Thomae Aq - super Heb. 32

32
(
He 9,6-10)

LECTIO 2: Epistola ad Hebraeos 9,6-10

Supra descripsit apostolus ea, quae pertinent ad vetus testamentum quantum ad dispositionem tabernaculi, hic prosequitur de officio ministrorum. Et primo de his, quae spectant ad sancta;
secundo autem de his, quae spectant ad sancta sanctorum, ibi in secundo autem. Ad intellectum autem litterae huius, sciendum est quod, sicut supra dictum est, in parte anteriori ipsius tabernaculi circa medium erat altare thymiamatis vel incensi, quod idem est, et candelabrum. Ex parte vero meridionali, et ex opposito mensa propositionis. Sacerdos ergo quolibet die, mane et vespere, intrabat sancta propter duo, scilicet ad parandum lucernas, et adolendum thymiama, ut lumen et bonus odor iugiter esset in sanctis. Dicit ergo: his vero, scilicet quae pertinent ad speciem tabernaculi, ita compositis, id est, ordinatis, semper, id est, quotidie, mane scilicet et sero, intrabant sacerdotes consummantes officia sacrificiorum, non quod in sancta sacrificarent, quia sacrificabant super altare holocaustorum, quod erat ante fores tabernaculi sub divo, sed adoletionem thymiamatis et devotionem offerentium, vocat sacrificium.

Deinde cum dicit in secundo autem, ponit officium ministrorum quantum ad sancta sanctorum.

Circa quod sciendum est quod, sicut dicitur lev. Xvi, 2 ss., summus sacerdos in die expiationis (quae fiebat decima die septimi mensis, scilicet septembris, qui septimus est a martio nostro, qui apud hebraeos concurrit pro parte cum aprili, in quo incipiunt anni, ex. Xii, 2: mensis iste principium vobis mensium, primus erit in mensibus anni: ipsi enim incipiunt mensem in lunatione, quae semper incipit in martio, nisi impediat embolismus) offerebat pro se et tota domo sua vitulum, et hircum pro peccato populi, et, istis immolatis, accipiebat de sanguine ipsorum, et implebat thuribulum prunis altaris holocaustorum, quod erat in atrio ante fores tabernaculi, et cum omnibus his intrabat in sancta sanctorum, et cum sanguine expiabat tabernaculum, aspergendo sanguinem contra velum, et post egrediebatur. Et cum eodem sanguine liniebat cornua altaris thymiamatis: hoc autem semel in anno faciebat.

Unde dicit in secundo autem, scilicet tabernaculo, quod dicitur sancta sanctorum, semel in anno intrabat solus pontifex. Glossa dicit quod pluries poterat sine sanguine, sed non cum sanguine, nisi semel. De hoc autem non habetur nisi tantum quando movenda sunt castra, quia tunc intrabant aaron et filii eius, et involvebant, et dispensabant onera levitarum, sicut patet num. Iv, v. 5 ss.: semel tamen in anno intrabat summus sacerdos solus cum sanguine, quando offerebat pro sua et populi ignorantia, id est pro peccatis nostris. Prov. Xiv, 22: errant qui operantur malum. Omnis enim malus ignorat, ut habetur iii ethLc . De hoc habetur lev. C. Xvi, ubi traditur ritus iste. Mystice vero per primum tabernaculum designatur praesens ecclesia, in qua fideles debent seipsos sacrificare. Rom. Xii, 1: exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, deo placentem. Ps. L, 18: sacrificium deo spiritus contribulatus. Item debent sacrificare sua in eleemosynis. Infra 13, 16: talibus enim hostiis promeretur Deus. Sed in sancta sanctorum, id est, in patriam caelestem intrat solus pontifex, scilicet Christus, in anima et corpore. Tamen secundum litteram intentio apostoli est, quod per sancta intelligatur vetus lex; per sancta sanctorum status novi testamenti et caelum, quia per novam legem intratur in caelum.

Et ideo subdit hoc significante spiritu sancto, ubi exponit quid significatur per hoc, et primo quantum ad vetus testamentum;
secundo quantum ad novum, ibi Christus assistens. Item in prima parte primo ponit officium ministrorum quantum ad primum;
secundo subdit positionis rationem iuxta quam munera.

Sciendum autem quod in primo intrabant sacerdotes quotidie, sed in secundo quod erat ultra velum, non nisi pontifex solus semel in anno.

Unde quantum ad ministros illos erant ibi duo: unum quod in primo quotidie intrabant, aliud quod ante secundum erat eis velum.

Unde interpositio veli significat quod caelestia erant eis velata. Item quod non intrabant, significat quod vetus testamentum non est via intrandi caelum ante adventum Christi. Dicit ergo: dico quod hoc sic perfectum est, hoc significante spiritu sancto He 9,8. 2P 1,21: non humana voluntate allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti dei homines. Et hoc est contra haereticos, qui dicunt vetus testamentum non esse a spiritu sancto, sed a deo malo. Quid significante? nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo, id est, veteri testamento significato per primum tabernaculum, habente statum. Durante enim veteri testamento, via sanctorum, scilicet Christus, qui dicit, Jn 14,6: ego sum via, nondum venerat; ipse enim est ostium per quod patet introitus in sancta sanctorum. Io. X, 7: ego sum ostium. Sed non erat propalatus, quia adhuc latebat sub figuris litterae obumbratus. Infra x, 1: umbram habens lex futurorum, etc.. Quae parabola est instantis, id est, praesentis, temporis; vel instantis, id est, ducens nos ad ea, quae contingunt in praesenti tempore.

Deinde cum dicit iuxta quam, ponit rationem quare durante statu veteris legis non patebat introitus in sancta sanctorum. In illa enim sancta nullus intrat nisi perfectus. Is. Xxxv, 8: via sancta vocabitur, non transibit per eam pollutus.

Et ideo ibi non erat mundatio et perfectio, nec erat introitus in illam. Sed vetus testamentum non poterat perfectum facere servientem, quia nondum erat oblatum sacrificium satisfaciens pro peccato totius humani generis.

Et ideo dicit iuxta quam, scilicet vel parabolam vel figuram, offeruntur munera et hostiae. Quod refertur ad illud quod dicit, sacrificiorum officia consummantes, quia oblationes et munera, quae sunt de omnibus; hostiae autem, quae tantum sunt de animalibus, non offerebantur in sancta sanctorum, sed in sancta vel ad fores tabernaculi. Ista autem non poterant mundare, quia non possunt facere perfectum servientem, servitute latriae, quae pertinet ad cultum divinum. Perfectum, dico, iuxta conscientiam. Est enim duplex mundatio. Una a macula, et reatu peccati. Et quantum ad conscientiam, hoc non potest lex. Infra x, 4: impossibile est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. Is. I, 13: ne offeratis ultra sacrificium frustra. Mich. Vi, 7: numquid placari potest Deus in millibus arietum aut in millibus hircorum pinguium? alia mundatio erat quantum ad culturam, ut scilicet liceret eis ministrare in illis sacrificiis: et sic mundabat. Sed numquid in veteri lege fuerunt multi perfecti? et videtur quod sLc Dictum est enim abrahae gen. Xvii, 1: ambula coram me, et esto perfectus. Moyses etiam et multi alii valde sancti et perfecti fuerunt. Respondeo. Dicendum est, quod licet tunc multi perfecti et sancti fuerint, hoc tamen non fuit ex operibus legis.

Supra vii, 19: nihil ad perfectum adduxit lex.

Sed hoc fuit per fidem Christi. Gen. Xv, 6: credidit abraham deo, et reputatum est illi ad iustitiam. Hoc ergo non erat virtute caeremoniarum aut legalium.

Unde frequenter ibi dicitur orabit pro eo sacerdos et dimittetur illi, lev. V, 10, et in multis aliis locis. Quod ergo mundaret, hoc erat ex fide. Sed in novo testamento dicitur marc. Ult.: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Sine sacramentis enim novae legis non est salus. Io. 3, 5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, etc.. Sed quare non mundabant conscientiam? quia consistebant in cibis et potibus, peccatum vero est in conscientia. Illud autem, quod est pure corporale non mundat animam, quia non agit in animam. In sacrificiis autem illis erant cibi et potus, etc., quae pertinent ad corpus, et ideo non poterant mundare conscientiam. Dicit ergo in cibis et potibus, id est, in discretione ciborum et potuum interdictorum in veteri lege, quia abstinere ab his non mundat conscientiam. Vel ut hoc referatur ad usum sacrificiorum, quia comedebantur a sacerdotibus illa, quae offerebantur pro peccatis, et ab aliis, quae pro aliis. Ista enim non mundabant conscientiam. Ier. Xi, 15: numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas? et variis baptismatibus, id est, lotionibus, quia sicut dicitur mc. Vii, 3 s.: iudaei servabant baptismata calicum et urceorum, et a foro redeuntes non comedunt nisi baptizentur. Contra quos dicit Dominus matth. Xxiii, 25: vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui mundatis quod de foris est calicis et paropsidis, intus autem estis pleni rapina et immunditia. Verumtamen apostolus non loquitur hic de superstitionibus pharisaeorum, et ideo oportet currere ad alias lotiones praeceptas in lege, sicut est de aqua in qua lavabantur sacerdotes, et de aqua purificationis in mundatione leprosi vel polluti.

Unde frequenter dicitur lavabunt vestimenta sua, etc.. Et haec dicuntur hic baptismata. Et iustitiis carnis: ad hoc addit universaliter de omnibus. Vocat ista caeremonialia iustitias carnis, id est, carnales, quia pertinebant tantum ad corporalem munditiam, nec erat in eis aliqua virtus spiritualis. Et ne aliquis dicat: quare ergo instituta sunt, si non poterant perficere? quia iam videretur quod Deus ea inutiliter instituerit. Hoc removet cum dicit usque ad tempus correctionis impositis, quasi dicat: hoc verum est quod fuissent inutiliter instituta si semper deberent durare. Sed sicut puero primo oportet dare paedagogum, quando autem iam pervenit ad aetatem perfectam, tunc datur ei modus se habendi secundum iudicium rectoris reipublicae: ita in veteri lege ea, quae spectant ad imperfectionem instituta fuerunt, sed quando venit tempus perfectum, tunc debuerunt institui illa quae ducunt ad perfectionem.

Et ideo dicit usque ad tempus correctionis, id est, in quo corrigeretur, non quidem sicut mala, sed sicut imperfecta. Lex enim bona est, rom. Vii, 12. Ps. Lxxxix, 10: supervenit mansuetudo, et corripiemur.

33
(
He 9,11-14)

LECTIO 3: Epistola ad Hebraeos 9,11-14

Supra posuit apostolus significationem eorum, quae pertinent ad vetus testamentum et primum tabernaculum, hic ponit conditiones eorum, quae pertinent ad secundum tabernaculum, quod repraesentabat novum testamentum. Et circa hoc duo facit.

Primo enim ponit illam significationem;
secundo probat quoddam quod supposuerat, ibi si enim sanguis hircorum.

Sciendum est autem quod si considerentur supradicta, quinque dicta sunt de secundo tabernaculo, scilicet quis intrabat, quia solus pontifex;
secundo, dignitas et conditio loci quo intrabat, quia dicebatur sancta sanctorum; tertio, quomodo intrabat, quia cum sanguine; quarto, quando intrabat, quia semel in anno; quinto, quare intrabat, quia pro expiatione peccatorum. Hic autem apostolus illa quinque explicat. Et primo quis sit ille qui intrat, quia Christus. Pontifex enim est princeps sacerdotum. Talis autem est Christus. I pet. V, 4: cum apparuerit princeps pastorum, etc..

Supra iv, 14: habentes ergo pontificem magnum qui penetravit caelos iesum, etc.. Sed quilibet pontifex dispensator est alicuius testamenti. In quolibet autem testamento duo consideranda sunt, scilicet finis repromissus in illo testamento, et ea quae traduntur in illo. Bona autem repromissa in veteri testamento erant bona temporalia. Is. C. I, 19: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis. Ille ergo pontifex erat bonorum temporalium. Sed Christus est pontifex bonorum caelestium. Matth. V, 12: gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Est ergo pontifex futurorum bonorum, quia per pontificatum eius introducimur in bona futura. Ps. Lxiv, 5: replebimur in bonis domus tuae. Item in veteri dispensabantur figuralia; sed Christus dispensat spiritualia, quae per illa figurabantur. Lc. Xi, 13: pater vester de caelis dabit spiritum bonum petentibus se. Sic ergo per bona futura possunt intelligi vel bona caelestia, et hoc respectu novi testamenti; vel bona spiritualia respectu veteris, quod eorum figura erat. Iste pontifex non est negligens, sed assistens. Pontifex enim mediator est inter deum et populum: Christus vero mediator est: i tim. Ii, 5: mediator dei et hominum homo Christus iesus. Deut. V, 5: ego medius et sequester fui inter dominum et vos.

Et ideo ipse assistit patri ad interpellandum pro nobis, supra vii, 25; rom. 8, 34: Christus iesus qui etiam interpellat pro nobis. Item assistens nobis ad auxiliandum. Ps. Xv, 8: a dextris est mihi ne commovear. Act. Vii, 55: ecce video caelos apertos et iesum stantem a dextris dei. Sic ergo patet quis intrabat.

Secundo ostendit dignitatem interioris tabernaculi, quia dicit per amplius, et conditionem, quia et perfectius, utpote quia est immobile. Is. Xxxiii, 20: oculi tui videbunt tabernaculum quod nequaquam ultra transferri poterit. Hoc autem est tabernaculum caelestis gloriae. Ps. Xiv, 1: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? dicitur autem tabernaculum, quia est locus peregrinorum. Non enim debetur nobis ex conditione naturae; sed tantum per gratiam. Is. Xxxii, v. 18: sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae, in requie opulenta. Est ergo peramplius propter multitudinem bonorum immensam, quod designatur in auctoritate praedicta: sedebit, etc.. Bar. C. 3, 24: o israel, quam magna est domus dei. Illud autem quod dicitur per amplius, dupliciter legitur: uno modo, quod sit una dictio, quasi valde peramplius, et sic construitur littera: Christus assistens pontifex futurorum bonorum intravit in sancta sanctorum, dico quae sunt tabernaculum peramplius. Alio modo, quod ly per sit praepositio, quod magis exprimitur in graeco, et tunc construitur sic: Christus introivit in sancta per tabernaculum amplius, id est, magis amplum et perfectum. Item perfectius, quia ibi cessabit omnis imperfectio. I cor. 13, 10: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Item est alterius conditionis, quia istud factum fuit manu hominis, hoc autem non; sed manu dei. Ex. Xv, 17: sanctuarium tuum, Domine, quod fundaverunt manus tuae, etc.. Ii cor. V, 1: scimus enim, quia si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem habemus ex deo domum non manufactam sed aeternam in caelis. Infra xi, 10: expectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex est et conditor Deus.

Et ideo dicit non manufactum, id est, non huius creationis, quia non est manufactum, sicut vetus; nec est huius creationis, id est, in bonis sensibilibus creatis, sed est in bonis spiritualibus. Vel per tabernaculum potest Christi corpus intelligi, in quo contra diabolum pugnavit. Ps. 18, 5: in sole posuit tabernaculum suum. Quod est peramplius, quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, col. Ii, 9. Item perfectius est, quia vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre plenum gratiae et veritatis, io. I, 14. Item non manufactum, quia non ex virili semine. Dan. Ii, 45: abscissus est lapis de monte sine manibus.

Tertio ostendit quomodo intrabat, quia non sine sanguine, sed ille cum sanguine vitulorum et hircorum, sicut dicitur lev. Xvi, Christus vero non sic, scilicet sanguine alieno. Ideo dicit neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem, quem pro salute nostra immolavit in cruce. Matth. C. Xxvi, 28: hic est sanguis meus novi testamenti qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Dicit autem pluraliter vitulorum et hircorum, non quod simul essent plures, sed quia per diversos annos pluries intrabat. Christus autem significatur per hircum propter similitudinem carnis peccati, rom. 8, 3. Item per vitulum propter fortitudinem, et quia utitur duobus testamentis tamquam duobus cornibus. Hab. 3, 4: cornua in manibus eius. Quarto quando intrabat, quia semel in anno: Christus autem per totum tempus, quod est quasi annus. Introivit semel in sancta, et semel etiam fudit sanguinem suum. I pet. 3, 18: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est. Rom. Vi, 10: quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel. Item semel intravit, nam ex quo intravit caelestia, semper est ibi.

Et ideo dicit quod intravit semel in sancta. Quinto ostendit quare intravit, quia ad offerendum pro populi ignorantia, non pro sua, quia non habebat. Sanguis enim Christi magis quam ille valet ad hoc, quia per ipsum inventa est aeterna redemptio, quasi dicat: per istum sanguinem redempti sumus, et hoc in perpetuum, quia virtus eius est infinita. Infra x, 14: una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos. Ps. Cx, 8: redemptionem misit Dominus populo suo. Hoc autem quod dicit inventa, ad duo potest referri, scilicet et ad desiderium dei, quod habebat de salute nostra. Iob xxxiii, v. 24: inveni in quo ei propitier. Ez. 18, v. 32: nolo mortem peccatoris. Item ad desiderium patrum, quo desiderabant redimi. Nullus autem invenit modum ita congruum sicut Christus.

Et ideo signanter dicit inventa.

Deinde cum dicit si enim sanguis, etc., probat unum quod supposuit, scilicet istud ultimum: aeterna redemptione inventa; quasi dicat: ita dixi, quod per proprium sanguinem fecit aeternam redemptionem, in quo apparet eius maxima efficacia. Quod autem ita sit probo per locum a minori, quia si sanguis brutorum animalium faciebat quod minus est, sanguis Christi poterit facere quod maius est.

Unde circa hoc facit duo.

Primo enim ponit antecedens;
secundo consequens, ibi quanto magis sanguis Christi? circa primum sciendum est, quod in veteri lege erat duplex mundatio. Una quae fiebat in die expiationis, de qua habetur lev. Xvi, 29; et de ista iam dictum est, et ista videbatur directe ordinari ad emundationem a peccato. Alia erat contra irregularitatem legis, de qua dicitur num. Xix, 2 ss., quod praecepit Dominus quod eleazar acciperet vaccam rufam a moyse sine macula, aetatis integrae, quae non traxisset iugum, et eductam extra castra immolaret in conspectu populi, et tingeret digitum in sanguine eius, et aspergeret septies contra tabernaculum, et quod combureret totam, scilicet carnem, pellem, et etiam fimum eius cum hyssopo, ligno cedrino et cocco bis tincto, quo facto vir mundus colligebat cineres, et in loco mundo effundebat extra castra. Et de ipsis ponebantur in aqua, qua immundus, qui scilicet tetigisset cadaver mortui, aspergebatur die tertio et septimo cum hyssopo, et ita mundabatur, nec aliter poterat mundari. Ista est sententia apostoli. Itaque quantum ad primum dicit si enim sanguis hircorum aut taurorum. Quantum vero ad secundum dicit et cinis vitulae aspersus sanctificat inquinatos, non gratiam conferendo, sed ad emundationem carnis, id est, ab irregularitate, quia carnaliter impediebantur, quasi immundi a cultu divino, non tamen auferebant peccata. Sed tantum, ut dicit augustinus, aliquando virtute illius aspersionis mundabantur a lepra corporali.

Et ideo dicit ad emundationem carnis.

Deinde cum dicit quanto magis, etc., ponit consequens; quasi dicat: si sanguis et cinis hoc possunt, quid poterit sanguis Christi? certe multo plus. Et ponit apostolus tria, quae ostendunt efficaciam sanguinis Christi.

Primo quis est ille cuius est sanguis ille, qui scilicet est Christus. Ex quo patet quod eius sanguis mundat. Matth. I, 21: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

Secundo causam quare Christus sanguinem suum fudit, quia hoc fuit spiritus sanctus, cuius motu et instinctu, scilicet charitate dei, et proximi, hoc fecit. Is. Lix, 19: cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit. Spiritus autem mundat. Is. Iv, 4: si abluerit Dominus sordes filiarum sion, et sanguinem ierusalem laverit de medio eius in spiritu iudicii et spiritu ardoris.

Et ideo dicit per spiritum sanctum obtulit semetipsum. Eph. V, 2: Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam deo in odorem suavitatis.

Tertio conditionem eius, quia est immaculatus. Ex. Xii, 5: erit agnus absque macula masculus anniculus. Eccli. Xxxiv, 4: ab immundo quis mundabitur? sed numquid sacerdos immundus potest mundare? respondeo. Dicendum est quod non, si ageret in propria virtute; sed agit virtute sanguinis Christi, qui est sicut causa prima.

Et ideo non egisset, nisi fuisset immaculatus.

Sciendum tamen quod sanguis illorum animalium mundabat tantum ab exteriori macula, scilicet a contactu mortui; sed sanguis Christi mundat interius conscientiam, quod fit per fidem act. Xv, 9: fide purificans corda eorum inquantum scilicet facit credere quod omnes qui Christo adhaerent, per sanguinem eius mundantur.

Ergo iste emundat conscientiam. Item ille emundabat a tactu mortui, sed iste ab operibus mortuis, scilicet peccatis, quae tollunt deum ab anima, cuius vita est per unionem charitatis. Item ille mundabat ut possent accedere ad figurale ministerium, sed sanguis Christi ad spirituale obsequium dei. Ps. C, 6: ambulans in via immaculata hic mihi ministrabat.

Et ideo dicit ad serviendum deo. Item Deus est vita. Io. Xiv, 6: ego sum vita. Et deut. Xxxii, 40: vivo ego in aeternum. Conveniens ergo est ut serviens ei sit vivens. Ideo dicit vivent. Et secundum rectorem vel iudicem populi, sic et ministri eius, ut dicitur eccli. X, 2. Qui ergo vult deo digne servire debet esse vivens sicut et ipse. Totam istam figuram diligenter exponit glossa, et est augustini, de quaestionibus numerorum.

34
(
He 9,16-22)

LECTIO 4: Epistola ad Hebraeos 9,16-22

Supra exposuit apostolus illa, quae agebantur in veteri testamento, et aperuit illorum mysticam expositionem, hic ex his arguit ad propositum, scilicet quod novum testamentum praefertur veteri; quia potest quod non poterat vetus. Et circa hoc facit duo.

Primo enim proponit conclusionem intentam;
secundo probat quoddam quod supposuerat, ibi ubi enim testamentum. Iterum prima in duas.

Primo enim concludit ex dictis, quod Christus est mediator;
secundo hoc ostendit, non potuisse vetus testamentum, ibi quae erant sub priori. Dicit ergo: et ideo, quia scilicet Christus intravit in sancta, aeterna redemptione inventa, id est, perducens ad aeterna, quod vetus non poterat facere, unde oportet quod istud testamentum sit aliud ab illo, sicut novum a veteri. Ier. Xxxi, 31: feriam domui israel et domui iuda, etc.. Apoc. Xxi, v. 5: ecce nova facio omnia. Ideo huius novi testamenti mediator est Christus inter deum et hominem. I tim. Ii, 5: mediator dei et hominum, homo Christus iesus. In omni autem testamento est aliquid quod promittitur, et aliquid per quod testamentum confirmatur. In novo autem testamento promittuntur caelestia et spiritualia. Item ista promissio per mortem Christi confirmata est.

Et ideo Christus mediator est novi testamenti, ut repromissionem aeternae beatitudinis ac haereditatis aeternae, recipiant qui vocati sunt. Et dicit vocati, quia hoc munus non est ex operibus, sed ex vocatione dei. Rom. 8, 30: quos autem praedestinavit, hos et vocavit. I thess. Ii, 12: contestati sumus ut ambularetis digne deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam.

Unde dicit aeternae haereditatis, id est, aeternae gloriae, quae est haereditas nostra. I pet. I, 3 s.: regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem iesu Christi ex mortuis, in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem conservatam in caelis. Ps. Cxxvi, 4: ecce haereditas Domini. Item: Dominus pars haereditatis meae. Istam autem haereditatem habemus per mortem Christi.

Unde dicit ut morte intercedente. I pet. 3, 9: in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis. Huius mortis effectus est redemptio a praevaricatione peccati. I petr. I, 18 s.: non corruptibilibus auro et argento redempti estis de vestra vana conversatione, sed pretioso sanguine agni immaculati. Sed numquid in veteri testamento poterat fieri ista redemptio a peccatis? et respondet, quod non, quia illae praevaricationes erant sub priori testamento; quasi dicat: quia virtute sacramentorum prioris testamenti removeri non poterant. Rom. 3, 9: causati sumus iudaeos et graecos omnes sub peccato esse. Sed contra, quia david et multi alii sancti habuerunt remissionem peccatorum. Respondeo. Dicendum est, quod quantum ad istum effectum, qui est introitus caeli, non, quia per mortem Christi aperta est ianua vitae. Nullus enim ante mortem Christi intravit. Zach. Ix, 11: tu vero in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. Sed quantum ad maculam, sic ipsi consecuti sunt; sed non virtute sacramentorum veteris legis, sed in fide Christi. Sic ergo novum testamentum est excellentius quam vetus, quia confirmatum est morte Christi, per quam remittuntur peccata, et quia exhibet promissionem.

Deinde cum dicit ubi enim testamentum, probat illud quod supposuit, scilicet quod novum testamentum sit confirmatum per mortem Christi. Et primo probat hoc per auctoritatem legis humanae;
secundo per auctoritatem legis divinae, ibi unde nec primum. Dicit ergo: dictum est, quod novum testamentum confirmatur per mortem Christi intercedentem, quia ad hoc quod testamentum valeat, oportet quod mors testatoris interveniat; et ideo novum testamentum non haberet robur, nisi intervenisset mors Christi.

Unde dicitur io. Xi, 50: expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo. Mors autem testatoris ad duo necessaria est.

Primo ut testamentum habeat firmitatem, quia cum sit expressivum ultimae voluntatis, potest semper mutari ante mortem.

Unde dicit, quod testamentum confirmatum est in mortuis, id est, per mortem. Et isto modo confirmatum est novum testamentum per mortem Christi. Matth. Xxvi, 28: hic est sanguis meus novi testamenti, scilicet confirmator et dedicator.

Secundo necessaria est mors testatoris ad hoc ut testamentum valeat et habeat efficaciam.

Unde dicit alioquin nondum valet, quia nullus potest petere aliquid, nec etiam haeredes haereditatem ex vi testamenti, nisi post mortem testatoris. Ideo Christus voluit mortem suam pro nobis interponere.

Deinde cum dicit unde nec primum. Hoc idem probat per auctoritatem legis divinae, scilicet per illud quod habetur in veteri testamento. Et circa hoc duo facit.

Primo enim ostendit convenientiam inter utrumque testamentum;
secundo ostendit differentiam, ibi necesse est ergo.

Circa primum duo facit,
quia primo proponit;
secundo manifestat, ibi lecto enim. Dicit ergo: ita dictum est, quod ad hoc quod testamentum valeat, necesse est, quod mors testatoris interveniat. Nec hoc debet videri mirum, quia nec primum testamentum dedicatum, id est, confirmatum, est sine sanguine. Ille autem sanguis figurabat sanguinem Christi. Omnia enim in figura contingebant illis, 1Co X, 11.

Deinde cum dicit lecto enim, probat propositum, scilicet quod illud testamentum non est confirmatum sine sanguine. Et probat hoc quantum ad tria, in quibus fuit usus sanguinis.

Primo quantum ad legis editionem;
secundo quantum ad tabernaculi consecrationem, ibi etiam tabernaculum; tertio quantum ad vasorum expiationem, ibi et omnia pene in sanguine.

Circa primum sciendum est, quod apostolus tangit hic historiam, quae habetur ex. Xxiv, 7, ubi dicitur, quod postquam moyses legerat coram populo mandata Domini, ipsisque respondentibus: omnia quae locutus est Dominus faciemus, et erimus obedientes, accepit moyses sanguinem quem praeceperat servare de duodecim vitulis, et aspersit librum legis et populum quasi in confirmationem testamenti.

Et ideo dicit lecto enim omni mandato, etc., quia necessarium fuit ut legeretur. Illa enim lectio fuit legis promulgatio. Oportebat enim legem promulgari. Accipiens, etc.. Hic est duplex obiectio litteralis. Una, quia ex. Xxiv nulla fit mentio de hirco, sed de duodecim vitulis. Secunda, quia ibi etiam non fit mentio de aqua et cocco et hyssopo. Responsio ad ista duo est duplex. Una, scilicet quia apostolus nutritus erat in lege; unde sciebat, quod ille usus erat in emundationibus secundum legem, quod aspersio fiebat de sanguine hircorum et vitulorum et aqua admixta cum hyssopo et lana coccinea, tamquam aspersorio, et ideo licet non agatur de his in exodo, tamen apostolus hoc accepit ex consuetudine ritus legalis. Vel potest dici, quod ista fuit prima consecratio.

Et ideo quasi virtute continebantur in ipsa aliae sanctificationes futurae, inter quas potissime fuit illa quae fiebat in die expiationis, de qua lev. Xvi, et alia de vitula rufa, num. Xvi. In prima autem erat sanguis vituli et hirci; in secunda vero aqua et lana coccinea et hyssopus. Quia ergo illa in prima continebat istas duas, ideo apostolus totum retulit ad istam. Dicit ergo accipiens sanguinem, etc., librum et omnem populum aspersit, dicens: hic est sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus, scilicet confirmator testamenti. Eccli. Xxiv, 33: legem mandavit nobis moyses in praeceptis iustitiarum. Iste enim sanguis fuit figura sanguinis Christi, per quem novum testamentum confirmatum est.

Et ideo Christus verbis istis usus est. Matth. Xxvi, 28: hic est sanguis novi testamenti, scilicet confirmativus. Figurabatur autem per sanguinem hirci propter similitudinem carnis peccati, et vituli propter fortitudinem. Miscetur autem cum aqua, quia baptismus a sanguine Christi efficaciam habet; aspergitur autem cum hyssopo, qui mundat pectus, per quod significatur fides. Act. C. Xv, 9: fide purificans corda eorum. Et lana coccinea, quae est rubei coloris, per quam significatur charitas. Cant. V, 10: dilectus meus candidus et rubicundus. Quia per fidem et dilectionem passionis Christi mundatur populus. Aspergitur et liber legis, quia passio Christi adimplevit legem. Io. Xix, 30: consummatum est. Matth. V, 17: non veni solvere legem, sed adimplere.

Deinde cum dicit etiam tabernaculum, ponit consecrationem tabernaculi, quia tabernaculum et omnia vasa ministerii similiter aspersit sanguine. Sed contra, quia nondum factum erat tabernaculum, sed xxv cap. Mandatur de consecratione tabernaculi. Respondeo. Dicendum est, quod licet non sit idem sanguis quo aspersus est populus et tabernaculum, tamen etiam tabernaculum mundatum est sanguine.

Unde potest sic construi: usus est sanguine, etiam quando sanctificavit tabernaculum. Sed contra, quia num. Et lev. Viii dicitur, quod unxit tabernaculum oleo. Dicitur, quod unxit tabernaculum oleo. Respondeo. Dicendum est, quod non loquitur de illa sanctificatione, qua primo consecratum est tabernaculum et vasa eius, sed de illa, quae fiebat in die expiationis. Vel melius dicendum est, quod etiam in prima usus est sanguine, quia ibi dicitur quod unxit illud oleo, et postea quod aspersit. Oleum autem non est aspersivum, unde intelligitur quod primo unxit illud, et postea aspersit sanguine. Et ista duo sunt necessaria ad sanctificationem, scilicet virtus sanguinis Christi, et oleum misericordiae, quibus sanctificatur tabernaculum, id est ecclesia, et vasa, id est ministri.

Deinde cum dicit et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur, exequitur de caeteris mundationibus legalibus. Erat autem duplex mundatio: una a corporali macula, sicut lepra; alia a spirituali, scilicet peccato.

Prima poterat pertinere ad res inanimatas, sicut patet de lepra domorum. Et mundatio ab ista immunditia fiebat cum sanguine animalis immolati, vel aqua expiationis, quae erat confecta cum sanguine vitulae rufae.

Et ideo dicit pene omnia, et non omnia simpliciter. Vel pene omnia, ita quod ly pene sit determinativum de ly mundantur, id est, pene mundantur, quia non perfecte mundabantur: hoc tantum fit per sacramentum novae legis. Vel potest determinare ly omnia. Non enim omnia mundabantur sanguine, quia, ut dicitur num. Xxxi, v. 23, quicquid potest ignem sustinere purgatur per ignem: quae vero non poterant, purgantur aqua expiationis. Sed ad mundationem a macula peccati, necessaria est sanguinis effusio, quia requirebatur ad sacrificium.

Et ideo dicit, quod sine sanguinis effusione non fit peccatorum remissio. Per quod figurabatur quod remissio peccati erat fienda per sanguinem Christi.

Unde in veteri lege non virtute sacramenti, sed virtute fidei Christi fiebat remissio peccatorum.

Unde frequenter ibi dicitur rogabit pro eo sacerdos, et remittetur.


Thomae Aq - super Heb. 32