Thomas A. in Isaiam 31


Capitulus 12

32
(
Is 12)

Confitebor hic ponitur gratiarum actio pro suscepto beneficio. Quod quidem jam spiritu prophetali propheta videbat, et populo promittebat. Unde tria facit. Primo decantat canticum; secundo promittit populo beneficium, haurietis, tertio praedicit decantaturum populum, et dicetis. Tribus autem malis premebantur tunc: scilicet pro praeteritis culpis, divino furore; pro futuris poenis, hostium timore; pro praesentibus malis, cordis dolore.

Contra primum commemorat dei misericordiam; et ideo dicit: confitebor tibi, ego, domine, ex nunc idest laudabo, quia populi nondum videntis beneficium de quo gratias agant, de hoc quod sequitur, quoniam, primo juste, iratus es mihi, pro peccatis meis, et conversus est furor tuus, in misericordiam, et consolatus es me, quantum ad misericordiae effectum (praeteritum pro futuro): et hoc in reditu populi de Babylone, et maxime de consolatione facta per christum. Zach. 8: sicut cogitavi ut affligerem vos cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit dominus. Contra secundum confitetur deo fiduciam: ecce deus salvator meus, liberans populum de servitute Babylonis, vel verius, qui salvum facit populum suum. Mt 1: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Jerem. 30: ne timeas, serve meus Jacob, ait dominus, neque paveas, Israel, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua.

Contra tertium, divinae fortitudinis potentiam: fortitudo mea, per quam subsisto, et laus mea, quam laudo relictis idolis. Psal. 17: diligam te, domine, fortitudo mea. Haurietis.

Hic promittit beneficium. Aquas, consolationis, refrigerantes contra aestum tribulationis. Et dicetis.

Hic praedicit etiam populum decantaturum, post receptum beneficium: et continet mutuam exhortationem populi ad divinam laudem. Ponitur autem exhortatio ad tria. Ad laudis divinae confessionem, ad gratiarum actionem: cantate domino; ad communem exultationem: exulta.

Circa primum ponuntur quattuor.

Aut enim confitemur per fidem: confitemini domino. Roman. 10: corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Aut invocamus per orationem, invocate. Infra 55: quaerite dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope Est. Aut annuntiatur per praedicationem: notas facite adinventiones ejus, quia multa adinvenit ad salvandum. Jer. 31: audite verbum domini, gentes, et annuntiate in insulis quae procul sunt. Aut memoratur per jugem meditationem, mementote. Psal. 104: mementote mirabilium ejus.

Cantate. Hic exhortatur ad gratiarum actionem. Et primo ut gratias agant deo. Cantate domino, quoniam magnifice fecit, nos liberando. Psalm. 97: cantate ei canticum novum, quia mirabilia fecit. Secundo ut annuntietur mundo, annuntiate. Tob. 12: benedicite deum caeli, et coram omnibus viventibus confitemini ei. Exulta. Hic ponitur exhortatio ad exultationem: et primo ut sit gaudium in corde, exulta; secundo ut sit jubilus in ore, lauda; tertio ponitur utriusque ratio, quia magnus. Infra 35: exultabit laetabunda et laudans.

Notandum super illo verbo, haurietis aquas, quod est aqua primo doctrinae. Infra 55: omnes sitientes venite ad aquas. Secundo gratiae. Joan. 7: qui in me credit, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Tertio baptismalis munditiae. Joan. 3: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest intrare in regnum dei.

Item nota, quod haurietur aqua de fonte, primo divinae sapientiae. Eccl. 1: fons sapientiae verbum dei in excelsis. Secundo aeternae vitae.

Jer. 2: me dereliquerunt fontem aquae vivae.

Tertio christi corpore. Zach. 13: in die illa erit fons patens domui David.

Nota super illo verbo, adinventiones ejus, quod christus adinvenit primo breve salutis verbum.

Baruch 3: hic adinvenit omnem viam disciplinae, et tradidit illam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Secundo novum salvandi modum. Job 33: inveni in quo ei propitier. Tertio salvandum populum. Luc. 15: congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.

Nota super illo verbo, in medio tui sanctus Israel, quod christus est in medio, primo quasi lux ad illuminandum. Eccl. 50: quasi stella matutina in medio nebulae. Secundo quasi mediator ad reconciliandum. Luc. Ult.: stetit jesus in medio discipulorum, et ait illis, pax vobis. Tertio quasi minister ad distribuendum. Luc. 22: ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat.



Capitulus 13

33
(
Is 13)

Onus Babylonis. Hic comminatur contra Babylonios, qui duas tribus captivaverant. Et dividitur in partes duas.

In prima comminatur hostium destructionem; in secunda promittit ex hoc Judaeorum consolationem, cap. 14: prope Est. Prima dividitur in duas. Primo ponitur comminationis titulus, et increpatio, onus, idest miseria opprimens.

Jer. 23: si interrogaverit populus iste, vel propheta, aut sacerdos: quod est onus domini? secundo ponitur ipsa comminatio, super montem.

Et dividitur in partes tres.

In prima ponit vastantis exercitus convocationem, scilicet medorum et Persarum sub Cyro et Dario, qui ceperunt Babylonem, sicut legitur Dan. 5. In secunda ostendit poenae afflictionem, ululate; in tertia subsequentem ejus desolationem, et erit. Circa primum tria ponit.

Primo convocat exercitum; secundo describit vocatorum adventum, ibi, vox multitudinis; tertio indicitur venientibus praeceptum, dominus exercituum. Circa primum duo facit. Primo ponit convocationem, et convocat ad aggrediendum et obsidendum: levate signum, idest vexillum, super montem Babylonis caliginosum, propter fumum incendii, quando combusta fuit. Vel super montem, civitati adjacentem, caliginosum, propter altitudinem nubibus opertum, vel caligare facientem visum. Ad exclamandum, exaltate vocem, ut hostes conveniant. Ad congrediendum, levate manum. Ad pugnandum, et ad capiendum, et ingrediantur. Jer. 51: levate signum super muros Babylonis. Secundo ponit vocatorum conditionem quantum ad idoneitatem propter officii injunctionem, sanctificatis meis; quasi: quos ad hoc officium peragendum sanctificavi; et quantum ad potestatem fortes et quantum ad jucunditatem exultantes. Soph. 1: sanctificavit dominus vocatos suos. Vox multitudinis.

Hic describit vocatorum adventum: et primo quantum ad minores. Vox multitudinis; secundo quantum ad majores, vox sonitus regum.

Jer. 50: vox eorum quasi mare sonabit. Infra 17: tumultus turbarum veniet. Dominus exercituum.

Hic indicit praeceptum: et primo ponit divinum praeceptum, dominus praecepit; secundo divinum auxilium ad complendum, a summitate caeli, quasi ad adjuvandum. Et vasa, quaelibet arma. Ululate, hic describit poenae afflictionem: et circa hoc tria ponit. Primo puniendorum timorem; secundo afflictionem, ecce dies.

Tertio punientium ferocitatem, ecce ego suscitabo.

Timor autem exprimitur primo quantum ad gemitum oris, ululate. Ezech. 30: ululate, vae, vae diei: quia juxta est dies, et appropinquabit dies domini, dies nubis. Tempus gemituum erit. Secundo quantum ad remissionem operis: propter hoc omnes, jer. 50: audivit famam ejus rex Babylonis, et dissolutae sunt manus ejus. Tertio quantum ad turbationem cordis; quod turbatur tripliciter. Secundum interiorem statum: vel quantum ad jucunditatem, tabescet; vel quantum ad magnanimitatem: et conteretur; quasi in parva divisum; vel quantum ad securitatem per timoris angustias, torsiones. Psal. 47: ibi dolores ut parturientis. Secundo turbatur quantum ad auxilii defectum, stupebit ad proximum suum; quasi prae stupore non poterunt auxilium ferre. Quantum ad exterius signum, facies combustae, propter pallorem timoris; vel ad litteram, quia tali morte sunt interfecti. Thren. 4: denigrata est super carbones facies eorum, nah. 2 facies (omnium) etc..

Ecce dies. Hic describit poenam afflictorum; et circa hoc tria ponit. Primo poenae magnitudinem, indignationis, quantum ad misericordiae subtractionem; irae, quantum ad poenae delectationem philosophus: irati contristantur, punientes vero gaudent: furoris, quantum ad impetuosam ultionem, quia furor est ira accensa, ut dicit Gregorius infra 30: ardens furor ejus, et gravis ad portandum.

Exprimitur etiam in consolationis subtractione: quoniam stellae; vel ad litteram, quantum ad eorum reputationem; quia afflictis omnia videntur tenebrosa. Vel stellae principes, sol in ortu suo, rex, luna regina. Apoc. 6: sol factus est quasi saccus cilicinus. Secundo ponit aequitatem, ordinans poenam contra culpam quam committebant in seipsis. Visitabo, vindicabo, super orbis mala, idest Babylonem: quia erat in ea monarchia.

Vel propter multitudinem undique concurrentium.

Et quantum ad culpam quam committebant in subditis, per malorum oppressionem. Et contra impios. Vel pactorum irritationem, infidelium. Per meliorum molestationem, arrogantiam, qua praesumebant omnes subjugare, supra 2: dies domini super omnem etc.. Tertio ponit punitionis moderationem; et ponit quatuor. Primo defendentium paucitatem, pretiosior, idest rarior. 1 Reg. 3: sermo dei erat pretiosus: et vir, qui possit defendere per potentiam, et homo, qui possit defendere per consilium, obrizo, idest auro rubro, quod optimum Est. Supra 10: reliquiae saltus ligni ejus prae paucitate numerabuntur. Secundo elementorum commotionem, super hoc: quantum ad litteram, potuit esse tempestas in aere, et terraemotus in terra. Vel est hyperbole, prae magnitudine malorum. Jer. 4: aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili; et caelos, et non erat lux in eis. Tertio quantum ad fugientium dispersionem, tam civium et bellatorum, quam etiam captivorum, damula, velox animal. Proverb. 6: eruere quasi damula de manu, Ez. 34: super omnem faciem terrae etc.. Quarto quantum ad remanentium oppressionem, quae fuit in tribus. In nece hominum: omnis qui inventus fuerit, quantum ad cives, superveniet, quantum ad extraneos, infantes quantum ad pueros. Jerem. 51: collidam in te senem et puerum. Secundo fuit in rerum direptione, diripientur. Thren. Ult.: hereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos, tertio quantum ad violationem mulierum. Uxores eorum. Thren. Ult.: mulieres eorum in sion humiliaverunt. Ecce ego.

Hic describit hostium ferocitatem, quae non placatur muneribus. Qui argentum, nec flectitur misericordia sed sagittis parvulos, nec impotentibus viribus, et lactentibus; nec filiis parvulis, et super filios. Jer. 51: ecce ego adducam super eam et dissolvetur. Et erit Babylon. Hic describit subsequentem desolationem. Et primo civitatis destructionem, versa, idest subversa, sicut sodoma, de qua Apoc. 18: vae, vae, civitas illa Babylon, civitas illa fortis, quoniam una hora venit judicium tuum. Secundo quantum ad ejus perpetuam solitudinem, non habitabitur. Jer. 51: non habitabit qui tendet arcum suum, et non ascendet loricatus. Tertio quantum ad solitudinis horrorem, qui ostenditur ex fuga pastorum, nec ponet ibi tentoria, qui certas mansiones non habet, sed per desertum vagatur. Nec pastores ovium, quantum ad habitationem bestiarum et mortuorum; sed requiescent ibi bestiae, solitudinem amantes. Draconibus, qui secundum quosdam sunt serpentes alati magni; secundum alios sunt pisces magni, habentes humidas squamas: secundum alios, serpentes cubitales, comedentes alios serpentes, et ex hoc flatu oris inficientes. Struthiones, animalia quae habent pennas, sed non volant, immo pedibus gradiuntur. Job 39: penna struthionis similis est pennis herodii. Pilosi, idest animalia pilosa, ut vulpes, lupi et hujusmodi: vel homines sylvestres, pilosi et hispidi, qui a quibusdam dicuntur non veri homines, sed figuram hominis habere, vel Daemonis in tali figura assumentis corpora.

Domos desertas tales frequentantes sunt, qui et ambulant per noctem, et inquietant homines diversis modis. Ululae, aves quantitatis corvinae, maculis conspersae, ex hoc dictae quod vocem habeant ad modum ululantium luporum. Syrenae, secundum quosdam serpentes cristati et alati; vel pisces marini ad similitudinem mulierum; vel aves dulciter cantantes, in delubris voluptatis, idest locis in quibus luxuriabantur. Infra 34: et erit cubile draconum, et pascua struthionum, et occurrent Daemonia, Onocentaurus, et pilosus.

Nota super illo verbo, super montem caliginosum, quod est multiplex caligo. Prima ignorantiae.

Thren. 2: quomodo obtexit caligine in furore suo dominus filiam sion. Secunda culpae.

Psal. 17: caligo sub pedibus ejus. Tertia praesentis poenae. Thren. 4: quomodo obscuratum est aurum, immutatus est color optimus. Quarta futurae miseriae. Mt 22: ligatis manibus et pedibus mittite eum in tenebras exteriores.

Et Luc. 16: inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint.



Capitulus 14

34
(
Is 14)

Prope est ut veniat.

In parte ista promittit Judaeis liberationem per Babylonis destructionem, quam supra comminatus est: et dividitur in partes tres. In prima promittit liberationem; in secunda praedicit liberatorum contra oppressorem insultationem, et erit in die, in tertia ponit insultationis confirmationem, non vocabitur.

Circa primum tria ponit. Temporis brevitatem.

Prope est dies domini, cui omnia sunt praesentia, vel post nostram captivationem, dies ejus, captivationis. Deuter. 32: juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora. Secundo ponit liberationis modum et ordinem: et primo quantum ad relevationem miseriae, miserebitur: michaeae 7: revertetur et miserebitur nostri: quantum ad recuperationem divinae gratiae, et eliget, aliquos scilicet Deut. 7: te elegit dominus: quantum ad restitutionem patriae, et requiescere. Ezech. 34: inducam eos in terram suam, et pascam eos in montibus Israel. Tertio describit liberatorum dignitatem, quantum ad extraneorum adhaesionem, adjungetur. Iac. 4: appropinquate deo, et ipse appropinquabit vobis. Quantum ad honorificam retentionem, tenebunt eos, scilicet Judaeos, populi, apud quos erant captivi, quasi portandos in ulnis, infra 49: et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt. Vel aliter: quantum ad eorum qui adhaeserunt deductionem, populi, scilicet Judaei, tenebunt, idest retinebunt, eos, secum ducendos, qui sibi adhaeserunt. Quantum ad hostium subjectionem vel eorum qui adhaeserunt: et possidebit eos, versa vice. Joel 3: convertam retributionem vestram.

Et erit. Hic ponitur insultatio populi liberati contra captivantem jam destructum.

Et primo ponitur titulus sive inscriptio continens tria. Tempus, cum requiem dederit a laboribus, quo laborasti bellando, concussione, captivitatis, qua tenebantur carcere, servitute, qua oppressa es in terra captivitatis, sumes parabolam, idest sermonem similitudinarium, qui aliud dicit, et aliud significat: per ea enim quae dicuntur significatur conditio Nabuchodonosor quantum ad potentiam, culpam et poenam, propter quae potuerunt haec contingere, etsi non contigerunt: circa regem Babylonis. Michaeae 2: in die illa sumetur super vos parabola, et cantabitur canticum cum suavitate. Habacuc 2: numquid non omnes isti super eum parabolam sument? secundo ponitur ipsa insultatio, quomodo, et primo vivorum; secundo mortuorum, infernus.

Insultatio vivorum tria continet. Ejus destructionem cum culpa, quam commisit in exactione tributorum. Quomodo cessavit, in punitione hominum per poenas: contrivit, quasi solutio praemissae quaestionis; in impugnatione regnorum, subjicientem. Jer. 50: quomodo confractus est et contritus malleus universae terrae? secundo continet subsecutam pacem, conquievit, ab illo tumultu; siluit, a fletu; gavisa est, in tui destructione, et exultavit, in sua liberatione. Psalm. 57: laetabitur justus cum viderit vindictam.

Tertio continet principum alacritatem: abietes quoque, per quas significantur sublimes in dignitate.

Simile habetur Ezech. 31: cedri non fuerunt altiores illo in Paradiso dei. Dormisti, somno mortis, succidat nos, idest occidat.

Infernus. Hic ponitur insultatio mortuorum contra Nabuchodonosor.

Et primo principum et potentum; secundo aliorum, qui te viderint. Circa primum duo facit. Primo ponit infernalium occursum, quantum ad ministros poenarum, sive officiales: infernus, idest diabolus, qui praepositus est inferis, subtus, quia infernus deorsum est, conturbatus est, idest in tumultum versus; quasi hoc potuit fieri, infra 30: sperastis in calumnia in tumultu, et innixi estis super eo. Item quantum ad alios potentes decurrentes, suscitabit tibi gigantes, quasi secum tibi assurgere. Gigantes, quantum ad fortes corpore. Infra 26: morientes non vivant, et gigantes non resurgant. Omnes principes terrae, quantum ad reges, quorum est sedere in soliis; principes nationum, quantum ad alios potentes, surrexerunt. Universi, scilicet infernales gigantes, respondebunt, quasi convenisses eos, vel quasi flenti. Secundo ponit eorum improperium: et improperant tria; scilicet poenam quam invenit. Et quantum ad mortem, vulneratus es, morte, VI divinae potentiae. Psal. 88: tu humiliasti sicut vulneratum superbum. Tum quantum ad mortui humiliationem; et in anima, detracta est; et in corpore, concidit cadaver, mortis. Tum etiam quantum ad mortui afflictionem in inferno, subter te sternetur. In quibus omnes poenae inferni, Judith ult.

Dabit ignem et vermes et carnes eorum ut urantur, et sentiant usque in sempiternum. Secundo improperant gloriam quam amisit. Tum, quantum ad dignitatem regni, Lucifer, pulcher inter omnes alios reges, mane, ante omnes alios monarchus; et quantum ad potentiam belli, corruisti in terram. Dan. 2: tu es caput aureum, o rex; et post te surget aliud regnum minus te.

Tertio improperat superbiam cordis quam habuit, quantum ad tria: quantum ad superbam cogitationem; secundo quantum ad perversam intentionem, ero similis; tertio quantum ad propositi frustrationem, verumtamen. Cogitatio autem erat superba, quia cogitabat usurpare quae dei sunt, secundum errorem gentilium, qui credebant homines in deos mutari, et ex principibus fieri stellas, sicut dicitur 2 Mach. 11: patre nostro inter deos translato. Cogitabat etiam usurpare divinum locum: conscendam in caelum, super astra caeli: quasi: sicut sum super alios principes in terra, ita ero super alias stellas in caelo. Et divinum cultum. Sedebo, sicut recipiens sacrificia, in monte testamenti, idest in templo dei, quod erat in monte sion, in quo erat testamentum legis, in lateribus Aquilonis, idest in jerusalem, quae erat ad aquilonarem partem montis. Et divinum actum.

Super altitudinem nubium; quasi dicat: ut tonem et fulminem. Vel per nubes prophetas; per caelum regnum Judaeorum; per astra Judaei fulgentes dei cognitione. Similis. Ecce perversa intentio.

Ezech. 28: numquid dicens loqueris, deus ego sum? verumtamen. Ecce frustratio intentionis. In profundum laci, idest in durissimis poenis. Job 21: ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Qui te viderint. Hic ponitur insultatio aliarum communium personarum. Et primo describit eorum occursum. Omnes alii qui te viderint, in poenis, ad te inclinabuntur; quasi dicat: tantum eris infra alios quod oportebit eos inclinari, ad hoc quod te videant. Sap. 6: potentes potenter tormenta patientur. Secundo ponit eorum improperium. Et tria improperant. Primo culpam quam commisit: conturbavit, in bellis, concussit, mutando dominia: posuit orbem desertum, exulando homines: urbes, subvertendo civitates: vinctis non aperuit, ut possent lumen videre. Ezech. 32: dederunt terrorem in terra viventium. Secundo improperant sepulturam qua corruit, quia extumulatus a filio suo, qui discerpsit cadaver in ducentas partes, et alligavit totidem avibus de diversis terris congregatis, ne posset resurgere. Pollutus, sanguine eorum quos occidisti. Jer. 22: sepultura asini sepelietur. Tertio improperant damnum quod regno suo intulit. Perdidisti, quia chaldaei plus tenuissent regnum, nisi fuissent peccata Nabuchodonosor: punitur enim populus pro culpa principis, sicut patet Proverb. Ult.. Cujus ratio est, quia populus solet imitari culpam regis. Proverb. 29: princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. Totum istud mystice exponitur de diabolo. Concutit regna, quasi minister poenae, et incentor culpae, cujus potentia per christum diminuta est, et in die judicii ex toto in inferno detrahetur, qui voluit in caelum conscendere, et ad aequalitatem majestatis divinae venire, secundum quod exponitur in Glossa.

Nota super illo verbo, super astra dei, quod sancti comparantur stellis primo propter numerum. Ps. 146: qui numerat multitudinem stellarum. Dan. 7: millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. Secundo propter situm. Eccl. 43: species caeli gloria stellarum.

Phil. 3: nostra autem conversatio in caelis est.

Tertio propter gradum. 1 Cor. 15: stella a stella differt in claritate. Quarto propter splendoris rutilum.

Dan. 12: et qui ad justitiam erudiunt plurimos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.

Quinto propter ordinatum motum. Judicum 5: stellae manentes in ordine et cursu suo, adversus sisaram pugnaverunt. 1 Cor. 14: omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis.

Sexto propter visum. Eccl. 50: quasi stella matutina in medio nebulae. 1 joan. 3: nondum apparuit quid erimus. Septimo propter figurae circulum. Apoc. 12: mulier apparuit in caelo... Et in capite ejus corona stellarum duodecim: in quo significatur perfectio gloriae.

Non vocabitur.

Hic confirmat insultationem: et primo per prophetae vaticinium; secundo per divinum propositum, et consurgam; tertio per divini propositi firmamentum, dominus exercituum.

Circa primum comminatur tria. Et primo regni amissionem: semen pessimorum, idest filii Nabuchodonosor et filiorum suorum, non vocabitur in aeternum, idest non supererit nomen ejus in honore regni. Secundo filiorum occisionem a medis et Persis: praeparate in iniquitate; idest pro iniquitate. Tertio impossibilem recuperationem, non consurgent. Faciem orbis, idest Babylonis, quae supra dicta est orbis. Exod. 20: ego sum deus zelotes, visitans peccata patrum in filios. Sap. 4: ex iniquis nascetur iniquitas. Et consurgam. Hic ponitur divinum propositum ad complendum. Et primo ad destruendam Babylonem quantum ad destructionem hominum, super eos, scilicet filios Nabuchodonosor.

Nomen Babylonis, idest famam potentiae suae, reliquias filios, et progeniem, nepotes et deinceps. Job 18: non erit semen ejus, neque progenies in populo suo. Quantum ad bestiarum habitationem: ponam eam, infra 34: ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit, et fodit in umbra ejus.

Quantum ad destructionem murorum, scopabo, ut nihil remaneat nisi pavimentum, sicut in domo quando purgatur scopa. Secundo ponit propositum de destructione Assyriorum, ut sit in exemplum. Et primo ponitur juramentum. Juravit, idest immobiliter statuit, si non ut putavi, idest statui. Psal. 109: juravit dominus, et non poenitebit. Secundo destructionis locum, in terra mea: quia juxta jerusalem destructus est exercitus Senacherib. Infra 25: faciet dominus in monte hoc convivium pinguium. Tertio describit poenae fructum, auferetur. Supra 9: jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus et sceptrum exactoris ejus superasti. Tertio ponit propositum de destructione omnium popularium: hoc consilium quod cogitavi super omnem terram, destruendam, quantum ad deliberationem. Manus ejus, idest potentia, quantum ad executionem. Jer. 25: sume calicem vini furoris hujus de manu mea. Vel omnem terram, protegendam ab Assyriis. Et haec manus extenta, quae destructa Est. Et sic erit fructus poenae in omnibus gentibus. Dominus exercituum.

Hic ostendit divini propositi stabilimentum.

Et quantum ad decretum sapientiae, decrevit; et quantum ad expletionem potentiae: et manus ejus, job 23: ipse solus est, et nemo potest avertere cogitationem ejus; et anima ejus quodcumque voluerit hoc fecit. In anno. Hic comminatur contra hostes de afflictione Judaeorum gaudentes: et primo contra Philistaeos, qui gaudebant de minoratione eorum per mortem ezechiae: secundo contra Moabitas, qui gaudebant de eorum destructione per Assyrios vel chaldaeos. Cap. 15: onus Moab prima in duas. In prima ponitur tempus comminationis: in anno, cujus tempore Philistaei occupaverant quosdam timentes de regno Judaeorum, ut dicitur 2 Paral. 28: et tamen Achaz eis resistebat; et ideo in morte ejus laetabantur quasi licentius Judaeos infestaturi. Secundo ponitur comminatio, ne laeteris. Et primo comminatur afflictionem quam passi sunt ab ezechia, secundo destructionem quam passi sunt sub Assyriis, ulula.

Circa primum tria facit. Primo enim excludit stultum gaudium: ne laeteris, de hoc scilicet quoniam virga, idest potestas, percussoris tui, idest Achaz, comminuta est, per mortem. Eccle. 2: risum reputavi errorem. Secundo comminatur poenae augmentum: de radice enim, quasi dicat; sicut regulus, qui et basiliscus, plus nocet quam alius coluber, qui etiam visu et flatu interficit non solum animalia, sed etiam aves volantes, ita ezechias filius Achaz plus ceteris vos affliget. 3 Reg. 12: pater meus imposuit vobis onus grave; ego superaddam. Tertio praedicit poenae effectum, et in cunctis, quantum ad terrae ubertatem. Et pascentur primogeniti, idest Judaei, de quibus exo. 4: primogenitus meus Israel. Et quantum ad pacis securitatem, fiducialiter.

Infra 32: sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae. Et effectum in Philisthaeis per contrarium, scilicet famis, contra primum: interire radicem, idest eos etiam qui aliis nutrimenta ministrare debebant.

Et occisionis, contra secundum: et reliquias, ab ezechia, interficiam, per Assyrios et chaldaeos.

Infra 65: servi mei comedent, et vos esurietis; servi mei bibent, et vos sitietis. Ulula.

Hic comminatur destructionem per Assyrios: et primo comminatur eorum destructionem; secundo Judaeorum liberationem, et quid respondebitur? circa primum tria ponit. Primo comminatur naturalem destructionem.

Porta, idest judices sedentes in portis. Jer. 3: vox in viis audita est, ploratus et ululatus filiorum Israel. Et hostium multitudinem. Fumus, excitatus ex multitudine exercitus propter pulverem ab Aquilone, propter situm Assyriorum ad Philistaeos. Jer. 1: ab Aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae. Tertio evasionis impossibilitatem, et non erit, Thren. 2: non fuit in die furoris.

Et quid respondebitur.

Hic promittit liberationem. Et primo ponit interrogationem: nuntiis, Angelis praepositis diversis provinciis, vel de eorum statu solicite inquirentibus; vel nuntiis Missis ad consulendum Isaiam, sicut legitur de jeremia 27. Secundo ponitur responsio: quia dominus fundavit; idest, sua protectione firmavit, infra 54: ecce sternam.



Capitulus 15

35
(
Is 15)

Onus Moab. In parte ista comminatur contra Moabitas, qui descenderunt a Moab primogenito Loth, Gen. 19, propter hoc quod gavisi sunt de destructione filiorum Israel ab Assyriis et chaldaeis, a quibus tamen ipsi sunt destructi, quamvis post. Et dividitur in partes duas. In prima comminatur destructionem; in secunda destructionis conditionem, emitte, cap. 16. Prima in duas. In prima comminatur destructionem per Assyrios; in secunda per Babylonios, ad torrentem.

Prima in tres. In prima designat ex dolore poenae magnitudinem; in secunda poenae modum et ordinem, vectes; in tertia magnitudinis rationem, secundum magnitudinem.

Magnitudinem autem doloris ostendit quantum ad tria: scilicet per stuporis silentium; per doloris fletum, ascendit; per compassionem hostium, cor meum.

Stupor autem contingit ex privatione eorum in quibus aliquis confidit. Confidebant autem in regia civitate a qua sperabant auxilium, et in munitionibus: et ideo dicit: onus Moab; idest, haec est visio de onere Moab, idest provincia Moabitarum.

Conticuit, prae stupore, quia Ar, civitas regia, vastata est nocte. Ad litteram, propter gravem tribulationem. Et quia nocte vastatus est murus munitionum, Moab conticuit, Abd. 5: si fures intrassent. Ascendit. Hic ostendit magnitudinem poenae ex magnitudine fletus: et tria ponit. Primo praedicit fletum: et quantum ad flentes, domus, scilicet regia, et dibon, nobilis quaedam civitas. Et quantum ad locum: ascendit in planctum, idest ad flendum, ad excelsa in quibus idolis immolabant, ut plangendo auxilium quaererent.

Et quantum ad materiam: Moab, tota provincia, ululabit super Nabo et super Medaba, quaedam civitates quae destructae fuerant. Ioel 2: (ululate in monte sancto meo)p secundo describit plangendi modum, secundum morem antiquorum, qui nutrientes tempore laetitiae barbam et comam, tempore tristitiae deponebant, sicut habetur job 1: tonso capite corruit in terram. In cunctis capitibus. Supra 3: et erit pro crispanti crine calvitium. Tertio excludit fletus terminum. Et quantum ad diversitatem locorum: quia omnis, idest omnibus modis, ululatus, erit, super tecta ejus, quae plana habebant ad sedendum, et in plateis ejus descendet in fletu, ab excelsis in quae flens ascenderat; ut in montibus et vallibus fletus sit. Esebon clamavit, flens, et eleale, quae sunt civitates, quinimo terrae regni Moab.

Vox eorum audita est usque jasa, quae est alia civitas ejus. Et quantum ad diversitatem flentium: super hoc, malum, expediti, scilicet ad pugnandum; non tantum senes, et etiam simul cum aliis, sed etiam sibi, quando stat solitarius, anima, quia planctus procedit ex intimis cordis. Jer. 48: super omne tectum Moab et in plateis ejus omnis planctus.

Nota super illo verbo, nocte vastatus est murus, quod nox habet obscuritatem: et primo originalis maculae. Job 3: pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est, conceptus est homo. Secundo actualis culpae. 1 Thess. 5: qui dormiunt, nocte dormiunt. Tertio infidelis ignorantiae. Rom. 13: nox praecessit, dies autem appropinquavit. Secundo nox habet horrorem.

Primo opprimentis desperationis. Job 27: nocte opprimet eum tempestas. Secundo praesentis afflictionis. Prov. Ult.: non extinguetur in nocte lucerna ejus. Tertio aeternae damnationis. Sap. 17: vinculis tenebrarum, et longae noctis compediti, perpetuae providentiae placuerunt. Tertio nox habet quietem contemplationis; in qua primo est ferventis amoris desiderium: infra 26: anima mea desideravit te in nocte: secundo debitae confessionis sacrificium. Ps. 118: media nocte surgebam ad confitendum tibi; tertio divinae consolationis silentium: Sap. 18: cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet; omnipotens sermo tuus, domine, exiliens de caelo, a regalibus sedibus venit.

Cor meum. Hic ostendit magnitudinem poenae ex compassione hostium, quia ipse propheta condolebat ad Moab, idest pro afflictione Moab. Jer. 48: super te evigilabo. Vectes. Hic describit poenae modum et ordinem; et ponit tria. Primo terrae vastationem, vectes, idest fortitudo vel termini, ejus, Moab deserti sunt, usque ad Segor, una de quinque urbibus destructis: Gen. 19, quae erat in terris Moab. Vitulam, propter luxuriam, conternantem, idest trium annorum, quando sunt animalia in suo robore et fortitudine. Vel conternantem, quia tertia concussione terraemotus corruit, recedente Loth. Jer. 46: vitula elegans atque famosa Aegyptus. Secundo hominum captivitatem: per ascensum enim Luith, quidam clivus, vel quidam vicus, unde ducebantur captivi, ascendet, Moab captivus ductus. Et in via Oronaim, cujusdam civitatis de Moab, per quam transibant, levabunt clamorem contritionis. Nahum 2: miles captivus ductus Est. Tertio agrorum sterilitatem, aquae enim; idest, terra Moab ita erit sterilis sicut locus juxta oppidum Nemrim, quod est juxta mare, propter aquas salsas et amaras. Non quidem propter aquas, sed dei judicio, herba, jam nata, aruit; germen, quantum ad ea quae erant in pullulatione; viror, arborum jam natarum. Ps. 106: posuit flumina in desertum. Secundum magnitudinem.

Hic ponitur ratio magnitudinis poenae. Operis peccati; visitatio, ultio. Deut. 25: pro mensura peccati erit et plagarum modus.

Ad torrentem. Hic comminatur destructionem per Babylonios; in qua quidam fuerunt captivati. Et quantum ad hoc dicit: chaldaei ducent eos ad torrentem, euphratem, juxta Babyloniam, salicum, qui juxta fluvium crescunt.

Ps. 136: super flumina Babylonis illic sedimus, et flevimus. Quidam fuerunt interfecti; et quantum ad hoc dicit: quoniam circuit clamor, flentium, vel pugnantium chaldaeorum: quia aquae dibon, nomen civitatis; in quibus propter amoenitatem locorum suas luxurias exercebant. 4 Reg. 3: incurrerunt Moabitae aquas dibon. Quidam residui fuerunt diversis persecutionibus afflicti: ponam dibon, ad quam Judaei confugerant, haec additamenta, poenarum, his qui fugerint de Moab, ab Assyriis, et reliquiis terrae, quos dimiserunt Assyrii. Leonem: ad litteram, bestias eos interficientes; vel hostem saevientem, scilicet chaldaeum. Supra 9: in omnibus his non est aversus furor meus.



Thomas A. in Isaiam 31