Thomae Aq - super Heb. 54

54

CAPUT 13

(He 13,1-8)

LECTIO 1: Epistola ad Hebraeos 13,1-8

Postquam supra monuit eos apostolus, qualiter se debent habere ad perferenda mala, hic monet quomodo se debeant habere ad operandum bona.

Unde secundum glossam ab isto loco incipit moralis instructio post commendationem et exhortationem ad imitandum ipsum. Et circa hoc duo facit; primo enim hortatur ipsos ad bona;
secundo orat pro eis, ibi Deus autem pacis.

Circa primum tria facit: primo enim ostendit, quomodo debent bonum operari, quantum ad proximos;
secundo quantum ad seipsos, ibi honorabile connubium;
tertio quantum ad praelatos, ibi mementote praepositorum.

Dicit ergo quantum ad primum sic: dictum est, quod promissum est nobis regnum immobile, ad quod si volumus pervenire, necesse est nos charitatem habere.

Ergo charitas fraternitatis maneat in vobis. 1Jn 4,20: qui non diligit fratrem suum, quem videt, deum quem non videt, quomodo potest diligere? item 1P 2,17: omnes invicem honorate, fraternitatem diligite. Quia vero charitas non est otiosa, ut dicit gregorius, ideo hortatur ad opera charitatis. 1Jn 3,18: non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate. Ideo dicit, quod debemus ostendere charitatem peregrinis per hospitalitatem, vinctis per compassionem, pauperibus per subventionem. Et primum ponit, ibi et hospitalitatem nolite oblivisci; secundum, ibi mementote vinctorum; tertium, ibi et laborantium.
Dicit ergo quantum ad primum nolite oblivisci hospitalitatem. Et dicit oblivisci quia isti aliquando in prosperitate sua multum fuerant hospitales, sed modo depauperati erant, et ideo non ita bene poterant; tamen animat eos ad continuandum secundum possibilitatem suam. Rm 12,13: hospitalitatem sectantes. Et specialiter facit mentionem de hospitalitate, quia qui peregrinos recipit, tria opera misericordiae simul implet, quia et recipit, et cibat, et potat. 1P 4,9: hospitales invicem sine murmuratione. Et subdit rationem, quia per hanc multi placuerunt, angelis hospitio receptis, sicut patet de abraham et lot, Gn 19,2 ss.. Alia littera habet: per hanc quasi nescientes, receperunt angelos; quia non credebant eos esse angelos, quod verum est in principio; unde quod abraham adoravit eos, putavit quod essent viri sancti a deo missi, et adoravit eos adoratione duliae, quae exhibetur sanctis, et quasi hominibus cibos obtulit. Sed postmodum intellexit eos angelos, in quibus Deus loquebatur, et locutus est eis sicut deo, dicens: non est hoc tuum, qui iudicas omnem terram, et similiter lot.
Quantum ad secundum dicit mementote vinctorum illorum, scilicet qui propter deum missi sunt in carcerem; mementote visitando et redimendo, tamquam essetis simul corporaliter cum eis vincti. Hoc enim est aliud opus misericordiae. Mt 25,36: in carcere eram, et venistis ad me. Contra quod Is 14,17, dicitur: vinctis eius non aperuit carcerem. Hoc ipsi aliquando fecerunt, sicut patet supra x, 34. Specialiter autem hoc pertinet ad opus misericordiae, alienam miseriam suam reputare.
Quantum ad tertium dicit et laborantium, sive labore corporali. Ps 127,2: labores manuum tuarum, quia manducabis. Sive sollicitudine spirituali. 2Tm 2,6: laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. Sive in malis sustinendis. Eccle. I, 17: et cognovi, quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus. Breviter, tota praesens vita labor quidam est. Jb 5,7: homo ad laborem nascitur, et avis ad volatum. Supple: mementote, tamquam et ipsi in corpore morantes. Per quod experti estis, quid necesse sit laborantibus. Eccli. Xxxi, 18: intellige quae sunt proximi tui ex teipso. Matth. Vii, 12: omnia quaecumque vultis, ut faciant vobis homines, eadem et vos facite illis.

Deinde cum dicit honorabile connubium, monet bona facere quantum ad seipsum. Et circa hoc duo facit.

Primo enim ponit monitionem contra concupiscentias carnalium delectationum;
secundo contra cupiditatem rerum exteriorum ibi sint mores sine avaritia.

Primo ergo ponit monitionem, dicens honorabile, etc..

Circa quod sciendum est, quod circa venerea contingit dupliciter peccatum. Uno modo per illicitam coniunctionem soluti cum soluta, et quantum ad hoc dicit honorabile connubium, supple: sit in omnibus, qui continere nolunt, non coniunctio fornicatoria. Et dicitur honorabile, quando fit secundum debitas circumstantias matrimonii. Ex quo patet quod actus matrimonialis potest esse sine peccato, quod est contra haereticos. I cor. Vii, 28: si nupserit virgo, non peccavit.

Unde Dominus ad ostendendum bonum esse actum matrimonii, primum signum fecit in nuptiis et matrimonium nobilitavit praesentia sua corporali et nasci voluit de coniugata. Alio modo per violentiam thori maritalis, quando scilicet vir accedit ad alterius uxorem, vel mulier ad alterius virum. Et quantum ad hoc dicit et thorus immaculatus. Et sap. Xiv, 24: neque vitam, neque nuptias mundas iam custodiunt, sed alius alium per iniustitiam occidit, aut adulterans contristat. Item c. 3, 13: felix sterilis et incoinquinata, quae nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum. Subdit autem apostolus rationem, dicens fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus. In quo elidit errorem aliquorum dicentium, quod Deus peccata carnalia non punit, nec curat. Eph. V, 6: nemo vos seducat inanibus verbis, propter haec enim, scilicet propter peccata carnalia, quae praemiserat, venit ira dei in filios diffidentiae. Ideo dicit hic fornicatores, propter hoc quod dixit honorabile connubium, et adulteros, propter hoc quod dixit thorus immaculatus, Deus iudicabit, id est, condemnabit. Eph. V, v. 5: omnis fornicator aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet partem in regno dei et Christi.

Deinde cum dicit sint mores, prohibet cupiditatem bonorum exteriorum: circa quae contingit peccare duobus modis. Uno enim modo per tenacitatem; alio modo per cupiditatem. Liberalitas enim est virtus, quae ponit medium circa pecunias, quantum ad dationem et quantum ad acceptionem. Quantum ad primum, scilicet contra tenacitatem, dicit sint mores sine avaritia. Avarus enim dicitur nimis tenax, quasi avidus aeris.

Unde eccli. X, 9: avaro nihil est scelestius. Quantum ad secundum dicit contenti praesentibus. Illi qui super his quae habent, volunt alia cumulare, non sunt contenti praesentibus. I tim. Vi, 8: habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Vel quod dicitur sint mores sine avaritia, prohibet avaritiam quantum ad cupiditatem et tenacitatem. Cum vero dicit contenti praesentibus, excludit causam avaritiae, scilicet sollicitudinem. Matth. Vi, 34: nolite solliciti esse, etc.. Non enim prohibetur, quod homo non sollicitetur de rebus in posterum necessariis, sed quod cura et sollicitudo non praeoccupet mentem. Sic enim qui praeoccupat futuram sollicitudinem, sollicitus est in crastinum.

Deinde cum dicit ipse enim dixit, ponit monitionis rationem. Et est ratio, quare non debemus superflue esse solliciti, sed tamen facere quod in nobis est, scilicet cum fiducia divini auxilii. Ipse enim dixit, ios. I, v. 5: non te deseram, scilicet quin ministrem tibi necessaria, neque derelinquam, scilicet fame perire. Ps. Xxxvi, 25: non vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem. Vel non derelinquam, quin liberem te a malis. Et ex hoc causatur fiducia in corde, ita ut confidenter dicamus. Is. Xii, 2: fiducialiter agam, et non timebo. Et quid dicemus? illud ps. Cxvii, v. 6: Dominus mihi adiutor, non timebo quid faciat mihi homo. Adiutor inquantum a malis liberat. Ps. Xlv, 2: adiutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis.

Et ideo non timebo quid faciat mihi homo, id est, adversarius quicumque carnalis. Is. Li, v. 12: quis tu, ut timeas ab homine mortali? vel diabolus, qui dicitur homo ab homine victo; sicut scipio africanus a devicta africa dictus est africanus. Matth. 13, 28: inimicus homo hoc fecit.

Deinde cum dicit mementote praepositorum, etc., ostendit quomodo debent bonum operari, quantum ad praelatos. Et circa hoc facit duo: primo enim ostendit, quomodo se debent habere ad mortuos, scilicet ut eorum sequantur exempla;
secundo quomodo ad viventes, scilicet ut eis obediant, ibi obedite praepositis vestris. Quantum ad primum duo facit.

Primo enim ostendit, quomodo bonorum doctrinam imitentur;
secundo quomodo malorum doctrinam devitent, ibi doctrinis variis. Dicit ergo mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum dei, id est, apostolorum qui vobis praedicaverunt. Is. Li, 2: attendite ad abraham patrem vestrum, etc.. Non solum autem praedicaverunt verbo, sed etiam facto ostenderunt. Mc. Ult.: sermonem confirmante sequentibus signis. Non solum mementote verborum, sed etiam intuemini exitum. I mach. Ii, 51: mementote operum patrum, quae fecerunt in generationibus suis, et accipietis gloriam magnam, etc.. Iac. V, 10: exemplum accipite, fratres mei, mali exitus, et longanimitatis, et laboris, et patientiae, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini, etc.. Sed non solum hoc imitemini, scilicet exitum, ut scilicet pro Christo patienter sustineatis, sed etiam conversationem, ad bonam enim mortem venitur per bonam conversationem; imitamini etiam fidem illorum ut ab illa non declinetis. Sequitur iesus Christus heri, et hodie ipse et in saecula; secundum glossam sic introducitur littera ista: ipse enim supra dixerat, quod scilicet dictum est iosue i, 5: non te deseram, neque derelinquam; poterant isti dicere: ille cui hoc dictum est, bene debebat confidere de dei adiutorio, nos autem non sic, quibus non est dictum. Hoc removet apostolus, dicens quod Christus, qui hoc dixit iosue, manet in aeternum.

Et ideo sicut tunc potuit ipsum iuvare, ita potest modo auxiliari nobis. Ideo dicit iesus Christus heri et hodie, etc.. Vel potest referri ad immediate dictum. Iam enim dixerat, quod deberent imitari apostolos. Poterant dicere, quod non est simile, quia illi immediate instructi fuerunt a Christo et servierunt sibi, nos autem non sLc Et ideo dicit apostolus quod Christus manet ideo et instruit nos ad serviendum sibi.

Unde dicit iesus Christus heri, scilicet in tempore primitivorum apostolorum, et hodie scilicet in tempore isto; ipse et in saecula. Matth. Ult.: ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Apoc. I, 8 dicit Dominus Deus qui erat, et qui est, et qui venturus est, omnipotens. Ps. Ci, 28: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. In hoc ergo ostendit apostolus aeternitatem Christi.

55
(
He 13,9-16)

LECTIO 2: Epistola ad Hebraeos 13,9-16

Supra monuit apostolus ad imitandum exempla et conversationem eorum, qui decesserunt, hic monet ad insistendum doctrinae eorum. Et circa hoc duo facit.

Primo enim ponit monitionem suam;
secundo assignat rationem, ibi habemus altare. Iterum prima in duas.

Primo enim ponit monitionem suam in generali;
secundo explicat ipsam, ibi optimum enim est gratia. Dicit ergo nolite abduci variis et peregrinis doctrinis, quasi dicat: ita dixi quod debetis imitari fidem apostolorum.

Ergo a doctrina ipsorum per quamcumque aliam doctrinam nolite abduci, id est removeri. Ubi sciendum est, quod cum veritas consistat in medio, cuius est unitas, et ideo uni vero multa falsa opponi possunt, sicut uni medio multa extrema. Doctrina ergo fidei una est, quia a puncto in punctum non convenit ducere nisi unam rectam lineam. Omnes aliae doctrinae multae sunt, quia a recto multis modis contingit deviare.

Et ideo dicit doctrinis variis, id est divisis. Os. X, 2: divisum est cor eorum, nunc interibunt. Hae sunt illae doctrinae, de quibus i tim. Iv, v. 1 s.: doctrinis daemoniorum in hypocrisi loquentium mendacium. Item sunt peregrinae, scilicet a fide catholica; a nobis autem tales doctrinae non sunt sustinendae, quia non sumus hospites et advenae, sed sumus cives sanctorum et domestici dei, eph. Ii, 19.

Deinde cum dicit optimum est enim gratia, explicat in speciali, quae sunt variae et peregrinae doctrinae.

Primo ponit significatum;
secundo ponit figuram, ibi quorum enim animalium; tertio inducit conclusionem exeamus igitur. Dicit ergo: stabiliamus corda nostra non escis, sed gratia. Aliter enim non possumus, quia habemus altare. Istud altare vel est crux Christi, in qua Christus pro nobis immolatus est; vel ipse Christus, in quo, et per quem preces nostras offerimus. Et hoc est altare aureum, de quo dicitur apoc. Viii. De isto ergo altari non habent potestatem edere, id est, fructum passionis Christi percipere et ipsi tamquam capiti incorporari, qui tabernaculo legalium deserviunt. Gal. V, 2: si circumcidimini, Christus vobis nihil proderit. Vel quod scilicet super istud altare sacrificare debemus, et qualia sacrificia. Duplex est autem sacrificium, quod super altare Christi offerre debemus, scilicet devotionem ad deum, et miserationem ad proximum. Quantum ad primum dicit quod postquam non sunt offerenda sacrificia legalia, ps. Xxxix, 7: sacrificium et oblationem noluisti ergo per ipsum, id est per Christum, offeramus semper deo hostiam laudis. Ps. Xlix, 23: sacrificium laudis honorificabit me. Istud autem sacrificium laudis vocat fructum labiorum, id est confessionem vocis. Melius enim laudatur Deus ore, quam occisione animalium.

Unde dicit fructum labiorum confitentium nomini eius. Hoc est enim necessarium. Rom. X, 10: et nolite oblivisci communionis, quantum ad ea quae servatis, ut tempore suo communicetis. Act. Ii, 44: omnes etiam qui credebant, erant pariter et habebant omnia communia. Rom. Xii, 13: necessitatibus sanctorum communicantes. Vel communionis, scilicet charitatis, per quam sunt omnia communia. Quare autem istud duplex beneficium offerre debeamus, ostendit dicens quia talibus hostiis promeretur, passive, Deus, id est, possumus deum mereri talibus sacrificiis: ipse enim est merces nostra, quam istis operibus possumus acquirere. Gen. Xv, 1: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. Ps. L, 21: tunc acceptabis sacrificium iustitiae, etc.. Is. Xix, 21: colent eum in hostiis et muneribus, et vota vovebunt Domino, et solvent.

56
(
He 13,17-25)

LECTIO 3: Ad Hebraeos 13,17-25

Supra monuit apostolus, quomodo se debent habere ad praelatos mortuos, ut scilicet in fide ipsorum permaneant, hic monet eos, qualiter se debeant habere ad viventes, et primo quomodo ad alios;
secundo quomodo ad seipsum paulum, ibi orate pro nobis, etc.. Dicit ergo obedite praepositis vestris. Ubi considerandum est, quod duo debemus praelatis, scilicet obedientiam ut ipsorum mandata impleamus, unde dicit obedite. I reg. Xv, 22: melior est obedientia quam victimae. Item reverentia, ut eos honoremus tamquam patres, et ipsorum disciplinam toleremus, et ideo dicit subiacete eis. I pet. C. Ii, 13: subiecti estote omni humanae creaturae. Rom. 13, 2: qui potestati resistit, dei ordinationi resistit. Rationem subiectionis subdit, dicens ipsi enim pervigilant. Quare enim debeamus obedire et subiici praelatis, hoc est ideo quia incumbit eis labor et periculum imminet.

Unde, quantum ad laborem sollicitudinis, qui eis incumbit de regimine subditorum, dicit quod ipsi pervigilant, id est perfecte vigilant. Rom. Xii, 8: qui praeest in sollicitudine. Vigilare enim super gregem commissum incumbit praelatis.

Unde Lc Ii, 8 dicitur: pastores, per quos designantur praelati, erant vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum; quia dum dormiunt homines, inimicus homo superseminat zizania in medio tritici, ut dicitur matth. 13, 24 ss.. Quantum autem ad periculum quod imminet, dicit quasi pro animabus vestris reddituri rationem. Hoc est enim maximum reddere, qui pro suis non sufficit. Iii reg. Xx, 39: custodi virum istum, etiam homo quando habet voluntatem benefaciendi, dicitur aptus esse ad illud. Deus etiam quando immittit homini bonam voluntatem, aptat eum, id est facit ipsum aptum.

Et ideo dicit aptet vos in omni bono, ut faciatis eius voluntatem, id est, faciat vos velle omne bonum. Prov. Xi, 23: desiderium iustorum omne bonum. Haec est enim voluntas dei, scilicet quod Deus vult nos velle. Aliter enim non est bona voluntas nostra. Voluntas autem dei est bonum nostrum. I thess. Iv, 3: haec est voluntas dei, sanctificatio vestra. Rom. Xii, 2: ut probetis, quae sit voluntas dei bona et beneplacens et perfecta. Dupliciter autem aptatur homo ad benefaciendum. Uno modo exterius operando, ut sic unus homo aptat alium persuadendo vel rom. V, 2: per quem accessum habemus, etc.. Cui scilicet Christo, est gloria in saecula saeculorum, amen, id est, gloria sempiterna. I tim. I, 17: regi saeculorum immortali, invisibili, soli deo honor et gloria in saecula saeculorum, amen. Haec enim gloria sibi debetur inquantum est Deus.

Deinde cum dicit rogo autem vos, fratres, etc., subdit petitionem suam, in qua excusat se; deinde concludit epistolam, ibi gratia dei.

Circa primum tria facit quia primo ponit excusationem suam;
secundo recommendationem nuntii per quem scribit; tertio ponit quasdam salutationes. Dicit ergo quantum ad primum rogo vos, fratres, ut sufferatis verbum solatii, id est patienter suas. Et primo iniungit eis salutationem aliorum, dicens salutate omnes praepositos, id est apostolos adhuc viventes, et omnes sanctos, scilicet alios discipulos. Istis autem non scribit, quia non intendebat scribere, nisi contra observantes legalia.

Et ideo quia ista epistola est instructiva, non intendebat instruere apostolos, quia erant antecessores sui in fide.

Secundo salutat eos ex parte aliorum, dicens salutant vos fratres de italia. Scripsit enim epistolam istam a roma.

Tertio, more solito concludens, et quasi pro sigillo, ponit salutationem, dicens gratia dei cum omnibus vobis, amen, id est, peccatorum remissio, et omnia alia dei dona, quae per gratiam dei habentur, sint firmiter cum omnibus vobis. Amen, confirmatio est omnium.

Thomae Aq - super Heb. 54