Thomae Aq - super Heb. 12

12

CAPUT 3

(He 3,1-6)

LECTIO 1: Epistola ad Hebraeos 3,1-6

Sicut supra dictum fuit, lex vetus ex tribus habuit auctoritatem, scilicet ex angelo, ex moyse, et ex aaron pontifice. Apostolus autem supra praetulit Christum auctorem novi testamenti angelis, per quos lex data fuit, hic intendit ipsum praeferre moysi, qui fuit promulgator, et quasi legislator veteris testamenti. Et circa hoc facit duo.

Primo enim praefert Christum moysi;
secundo concludit ex hoc, quod sit efficacissime obediendum Christo, ibi quapropter sicut.

Circa primum duo facit.

Primo praemittit dignitatem Christi;
secundo ostendit quid sit commune Christo et moysi, ibi amplioris.

Circa primum duo facit,
quia primo ponit conditionem eorum ad quos loquitur;
secundo ponit conditionem eius de quo loquitur, ibi considerate. Illos autem ad quos loquitur describit tripliciter.

Primo ex charitate.

Unde dicit fratres, quasi diceret: quia ex semine abrahae fratres estis et Christi, et inter vos ad invicem. Matth. Xxiii, 8: omnes vos fratres estis, etc.. Item fratres Christi.

Supra ii, 11: non confunditur eos vocare fratres. Hanc autem fraternitatem facit charitas. Ps. Cxxxii, 1: ecce quam bonum et quam iucundum, etc..

Secundo etiam describit eos ex sanctitate, cum dicit sancti. Et hoc propter sacramentorum perceptionem, qua sanctificamur a Christo. I cor. Vi, 11: sed abluti estis, sed sanctificati estis, etc..

Tertio describit eos ex vocatione, cum dicit vocationis caelestis participes. Ista autem vocatio dupliciter potest intelligi caelestis esse. Vel ratione finis, vel ratione principii. Ratione quidem finis, quia vocati sunt non ad terrena, sicut in veteri testamento, sed vocati sunt ad caelestia regna. I thess. Ii, v. 12: vocavit nos ad suum regnum et gloriam. I petr. Ii, 9: qui de tenebris vocavit in admirabile lumen suum. Ratione vero principii, quia non est ex meritis nostris, nec ex humana adinventione, sed sola caelesti gratia. Gal. I, 6: vocavit per gratiam suam. Rom. 8, 30: quos autem praedestinavit, hos et vocavit. Is. Xli, 2: qui suscitavit ab oriente iustum, vocavit eum, ut sequeretur se. Dicit autem participes, quia non solum iudaei vocati sunt ad gratiam fidei et novi testamenti, sed etiam gentes. Col. I, 12: dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine. Quia ergo estis in charitate, et sancti, et vocati ad caelestia, debetis libenter audire loqui de eo, per quem ista vobis proveniunt.

Consequenter describit illum de quo loquitur, cum dicit considerate. Infra c. Xii, 2: aspicientes in auctorem fidei et consummatorem iesum, etc.. Sed quem? apostolum, inquit, et pontificem confessionis nostrae iesum. Apostolus enim in sequentibus praefert Christum moysi et aaron, et ideo adscribit ei utriusque dignitatem; moysi, scilicet quia missus fuit a deo. Ps.: misit moysen servum suum. Aaron vero, qui pontifex fuit. Ex. Xxviii, 1: applica quoque ad te aaron, etc.. Christus autem excellentius missus fuit apostolus, quam moyses. Ex. Iv, 13: obsecro, Domine, mitte quem missurus es, quasi dicat: alium digniorem missurus es. Item ipse est pontifex et sacerdos. Ps. Cix, 5: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem melchisedech. Quasi ergo praemittit hic conditionem suam principalem, dicens unde, id est, ergo, fratres, considerate apostolum, quasi dicat: praetermittatis considerare illum apostolum, id est, missum moysen et pontificem aaron, et considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae, id est, illum quem nos confitemur. Hoc est enim necessarium ad salutem, ut confiteamur eum. Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Vel confessionis, id est, sacrificii spiritualis. Omnis enim sacerdos ordinatur ad sacrificia offerenda. Duplex autem est sacrificium, scilicet corporale vel temporale. Et ad hoc institutus fuit aaron. Aliud autem est sacrificium spirituale, quod est in fidei confessione. Ps. Xlix, 23: sacrificium laudis honorificabit me. Et ad istud sacrificium institutus est Christus, non ad tauros. Is. I, 11: holocausta arietum et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum nolui. Et paulo post, sequitur: ne offeratis ultra sacrificium frustra.

Deinde cum dicit qui fidelis, etc., comparat Christum moysi. De aaron infra facit mentionem specialem. Et ponit primo hic, ut dictum est, illud in quo conveniunt;
secundo, in quo Christus superat moysen, ibi amplioris enim gloriae. Commune Christo et moysi est fidelitas ad deum; et ideo dicit qui fidelis est. Ubi sciendum est, quod totum hoc, quod hic dicitur de moyse, fundatur super illud quod habetur num. Xii, 7, ubi Dominus ostendit excellentiam moysi, postquam iurgati sunt contra ipsum aaron et maria, ubi ponuntur haec verba, quae apostolus hic allegat. Ibi enim dicitur sic: at non talis servus meus moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est. Ubi, si bene attendimus, magis commendatur moyses, quam in aliquo loco bibliae.

Et ideo apostolus tamquam excellentissimum ad commendationem moysi hoc accipit. Hoc autem potest convenire et Christo et moysi. De moyse enim patet ex ipsa historia allegata. De Christo etiam intelligitur, quia ipse secundum quod homo, fidelis est ei qui fecit eum, scilicet deo patri, qui fecit eum, scilicet apostolum et pontificem, non secundum divinam naturam, quia sic non est factus, nec creatus, sed genitus, sed secundum humanam. Rom. I, 3: qui factus est ei ex semine david secundum carnem. Fidelis autem fuit deo patri, primo non attribuens sibi quod habebat, sed patri. Io. C. Vii, 16: mea doctrina non est mea.

Secundo quia gloriam eius quaerebat, non suam. Io. 8, 50: ego gloriam meam non quaero. Et vii, 18 dicitur: qui quaerit gloriam eius, qui eum misit, hic verax est, et iniustitia in illo non est.

Tertio, quia perfecte obedivit patri. Phil. Ii, 8: factus obediens usque ad mortem. Fidelis ergo est Christus ei qui fecit eum. Sicut et moyses, et hoc in omni domo eius, quae domus est universitas fidelium, de qua ps. Xcii, 7: domum tuam decet sanctitudo, Domine. Vel in omni domo eius, id est, in toto mundo non tantum in iudaea, sicut moyses. Is.: dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.

Deinde cum dicit amplioris enim gloriae, praefert Christum moysi, et hoc quantum ad duo.

Primo quantum ad potestatem;
secundo quantum ad conditionem, ibi et moyses. Commendando autem Christum, commendat ipsum habuisse honorem in omni domo, sicut moyses; sed quod Christus ipsum excellat ostendit. Ubi primo ponit rationem;
secundo manifestat, ibi omnis namque. Ratio autem apostoli est, quod maior gloria debetur illi qui fecit domum, quam illi qui eam inhabitat; Christus autem fabricavit domum. Ps. Lxxiii, 16: tu fabricatus es auroram et solem. Prov. Ix, 1: sapientia aedificavit sibi domum, id est, ecclesiam. Ipse enim Christus, per quem gratia et veritas facta est, tamquam legislator aedificavit ecclesiam. Moyses autem tamquam legis pronuntiator; et ideo solum ut pronuntiatori debetur gloria moysi.

Unde et resplenduit facies eius, de qua ex. Xxxiv, 29 et ii cor. 3, 7: ita ut non possent filii israel intendere in faciem moysi propter gloriam vultus eius. Continuatur ergo sic littera: tu dicis quod Christus est fidelis sicut moyses, quare ergo dimittemus ne consideremus? certe quia amplioris gloriae dignus est habitus prae moyse, quanto ampliorem gloriam habet Dominus domus qui fabricavit illam. Quasi dicat: etsi moyses multum sit honorabilis, tamen Christus honorabilior est, sicut fabricator domus, et sicut legislator principalis. Iob xxxvi, 22: ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus. Si ergo debetur gloria moysi, ampliori dignus est Christus. Ii cor. 3, 9: si ministratio damnationis in gloria est, multo magis ministerium iustitiae erit in gloria.

Consequenter probat minorem suae rationis, cum dicit omnis namque domus fabricatur ab aliquo. Minor autem est, quod Christus fabricavit domum istam; et hoc probat primo, quia omnis domus indiget fabricatore;
secundo, quia ista domus de qua loquitur, a Christo fabricata est, ibi qui autem omnia.

Primo ergo probat quod ista domus sicut et quaelibet alia indiget fabricatore, quia diversa non coniunguntur nisi ab aliquo uno, sicut patet de domo artificiali, in qua ligna et lapides, ex quibus composita est, uniuntur ab aliquo. Aggregatio autem fidelium, quae est ecclesia et domus dei, ex diversis collecta est, scilicet iudaeis et gentibus, servis et liberis.

Et ideo ecclesia sicut et omnis domus ab aliquo uniente fabricatur. Huius rationis ponit tantum conclusionem, supponens veritatem praemissarum ex facti evidentia. I pet. Ii, 5: ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domos spirituales, etc.. Eph. Ii, 20: superaedificati supra fundamentum apostolorum et prophetarum, etc..

Deinde cum dicit qui autem creavit omnia, Deus, probat quod Christus sit istius domus aedificator, ipse enim est Deus qui fecit omnia. Et si hoc intelligitur de toto mundo, planum est. Ps. Xxxii, 9: ipse dixit, et facta sunt, etc.. Est autem alia creatio spiritualis, quae fit per spiritum. Ps. Ciii, v. 30: emitte spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem, etc.. Et haec fit a deo per Christum. Iac. I, 18: voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae eius. Eph. Ii, 10: ipsius factura sumus, creati in Christo iesu in operibus bonis. Deus ergo istam domum, scilicet ecclesiam, ex nihilo, scilicet de statu peccati, in statum gratiae creavit.

Ergo Christus per quem fecit omnia supra i, 2: per quem fecit et saecula. Io. I, 3: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso, etc., est excellentior, utpote quia habet potestatem factoris, quam moyses, qui solum fuit pronuntiator.

Deinde cum dicit et moyses quidem, praefert Christum moysi quantum ad conditionem, et circa hoc duo facit.

Primo enim ponit rationem suam;
secundo manifestat eam, ibi quae domus. Ratio autem sua talis est: constat quod amplioris gratiae est Dominus et in domo propria, quam famulus et in domo Domini. Sed moyses est fidelis sicut servus et in domo Domini, Christus vero sicut Dominus et in domo sua, ergo, etc..

Circa quod sciendum est quod apostolus valde diligenter notat verba illa, scripta de moyse, in quibus duo dicuntur de ipso: vocatur enim servus, vocatur etiam fidelis non in domo propria, sed in domo dei nostri. Et quantum ad ista duo, praefert Christum moysi.

Primo enim ostendit quid conveniat moysi;
secundo quid conveniat Christo, ibi Christus vero tamquam filius. Dicit ergo quod moyses fidelis erat tamquam servus, id est, sicut fidelis dispensator. Matth. Xxv, 21: euge, serve bone et fidelis, quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam. Christus autem quodammodo servus est, scilicet secundum carnem, phil. Ii, v. 7: formam servi accipiens, sed moyses fuit famulus dei in verbis dei proponendis filiis israel. Ex quo patet, quod quia erat fidelis famulus, illa quae dicebat ordinabantur ad alium, scilicet ad Christum. Et hoc erat in testimonium eorum, quae dicenda erant. Io. V, 46: si crederetis moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit. Act. X, 43: huic omnes prophetae testimonium perhibent. Quia ergo erat famulus, ideo erat non in domo propria, sed in aliena; et quia ea quae dicebat erant in testimonium eorum quae dicenda erant de Christo, ideo moyses omniquaque minor fuit Christo.

Deinde cum dicit Christus vero, ostendit quid conveniat Christo, quia scilicet Christus non est sicut servus, sed tamquam filius in domo patris, et per consequens sua, quia haeres naturalis.

Supra i, 2: quem constituit haeredem universorum, etc. Ecclesia enim est domus Christi. Prov. Xiv, 1: sapiens mulier aedificat domum. Ps. Ii, 7: Dominus dixit ad me: filius meus es tu, etc.. Matth. 3, v. 17: filius meus dilectus, etc.. Est ergo non servus, sed filius, et in domo sua: sed moyses est servus, et in domo aliena. Io. 8, 35: filius manet in aeternum.

Deinde cum dicit quae domus sumus nos, ostendit quae sit ista domus. Ista domus sunt fideles, et sunt domus Christi, qui credunt in Christum. I tim. 3, v. 15: in domo dei, quae est ecclesia. Et etiam quia Christus habitat in ipsis. Eph. 3, v. 17: habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Haec ergo domus nos fideles sumus. Ad hoc autem, quod simus domus dei, quatuor oportet, quae requiruntur circa domum, quae non sunt in tabernaculo. Et ista tangit apostolus.
. Primo, quod spes nostra et fides sit certa et permanens: tabernaculum autem etsi sit firmum, tamen cito moveri potest. Et significat illos qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt; sed illi sunt domus, qui verbum dei retinent.

Et ideo dicit si retineamus fiduciam. Dictum est supra, quod fiducia est spes cum expectatione firma et sine timore. Ii cor. 3, 4: fiduciam talem habemus per Christum ad Deum.

Secundo quod sit ordinate disposita.

Et ideo dicit spei gloriam, id est, ad gloriam dei ordinatam, ita quod, contemptis aliis, gloriemur in spe gloriae. Ier. Ix, 24: in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me.

Tertio quod perseverans.

Unde dicit usque in finem. Matth. X, 22: qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Quarto quod sit firma, ut scilicet nulla adversitate moveatur.

Unde dicit firmam. Infra c. Vi, 18 s.: confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animae tutam et firmam.

13
(
He 3,7-11)

LECTIO 2: Epistola ad Hebraeos 3,7-11

Supra probavit apostolus, quod Christus est maioris excellentiae quam moyses, hic concludit quod magis est obediendum Christo. Et hoc facit per auctoritatem prophetae david in ps. Xciv. Ubi tria facit,
quia primo proponit auctoritatem, quae continet quamdam exhortationem;
secundo exponit eam, ibi videte, fratres; tertio ex auctoritate et expositione arguit, c. Iv, ibi timeamus ergo.

Circa primum tria facit.

Primo enim insinuat auctoritatem verborum sequentium;
secundo ponit exhortationem, quae est in auctoritate, ibi hodie si vocem; tertio ponit quamdam similitudinem, ibi sicut in exacerbatione, etc.. Auctoritas verborum est ex hoc, quod non sunt prolata humana adinventione, sed a spiritu sancto.

Unde dicit quapropter sicut dicit spiritus sanctus. Quasi dicat: Christus est amplioris gratiae quam moyses; ergo si audivimus moysen, non debemus obdurare corda nostra ad audiendum Christum. Ipse autem verba veteris testamenti allegat pro novo, ne credatur, quod tantum sint referenda ad vetus testamentum, imo etiam ad novum, et ad aliud tempus referri debent. Et sunt verba spiritus sancti, quia, ut dicitur ii pet. I, 21: non humana voluntate allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei homines. Ipse enim david dicit, ii reg. Xxiii, 2 de seipso: spiritus Domini locutus est per me. In hoc ergo ostendit auctoritatem esse veram, quia scilicet est a spiritu sancto, contra manichaeum.

Deinde cum dicit hodie si vocem, etc., ponit monitionem, ubi facit tria.

Primo enim describit tempus cum dicit hodie;
secundo subdit beneficium, ibi si vocem; tertio subiungit monitionem suam, ibi nolite obdurare. Tempus est hodie, scilicet tempus diei. Tempus enim legis veteris dicebatur nox, quia erat tempus umbrae. Infra x, 1: umbram enim habens lex futurorum bonorum. Sed tempus novi testamenti, quia repellit umbram noctis legis, dicitur dies. Rom. 13, 12: nox praecessit, dies autem appropinquavit. Dicitur etiam istud tempus dies, propter ortum solis iustitiae. Matth. Iii: vobis timentibus nomen meum orietur sol, etc.. Hunc diem non sequitur nox, sed clarior dies, quando scilicet ipsum solem iustitiae videbimus revelata facie in rota sua, quando ipsum videbimus per essentiam. Et in hac die exhibetur nobis beneficium. Nam sequitur si vocem eius audieritis, quia audimus vocem eius, quod non erat in veteri testamento, in quo audiebantur tantum verba prophetarum.

Supra i, 1 s.: olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime vero diebus istis locutus est nobis in filio. Is. Lii, 6: propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse qui loquebar ecce adsum. Cant. Ii, 14: sonet vox tua in auribus meis. In hoc enim exhibetur nobis beneficium tantum desideratum. Lc. Xix, 42: in hac die tua, quae ad pacem tibi, etc.. Si ergo tantum est beneficium, ecce monitio: nolite obdurare corda vestra. Cor durum sonat in malum. Durum est quod non cedit, sed resistit impellenti, nec recipit impressionem.

Et sic dicitur cor hominis durum, quando non cedit divinae iussioni, nec de facili recipit divinas impressiones. Eccli. C. 3, 27: cor durum male habebit in novissimo. Rom. Ii, 5: secundum duritiam tuam, et cor tuum impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae. Haec autem induratio ex duobus causatur. Ex uno quasi negative, scilicet ex deo non apponente gratiam. Rom. Ix, 18: cuius vult Deus miseretur, et quem vult indurat. Ex alio vero positive, et hoc modo indurat peccator seipsum, non obediendo deo, et non aperiendo cor suum gratiae. Zach. Vii, 12: cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem et verba, quae misit Dominus exercituum spiritu suo per manum prophetarum priorum. Nolite ergo obdurare corda vestra, id est, nolite corda claudere spiritui sancto. Act. Vii, 51: vos semper spiritui sancto restitistis.

Consequenter ponit similitudinem cum dicit: sicut in exacerbatione. Et haec est similitudo ex facto praeterito; nam fideles instruuntur de his, quae sunt agenda in novo testamento ex iis quae facta sunt in praeterito, secundum illud rom. C. Xv, 4: quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Facit autem duo circa hoc,
quia primo proponit exemplum in generali, ponendo culpam;
secundo in speciali, ibi ubi tentaverunt me, etc.. Ut autem sequamur expositionem apostoli, oportet ponere in ista littera sensus, qui conveniunt expositioni. Legimus autem inter alias duas culpas filiorum israel gravissime punitas. Una fuit inobedientiae quam habuerunt in facto exploratorum: de quo num. 13 et xiv. Pro quo facto indignatus Dominus voluit totum populum delere.

Unde iuravit quod nullus intraret terram promissionis, exceptis duobus, scilicet caleb et iosue. Istud autem vocat specialiter exacerbationem, quia licet per alia peccata offendissent deum, tamen per illud exacerbaverunt ipsum, quia sicut fructus acerbus, qui opponitur maturo, non est aptus ad cibum, sic tunc ira dei fuit inflexibilis. Ps. Lxxvii, 40: exacerbaverunt eum in deserto, et tentaverunt eum in inaquoso. Bar. Iv, 7: exacerbastis eum qui fecit vos. Aliud peccatum fuit peccatum tentationis. Frequenter enim tentaverunt deum, quia quandoque pro aqua, quandoque pro carnibus, quandoque vero pro pane: ita quod decies tentaverunt ipsum. Num. Xiv, 22: tentaverunt me iam per decem vices. Iob xix, 3: en decies confunditis me.

Et ideo dicit secundum diem tentationis. Posset autem aliquis putare quod idem esset peccatum exacerbatio et tentatio, ita quod vellet apostolus dicere: nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione, quae fuit in die tentationis.

Sed hoc est contra expositionem apostoli. Ideo dicendum est sic: nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione, et iterum sicut in die tentationis, ita quod sint duo peccata.

Unde ps. Lxxvii, v. 41: conversi sunt, et tentaverunt deum, et sanctum israel exacerbaverunt.

Consequenter prosequitur culpas in speciali, cum dicit ubi tentaverunt me patres vestri, etc.. Et circa hoc duo facit,
quia primo ponit peccatum tentationis;
secundo peccatum exacerbationis, ibi et dixi semper.

Circa primum tria facit.

Primo enim ponit peccatum tentationis;
secundo ostendit eius gravitatem, ibi probaverunt; tertio ponit poenam, ibi propter quod offensus fui. Dicit ergo, quod in eis fuit peccatum tentationis in deserto, quia ibi tentaverunt me patres vestri: et loquitur in persona Domini. Ubi sciendum est, quod tentare est experimentum sumere de re quam quis ignorat.

Unde quod quis tentat deum, procedit ex infidelitate. Sed sciendum est quod aliquando aliquis tentat deum, non cum intentione tentandi et experiendi, verumtamen se habet ad modum tentantis. Qui enim utitur re sua propter utilitatem, non tentat proprie: puta si aliquis fugiens currat super equum suum, et si tentat, non tamen cum intentione tentandi. Sed quando ad nihil utile est quod facit, tunc tentat. Item si aliquis exponat se alicui periculo compulsus necessitate, sub spe divini auxilii, non tentat deum. Si autem sine aliqua necessitate, tunc tentat deum.

Et sic dicit ipse, matth. Iv, 7: non tentabis dominum deum tuum, quia necessitas nulla erat quod mitteret se deorsum. Sic isti tentaverunt dominum, quia dubitaverunt de potestate dei, clamantes contra moysen, ac si Deus non posset eis dare cibum, cum potentiam suam in maioribus experti fuissent: et ideo erat peccatum infidelitatis, quod est maximum.

Deinde ponitur gravitas culpae, cum dicit probaverunt me, etc.. Quanto enim aliquis maiora beneficia dei recipit, et maiorem certitudinem divinae potestatis habet, et postmodum dubitat, tanto gravius peccat. Isti vero viderunt signa et prodigia in terra aegypti, apertionem maris et alia miracula, et tamen non crediderunt.

Unde num. Xiv, 22: homines qui viderunt maiestatem meam, et signa quae feci in aegypto et in solitudine, et tentaverunt me iam decem vices, etc..

Et ideo dicit probaverunt, id est, experiri voluerunt, et viderunt, id est, experti sunt, opera mea, id est, effectus qui non poterant esse, nisi virtutis infinitae esset ille qui opera faciebat. Et hoc totum non uno die, sed quadraginta annis, quibus scilicet manserunt in deserto, quia semper habuerunt manna et columnam ignis et nubis; vel probaverunt quod viderunt me, quia scilicet in nulla defeci eis. Illud tamen quod dicit, quadraginta annis, secundum intentionem apostoli refertur ad priora, sed secundum intentionem psalmistae refertur ad sequentia, ut dicatur quod offensus vel infensus ei fuit quadragesimo anno.

Et sic habet littera hieronymi.

Deinde cum dicit propter quod offensus fui, ponitur poena peccati: et est duplex littera, scilicet offensus, vel proximus, et idem est. Propter quod, id est, propter peccatum, fui offensus, id est, indignatus, non quod ira sit in deo, nisi similitudinarie, quia punit sicut iratus: de qua poena frequenter habetur in ex. Xxii: dimitte me, ut irascatur furor meus, etc., et in lib. Numerorum. Saepe enim prostrati sunt.

Unde 1Co X, 5 agit de poena istius peccati. Vel proximus fui, scilicet puniendo ipsos. Quando enim Dominus subvenit bonis, et punit malos, tunc est prope ipsos; sed quando dissimulat peccata hominum propter poenitentiam, et dissimulat afflictionem iustorum, ut crescat ipsorum meritum, tunc videtur etiam longe. Iob xxii, 14: nubes latibulum eius, nec nostra considerat, et circa cardines caeli perambulat. Vel proximus, quantum ad divinam misericordiam, quia hoc ipsum, quod punit eos temporaliter, magnum misericordiae signum est. Augustinus: hic ure, hic seca, ut in aeternum parcas.

Deinde cum dicit et dixi, etc., ponit peccatum exacerbationis in speciali. Et hoc patet per hoc quod infra dicitur quibus iuravi non introire, etc.. Et circa hoc facit duo.

Primo enim ponit culpam;
secundo subdit poenam, ibi quibus iuravi in ira mea, etc.. Culpam autem duplicem ponit. Una est in obstinatione in malo; alia est in recessu a bono. Et istam ponit, ibi ipsi vero non cognoverunt vias meas. Dicit ergo: ego sic fui eis proximus, scilicet puniendo eos. Et dixi, scilicet praevisione aeterna, hi errant corde semper. Deut. C. Xxxi, 27: semper contentiose egistis contra dominum. Ier. 13, 23: si potest aethiops mutare pellem suam, etc.. Sic ergo uno modo aliquis exacerbat deum quando obstinate adhaeret malo; alio modo, quando contemnit bonum.

Unde dicit ipsi vero non cognoverunt vias meas, hoc est, non quantum ad simplicem ignorantiam, sed ad affectatam, ut sit sensus: non cognoverunt, id est, cognoscere noluerunt. Iob c. Xxi, 14: scientiam viarum tuarum nolumus. Ps. Xxxv, 3: noluit intelligere ut bene ageret. Vel non cognoverunt, id est, non approbaverunt, sicut dicit apostolus ii tim. Ii, v. 19: cognovit Dominus qui sunt eius.

Consequenter ostendit poenam cum dicit quibus iuravi. In quo verbo ponit immobilitatem, in hoc quod vult iuramenta firma. Quando enim Deus vel angelus inveniuntur iurare, signum est immobilitatis eius de quo iuravit. Ps. Cix, 5: iuravit Dominus, et non poenitebit eum, etc.. Verumtamen aliquando non iurat nisi sub conditione, quia scilicet si non poeniteant, haec mala evenient eis. Ponit etiam quod poena ista non est ad comminationem, sed magis ad exterminationem, quia dicit in ira. Ps. Vi, 1: Domine, ne in ira tua corripias me. Iuravit ergo in ira si introibunt in requiem meam. Constructio est defectiva ad modum irati, qui truncat verba sua. Et accipitur ly si pro non, id est, non introibunt in requiem meam. Est autem triplex requies. Una est temporalis, de qua Lc Xii, 19: habes multa bona reposita in annos plurimos, requiesce, etc.. Secunda est requies conscientiae. Eccli. Li, 35: modicum laboravi, et inveni requiem multam.

Tertia est requies gloriae aeternae. Ps. Iv, 8: in pace in idipsum dormiam et requiescam. Potest ergo exponi illud, quod dicitur hic de qualibet istarum, ut dicatur: ipsi vero nec in requiem terrae promissionis, nec in requiem conscientiae, nec in requiem fruitionis aeternae introierunt.

14
(
He 3,12-19)

LECTIO 3: Epistola ad Hebraeos 3,12-19

Supra apostolus per auctoritatem psalmistae ostendit, quod firmiter obediendum est Christo. In auctoritate vero posuit tria, monitionem, culpam, et poenam; hic exponit ista tria per ordinem.

Primum facit hic, videte; secundum, ibi quidam; tertium, ibi quibus autem iuravit. In admonitione vero sunt duo, scilicet ipsa monitio, et ipsius monitionis conditio.

Unde ista duo exponit.

Primo primum, hic;
secundo secundum, ibi participes enim Christi. In prima vero admonitione ad duo hortatur, scilicet ad sollicitam considerationem;
secundo ad mutuam admonitionem, ibi sed adhortamini. Dicit ergo videte. Unusquisque enim in se debet considerare in quo statu sit. Gal. Vi, 4: opus suum probet unusquisque. Ier. Ii, 23: vide vias tuas in convalle. Videte ergo, fratres, quantum ad quemlibet in se, quia quilibet est pars societatis, et unicuique mandavit Deus de proximo suo, eccli. Xvii, 12. Videte, id est, probate unus alium, ne forte sit in aliquo vestrum, etc., quasi dicat: multi inter vos sunt in statu perfecto, tamen propter fragilitatem et arbitrii libertatem posset esse malum in aliquo vestrum. Iob iv, 18 s.: ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem, quanto magis hi qui habitant domos luteas, et terrenum habent fundamentum? io. Vi, 71: nonne ergo duodecim vos elegi, et unus ex vobis diabolus est? non ergo aliquis sit tantum sollicitus de se; sed etiam de quolibet suae societatis. Sed quid? ne sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis. Ecce malum de quo loquitur apostolus, scilicet cor incredulum, id est, non firmum in fide, in quo consistit malitia animae: quia sicut bonum animae est in adhaerendo deo ps. Lxxii, 27: mihi autem adhaerere deo bonum est, quod scilicet est per fidem ita recedere a deo per incredulitatem est malum hominis. Ier. Ii, 19: scito et vide, israel, quia malum et amarum est reliquisse te dominum, etc..

Et ideo dicit discedendi, quia per incredulitatem recedit a deo vivo. Ier. Ii, 13: me dereliquerunt fontem aquae vivae. Dicit autem a deo vivo, quia et est vita in se et est vita animae. Io. I, 4: in ipso vita erat. Quod ideo dicit, ut ostendat quod per recessum a deo, homo incurrit mortem spiritualem. Sed si inveniatur istud malum in aliquo, numquid desperandum est? non, sed magis debet exhortari, id est, admoneri: ideo dicit sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, id est, continue scilicet discutiendo conscientiam suam, et inducendo ad bonum, donec hodie cognominatur, id est, donec durat praesens tempus gratiae, quod est totum sicut unus dies. Io. Ix, 4: me oportet operari opera eius qui misit me, donec dies est. Et hoc ideo ut non obduretur aliquis ex vobis fallacia peccati. Sicut enim supra dictum est cor obduratur per obstinationem in malum. Sed per hoc aliquis firmiter inhaeret peccato, quia fallitur. Naturale enim est appetitui adhaerere bono; sed recedit a bono, quia decipitur. Prov. Xiv, 22: errant qui operantur malum; et prov. 13, 13, secundum aliam litteram: animae dolosae errant in peccatis. Sap. V, 6: ergo erravimus a via veritatis.

Consequenter cum dicit participes, etc., exponit conditionem monitionis, quasi dicat: ista conditio magis est efficax quam illa, quia illi tantum audierunt, nos autem participes facti sumus Christi. Et loquitur proprie, quia in veteri testamento erat tantum auditus, nec conferebatur gratia ex opere operato; sed in novo testamento et est auditus fidei et datur gratia ipsi operanti.

Unde sumus facti participes Christi. Io. I, 16: de plenitudine eius accepimus omnes. Sumus autem participes gratiae, primo per susceptionem fidei. Eph. 3, 17: habitare Christum per fidem in cordibus vestris.

Secundo per sacramenta fidei. Gal. 3, 27: quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis.

Tertio per participationem corporis Christi. I cor. X, 16: panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? sciendum autem quod duplex est participatio Christi. Una imperfecta, quae est per fidem et sacramenta; alia vero perfecta, quae est per praesentiam et visionem rei; primam iam habemus in re, sed secundam in spe. Tamen cum hoc spes habet hanc conditionem, scilicet si perseveramus.

Unde dicit si tamen initium, etc.. Quicumque enim in Christo baptizatur, suscipit quamdam novam naturam, et formatur quodammodo Christus in ipso. Gal. Iv, 19: filioli mei, quos iterum parturio donec formetur in vobis Christus. Hoc quidem in nobis vere perficietur in patria, sed hic tantum initium, et hoc per fidem formatam, quia informis mortua est. Iac. Ii, 20: fides sine operibus mortua est.

Unde ista non est nobis initium participationis Christi, sed fides formata. Infra xi, 1: est autem fides sperandarum substantia rerum, id est, fundamentum, et quasi initium. Dicit ergo: sumus participes Christi, si tamen tenemus usque in finem firmum initium substantiae eius, scilicet fidem formatam. Sed contra: videtur quod timor magis sit initium, quia dicit ps. Cx, 9: initium sapientiae timor Domini. Respondeo. Dicendum est, quod fides formatur per charitatem. Charitas autem non est sine timore casto.

Et ideo fides formata semper habet timorem istum secum annexum.

Unde et fides et timor sunt initium. Illud autem quod addit dum dicitur, hodie, etc., totum expositum est.

Deinde cum dicit quidam enim audientes, exponit quod dixerat de culpa illorum, quasi dicat: vos estis effecti participes Christi, si non obduraveritis corda vestra sicut isti qui audierunt, sed exacerbaverunt, sed non universi, id est, non tamen omnes. Duo enim, scilicet caleb et iosue, permanserunt, ut habetur num. Xiv, 6, et alios etiam confortabant. Et per hoc datur intelligi, quod cum non tota ecclesia cadat, sed tantum aliqui, licet plures, quod nihilominus mali punientur, sed non boni, sicut in illis duobus. Iii reg. C. Xix, 18: reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua sua baal. Rom. Xi, 5: reliquiae secundum electionem dei salvae factae sunt.

Deinde cum dicit quibus autem, etc., exponit illud quod dixerat de poena. Et primo illud quod dixerat offensus fui;
secundo illud quod dixerat iuravi in ira, etc., ibi quibus autem iuravit, etc.. Dicit ergo quibus autem offensus est quadraginta annis? nonne, etc.. Ex quo patet, quod istud quod supra dixit, quadraginta annis, refertur ad illud offensus fui.

Unde dicit, quod fuit eis offensus per illos quadraginta annos.

Unde sciendum est, quod omnes qui egressi sunt de aegypto, mortui sunt in deserto, sicut dicitur ios. V, 4. Non tamen omnes prostrati sunt; sed aliqui vel a deo, sicut quando aperta est terra, et deglutivit dathan et abiron, sicut dicitur in ps. Cv, 17, et de hoc habetur num. Xvi, 31 ss.. Aliqui vero prostrati sunt a moyse, sicut patet in conflatione vituli, sicut patet ex. Xxxii, 16. Aliqui vero ab hostibus, sicut patet in pluribus locis. Et ista satis habentur 1Co X, 1 ss.. Aliqui vero morte propria mortui sunt. Non ergo omnes prostrati sunt.

Unde non fuit poena generalis, sed poena specialis fuit. Et nullus praeter illos duos qui dicti sunt, introierunt terram promissionis. Et de ista terra dicit quibus autem iuravit, id est firmiter statuit, non introire in requiem, nisi illis qui fuerunt increduli, verbis scilicet exploratorum? unde patet, quod propter incredulitatem non potuerunt intrare in requiem ipsius; et propter hoc dicit videmus, quia experti sunt, quod propter incredulitatem suam non potuerunt intrare. Vel videmus nos, scilicet per poenam illam, quae dicta est, quia non potuerunt, etc..


Thomae Aq - super Heb. 12