Thomae Aq - super Heb. 20

20

CAPUT 6

(He 6,1-6)

LECTIO 1: Epistola ad Hebraeos 6,1-6

Supra apostolus fecit mentionem de pontificatu Christi secundum ordinem melchisedech, et ostendit tarditatem eorum quibus scribebat, hic redit ad suum propositum. Et circa hoc tria facit quia primo aperit intentionem suam;
secundo ostendit eius difficultatem, ibi et hoc faciemus; tertio declarat intentionem, ibi confidimus.

Circa primum duo facit quia primo manifestat suum propositum;
secundo exponit quod dicit, ibi non rursum. Propositum suum est quod, praetermissis his quae pertinent ad inchoationem doctrinae Christianae, vult prosequi alia altiora.

Unde dicit: iam dictum est, quod perfectis opus est solido cibo, quapropter intermittentes sermonem inchoationis doctrinae Christi, per quam Christus inchoat esse in nobis, quod est per doctrinam fidei. Eph. C. 3, 17: habitare Christum per fidem in cordibus nostris. Feramur ad perfectionem, id est, ad ea quae spectant ad perfectionem doctrinae Christi. I cor. 13, 11: quando factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli.

Hoc autem secundum glossam ad duo referri potest, scilicet vel ad intellectum, ut scilicet ex quo homo provectus est, debet intermittere puerilia et vacare perfectis. I cor. C. Ii, 6: sapientiam loquimur inter perfectos. Vel ad effectum. Et est sensus, quod non semper est standum in sensu incipientium, sed oportet tendere ad statum perfectorum. Gen. C. Xvii, 1: ambula coram me, et esto perfectus. Hic est duplex obiectio. Et primo, de hoc quod dicit intermittentes inchoationem, quia numquam debet intermitti inchoatio. Ps. Lxxvi, 10: et dixi: nunc coepi. Iob c. Xxvii, 6: iustificationem quam coepi tenere non deseram. Respondeo. Dicendum est, quod contingit dupliciter intermittere inchoationem. Vel quantum ad aestimationem, et sic semper debet homo esse sicut incedens et tendens ad maiora. Phil. 3, 12: non quod iam coeperim, aut quod iam perfectus sim. Vel quantum ad progressum ad perfectionem, et sic semper debet niti homo transire ad statum perfectum. Phil. 3, 13: quae retro sunt obliviscens, ad ea quae priora sunt me extendens. In via enim dei non progredi, ait bernardus, est regredi. Alia obiectio est de hoc quod dicit feramur ad perfectionem.

Perfectio enim consistit in consiliis. Matth. Xix, 21: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia, etc.. Non omnes autem tenentur ad consilia; igitur. Respondeo. Dicendum est, quod duplex est perfectio. Una, scilicet exterior, quae consistit in actibus exterioribus, qui sunt signa interiorum, sicut virginitas, voluntaria paupertas. Et ad hanc non omnes tenentur. Alia est interior, quae consistit in dilectione dei et proximi. Col. 3, 14: charitatem habete, quod est vinculum perfectionis. Et ad perfectionem huiusmodi non omnes tenentur, sed omnes tenentur ad eam tendere, quia si quis nollet plus diligere deum, non faceret quod exigit charitas. Dicit autem feramur, et hoc secundum impulsionem a spiritu sancto. Rom. 8, 14: qui spiritu aguntur, hi filii dei sunt. Vel sicut portati a deo, qui portat infirmitatem nostram. Is. Xlvi, 3: audite me, domus iacob, et omne residuum domus israel, qui portamini a meo utero. Vel sicut portati ab invicem. Gal. Vi, 2: alter alterius onera portate.

Deinde cum dicit non rursum, exponit quod dixit, et intendit ostendere quae sunt illa quae faciunt ad inchoationem doctrinae Christi. Et utitur similitudine. Per fidem enim anima aedificatur in spirituali aedificio. Sicut ergo in corporali aedificio, primo ponitur fundamentum, ita hic prima rudimenta doctrinae Christi sunt quasi fundamenta. Sed contra: quia infra xi, 1, ponitur fides esse fundamentum; fides autem una est. Eph. C. Iv, 5: unus Dominus, una fides, unum baptisma. Hic autem ponit sex fundamenta; ergo videtur quod male. Respondeo. Dicendum est, quod fides fundamentum est virtutum. Ista autem, quae ponit hic, sunt fundamenta doctrinae Christi. Et dicit non rursum iacientes fundamentum, etc., quasi ita firmiter ponamus quod non oporteat iterato ponere. Vel quia dudum posuistis, et non oportet iterare. Multum autem signanter ordinat ista apostolus. Sicut enim in via generationis et cuiuscumque motus, prius est recessus a termino a quo et post accessus ad terminum ad quem, ita dicit hic, quia poenitentia est recessus a peccato, et sic est quasi quoddam fundamentum in ista vita. Nemo enim, secundum augustinum, suae voluntatis arbiter, potest novam vitam inchoare, nisi poeniteat eum praeteritae.

Unde Dominus in principio praedicationis dicit: poenitentiam agite, matth. Iv, 17.

Et ideo dicit poenitentiae ab operibus mortuis. Opera enim mortua dicuntur, vel quae secundum se sunt mortua, vel quae sunt mortificata. Res dicitur viva, quando habet officium propriae virtutis, a quo cum deficit, dicitur mortua. Opera enim nostra sunt ordinata ad beatitudinem, quae est finis hominis.

Et ideo quando non ducunt ad beatitudinem, nec ordinari possunt, dicuntur mortua: et haec sunt opera facta in peccato mortali. Infra ix, 14: sanguis Christi, qui per spiritum sanctum obtulit seipsum immaculatum deo, emundabit conscientias nostras ab operibus mortuis. Opera vero facta in charitate per peccatum mortificantur; unde non habent virtutem, ut mereantur vitam aeternam. Ez. 18, 24: omnes iustitiae eius quas fecerat, non recordabuntur. Poenitentia vero facit, quod ista reviviscunt: unde tunc iterum reputantur ad vitam aeternam. In accessu vero ad terminum primo est fides, et ideo dicit fundamentum fidei ad deum. Proprium autem fidei est, quod credat homo et assentiat non visis a se, sed testimonio alterius. Hoc autem testimonium vel est hominis tantum: et istud non facit virtutem fidei, quia homo et fallere et falli potest. Vel istud testimonium est ex iudicio divino: et istud verissimum et firmissimum est, quia est ab ipsa veritate, quae nec fallere, nec falli potest.

Et ideo dicit, ad deum, ut scilicet assentiat his quae Deus dicit. Io. C. Xiv, 1: creditis in deum, et in me credite.

Secundo, in isto processu sunt sacramenta fidei. Haec autem sunt duo sacramenta intrantium; de his enim tantum agit hic apostolus. Et ista sunt baptismus primum, per quem regeneramur, et secundum est confirmatio, per quam confirmamur. Quantum ad primum dicit baptismatum. Sed contra eph. Iv, 5: una fides, unum baptisma. Non ergo plura sunt baptismata. Respondeo. Dicendum est, quod triplex est baptismus, scilicet fluminis, flaminis, et sanguinis; sed duo ultima non habent vim, nisi referantur ad primum, quia illa oportet habere in proposito, si non adsit facultas, in habentibus usum liberi arbitrii.

Et ideo non sunt tria sacramenta; sed unum sacramentum, per quod regeneramur ad salutem. Io. 3, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, etc.. Inter ista vero baptismus sanguinis plus habet de effectu baptismi, si tamen primum fuerit in proposito, vel contrarium non teneatur in mente, sicut patet de innocentibus, qui non erant in opposita dispositione. Baptismus enim virtutem habet ex merito passionis Christi. Rom. Vi, 3: quicumque baptizati sumus in Christo iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Sicut ergo qui baptizatur, conformatur morti Christi sacramentaliter, ita martyr realiter.

Et ideo istud baptisma habet totum effectum baptismi, quantum ad hoc quod purgat omnem culpam et poenam peccati, non tamen imprimit characterem aliquem.

Et ideo si recipiens martyrium sine baptismo aquae resurgeret, esset baptizandus. Poenitentia vero non tantum habet de effectu baptismi, quia non tollit omnem poenam, licet tollat culpam. Sicut autem martyr conformat se morti Christi per exteriorem passionem, ita poenitens per interiorem. Gal. C. V, 24: qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Ideo potest esse tanta, quod tolleret omnem culpam et poenam, sicut patet in latrone et magdalena.

Unde poenitentia dicitur baptismus, inquantum supplet baptismi vicem. Et quia non licet illud iterari, ideo instituta est poenitentia. Ista ergo dicuntur baptismata, quia habent effectum baptismi; sed tantum unum baptisma, quia non agunt nisi illud habeatur in proposito. Secundum sacramentum intrantium est in ipsa manuum impositione. Ideo dicit impositionis quoque manuum. Haec autem est duplex. Una est miracula faciens, sicut quando Christus per manus impositionem curabat infirmos Lc Iv, 40: singulis manus imponens curabat eos et haec non est sacramentalis. Alia est sacramentalis, et haec est duplex. Una in sacramento ordinis. I tim. V, 22: manus nemini cito imposueris. Alia est in sacramento confirmationis ad renovationem. Tit. 3, 5: per lavacrum regenerationis et renovationis spiritus sancti, etc.. In confirmatione enim datur spiritus ad robur, ut scilicet audacter homo confiteatur nomen Christi coram hominibus. Sicut enim in esse naturae prius generatur homo, et postea augetur et roboratur, ita in esse gratiae.

Tertio sequitur terminus motus, ad quem motus terminatur, et ille est duplex. Duo enim expectamus: primum est resurrectio corporum et ista est fidei fundamentum, quia sine hac inanis est fides nostra, 1Co C. Xv, 14. Ideo dicit de resurrectione mortuorum. Item expectamus remunerationem, quae fiet per iudicem. Eccle. Xii, 14: cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium.

Et ideo dicit iudicii aeterni, non quod illud iudicium duret per mille annos, sicut voluit lactantius, sed totum erit in momento. Sed dicitur aeternum, quia sententia quae ibi dabitur, in aeternum durabit. Matth. Xxv, 46: ibunt hi in supplicium aeternum: iusti autem in vitam aeternam. Et sciendum est, quod omnia ista, quae dicit se velle hic tractare, sunt quasi quaedam rudimenta fidei.

Unde praedicat ea novitiis act. Xvii, 18 ss. Et in multis aliis locis.

Deinde cum dicit et hoc faciemus, ostendit difficultatem propositi sui exequendi: difficile enim est, et in se, et respectu auditorum.

Unde tria facit.

Primo innuit, quod in hoc potissime indigeat divino auxilio;
secundo subdit quorumdam imbecillitatem, ibi impossibile est enim; tertio adducit quamdam similitudinem, ibi terra enim. Dicit ergo: feramur ad perfectum, et hoc faciemus, siquidem permiserit Deus. Minus autem dicit, et plus significat. Nam non est tantum necessarium quod Dominus permittat, sed oportet quod omnia faciat. Sap. Vii, 16: in manu dei nos et sermones nostri.

Et ideo debet omnia ponere sub confidentia divini auxilii. Io. Xv, 15: sine me nihil potestis facere. Iac. Iv, 15: pro ut dicatis, si Deus voluerit, et si vixerimus faciemus.

Deinde cum dicit impossibile est, ostendit imbecillitatem eorum: erant enim imbecilles ad audiendum. Sicut in corporalibus nullus status est ita periculosus, sicut recidivantium, ita in spiritualibus, qui post gratiam cadit in peccatum, difficilius surgit ad bonum. Et circa hoc facit tria: primo proponit bona quae perceperant;
secundo difficultatem causatam in eis ex recidivo, ibi et prolapsi sunt; tertio assignat rationem, ibi rursus crucifigentes. Bona autem quaedam sunt praesentia, quaedam vero futura. Ipsi vero in praesenti habuerunt spiritualem regenerationem, et quantum ad hoc dicit illuminati, scilicet per baptismum. Et congrue dicitur baptismus illuminatio, quia baptismus est principium regenerationis spiritualis, in qua intellectus illuminatur per fidem. Eph. V, v. 8: eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Habent etiam bonorum dei participationem, et quantum ad hoc dicit et gustaverunt donum caeleste. Donum istud est gratia, et dicitur caeleste, quia a caelis Deus eam dat. Ps. Lxvii, 19: dedit dona hominibus, et iac. C. I, 17: omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum. Est etiam in eis participatio divinae bonitatis. Ii pet. I, 4: per quem, scilicet Christum, maxima nobis et pretiosa promissa donavit. Ideo dicit participes facti spiritus sancti. Omnia enim dona dantur ex amore: et ideo istam participationem attribuit spiritui sancto. Est autem participare, partem capere. Solum autem Christus spiritum sanctum habuit ad plenitudinem. Io. 3, 34: non enim ad mensuram dat Deus spiritum. Alii enim sancti de eius plenitudine receperunt, et participes facti sunt, non quidem substantiae, sed distributionum eius.

Supra ii, 4: et variis spiritus sancti distributionibus. I cor. Xii, 4: divisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus, etc.. Item in praesenti habuerunt doctrinae eruditionem. Et quantum ad hoc dicit gustaverunt nihilominus bonum dei verbum. Verbum istud dicitur bonum, quia est verbum vitae aeternae. Io. Vi, 69: Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes. Ps. Cxviii, v. 103: quam dulcia faucibus meis eloquia tua. Dicit autem gustaverunt, quia non solum illuminat intellectum, sed etiam reficit affectum, in quo est quaedam saporatio. Ps. Xxxiii, 8: gustate et videte, quoniam suavis est Dominus. Bona autem futura habuerunt in spe. Rom. 8, 24: spe salvi facti sumus.

Et ideo dicit virtutesque saeculi venturi. Horum autem quaedam habent non solum in spe, sed etiam in quadam inchoatione, et illae sunt dotes animae, scilicet visio, tentio et fruitio, et illa habentur in quadam inchoatione, inquantum fides, spes et charitas, quae istis respondent, habentur in praesenti. Alia autem sunt bona, quae solum habentur in spe, ut dotes corporis, scilicet subtilitas, agilitas, impassibilitas, claritas.

Consequenter cum dicit et prolapsi sunt, ostendit difficultatem ad resurgendum, causatam ex casu. Ubi notandum est, quod non dicit lapsi simpliciter, sed prolapsi, id est, totaliter lapsi: quia si lapsi tantum essent, non ita difficile foret resurgere. Prov. Xxiv, 16: septies in die cadit iustus, et resurgit. Quod si diceret apostolus illos qui prolapsi sunt impossibile esse resurgere, tunc posset dici, quod in hoc notat maximam difficultatem resurgendi, scilicet et propter peccatum, et propter superbiam, sicut patet in daemonibus. Sed quia dicit illos, qui semel prolapsi sunt non posse rursus renovari ad poenitentiam, nec est aliquod peccatum in hoc mundo, a quo non possit homo poenitere, ideo aliter est intelligendum.

Unde sciendum est, quod ex hoc loco sumpsit novatus quidam, qui fuit presbyter ecclesiae romanae, occasionem errandi. Voluit enim, quod nullus post baptismum posset ad poenitentiam resurgere. Sed ista positio falsa est, sicut dicit athanasius in epistola ad serapionem, quia ipse paulus recepit incaestuosum corinthium, sicut patet ii cor. Ii, 5 ss., et similiter gal. Iv, 19, quia dicit: filioli mei, quos iterum parturio, etc.. Est ergo intelligendum, sicut dicit augustinus, quod non dicit quod impossibile est poenitere, sed quod impossibile est rursus renovari, id est baptizari. Tit. 3, 5: per lavacrum regenerationis et renovationis, etc.. Numquam enim posset homo sic poenitere, quod posset iterum baptizari. Et hoc dicit apostolus, quia secundum legem iudaei multoties baptizantur, sicut patet mc. Vii, 3 s..

Et ideo ad istum errorem removendum, dicit hoc apostolus.

Deinde cum dicit rursus crucifigentes, etc., assignat rationem quare baptismus non iteratur, quia scilicet baptismus est quaedam configuratio mortis Christi, sicut patet rom. Vi, 3: quicumque in Christo baptizati sumus. Haec autem non iteratur, quia Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, rom. Vi, 9. Qui ergo iterato baptizantur, rursum Christum crucifigunt. Vel aliter, quod denotetur repugnantia gratiae Christi, ut scilicet velint frequenter peccare et post iterum baptizari, ut scilicet non referatur ad iterationem baptismi, sed ad lapsum eorum, qui peccant. Qui scilicet quantum in ipsis est, rursus crucifigunt Christum, quia Christus pro peccatis nostris mortuus est semel, i pet. 3, 18.

Cum ergo peccas baptizatus, quantum in te est, das occasionem, ut iterum Christus crucifigatur, et sic contumelia fit Christo, in cuius sanguine te lotum maculas. Apoc. I, 5: dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.

21
(
He 6,7-8) 2

LECTIO 2: Epistola ad Hebraeos 6,7-8

Supra ostendit apostolus difficultatem ad suum propositum exequendum, provenientem ex eorum culpa, hic adducit ad hoc quamdam similitudinem. Et primo quantum ad bonam terram;
secundo quantum ad malam, ibi proferens autem.

Sciendum est autem, quod secundum unam expositionem, supra voluit apostolus illos, qui semel baptizati sunt, non posse iterum baptizari, vel renovari ad poenitentiam. Alia autem est expositio, quae ibi dimissa fuit, quod impossibile est eos, qui in hac vita semel illuminati sunt, rursum in alia vita renovari ad poenitentiam. Eccle. Ix, 10: quicquid potest manus tua facere, instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia est apud inferos, etc.. Io. C. Ix, 4: venit nox, quando nemo potest operari. Rursus ergo exponatur, id est post hanc vitam. Et huius ratio est. Duo enim causant poenitentiam. Unum est quod dat efficaciam, scilicet meritum passionis Christi. I io. Ii, 2: ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Aliud autem est exemplum poenitendi, quod habemus in Christo per considerationem, scilicet considerando austeritatem, paupertatem et tandem passionem. I pet. Ii, 21: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, etc.. Sic ergo intelligitur quod dicit rursus crucifigentes, id est crucis Christi fructum percipientes, et hoc quantum ad id quod dat efficaciam poenitentiae, et ostentui habentes, quantum ad exemplum poenitendi.

Et sic accipitur ostentum in bonum. Ista vero similitudo, quae ponitur hic, de terra potest referri, vel ad id quod supra dictum est feramur ad perfectionem: et tunc erit sensus, quod si feramur, habebimus benedictionem sicut terra bona. Vel potest continuari ad dictum immediate, secundum expositionem utramque sive de baptismo sive de alia vita. Illa tamen de baptismo magis est litteralis; et sic est sensus: sicut terra culta, si iterato profert spinas, non colitur, sed comburitur: sic homo peccans post baptismum, ulterius non abluitur. Et tangitur circa bonam terram primo beneficium impensum;
secundo fructum quem profert, ibi et generans herbam; tertio praemium, ibi accipit benedictionem. Terra ista est cor humanum. Lc. C. 8, 15: quod autem cecidit in terram bonam, hi sunt qui in corde bono et optimo, etc.. Quod dicitur terra, quia sicut terra indiget pluvia, ita homo indiget gratia dei. Ps. Lxiv, 9: visitasti terram, et inebriasti eam. Is. Lv, 10: quomodo descendit imber et nix de caelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, etc.. Sed beneficium, quod percipit, et doctrina fidei, est quasi imber superveniens, quam pluit in cordibus auditorum, mediantibus praedicatoribus et doctoribus. Is. V, v. 6: mandabo nubibus, ne pluant super eam imbrem. Iob xxxvi, 27 s.: effudit imbres ad instar gurgitum, qui de nubibus fluunt, etc.. Hunc imbrem bibit quando quod audit, intelligit, et ad illud afficitur. Is. Lv, 1: omnes sitientes venite ad aquas, etc.. Ista doctrina est super se, id est desuper veniens, et hoc quantum ad principium huius doctrinae. Vel super se, quia quaedam doctrina est de terra, qua scilicet homo inhaeret terrenis; alia est de caelis, quae scilicet docet caelestia. Iac. 3, 15: non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica, et post sequitur ibidem: quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est, etc.. Vel super se, id est, super facultatem humanae rationis. Nam aliae scientiae sunt secundum humanam rationem inventae, haec autem divinitus inspirata. Eccli. 3, 25: plurima supra sensum hominum monstrata tibi sunt. Dicit autem non semper, nec raro, sed saepe, quia, ut dicit augustinus, et habetur in glossa, si semper, vilescit; si raro, non sufficit et negligitur. Iob xvi, 2: audivi frequenter talia. Fructus est, quia generat herbam opportunam cultoribus. Ista sunt bona opera, quae facit homo per doctrinam susceptam. Gen. I, 11: germinet terra herbam virentem, etc.. Ista terra colitur primo a deo. Io. Xv, 1: pater meus agricola est, etc.. Colitur etiam a praelato. I cor. 3, 6: ego plantavi, apollo rigavit, etc.. Colitur etiam ab homine ipso. Prov. Xxiv, 27: diligenter exerce agrum tuum. Est autem opportuna deo ad gloriam. I cor. X, 31: omnia in gloriam dei facite. Aliis ad meritum, et ad gloriam. I thess. Ii, 20: vos enim estis gloria nostra et gaudium. Ipsi vero operanti ad vitam aeternam. Rom. Vi, v. 22: habetis fructum vestrum in sanctificationem: finem vero vitam aeternam.

Deinde cum dicit accipit benedictionem a deo, ostendit praemium, scilicet benedictionem divinam. Ista autem benedictio nihil aliud est, quam factio bonitatis in nobis: quae quidem in praesenti vita fit imperfecta, sed in futuro erit perfecta. I pet. C. 3, 9: in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis.

Deinde cum dicit proferens, etc., agit de mala terra; ubi tria facit: primo supponit beneficium, quod dictum est;
secundo ponit malum fructum, dicens proferens autem; tertio ostendit poenam, ibi reproba est. Fructus ergo sunt spinae, id est, minora peccata, et tribuli, id est, maiora, quae pungunt conscientiam propriam, quandoque etiam alienam, illa scilicet quae sunt contra proximos. Gen. 3, 18: spinas et tribulos germinabit tibi. In poena vero ponit tria, scilicet divinam reprobationem, iudiciariam condemnationem, ibi maledicto proxima, et finalem punitionem, ibi cuius consummatio, etc.. Quantum ad primum dicit reproba est. Sicut enim praedestinatio est principium remunerationis, ita reprobatio signum est condemnationis. Quod ergo aliquis frequenter rigetur praeceptis salutaribus, signum est reprobationis, si persistat in peccatis. Ier. Vi, 30: argentum reprobum vocate eos, quia Dominus proiecit eos. Condemnatio est, quia proxima maledicto. Matth. Xxv, 41: ite, maledicti, in ignem aeternum. Punitio est cuius consummatio in combustionem. Is. Ix, 5: vestimentum mixtum sanguine erit in combustionem, et cibus ignis.

22
(
He 6,9-12)

LECTIO 3: Epistola ad Hebraeos 6,9-12

Quia apostolus multa, quae dura videbantur, de statu istorum dixerat, modo, ne ex illis desperarent, ostendit qua intentione hoc dixerit, scilicet ut ipsos a periculis retraheret.

Unde circa hoc duo facit.

Primo enim ostendit fiduciam, quam de ipsis habebat;
secundo subdit rationem confidentiae, ibi non enim iniustus est Deus. Dicit ergo: ita dixi, quod terra quae profert spinas et tribulos, etc.. Et ne credatis, quod ego tales vos reputem, confidimus de vobis, dilectissimi, et hoc propter fidem et charitatem, meliora et viciniora saluti. Ubi commendat statum ipsorum ex duobus, scilicet ex eo quod iam erant: quia ex eo quod dicit meliora, supponit quod erant in bono statu, et ex eo quod expectabant in futurum, unde dicit viciniora saluti. Rom. 13, v. 11: nunc autem propior est nostra salus quam cum credidimus. Quanto enim quis proficit in bonis, tanto magis appropinquat saluti. Sequitur tametsi ita loquimur, id est, quia etsi sic loquimur, hoc est ut reddamus vos cautos, et hoc procedit ex charitate. Ps. Cxl, 6: corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me, etc..

Deinde cum dicit non est enim iniustus Deus, ut obliviscatur, etc., ostendit rationem confidentiae, quae duplex est. Una ex bonis ipsorum praeteritis; alia ex promissione dei, ibi abrahae namque, etc.. Quia vero apostolus duo dixerat: unum scilicet quod de ipsis confidebat; aliud quod aspere ipsis loquebatur, ideo duo facit: primo enim assignat rationem primi;
secundo rationem secundi, ibi cupimus, etc.. Ratio autem quare ipse de his confidat, haec est, quia recordatur multorum bonorum quae ipsi fecerunt.

Unde dicit confidimus autem, etc.. Et quare? quia non est iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri. Contra ez. 18, 24: si averterit se iustus a iustitia sua, etc.. Et paulo post ibidem sequitur: omnes iustitiae eius non recordabuntur. Et ibi subditur: non est aequa via Domini. Respondeo. Dicendum est, quod homo, qui cadit post gratiam, dupliciter se potest habere. Uno modo, quod in malo perseveret, et tunc Deus omnes iustitias eius obliviscitur; alio modo, quod poeniteat, et tunc bonorum praecedentium recordatur, quia reputantur sibi ad meritum.

Unde dicit glossa, quod mortificata reviviscunt. Sed tunc videtur dubium, quia constat quod iustitia respicit meritum: si ergo iustitia Domini exigit quod Deus non obliviscatur si poeniteat, sicut dicit glossa, ergo cadit sub merito quod resurgat a peccato, et sic meretur gratiam, quod est impossibile. Respondeo. Dicendum est quod duplex est meritum.

Unum quod innititur iustitiae, et istud est meritum condigni; aliud quod soli misericordiae innititur, quod dicitur meritum congrui. Et de isto dicit quod iustum est, id est congruum, quod homo, qui multa bona facit, mereatur. Ista enim misericordia est adiuncta quodammodo iustitiae, plusquam in illo, qui numquam aliud fecit. Et isto modo non obliviscitur Deus operis et dilectionis. Soli enim charitati debetur vita aeterna. Io. C. Xiv, 23: si quis diligit me, sermonem meum servabit. Quicquid enim non est ex charitate, non est meritorium. I cor. 13, 3: si charitatem non habeam, nihil prodest. Et ideo, hic non dicit tantum operis vestri, sed addit dilectionis, quia etiam, sicut dicit gregorius, non est amor dei otiosus; operatur enim magna, si est, si operari renuit amor non est. I io. 3, 18: non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate. Ideo subdit quam ostendistis in nomine ipsius. Col. C. 3, 17: omne quodcumque facitis in verbo, aut in opere, omnia in nomine Domini nostri iesu Christi, etc.. Quid autem ostenderint et in quo, ostendit, quia ministrastis sanctis, scilicet subveniendo necessitatibus sanctorum. Matth. C. Xx, 26: quicumque voluerit inter vos fieri maior, sit vester minister. Rom. Xii, 13: necessitatibus sanctorum communicantes. Et quia in omnibus est necessaria continuatio, ideo subdit et ministratis.

Et ideo si peccastis, ex divina misericordia adiuncta iustitiae dabit veniam.

Consequenter cum dicit cupimus autem, assignat rationem quare ita dure locutus fuerat, scilicet ex desiderio salutis ipsorum.

Unde circa hoc tria facit quia primo ostendit suum desiderium;
secundo subdit imminens periculum, ibi ut non segnes efficiamini; tertio declarat per exemplum, ibi verum imitatores. Dicit ergo: diximus ista non quasi desperantes de vobis, sed magis quia cupimus unumquemque, id est, de unoquoque, vestrum. Phil. I, 8: testis est mihi Deus quomodo cupiam vos omnes in visceribus iesu Christi. Sed quid cupimus? ostendere eamdem sollicitudinem, id est, ut sitis solliciti ostendere per exhibitionem operis, hanc sollicitudinem ad bona, quam semper habuistis.

Unde patet, quod ad opera pietatis requiritur sollicitudo. Lc. X, 41: martha, martha, sollicita es, etc.. Item ad propriam salutem. Ii tim. Ii, 15: sollicite cura teipsum probabilem exhibere deo. Et quare? ad expletionem spei, scilicet adimplendo quod coepistis, consequamini quod speratis. Rom. V, 5: spes non confundit. Et hoc totum usque in finem. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

Deinde cum dicit ut non segnes efficiamini, ostendit periculum, quod est pigritia. Et est segnities timor futurae bonae operationis propter timorem, scilicet vel ne deficiat, vel ne poeniteat. Prov. Xxii, 13: piger dicit: leo est in via.

Unde pigri semper allegant impedimenta.

Deinde cum dicit verum imitatores, etc., ponit exemplum, quasi dicat: non sitis pigri, sed magis imitamini, accipiendo exemplum in prophetis. Iac. V, 10: accipite exemplum patientiae, etc., et sequitur: prophetas. Et in aliis sanctis, scilicet apostolis. I cor. Ii: imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Sitis ergo imitatores eorum qui fide, sine qua impossibile est placere deo, infra xi, 6; et patientia contra adversa, haereditabunt promissiones. Per fidem enim formatam et patientiam acquiritur haereditas promissa. Infra xi, 33: sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt, etc..

23
(
He 6,13-20)

LECTIO 4: Epistola ad Hebraeos 6,13-20

Supra apostolus ostendit causam quare de istis confidebat, et hoc propter bona quae fecerunt, hic ostendit idem ex promissione facta patribus.

Unde circa hoc facit duo.

Primo enim praemittit promissionem;
secundo assignat rationem dictorum, ibi homines enim.

Circa primum tria facit.

Primo enim ostendit cui facta sit promissio;
secundo ostendit promissionis modum esse convenientem, ibi quoniam neminem, etc.; tertio promissionis effectum, ibi et sic longanimiter. Promissio facta est abrahae. Gal. C. 3, 16: abrahae dictae sunt promissiones, etc.. Et huius est ratio, quia per fidem inhaeremus deo, et ideo per fidem consequimur promissiones.

Primum enim exemplum fidei fuit in abraham, et hoc quia primus recessit a consortio infidelium. Gen. Xii, 1: egredere de terra tua, etc..

Secundo, quia primus aliquid credidit, quod erat supra naturam. Rom. C. Iv, 18: qui contra spem, in spem credidit.

Unde gen. Xv, 6: credidit abraham deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Primus enim accepit signaculum fidei, scilicet circumcisionem, rom. Iv, 11. Modus promissionis est quantum ad duo: primo quantum ad iuramentum interpositum;
secundo quantum ad verba promissionis, ibi nisi benedicens benedicam tibi, etc.. Dicit ergo: Deus volens ostendere promissionem suam firmam et stabilem, quia non habuit maiorem se, per quem iuraret ps. Cxii, 4: excelsus super omnes gentes Dominus, etc. Iuravit per semetipsum. Gen. C. Xxii, 16: per memetipsum iuravi, dicit Dominus, etc.. In quo habes exemplum, quod iuramentum de se non est illicitum, quia scriptura nihil deo attribuit quod de se sit peccatum. Intendit enim scriptura nos ad deum ordinare et ducere. Eph. V, 1: estote imitatores dei sicut filii, etc.. Tamen interdicitur frequentia iuramenti. Eccli. Xxiii, 9: iurationi non assuescat os tuum, etc.. Item iuramentum in vanum. Ex. Xx, 7: non assumes nomen dei tui in vanum.

Consequenter cum dicit nisi benedicens, etc., ostendit modum promissionis; quasi dicat non credatur mihi, nisi benedicam tibi, ut sit modus iurandi quasi per executionem. Dicit autem benedicens, quod pertinet ad bonorum collationem. Benedictio enim Domini divites facit, sicut dicitur prov. C. X, 22. Et multiplicans multiplicabo te, quod etiam pertinet ad prolis numerositatem. Et utrumque fuit abrahae promissum, sicut patet gen. Xiv et xxv. Ingeminat autem dicendo benedicens benedicam, ut designet bona temporalia et spiritualia, et continuitatem benedictionis. Vel benedicens benedicam in multitudine prolis sanctae, quae gen. Xv, 5 designatur per stellas caeli, ubi dicitur suspice caelum, et numera stellas, si potes, etc.. Et multiplicans multiplicabo in numerositate prolis malae et perversae, quae ibidem, scilicet xxii cap., designatur per arenam maris. Ingeminatur etiam multitudo, quod est propter numerositatem prolis bonae vel malae; vel propter continuitatem multitudinis. Vel benedicam in bonis gratiae, et multiplicabo in bonis gloriae. Ps. Xxx, 19: quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, etc.. Effectus promissionis fuit, quia longanimiter ferens, adeptus est repromissionem. Longanimitas est non solum in faciendo magnum aliquid, sed etiam in expectando in longum. Abraham autem promissionem habuit, nec unquam passum pedis terrae possedit, ut dicitur act. Vii, 5. Et usque in senectutem prolem non suscipit, et tamen a spe non decidit. Iac. V, 10: accipite exemplum, fratres mei, mali exitus, et longanimitatis, et laboris, et patientiae prophetas, etc.. Is. Li, 2: attendite ad abraham patrem vestrum, etc..

Deinde cum dicit homines enim per maiorem sui iurant, ponit rationem praedictorum, et circa hoc facit tria.

Primo enim ponit humanam consuetudinem;
secundo assignat rationem consuetudinis, ibi in quo abundantius; tertio subdit fructum rationis, ibi ut per duas res immobiles. Consuetudo enim humana duplex ponitur una quantum ad id per quod iuratur; alia quantum ad effectum iuramenti, ibi et omnis controversiae. Illud autem per quod iuratur, est maius, et hoc rationabiliter. Nihil enim aliud est iurare, nisi dubium confirmare. Sicut ergo in scientiis nihil confirmatur, nisi per id quod est magis notum: ita quia nihil certius est apud homines, quam Deus, ideo per ipsum, tamquam per maius et certius, iuratur. Sed contra. Quandoque enim iuratur per filium, qui minor est, ut cum dicitur: per Christum. Aliquando vero per creaturam, sicut ioseph iuravit per salutem pharaonis, gen. Xlii, 15. Respondeo. Dicendum est, quod duplex est modus iurandi per deum: uno modo per simplicem attestationem; ut cum absolute dicitur: per deum ita est quasi dicat: testis est mihi Deus, quod ita est, sicut dico. Rom. I, 9: testis est mihi Deus, cui servio in spiritu meo. Aliquando vero per execrationem, quod fit quando aliquid obligatur ad vindictam deo, si non sit ita, puta caput, vel anima, vel aliquid huiusmodi, sicut iuravit apostolus. Ii cor. I, 23: testem deum invoco in animam meam, quasi dicat: obligo animam meam pro testimonio, pro quo ipsum nomen dei assumo. Et istud est gravissimum. Per creaturam autem iuratur non inquantum est talis, sed inquantum in ipsa relucet aliquod indicium divinae potestatis. Quia enim omnis potestas a deo est, rom. 13, 1, inquantum aliquis exercet potestatem super aliquam multitudinem: si iuratur per ipsum, iuratur per deum, cuius potestas in ipso relucet.

Et sic iuravit ioseph per salutem pharaonis. Hoc est ergo, quod dicit homines per maiorem sui jurant.

Sciendum est autem, quod a iuramento sunt excludendi alias periuri, quia debet iuramento maxima reverentia exhiberi, et ex retro actis praesumitur, quod debitam reverentiam iuramento non exhibebunt. Item ad ipsum non sunt cogendi pueri ante annos pubertatis, quia nondum habent perfectum usum rationis, quo sciant iuramento debitam reverentiam exhibere. Item personae magnae dignitatis, quia iuramentum requiritur ab eis, de quarum dicto, vel facto dubitatur. Derogat autem hominibus magnae auctoritatis, ut dubitetur de veritate eorum quae dicunt.

Unde et in decretis, ii quaest. C. Iv dicitur, quod sacerdos ex levi causa iurare non debet. Causae autem in quibus liceat iurare hae sunt: pro pace firmanda, sicut laban iuravit, gen. Xxxi, 44 ss.;
secundo pro fama conservanda; tertio pro fidelitate tenenda, sicut feudatarii iurant dominis; quarto pro obedientia implenda, si praecipitur a superiori aliquid honestum; quinto pro securitate facienda; sexto pro veritate attestanda. Sic iuravit apostolus, rom. I, 9: testis est mihi Deus, etc..

Deinde cum dicit et omnis controversiae, etc., ponit effectum iuramenti qui in hoc consistit, quod per iuramentum finitur omnis controversia. Sicut enim in scientiis, quando resolvitur usque ad prima principia demonstrabilia, quiescitur, ita divina lege introductum est, quod cum pervenitur ad primam veritatem est status, quod fit quando ipsa in testimonium invocatur. Ex. Xxii, 8: applicabitur ad deos, et iurabit, et sic sopitur omnis quaestio et controversia.

Deinde cum dicit in quo abundantius, ponit rationem, quare Deus voluit iurare, scilicet ad ostendendam firmitatem promissionis suae.

Unde dicit in quo, id est, eo ipso Deus interposuit iuramentum, volens abundantius ostendere, etc.. Abundans enim fuit, quod promisit, sed abundantius fuit, quod iuravit. Volens, inquam, ostendere haeredibus pollicitationem, id est rei pollicitae. Rom. Ix, 8: qui filii sunt promissionis aestimantur in semine. Ostendere, inquam, immobilitatem.

Sciendum est, quod in his quae a deo procedunt, duo sunt consideranda, scilicet ipse processus rerum, et consilium dei a quo talis processus causatur. Consilium dei est omnino immobile. Is. Xlvi, 10: consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Sed dispositio est bene mutabilis. Nam Dominus aliquando pronuntiat aliquid, secundum quod exigit ordo et processus rerum, sicut patet, is. Xxxi: dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives. Habebat enim cursus infirmitatis, quod ex illa moreretur. Et similiter ion. 3, 4: adhuc quadraginta dies, et ninive subvertetur, quia ipsa meruerat subversionem sui ipsius. Ier. 18, 7 s.: repente loquar adversus gentem, et adversus regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malo, quod cogitavi ut facerem ei. Et tunc prophetia est comminationis. Quandoque vero pronuntiatur aliquid secundum quod respicit consilium dei aeternum: et super hoc Deus numquam poenitet, nec illud retrahit. I reg. Xv, 29: triumphator in israel non parcet, et poenitudine non flectetur. Tamen sciendum est, quod quandocumque Dominus promittit aliquid sub iuramento, est prophetia praedestinationis, quae est ostensiva divini consilii; et ista promissio penitus immutabilis est.

Deinde cum dicit ut per duas res, etc., ostendit fructum promissionis: et primo ostendit, quis sit ille fructus;
secundo quis consequatur hunc fructum, ibi quam sicut anchoram. Fructus autem est, ut spes nostra sit certa: unde dicit ut habeamus fortissimum, id est firmissimum, solatium spei, per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri, scilicet per deum, qui promittit, qui non mentitur, num. Xxiii, 19: non est Deus, ut filius hominis, ut mentiatur, et per iuramentum, in quo est maior confirmatio veritatis.

Sciendum est autem, quod sicut delectatio sensibilis est experientia sensibilis, et memoria de praeterito, ita spes de futuro. I mach. Ii, v. 61: omnes qui sperant in ipso, non infirmantur. Is. Xl, 31: qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas, ut aquilae, current, et non laborabunt, etc.. Habeamus, inquam, nos, qui confugimus a malis, scilicet mundi, et ab impugnatione hostis, ad tenendam propositam nobis spem. Ps. Lxxxix, 1: Domine, refugium factus es nobis. Prov. 18, 10: turris fortissima nomen Domini. Ad ipsam currit iustus, et exaltabitur.

Deinde cum dicit quam sicut anchoram, ostendit quod fideles promissionem istam consequantur, et utitur quadam similitudine. Comparat enim spem ipsi anchorae, quae sicut in mari navem immobilitat, ita spes animam firmat in deo in hoc mundo, qui est quasi quoddam mare. Ps. Ciii, 25: hoc mare magnum et spatiosum manibus. Ista tamen anchora debet esse secura, ut scilicet non deficiat.

Unde fit de ferro. Ii tim. I, 12: scio enim cui credidi, et certus sum, etc.. Item debet esse firma, ut scilicet non cito a navi removeatur: ita homo debet alligari isti spei, sicut anchora navi alligatur. Est autem differentia inter anchoram et spem, quia anchora in imo figitur; sed spes in summo, scilicet in deo. Nihil enim in praesenti vita est firmum, ubi posset anima firmari et quiescere.

Unde gen. 8, 9, dicitur, quod columba non invenit ubi requiesceret pes eius.

Et ideo dicit, quod debet incedere usque ad interiora velaminis. Apostolus enim per sancta, quae erant in tabernaculo, intelligit statum praesentem ecclesiae, sed per sancta sanctorum, quae per velum distinguebantur a sanctis, intelligit statum futurae gloriae. In illo ergo vult quod figatur anchora spei nostrae, qui est modo velatus ab oculis nostris. Is. Lxiv, 4: oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti expectantibus te. Ps. Xxx, 19: quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te. Hanc ibi fixit praecursor noster, qui ibi ingressus est.

Unde io. Xiv, 2: vado parare vobis locum. Mich. Ii, 13: ascendit pandens iter ad eos.

Et ideo dicit, quod ipse tamquam praecursor pro nobis ingressus est interiora velaminis, et ibi fixit spem nostram, sicut dicitur in collecta, in vigilia, et in die ascensionis. Tamen quia intra velum non licebat intrare nisi summo sacerdoti, lev. Xvi, 2, ideo dicit, quod iesus, qui pro nobis ingressus est, factus est pontifex in aeternum secundum ordinem melchisedech. Ecce quam eleganter redit apostolus ad propositum suum. Ipse enim coeperat loqui de sacerdotio, et tamen fuerat multum digressus: sed nunc ad istud redit, sicut patet.


Thomae Aq - super Heb. 20