Thomae Aq - super Heb. 47

47
(
He 11,32-35)

LECTIO 7: Epistola ad Hebraeos 11,32-35

Supra posuit apostolus ea, quae facta sunt a patribus per fidem ante introitum, et in ipso introitu terrae promissionis, hic accedit ad narrandum exempla illorum, qui fuerunt in ipsa terra promissionis; quae, quia multa sunt, ideo breviter, praemissis nominibus patrum, ponit in generali praecipua facta ipsorum, ponens causam illius brevitatis. Et circa hoc facit tria.

Primo ponit nomina patrum et causam quare breviter vult eorum facta pertransire;
secundo ostendit quid fecerunt per fidem, ibi qui per fidem vicerunt; tertio, quid per fidem receperunt, ibi adepti sunt. Dicit ergo quid adhuc dicam? quasi dicat: perveni usque ad tempus introitus terrae promissionis, in quo pauca respectu rom. Xv, 8: ad confirmandas promissiones patrum.

Secundo pro promissione de terra promissionis habenda. Et istam non acceperunt priores patres tres, scilicet abraham, isaac et iacob, sed tantum patres posteriores, sicut iosue et alii sancti.

Tertio pro promissione particulari, scilicet eius quod unicuique promissum fuit, sicut david regnum, et ezechiae sanitas. Et istas promissiones consecuti sunt.

Deinde cum dicit obturaverunt ora leonum, ponit quaedam particularia beneficia aliquibus collata. Et primo quae pertinent ad remotionem mali;
secundo illa quae pertinent ad executionem boni, ibi fortes facti sunt in bello. Malum autem nocivum hominis est duplex. Unum exterius, aliud interius. Secundum ponit, ibi per resurrectionem, quorum resurrectio fuit quoddam praesagium futurae resurrectionis inchoatae per Christum. De istorum resurrectione, vel magis resuscitatione, habetur iii reg. Xvii, et iv reg. Iv. Tamen isti sic resuscitati sunt iterum mortui, Christus autem resurgens ex mortuis iam non moritur, rom. Vi, 9.

Unde resurrectio eius fuit initium futurae resurrectionis. I cor. Xv, 20: Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium. Sicut autem ista temporalia beneficia illis data sunt tamquam infirmis, ad sustentationem per meritum fidei ipsorum, ita fuerunt figura futurorum bonorum, quae nobis ex merito fidei dabuntur. Mc.: signa autem eos qui crediderint, haec sequentur, etc.. Quae gregorius exponit de bonis spiritualibus.

48
(
He 11,36-40)

LECTIO 8: Epistola ad Hebraeos 11,36-40

Supra posuit apostolus exempla sanctorum patrum antiquorum, qui multa et magna fecerunt propter fidem, hic ponit exempla illorum, qui multa propter fidem passi sunt. Et circa hoc facit duo.

Primo enim ostendit quomodo passi sunt propter fidem;
secundo ostendit quomodo promissiones eis factae dilatae sunt, et quare, ibi et hi omnes testimonio.

Circa primum duo facit,
quia primo ponit mala ab aliis eis illata;
secundo mala propria voluntate assumpta, ibi circuierunt in melotis. Ab aliis autem illata sunt eis mala dupliciter, quia quaedam in vita, quaedam vero in morte. Et ista duo ponit, ibi lapidati sunt. In vita vero mala tripliciter illata sunt eis, quia quaedam quantum ad corporalem afflictionem, quaedam quantum ad irrisionem, quaedam quantum ad inclusionem. Quantum ad primum dicit alii autem, etc., quasi dicat: ita dictum est, quod quidam multa bona receperunt propter fidem, vel in amotione mali, vel in executione boni temporalis, in quibus figuratur vetus testamentum, quod conferebat bona temporalia. Sed alii multa propter fidem passi sunt, quorum quidam distenti sunt in eculeis: sicut dicitur i mach. Ii, 1, et ii mach. Vi, 10 de pueris suspensis ad cervices matrum, et vii, 1 de septem fratribus. In istis sanctis primo figurabatur novum testamentum.

Unde dicit non suscipientes redemptionem, id est, liberationem. Qui enim subiicitur poenae, est quodammodo servus poenae.

Et ideo liberari a poena, dicitur redemptio. Ps. Lxxvii, 42: die qua redemit eos de manu tribulantis. Sed quare non fuerunt liberati, ostendit, quia hoc non fuit propter hoc quin Deus haberet providentiam de ipsis, sed ut invenirent vitam aeternam, quae melior est, quam liberatio in quacumque poena praesenti, vel quaecumque resurrectio vitae praesentis, et ideo dicit ut meliorem invenirent resurrectionem. Iob xix, 25: in novissimo die de terra surrecturus sum. Is. Xxvi, 19: vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Vel dicit meliorem, quia ex hoc ipso, quod maiora pro Christo passi sunt, maius praemium recipient. Sicut enim dicitur 1Co Xv, v. 41: stella differt a stella in claritate, sic erit resurrectio mortuorum. Qui enim fuerunt maiores in merito, maiores erunt in praemio.

Et ideo apostoli praeferuntur martyribus, martyres vero omnibus aliis. Maiores enim merito, maiores sunt praemio. Praecipua vero sunt merita martyrum. Io. Xv, 13: maiorem hac dilectionem nemo habet, etc.. Nec tamen quilibet martyr maior est quolibet confessore, sed aliquis martyr potest esse maior aliquo confessore; et e converso, aliquis confessor aliquo martyre, licet non universaliter. Potest enim comparari unus alteri, vel quantum ad genus operis, vel quantum ad gradus charitatis. Nullus autem actus quantum est de se, est ita meritorius, sicut quo quis moritur propter Christum, quia dat illud quod habet charius, scilicet vitam propriam. Matth. C. V, 10: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. Si vero consideretur radix omnis meriti, quae est charitas, 1Co 13, v. 2, sic opus procedens ex maiori charitate, est magis meritorium.

Et sic potest unus simplex confessor esse maioris meriti apud deum. Apostolus autem loquitur in genere operis, dicens ut scilicet meliorem, id est maiorem et clariorem, invenirent resurrectionem.

Unde ly meliorem importat comparationem status praesentis vitae ad futuram resurrectionem, vel comparationem claritatis resurrectionis unius resurgentis ad claritatem alterius.

Deinde cum dicit alii ludibria, ponit mala illis illata in vita quantum ad irrisionem factam in verbis, dicens, quod alii experti sunt ludibria, sicut patet de samson, de tobia et iob, et isaia. Is. L, 6: faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. Ieremias etiam dicit xx, 8: factus est mihi sermo Domini in opprobrium et derisum. Quantum vero ad facta dicit, quod experti sunt verbera. Sicut patet de michaea, de quo iii reg. Ult. Dicitur quod percussit eum sedecias in maxillam. In quibus omnibus praesignabantur passiones novi testamenti. I cor. Iv, 9: spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus.

Deinde cum dicit insuper et vincula, ponit mala sanctis illata quantum ad inclusionem.

Unde dicit insuper et vincula, sicut ieremias, de quo ier. Xx, 2 dicitur quod positus fuit in nervo. Nec solum vincula, sed etiam carceres, sicut ier. Xxxvii, v. 14 et xxxviii, 6 et michaeas, iii reg. Ult..

Consequenter ostendit mala illata quantum ad mortem cum dicit lapidati sunt. Quod quidem genus mortis tunc erat commune apud omnes iudaeos. Matth. Xxiii, 37: ierusalem, ierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt. Sic lapidatus est naboth, iii reg. Xxi, 13, et ieremias, de quo legitur, quod iudaei lapidaverunt eum in aegypto lapidibus quos absconderat sub muro latericio domus ipsius pharaonis. Et licet epiphanius dicat quod fuit tractus, tamen communiter ponitur quod fuit lapidatus. Zacharias etiam filius ioiadae fuit lapidatus, ut legitur ii par. Xxiv, 21. Secundum genus mortis inconsuetum et crudele ponit cum dicit secti sunt. Hoc dicit propter isaiam, quem manasses fecit secari serra lignea. Et loquitur pluraliter, licet non fuerit nisi unus, secundum consuetudinem scripturae, propter causam supradictam. Tertium genus cum dicit tentati sunt, ut scilicet consentirent. Quod dicit propter matathiam et filios eius i mach. Ii, 15, et propter eleazarum ii mach. Vi, 43, et propter historiam de septem fratribus ii mach. Vii. Et tandem occiderunt eos thren. Iv, 9: melius fuit occisis gladio, quam interfectis fame. Specialiter tamen urias fuit occisus a david ii reg. Xi, 15 et iosias iv reg. Xxiii, 29.

Deinde cum dicit circuierunt in melotis, ponit mala voluntarie assumpta. Et ista ad tria reducuntur, scilicet ad exteriorem cultum, ad personae statum, ibi egentes, et ad habitationis locum, ibi in solitudinibus. Quantum ergo ad cultum dicit circuierunt in melotis, et in pellibus caprinis. Melota est vestis facta de pilis camelorum, ut quidam dicunt; vel melius, quod taxus habet pellem hirsutam, de qua fit vestis, quae dicitur melota. Pellis caprina cum hoc quod est hirsuta, est etiam vilis. Et haec dicuntur de elia iv reg. I, 8, quod erat vir pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. Et de talibus vestibus dicit augustinus in lib. De sermone Domini, quod potest esse in tali veste intentio mala, si quis utatur ad vanam gloriam, bona autem, si ad contemptum mundi, et macerationem carnis. Praecipue autem, qui profitentur statum poenitentiae, debent ostendere signa professionis.

Et ideo licet eis uti talibus vestibus, non tamen ad ostentationem, et sic utebantur prophetae. Quantum autem ad statum personae dicit egentes, quia carebant divitiis, in quo praefigurabant statum perfectionis novi testamenti, de quo dicitur matth. Xix, 21: si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae possides. Et hoc fuit specialiter de elia, qui pastus fuit a corvis, et a muliere vidua. Iii reg. Xvii, 6. Ps. Lxxxvii, 16: pauper ego sum in laboribus. Idem lxix, 6: egenus et pauper ego sum. Item angustiati, sicut patet de elia, qui fugit a facie iezabel, et de david, qui fugit a facie absalon. Item afflicti labore corporali, sicut de elia, qui dormivit lassus subter unam iuniperum, iii reg. Xix, v. 4. Et subdit quibus dignus non erat mundus. Sicut dicit dionysius in epistola ad ioannem evangelistam, mali aliquando per ea quae faciunt, ostendunt indicia suae damnationis; unde dicit quod per hoc, quod mali separaverunt a se beatum ioannem, ostendebat Deus quod erant indigni societate eius.

Et ideo dicit apostolus quod mundus non erat dignus eis, quasi dicat: quia mundani non erant digni societate iustorum. Io. Xv, 19: ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.

Deinde cum dicit in solitudinibus, ostendit hoc quantum ad locum, quia propriam mansionem non habebant, sed errabant in solitudinibus, et in montibus, et in speluncis, et in cavernis terrae, quae sunt loca apta ad contemplationem et poenitentiam. Dicitur autem spelunca, quae fit arte, sed caverna, quae est a natura vel ab aliquo accidente, sicut ex corrosione aquarum. Ista patent de david, i reg. Xxii, 1 et xxiii, 14 ss. Et de elia, iii reg. Xix, 9.

Deinde cum dicit et hi omnes, ostendit quod eis dilatae sunt promissiones. Et ne putetur, quod hoc fuerit propter defectum meriti, ideo, secundo, designat rationem illius dilationis, ibi deo pro nobis. Dicit ergo, quod hi omnes testimonio fidei probati inventi sunt, id est, per fidem habent testimonium, quod sunt probati, id est, approbati a deo, ii cor. X, 18: non enim qui seipsum commendat ille probatus est, sed quem Deus commendat. Sap. 3, 6: tamquam aurum in fornace probavit eos. Et tamen non acceperunt repromissionem, scilicet gloriae, vel promissam vitam, usque ad Christum. Ps. Lxxxviii, 39: distulisti Christum. Temporales enim acceperunt, non autem spirituales.

Supra eodem: defuncti sunt non acceptis promissionibus.

Deinde cum dicit deo pro nobis, ostendit rationem dilationis, ex quo aliqui sumpserunt causam, vel occasionem erroris, qui dicunt quod nullus in paradisum intrabit usque ad ultimam consummationem, quae erit per finalem resurrectionem.

Sed hoc est contra apostolum, ii cor. V, 1: scimus, quod si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem habemus ex deo domum non manufactam, sed aeternam in caelis. Ista ergo consummatio de qua loquitur apostolus potest referri ad praemium essentiale, scilicet ad beatitudinem, quae habetur per Christum mich. Ii, 13: ascendit pandens iter ante eos quam non habuerunt sancti veteris testamenti. Vel potest referri ad stolam corporis, quae non dabitur universaliter, usque post resurrectionem universalem, licet forte aliqui iam habeant ipsam ex speciali privilegio. Non ergo sine nobis consummantur, sed perficiuntur duplici stola, ut, sicut dicit glossa in communi gaudio omnium maius fiat gaudium singulorum.

Unde in hoc nobis Deus providit.

Et ideo dicit deo pro nobis aliquid melius providente. Ps. Cxxxii, 1: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. Magis enim gaudet homo cum pluribus gaudentibus. Glossa: si isti tenuerunt fidem, qui tamdiu expectaverunt, multo magis teneamus nos, qui statim recipimus. Lc. Xxiii, 43: hodie mecum eris in paradiso.

49

CAPUT 12

(He 12,1-4)

LECTIO 1: Epistola ad Hebraeos 12,1-4

Supra apostolus multipliciter commendavit fidem, per quam membra Christo capiti coniunguntur, hic ponit moralem monitionem, exhortans ut fidem, quam tenent corde, operibus demonstrent, sicut etiam monet iacobus, cap. Ii canonicae suae. Et primo docet quomodo se debeant habere circa mala, secundo quomodo debeant se habere circa bona, cap. 13, ibi charitas fraternitatis. Est autem duplex malum, scilicet poenae et culpae.

Primo ergo docet quomodo se debent habere circa mala poenalia toleranda;
secundo circa mala culpae vitanda, ibi propter quod remissas, etc.. Ad tolerandum autem malum poenae, primo inducit exemplo antiquorum;
secundo, exemplo Christi, ibi aspicientes in auctorem; tertio auctoritate scripturae, ibi et obliti estis. Quantum ergo ad primum dicit ideoque nos habentes tantam nubem testium interpositam. Quasi dicat: ita dictum est, quod sancti testimonio fidei probati, nec tamen habuerunt repromissiones, et tamen cum hoc non defecerunt in expectando; ergo nos qui habemus tantam nubem testium interpositam, etc.. Sancti dicuntur testes dei, quia verbo et facto glorificabatur Deus per eos. Matth. V, v. 16: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui in caelis est. Is. C. Xliii, 10: vos testes mei, dicit Dominus. Dicuntur autem sancti nubes, primo propter conversationis sublimitatem. Is. Lx, 8: qui sunt isti, qui ut nubes volant? secundo propter doctrinae foecunditatem. Iob xxvi, 8: qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum. Et xxxvi, 28: effundit imbres ad instar gurgitum, qui de nubibus fluunt.

Tertio propter spiritualis consolationis utilitatem. Sicut enim nubes praestant refrigerium, sic exempla sanctorum. Is. 18, v. 4: et sicut nubes roris in die messis. Hanc ergo nubem testium habemus impositam, quia ex vita sanctorum quodammodo inducitur nobis necessitas ad imitandum. Iac. V, 10: exemplum accipite, fratres, exitus mali et longanimitatis, laboris, et patientiae prophetas. Augustinus: sicut spiritus sanctus loquitur in scriptura, ita in gestis sanctorum, quae nobis sunt forma et praeceptum vitae. Hoc est ergo exemplum sanctorum, quod inducit. Sed quia ad conformandum se ad aliquod exemplar, interdum ex impedimento superveniente impeditur homo, ideo removet illud quod potissime potest impedire. Illud autem est pondus peccati. Tribulatio autem est quasi quidam agon. I cor. Ix, 25: omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Sicut autem in cursu et certamine oportet omnia aggravantia deponere, ita et in agone tribulationis. Ii tim. Iv, 7: bonum certamen certavi, cursum consummavi. Qui ergo in tribulatione vult bene ad deum currere, oportet impedimenta deponere. Ista impedimenta vocavit ipse apostolus pondus et circumstans peccatum. Per pondus autem potest intelligi peccatum perpetratum; quod dicitur pondus, quia animam deprimit ad infima, et inclinat ad aliud. Ps. Xxxvii, 5: sicut onus grave gravatae sunt super me. Gregorius: peccatum quod per poenitentiam non diluitur, mox suo pondere ad aliud trahit. Per circumstans peccatum, potest intelligi occasio peccandi, quae quidem est in omni quod circumstat, scilicet in mundo, carne, proximo, daemone. Deponentes ergo omne pondus, id est, peccatum perpetratum, quod dicitur pondus, et circumstans nos peccatum, scilicet occasionem peccandi. I petr. Ii, 1: deponentes omnem malitiam et omnem dolum. Vel pondus potest intelligi taedium tribulationis. Sic enim frequenter tribulatio dicitur onus per prophetas, sicut onus damasci, id est tribulatio; quasi dicat: non sit vobis grave pati pro Christo. Circumstans peccatum dicitur tentatio nobis immissa ex circuitu hostis. I pet. V, 8: adversarius vester diabolus, etc.. Vel pondus affectio terrena; per circumstans autem peccatum affectio carnalis, quae scilicet causatur in nobis a carne circumstante; quasi dicat: deponatis affectionem tam temporalium, quam carnalium, si vultis libere currere.

Unde subdit monitionem, dicens curramus per patientiam ad certamen nobis propositum, non solum illatum, quod tamen sustineamus patienter. Sed nos ipsi voluntarie curramus. Ps. Cxviii, 32: viam mandatorum tuorum cucurri. Hoc autem certamen vobis propositum est cum iustitia. Eccli. Iv, 33: usque ad mortem certa pro iustitia.

Deinde cum dicit aspicientes, etc., ponit exemplum Christi. Et circa hoc duo facit.

Primo enim ostendit quare passio Christi habenda est in exemplum, et quid in ipsa considerandum est;
secundo ostendit fructum istius considerationis, ibi recogitate eum. Sicut enim dicitur eph. Ii, 8: gratia salvati estis per fidem, Christus autem est auctor fidei, si ergo vis salvari, debes intueri exemplar illud.

Unde dicit aspicientes in iesum passum. Hoc significatum fuit per serpentem aeneum elevatum pro signo, in quem aspicientes curabantur. Num. Xxi, 9, et io. 3, 14: sicut moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Si ergo vis salvari, respice in faciem Christi tui. Ipse enim est auctor fidei dupliciter.

Primo eam docendo verbo.

Supra i, 2: locutus est nobis in filio. Io. I, 18: unigenitus, qui est in sinu patris, ipse enarravit.

Secundo eam in corde imprimendo. Phil. I, v. 29: vobis donatum est pro Christo non solum ut in ipsum credatis, etc.. Item ipse est consummatio fidei dupliciter. Uno modo ipsam miraculis confirmando. Io. C. X, 38: si mihi non vultis credere, operibus credite. Item fidem praemiando. Cum enim fides sit imperfecta cognitio, eius praemium consistit in ipsius cognitionis perfectione. Io. Xiv, 21: ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Hoc autem significatum fuit zach. Iv, 9, ubi dicitur: manus zorobabel fundaverunt domum istam, scilicet ecclesiam, cuius fundamentum est fides, et manus eius perficient eam. Nam manus Christi, qui de genere zorobabel descendit, fundat ecclesiam in fide, et fidem gloria consummat. Videmus enim nunc in speculo, et aenigmate; tunc autem facie ad faciem, 1Co 13, 12. Augustinus, i de trinit. C. X: contemplatio est merces fidei, cui mercedi per fidem corda mundantur, sicut scriptum est: fide mundans corda eorum. In passione enim Christi tria consideranda sunt.

Primo quid contempsit;
secundo quid sustinuit; tertio quid promeruit. Quantum ad primum dicit qui proposito sibi gaudio; istud autem gaudium fuit istud gaudium terrenum quo a turba quam paverat quaerebatur, ut facerent eum regem, quo ipse contempsit fugiendo in montem, io. Vi, 15.

Unde eccle. Ii, 2: risum reputavi errorem, et gaudio dixi: quid frustra deciperis? vel proposito sibi gaudio aeternae vitae pro praemio. Sustinuit crucem, hoc est secundum, scilicet quid sustinuit, quia crucem. Phil. Ii, 8: humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. In quo ostenditur et cruciatus acerbitas, quia ibi affixus fuit manibus et pedibus, et mortis vilitas et ignominia, quia hoc erat ignominiosum genus mortis. Sap. Ii, 20: morte turpissima condemnemus eum. Quantum autem ad tertium, scilicet quod promeruit, quia sessionem ad dexteram patris.

Unde dicit atque in dextera sedis dei sedet. Exaltatio enim humanitatis Christi fuit praemium passionis eius. Hebr. I, 3: sedet ad dexteram maiestatis in excelsis.

Deinde cum dicit recogitate eum, ostendit quis sit fructus huius considerationis. Et primo monet ad diligentem exempli considerationem;
secundo ostendit utilitatem, ibi ut non fatigemini; tertio subdit rationem, ibi non enim usque. Dicit ergo: ita dictum est, aspicientes, etc., nec hoc solum, sed etiam recogitate eum, id est iterum cogitate. Prov. C. 3, 6: in omnibus viis tuis cogita illum. Et huius ratio est, quia in quacumque tribulatione invenitur eius remedium in cruce. Ibi enim est obedientia ad deum. Phil. Ii, 8: humiliavit semetipsum factus obediens. Item pietatis affectus ad parentes; unde ibi gessit curam de matre sua. Item charitas ad proximum; unde ibi pro transgressoribus oravit. Lc. Xxiii, 34: pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt. Eph. V, 2: ambulate in dilectione, sicut Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis. Item fuit ibi patientia in adversis. Ps.: obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis, et dolor meus renovatus est. Is. Liii, 7: sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. Item in omnibus finalis perseverantia; unde usque ad mortem perseveravit. Lc. Xxiii, v. 46: pater, in manus tuas commendo spiritum meum.

Unde in cruce invenitur exemplum omnis virtutis, augustinus: crux non solum fuit patibulum patientis; sed etiam cathedra docentis. Recogitate ergo eum qui sustinuit. Sed quid cogitandum? tria, scilicet genus passionis, unde sustinuit contradictionem, id est, afflictionem in verbis.

Unde dicebant: vah qui destruis templum dei. Ps. Xvii, v. 44: eripies me de contradictionibus populi. Rom. X, 21: expandi manus meas ad populum non credentem, sed contradicentem mihi. Lc. Ii, 34: et in signum cui contradicetur. Et contradictionem talem, id est, tam gravem et ignominiosam. Thren. I, 12: o vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor sicut dolor meus.

Secundo a quibus passus est, quia a peccatoribus, pro quibus patiebatur. I petr. 3, v. 18: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis.

Tertio persona patientis. Ante passionem enim ab origine mundi passus est in membris suis, sed tunc in propria persona.

Unde dicit adversus semetipsum. Is. Xlvi, 4: ego feci et ego feram. Ps. Lxviii, 5: quae non rapui tunc exsolvebam. I petr. Ii, 24: peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum. Utilitatem ostendit cum dicit ut non fatigemini. Consideratio enim passionis Christi facit nos non deficere. Gregorius: si passio Christi ad memoriam revocatur, nihil adeo durum est, quod non aequanimiter toleretur.

Unde non deficiatis, tamquam fatigati animo, a veritate fidei. Is. Xl, 31: current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient. Ii thess. 3, 13: nolite deficere benefacientes. Rationem autem huius ponit, dicens nondum enim usque ad sanguinem restitistis. Quasi dicat: non debetis deficere in tribulationibus vestris pro vobis, quia nondum tantum sustinuistis sicut Christus. Ipse enim sanguinem suum fudit pro nobis. Matth. C. Xxvi, 28: hic est sanguis novi testamenti, qui pro multis effundetur. Vos autem rapinam bonorum vestrorum sustinuistis. Maius autem est de genere operis vitam dare, quam substantiam corporalem, licet aliquando ex radice operis, scilicet ex charitate, possit esse minus, sicut supra dictum est.

Unde dicit: nondum enim restitistis repugnantes adversus peccatum, usque ad sanguinem, scilicet fundendum pro Christo.

50
(
He 12,5-11)

LECTIO 2: Epistola ad Hebraeos 12,5-11

Supra induxit apostolus ad mala patienter sustinenda exemplo antiquorum patrum et Christi, hic monet ad idem ex auctoritate scripturae, unde circa hoc tria facit.

Primo enim ponit auctoritatem;
secundo ostendit sensus eius, ibi in disciplina perseverate; tertio arguit ad propositum ex praemissis, ibi quod si extra disciplinam. Ponit auctoritatem, quae habetur prov. 3, 11; sed sub aliis verbis, quam littera nostra habeat. Ibi enim habemus sic: disciplinam Domini, fili mi, ne abiicias, nec deficias cum ab eo corriperis. Quem enim diligit Dominus, corripit et quasi pater in filio complacet sibi. Quia vero apostolus inducit auctoritatem istam causa consolationis, ideo utitur aliis verbis.

Unde dicit et obliti estis consolationis, quasi dicat: mirum est si obliti estis. Ps. Xciii, 19: secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam. Idem: in aeternum non obliviscar iustificationes tuas. Dicit autem, consolationis, id est dei consolantis, et est emphatica locutio. Ii cor. I, v. 3 s.: benedictus Deus et pater Domini nostri iesu Christi, pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Sequitur quae vobis, id est Deus consolationis, loquitur tamquam filiis.

Ergo si punit, non odit: sed eius punitio ordinatur ad bonum, quia loquitur vobis tamquam filiis. Verba autem auctoris ponit, dicens fili mi, etc.. Et subdit rationem, ibi quem enim diligit, etc.. In auctoritate vero prohibet duo; quia prohibet odium disciplinae, et impatientiam ad ipsam. Propter primum dicit fili mi, noli negligere, sicut quidam qui odiunt disciplinam, de quibus dicitur, prov. Ix, 8: noli arguere derisorem, ne oderit te. Amos v, 10: odio habuerunt loquentem in porta, et corripientem perfecte abominati sunt. Dicit ergo apostolus noli negligere disciplinam Domini, quasi dicat: cum Deus te flagellat causa disciplinae, noli negligere, id est, negligenter habere fastidiendo. Sap. 3, 11: sapientiam et disciplinam qui abiicit infelix est. Propter secundum dicit et ne fatigeris dum ab eo argueris. Quidam enim etsi correctionem duram non odiant, tamen impatienter portant, et ideo dicit neque fatigeris, etc.. Tunc enim homo spiritualiter fatigatur, quando contristatur intantum, quod deficit.

Supra eodem: ut non fatigemini animis vestris deficientes. Eccli. Vi, 26: ne acidieris in vinculis illius.

Deinde cum dicit quem enim diligit Dominus, castigat, assignat causam. Sicut autem dicit philosophus, verbum castigationis communiter accipitur in pueris et in concupiscentia. Dicimus enim castum, cuius concupiscentia castigata est. Similiter puer dicitur castigatus, qui est bene disciplinatus. Quod enim de se habet pronitatem ad malum, indiget refraenante. Talis autem est concupiscentia, et pueri, qui de se sequuntur impetus suos, ideo indigent castigante. Ille ergo, qui castigat, ideo hoc facit ne tendant in malum. Et quia sensus nostri, et cogitatio nostra prona sunt ad malum, ut dicitur gen. 8, 21, ideo Dominus castigat nos, ut retrahat nos a malo. Ps. Cxvii, 18: castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me. Ier. Xxxi, 18: castigasti me, et eruditus sum quasi iuvenculus indomitus. In hoc autem castigat, quia flagellat, non quidem ad condemnationem, sed ad salutem.

Unde dicit, quod flagellat omnem filium quem recipit. Et ideo, qui non flagellantur non sunt de numero filiorum. Ps. Lxxii, 5: in labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur, unde est signum quasi aeternae reprobationis. Ez. Xvi, 42: auferetur zelus meus a te. Nec mirum si flagellat omnem filium quem recipit per adoptionem: quia proprio filio suo non pepercit. Lc. Ult. V. 26: oportuit Christum pati.

Consequenter cum dicit in disciplina perseverate, ostendit sensum auctoritatis praeallegatae: et primo ostendit sensum monitionis;
secundo sensum rationis assignat, ibi tamquam filiis; tertio ostendit rationem istam esse convenientem, ibi quis enim filius. Monitio autem apostoli fuerat, quod non debebant negligere disciplinam Domini, nec etiam fatigari. Utrumque autem comprehendit in his verbis. Non negligere enim, nec etiam fatigari sub disciplina, non est aliud quam in disciplina perseverare.

Unde iob vi, 10: haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat. Ps. Ii, 12: apprehendite disciplinam, etc.. Quare autem non debemus negligere, dixerat quia quem diligit Dominus, etc., unde hic dicit tamquam filiis vobis se offert Deus. Quasi dicat: ideo perseverate, quia offert se tamquam filiis. Ier. 3, 19: patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis.

Consequenter ostendit istam rationem esse convenientem, dicens quis enim filius quem non corripit pater? ad patrem enim pertinet corrigere filium suum. Prov. 13, 24: qui parcit virgae, odit filium suum: qui autem diligit illum, instanter erudit. Eccli. Xxx, 8: equus indomitus evadet durus, et filius remissus evadet praeceps.

Et ideo necessaria est correctio: sicut paulo datus stimulus carnis, ne per superbiam corrueret, ii cor. Xii, 7.

Deinde cum dicit quod si extra disciplinam, etc., arguit ex praemissis, et primo deducendo ad inconveniens;
secundo ex quodam exemplo, ibi deinde patres, etc.; tertio ex utilitate consequente, ibi omnis autem disciplina, etc..

Circa primum facit talem rationem: omnes sancti, qui deo placuerunt per multas tribulationes transierunt, per quas filii dei facti sunt.

Ergo qui in disciplina non perseverat, non est filius, sed magis adulter, id est, adulterio natus. Istius rationis ponit tantum conclusionem, dicens: si estis extra disciplinam, non estis filii, sed adulteri: quia disciplinae facti sunt participes omnes, scilicet sancti. Ii tim. 3, v. 12: omnes qui pie vivere volunt in Christo, persecutionem patientur. Iudith 8, 23: omnes qui deo placuerunt, per multas tribulationes transierunt fideles. Nec oportet quod semper sancti habeant exteriores tribulationes, cum interius affliguntur ex mala conversatione perversorum. Ii petr. C. Ii, 8: habitans lot apud eos, qui de die in diem animam iustam iniquis operibus cruciabant. Filius autem proprie dicitur, qui est ex legitimo patre. Mater nostra est ecclesia, cuius sponsus est ipse Deus. Os. Ii, 20: sponsabo te mihi in fide. Adulter autem est diabolus et mundus. Qui ergo nati sunt ex spiritu diaboli, vel mundi, sunt filii adulterini. Is. Lvii, 3: accedite huc, filii auguratricis, et adulteri, et fornicariae. Patet ergo, quod proprie non sunt filii, nisi de legitimo patre nati.

Consequenter cum dicit deinde patres, etc., ponit secundam rationem sumptam ex eo quod experti sumus, scilicet ex correctione paterna. Quae quidem ratio procedit ex duplici differentia, quae est inter deum patrem, et patrem carnalem. Est autem haec prima differentia dei patris ad patrem carnalem. Homo enim generat hominem quantum ad corpus, non quantum ad animam, quae est per creationem, et non traducitur. Ii mach. Vii, 22: neque enim ego spiritum et animam donavi vobis.

Unde dicit quod nos habuimus patres carnis nostrae eruditores. Eccli. Vii, 25: filii tibi sunt? erudi illos. Et reverebamur eos. Ex. Xx, v. 12: honora patrem tuum, et matrem, etc.. Deus autem excellentius est pater noster, scilicet quantum ad animam, quam immediate creat. Eccle. Ult.: spiritus redeat ad deum, qui dedit illum. Item iustificat animam, adoptando nos in filios. Rom. 8, 16: spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii dei. Ideo dicit num multo magis obtemperabimus patri spirituum, id est, animarum nostrarum, quae dicuntur spiritus, quia non sunt ex materia, et vivemus? finis enim obedientiae est vita aeterna. Io. C. 8, 52: si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum.

Supra v, 9: factum est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae. Secunda vero differentia est correctionis humanae ad divinam, quae in duobus differunt, et, primo quantum ad finem, quia finis humanae correctionis est aliquid transitorium: est enim ad bene conversandum in hac vita, quae est paucorum dierum.

Secundo quantum ad rationem, quia homo corrigit secundum voluntatem, quae falli et errare potest, et tamen obedimus ei. In correctione autem divina, non sic: quia erudit nos ad aliquid utile in sempiternum, scilicet ad recipiendum sanctificationem, quae scilicet est ipsemet Deus. Is. 8, 13 s.: Dominus exercituum, ipsum sanctificate. Ipse pavor vester, ipse terror vester, et erit vobis in sanctificationem.

Et ideo dicit et illi quidem erudiebant nos in tempore paucorum dierum, et hoc quantum ad primum; et secundum voluntatem suam, et hoc quantum ad secundum; hic autem ad id quod utile est. Is. Xlviii, 17: ego Dominus docens te utilia. Et hoc in recipiendo sanctificationem, id est, in sanctificationem ab ipso recipiendam; et ideo debemus magis recipere disciplinam eius. Sequitur omnis autem disciplina, etc.. Haec est tertia ratio, quae sumitur ex utilitate correctionis. Cum autem poenae sint quaedam medicinae, idem iudicium videtur esse de correctione et de medicina. Sicut autem medicina in sumptione amara est quidem et abominabilis, tamen eius finis est valde dulcis et desiderabilis, ita et disciplina, quia gravis est ad sustinendum sed adducit fructum optimum.

Sciendum est autem, quod disciplina dicitur a discendo. Pueri autem, qui addiscunt, flagellis erudiuntur.

Et ideo disciplina aliquando sumitur pro scientia, ut in principio primi posteriorum: omnis doctrina, et omnis disciplina, etc., quae graece dicitur epistemon. Aliquando autem sumitur pro correctione, et graece dicitur paedia, sed in latino non habet nomina ita distincta. Dicit ergo, quod omnis disciplina, scilicet quae est eruditio per flagella et molestias, in praesenti videtur esse non gaudii, sed maeroris, quia exterius habet tristitiam in sustinendo, sed interius habet dulcedinem ex intentione finis.

Et ideo dicit videtur, et non dicit est. Ii cor. Vi, 10: quasi tristes, semper autem gaudentes. Io. Xvi, 21: mulier cum parit, tristitiam habet, etc.. Ii cor. Iv, v. 17: id enim quod in praesenti est momentaneum, et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis.

Et ideo dicit postea reddit fructum. Fructus enim importat dulcedinem; unde frui est delectari in fine adepto. Pacatissimum. Fructus enim habetur hic cum perturbatione exteriorum incommodorum, et tentationum interiorum, et ideo non est pacatissimus, sicut ibi. In gloria siquidem nihil erit interius remordens conscientiam, nec impellens ad culpam, nec exterius contristans. Ibi enim, ut dicit augustinus, erit quidquid voles: ergo ille fructus est pacatissimus. Pacatus quidem in tranquillitate conscientiae, pacatior in susceptione primae stolae, sed pacatissimus in susceptione secundae. Is. Xxxii, 18: sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae, in requie opulenta. Prov. 3, 14: primi et purissimi fructus eius. Reddet ergo fructum iustitiae, id est, quem meretur iustitia. Seminanti enim iustitiam merces fidelis, prov. Xi, 18; ibid.: fructus iusti, lignum vitae. Vel iustitiae, ad iustitiam apprehendendam. Os. X, 12: seminate vobis in veritate iustitiam, et metite in ore misericordiae. Ps. Cxxv, 7: euntes ibant et flebant, etc.. Sed non redditur fructus, nisi exercitatis per eam, id est, per disciplinam.

Supra v, 14: perfectorum est cibus solidus eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus.


Thomae Aq - super Heb. 47