.. Ista autem apprehensio naturae humanae in unitatem personae filii dei, naturam nostram supra modum exaltat; unde dicit chrysostomus: magnum revera et mirabile et stupore plenum est, carnem nostram sursum sedere, et adorari ab angelis et archangelis. Hoc ego saepius in mente versans excessum patior, magna de genere humano imaginans. Sed videtur quod magis debuerit naturam angelicam apprehendere quam humanam naturam: similitudo enim est ratio faciens ad congruitatem incarnationis divinae personae. In natura autem angelica invenitur expressior similitudo dei quam in humana, quia ipsa est signaculum similitudinis, ez. C. Xxviii, 12. Magis ergo videtur quod debuerit apprehendere angelum, quam semen abrahae. Praeterea: in natura angelica invenitur peccatum sicut in humana. Iob iv, 18: in angelis suis reperit pravitatem. Si ergo apprehendit naturam humanam ut liberaret eam a peccato, videtur quod multo magis apprehendere debuerit angelicam. Respondeo. Dicendum, quod assumptibilis dicitur aliqua natura a filio dei secundum congruentiam ad unitatem personae. Ista autem congruentia attenditur quantum ad duo, scilicet quantum ad dignitatem, ut illa natura sit assumptibilis, quae nata est attingere ipsum verbum per suam operationem, amando et cognoscendo ipsum, et quantum ad necessitatem, ut scilicet subiaceat peccato remediabili.

Primum et secundum sunt in humana natura, quae apta nata est deum amare et cognoscere, et peccatum ipsius remediabile fuit, et ideo est assumptibilis. Naturae autem angelicae licet adsit primum, deest tamen secundum; nam peccatum est irremediabile, non quidem ex gravitate culpae, sed ex conditione naturae seu status. Quod est hominibus mors, est angelis casus, ut dicit damascenus. Manifestum autem quod omnia peccata hominis, sive sint parva, sive sint magna, ante mortem sunt remissibilia, post mortem vero sunt irremissibilia et perpetuo manent, et ideo natura angelica inassumptibilis est. Et per hoc patet solutio ad obiecta, quia licet in natura angelica sit congruentia dignitatis, deest tamen congruentia necessitatis.

Deinde cum dicit unde debuit per omnia fratribus assimilari, ex praedictis concludit similitudinem, quasi dicat: quia ergo non apprehendit angelos, sed semen abrahae, ideo debuit per omnia assimilari fratribus. Per omnia inquam, in quibus sunt fratres, non in culpa, sed in poena, et ideo debet habere passibilem naturam.

Unde infra iv, 15: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato, quantum scilicet ad poenam, non tentationem culpae. Item sunt fratres quantum ad gratiam. I io. 3, 1: videte qualem charitatem dedit nobis Deus pater, ut filii dei nominemur et simus. Rom. 8, 29: quos praescivit et praedestinavit conformes fieri, etc..

Consequenter ponit utilitatem istius similitudinis, dum dicit ut misericors fieret, ubi duo facit,
quia primo ponit eam;
secundo exponit ipsam, ibi in eo enim, etc.. Nam Christus secundum quod mediator est, duplex habet officium. Unum quo praeponitur toti humano generi sicut iudex. Io. V, 27: potestatem dedit ei iudicium facere, etc.. Aliud per comparationem ad deum, apud quem pro nobis quasi advocatus interpellat, quia assistit vultui eius pro nobis, infra vii, 25 et i io. Ii, 1: advocatum habemus apud patrem iesum Christum, etc.. In iudice autem maxime desideratur misericordia, et praecipue a reis; in advocato desideratur fidelitas. In Christo autem insinuat apostolus illa duo esse per passionem eius. Humanum enim genus in Christo, inquantum est iudex, desiderabat misericordiam; inquantum advocatus, fidelitatem. Et ista duo exhibuit Christus per passionem.

Unde quantum ad primum dicit quod per passionem assimilatus est fratribus, ut misericors fieret. Sed numquid non fuit misericors ab aeterno? videtur quod sic, quia miserationes eius super omnia opera eius, ps. Cxliv, v. 9. Item, ab initio habuit misericordiam. Iob xxxi, 18: ab infantia crevit mecum miseratio. Respondeo. Dicendum est, quod miseratio dicitur quasi miserum cor super aliena miseria, et hoc est dupliciter. Uno modo per solam apprehensionem, et sic Deus sine passione nostram miseriam apprehendit. Ipse enim cognovit figmentum nostrum, ut dicitur in ps. Cii, 14. Alio modo per experientiam, et sic Christus potissime in passione expertus est miseriam nostram.

Et sic dicitur, ut qui erat misericors per apprehensionem nostrae miseriae, fieret misericors per experientiam. Is. Lviii, 9: clamabo et dicam: ecce adsum, quia misericors sum Dominus Deus tuus. Et inde est, quod misericordiam fecit, ut patet de muliere deprehensa in adulterio. Misericordiam docuit, matth. V, 7: estote misericordes, etc.. Misericordiam mandavit, matth. C. Xii, 7: discite quid est, misericordiam volo, et non sacrificium, etc.. Item ipse est fidelis advocatus.

Et ideo dicitur fidelis pontifex. Infra ix, v. 11: Christus assistens pontifex futurorum bonorum. Et requiritur quod sit fidelis. I cor. C. Xiv, 2: hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur. Et hoc totum, ut repropitiaret delicta populi, scilicet pro quo mortem sustinere voluit. Ipsa enim passio allegatio est, et fidelium interpellatio.

Deinde cum dicit in eo enim, etc., exponit istam utilitatem et continuatur sic, quasi dicat: non loquor de Christo inquantum Deus, sed inquantum est homo.

Et ideo in eo, idest, in illa natura quam assumpsit, ut experiretur in se nostram causam esse suam.

Unde dicit et tentatus et passus est; ideo potens est et eis qui tentantur auxiliari. Vel aliter: ideo factus est misericors et fidelis, quia in eo quod passus et tentatus est, habet quamdam convenientiam ad hoc quod misereatur. Et dicit tentatus, non a carne, sed ab hoste. Matth. Iv, 1: ductus est iesus in desertum a spiritu, ut tentaretur a diabolo. In ipso enim non fuit aliqua rebellio partis inferioris ad superiorem, sed passus est in carne pro nobis. I pet. Ii, 21: Christus passus est pro nobis, etc.. Et iv, 1: Christo ergo in carne passo, et vos eadem cogitatione armamini.


Thomae Aq - super Heb. 10