Aquinatis - IN JOB 17

Capitulus 16

17
(
Jb 16)

Respondens autem iob dixit etc.. Eliphaz in sua responsione durius contra iob locutus fuerat: unde iob in principio sui sermonis eum arguit de indecenti consolatione, primo quidem quia frequenter eadem repetebat, tam ipse quam amici eius, unde dicit audivi frequenter talia, quasi dicat: vestra locutio semper circa idem versatur. Diversis enim verbis ad idem intendebant, scilicet ad arguendum iob quod pro peccatis suis in adversitates inciderat, et ideo subdit consolatores onerosi omnes vos estis: consolatoris enim officium est ea dicere quibus dolor mitigetur; onerosus ergo consolator est qui ea loquitur quae magis animum exasperant. Possent tamen haec excusationem habere quando ad utilitatem aliquam verba exasperantia proferrentur et veritatem continerent aut etiam breviter et pertranseundo dicerentur, sed si aliquis verba exasperantia contristatum falso, inutiliter et prolixe prosequatur, onerosus consolator videtur, unde subdit numquid habebunt finem verba ventosa? in hoc enim quod dicit numquid habebunt finem, ostendit quod prolixe immorabantur circa verba exasperantia; in hoc vero quod dicit verba ventosa, ostendit quod inutilia et falsa erant, soliditatem non habentia.

Ostendit autem consequenter quod non erat paritas ex utraque parte in hac disputatione quia amici iob absque molestia loquebantur, unde dicit aut aliquid molestum tibi est si loquaris? quasi dicat: ideo tam prolixe loqueris in meam calumniam quia ex hoc nullam molestiam sentis; iob autem molestabatur. Et ne aliquis crederet quod haec disputatio esset facilis amicis iob propter eminentem scientiam, iob autem molesta propter scientiae defectum, hoc excludit ostendens quod si adversitate non deprimeretur et esset in statu amicorum suorum, similia loqui posset, unde dicit poteram et ego similia vobis loqui, scilicet si adversitate non gravarer. Et huius rei experiendae sibi facultatem desiderat dicens atque utinam esset anima vestra pro anima mea, ut scilicet vos adversitatem pateremini quam ego patior. Quod quidem dicit non affectu odii aut livore vindictae sed ut a crudelitate qua utebantur, suis verbis iob exasperantes, revocarentur dum sentirent sibi esse aspera verba similia si eis dicerentur: unde subdit consolarer et ego vos sermonibus, scilicet similibus quibus vos me consolamini, et moverem caput meum super vos, in signum compassionis vel in signum reprobationis, sicut vos me arguitis; et etiam roborarem vos ore meo, ne per impatientiam deficeretis, et moverem labia, scilicet ad loquendum, quasi parcens vobis, idest simulans me ex misericordia quam ad vos haberem loqui, sicut vos circa me facitis.

Sic igitur leve esset mihi loqui sicut et vobis si in statu vestro essem, sed nunc impedior dolore qui non tollitur neque locutione neque taciturnitate, unde subdit sed quid agam? si locutus fuero non quiescet dolor meus, et si tacuero non recedet a me. Est autem duplex dolor: unus quidem interior qui tristitia nominatur, proveniens ex apprehensione alicuius mali inhaerentis; alius autem est dolor exterior qui est dolor secundum sensum, puta ex solutione continui proveniens vel ex aliquo huiusmodi.

Primus quidem igitur horum dolorum collocutione tolli potest, non autem secundus, et ideo consequenter ostendit quod intelligit de hoc secundo dolore qui verbis non tollitur, dicens nunc autem oppressit me dolor meus, idest impedivit me ne faciliter et libere uti possim ratiocinatione sicut antea solebam: nam cum est dolor vehemens in sensu, oportet quod intentio animae avocetur vel impediatur ab intellectualium consideratione. Et quod de dolore corporali intelligat, ostendit subdens et in nihilum redacti sunt omnes artus mei: omnia enim membra eius ulcerata erant, sicut supra dictum est quod Satan percussit iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem.

Et non solum dissipationes membrorum dolorem sensibilem mihi ingerunt, sed etiam sunt in argumentum contra me: amici enim iob videntes eum sic ulceratum ex hoc argumentabantur quod graviter peccasset, putantes hoc ei in poena peccati accidisse, et hoc est quod sequitur rugae meae testimonium dicunt contra me: ex infirmitatibus enim corrugatur corpus propter humidi consumptionem sicut et ex senectute. Quomodo autem rugae contra ipsum testimonium perhibeant, ostendit subdens et suscitatur falsiloquus adversum faciem meam, contradicens mihi: falsum enim dixerat eliphaz quod propter peccatum in hanc infirmitatem incidisset. Vel potest dici quod iob intellexit per spiritum sanctum suam adversitatem a diabolo procuratam, deo permittente; unde quicquid passus est vel in damnis rerum et filiorum vel in proprii corporis ulcere vel etiam in molestatione uxoris et amicorum, totum hoc diabolo attribuit quasi instiganti: ipsum ergo vocat falsiloquum contra suam faciem suscitatum quia intelligebat instigante diabolo amicos suos contradicentes ei. Et secundum hunc sensum planius est quod sequitur collegit furorem suum in me: videtur enim diabolus totum furorem suum contra iob collegisse dum omni modo nocendi ipsum impugnavit; et non solum in praeterito me afflixit sed etiam in futurum mihi comminatur, et hoc est quod sequitur et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis. Et loquitur per similitudinem bestiae quae homini comminando dentes contra ipsum parat; hoc autem dicit propter hoc quod eliphaz usque ad mortem ei sub persona impii mala imminere praenuntiaverat: intelligebat autem iob huiusmodi comminationes per os eliphaz a diabolo esse procuratas, et ideo dicebat quod dentibus contra eum infremuerat.

Non solum autem eliphaz verbis comminationis contra eum usus fuerat mala praenuntiando sed etiam de factis eius male iudicaverat, eum impium et hypocritam nominans, et ideo subdit hostis meus terribilibus oculis me intuitus est: placidis enim oculis aliquem aliquis intuetur quando facta eius benigne interpretatur, sed quando bona interpretatur in malum tunc terribilibus oculis intuetur, et ideo subdit aperuerunt super me ora sua, scilicet amici mei ab hoste meo instigati; et hoc exponit subdens exprobrantes percusserunt maxillam meam: ille enim dicitur in faciem aliquem percutere qui ei improperium in facie dicit; amici autem iob multa improperia contra eum dixerant, peccata multa ei exprobrantes.

Et quia iusti homines videntes peccata puniri de iustitia laetantur, secundum illud Psalmi laetabitur iustus cum viderit vindictam, amici iob se iustos reputantes, iob autem peccatorem, de poenis eius gaudebant quodammodo quasi divinae iustitiae congratulantes, et ideo sequitur satiati sunt poenis meis.

Et ne aliquis crederet quod iob opinaretur huiusmodi poenas sibi a deo inflictas non esse quia dixerat ab hoste se esse afflictum, ad hoc excludendum subdit conclusit me deus apud iniquum, idest diabolum, concedendo me scilicet potestati ipsius, et manibus impiorum me tradidit, quantum ad eos qui instinctu diaboli eum vel factis vel verbis afflixerant: intellexit enim iob afflictiones suas sibi per diabolum quidem sed deo permittente irrogatas. Et huius signum evidens ostendit quadruplex: primo quidem quia a maxima prosperitate non paulatim decidit, sicut consuetum est in rebus humanis, sed subito totaliter corruit, quod non videtur potuisse subito casu accidere sed ex sola divina ordinatione, et hoc est quod dicit ego ille opulentus quondam repente contritus sum; et in hoc quod dicit opulentus designatur divitiarum abundantia, in hoc autem quod dicit ille designatur claritas famae eius qua ab omnibus demonstrabatur. Secundum autem signum est quod totaliter corruit, ad quod significandum subdit tenuit cervicem meam, confregit me; et loquitur ad similitudinem alicuius fortissimi viri qui, alicuius debilis cervice apprehensa, eam confringeret et sic totaliter eum de vita auferret: sic enim iob videbatur totaliter prosperitatis statum amisisse. Tertium signum est quod non una adversitate sed multis simul concurrentibus oppressus fuit, ut supra narratum est, et quantum ad hoc subdit posuit me sibi quasi in signum, quod scilicet ponitur diversis sagittis feriendum, et ideo subdit circumdedit me lanceis suis, ubi tripliciter multitudinem suarum adversitatum describit: primo namque ostendit se exterius vulneratum in rebus possessis, et ad hoc pertinet quod dicit circumdedit me lanceis suis; res enim exteriores circa nos sunt quasi extrinsecae: tunc ergo homo lanceis adversitatis circumdatur quando in rebus exterioribus damnificatur. Secundo autem dicit se percussum interius quantum ad personarum afflictionem, et hoc est quod subdit convulneravit lumbos meos, quasi dicat: non solum in circuitu lanceatus sum, sed vulnera pervenerunt usque ad interiora in quibus delectabatur, quae per lumbos significantur in quibus est delectatio vel etiam generationis origo, unde etiam per lumbos filii oppressi possunt designari; et insuper ostendit multiplicitatem percussionis ex acerbitate vulneris, cum subdit non pepercit, quasi retrahens manum suam a percussione ne gravius offenderet, sed gravissime laesit, et hoc est quod subdit et effudit in terram viscera mea, quia scilicet omnes filios suos et filias una ruina in mortem oppressit. Tertio ostendit multitudinem percussionis ex his quae in propria persona est passus, unde subdit concidit me, in propria scilicet persona, vulnere ulceris pessimi, super vulnus mortis filiorum. Quartum signum est, quod eius tribulatio ex divina providentia processerit, quod resisti non potuit nec remedium adhiberi, secundum illud quod supra IX 13 dictum est deus cuius irae resistere nemo potest, et hoc est quod subdit irruit in me quasi gigas, cui propter magnitudinem potestatis homo debilis resistere non potest. Et possunt haec omnia intelligi vel de deo qui conclusit, vel melius de iniquo, scilicet diabolo, apud quem conclusit.

Haec igitur omnia commemoravit iob de magnitudine suae adversitatis ad ostendendum quod non de pari poterat cum eis contendere, quia ab huiusmodi adversitatibus immunes erant. Verum eliphaz eum de superbia notaverat dicens quid te elevat cor tuum etc. Quae tanto fuisset detestabilior quanto per graves adversitates emendari potuisset, secundum quod contra quosdam in Psalmo dicitur dissipati sunt nec compuncti; et ideo consequenter descripta sua adversitate, ostendit se humiliatum, primo quidem quantum ad exteriorem habitum, cum dicit saccum consui super cutem meam: talis enim habitus est humilitatis signum, ut legitur de Ninivitis Jon 3,5; similiter etiam cinis adhibetur ad recognoscendum propriam fragilitatem - unde Abraham dixit Gn 18,27 loquar ad dominum meum, cum sim pulvis et cinis -, unde subdit et operui cinere carnem meam: legitur enim supra quod in sterquilinio sedebat in signum humilitatis. Secundo ostendit suam humilitatem per multitudinem fletus, cuius duo signa ponit: primo quidem tumorem faciei, cum dicit facies mea intumuit a fletu: ascendens enim multa lacrimarum materia ad caput, facies plorantium intumescit; secundum vero impedimentum visus, et hoc est quod subdit et palpebrae meae caligaverunt, scilicet a fletu: ad litteram enim propter discursum humorum visus oculorum impeditur.

Ex his autem quae de gravitate suae adversitatis praemisit et de magnitudine suae humiliationis, posset aliquis suspicari quod ipse, quasi recognoscens gravitatem suorum peccatorum, se paenitendo humiliaverit reputans se pro suis peccatis afflictum, quod eliphaz innuere volebat dicens ecce inter sanctos nemo immutabilis etc., et ideo ad hoc removendum dicit haec passus sum absque iniquitate manus meae, per quod excludit a se peccata operum; subdit autem cum haberem mundas ad deum preces, ut excludat a se peccatum indevotionis et omissionis, per quod videtur respondere ei quod supra Jb 11,14 dixerat sophar si iniquitatem quae est in manu tua abstuleris, levare poteris manum tuam absque macula. Sed ad excludendum innocentiam iob eliphaz iam bis usus fuerat argumento supposito ex fragilitate terrenae naturae: nam supra Jb 4,18 dixerat ecce qui serviunt ei non sunt stabiles, quanto magis hi qui habitant domos luteas, et postea supra XV 15 idem repetierat dicens caeli non sunt mundi in conspectu eius, quanto magis abominabilis et inutilis homo; et ideo ad hoc excludendum subdit terra, ne operias sanguinem meum, et intelligit per sanguinem sui corporis afflictionem: hic autem sanguis operiretur si pro culpa fuisset effusus, sic enim non haberet gloriam; operiretur autem a terra si occasione terrenae fragilitatis praesumptio de praecedenti culpa praesumeretur. Si autem sanguis eius absque culpa fuit effusus, iustam querelam habuit contra effundentem, sicut Gn 4,10 dicitur ecce vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra; hic autem clamor lateret si iniusta conquestio sua videretur, quasi eius qui pro culpa fuerit punitus, et ideo subdit neque inveniat in te locum latendi clamor meus, ut scilicet ex terrenae conversationis fragilitate videar iniuste conqueri, quasi sim pro culpa punitus.

Verum est autem quod difficile est hominem terrena conversatione absque iniquitate peccati mortalis uti, non est tamen impossibile, deo adiuvante per gratiam, qui etiam interioris puritatis est testis, et ideo subdit ecce enim in caelo testis meus, quasi dicat: ideo terra non potest operire sanguinem meum quia maius est testimonium caeli quam praesumptio de fragilitate terrae. Est autem hic testis caeli idoneus quia etiam conscientiae secreta rimatur, unde subdit et conscius meus in excelsis, quasi dicat: ideo in infimo terrae non potest locum latendi clamor meus invenire quia conscientia mea nota est in excelso.

Verbosi amici mei etc.. Postquam iob descripsit magnitudinem suae adversitatis et suam humilitatem et innocentiam, procedit ulterius ad improbandum vanam consolationem quam amici eius ei frequenter iterabant, scilicet de spe temporalis prosperitatis recuperandae, unde et eliphaz supra dixerat numquid grande est ut consoletur te deus etc..

Unde huius consolationis vanitatem ostendere intendens, praemittit verbosi amici mei, quasi dicat: verba inania mihi promittunt; non enim in temporalibus recuperandis est consolatio mea sed in dei fruitione adipiscenda, et hoc est quod subdit ad deum stillat oculus meus, idest lacrimatur prae dei desiderio, secundum illud Psalmi fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: ubi est deus tuus? et ad expositionem eius quod dixerat subdit atque utinam sic iudicaretur vir cum deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo. Iudicatur enim vir cum collega suo dum unus alteri praesentialiter adest et invicem sibi suas rationes promunt: desiderabat ergo deo praesens existere et rationes divinorum operum et iudiciorum cognoscere, in quo felicitas humana consistit, in cuius spe erat eius consolatio, non in vanis amicorum verbis quibus recuperationem temporalis prosperitatis promittebant; et ideo ad ostendendam vanitatem huius promissionis subiungit ecce enim breves anni transeunt, quia scilicet homo brevi vivit tempore, ut supra Jb 13,1 dictum est; temporis autem vitae iob iam transierat magna pars, unde breves anni ei restabant in quibus si esset prosperitas non magnam consolationem afferret propter temporis brevitatem. Fuerunt autem aliqui qui credebant hominem post mortem iterato ad praesentis vitae cursum redire, et sic videri posset quod in spe terrenae prosperitatis recuperandae saltem in illa futura vita, posset iob consolationem habere; et ideo ad hoc excludendum subdit et semitam per quam non revertar ambulo: homo enim in hac mortali vita per aetatis processum tendit in mortem, nec in hoc processu iteratio potest esse, ut scilicet iterato homo sit puer et aetates huius vitae perambulet.

Capitulus 17

18
(
Jb 17)

Spiritus meus attenuabitur etc.. Ostenderat superius iob multiplicitatem suae afflictionis et mentis humilitatem et innocentiam et vitae irrevertibilis brevitatem ex qua verbositas amicorum eius convincebatur, et ideo in hoc capitulo intendit manifestare praemissa et finaliter eorum ignorantiam concludere. Primo autem incipit manifestare quod dixerat de processu vitae humanae, et praemittit causam brevitatis vitae, cum dicit spiritus meus attenuabitur: vita enim corporis est per vitales spiritus qui a corde ad omnia membra diffunduntur, qui quandiu in corpore durant corpus vivit; sed quando virtus caloris naturalis incipit debilitari in corde, huiusmodi spiritus minuuntur, quam quidem diminutionem et debilitationem per spiritus attenuationem designat. Et huius causae subiungit effectum dicens dies mei breviabuntur: debilitas enim vitalis spiritus abbreviat dies vitae. Et ne aliquis crederet quod attenuatus spiritus iterum roborandus esset secundum speciem huius vitae mortalis, ad hoc excludendum subdit et solum mihi superest sepulcrum, quasi dicat: finitis huius brevibus vitae diebus, nihil de praesenti vita mihi relinquitur nisi sepulcrum et ea quae sepulcro conveniunt.

Deinde alio modo consolationis eorum vanum ostendit: consolabantur enim eum dicentes huiusmodi adversitates propter peccata ei provenisse, de quibus si paeniteret ad prosperitatem rediret; sed ipse hoc excludens dicit non peccavi, quia scilicet non habebat conscientiam remordentem de aliquo gravi peccato propter quod tantas adversitates incurrisset, unde et infra Jb 27,6 dicit neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea et ideo non est contra id quod dicitur 1Jn 1,8 si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et per hoc exprimit quod supra dixerat de sua innocentia haec passus sum absque iniquitate manus meae. Subdit autem et in amaritudinibus moratur oculus meus; pluraliter autem dicit amaritudinibus, propter multiplices adversitates quas supra enumeravit; dicit autem moratur, quia quamvis inter amaritudines se humiliaverit saccum consuens super cutem suam, adhuc tamen amaritudines perseverant; attribuit autem amaritudines oculo propter fletum, de quo supra dixerat facies mea intumuit a fletu, et iterum ad deum stillat oculus meus, quia sic oculus eius flebat inter amaritudines quod ad solum divinum auxilium intendebat, et ideo hic subditur libera me: intelligebat enim se ab eo solo liberari posse qui eum apud iniquum concluserat.

Non autem sic se liberari ab adversitate petebat sicut qui post adversitatem prosperitatem terrenam assequuntur, sed petit ut ad celsitudinem spiritualem perducatur, unde subdit et pone me iuxta te: quia enim deus est ipsa essentia bonitatis, necesse est ut qui iuxta deum ponitur a malo liberetur.

Ponitur autem homo iuxta deum inquantum ei mente appropinquat per cognitionem et amorem, sed hoc quidem imperfecte contingit in statu viae in quo homo impugnationes patitur, et quia est iuxta deum positus ab eis non superatur; perfecte autem homo mente iuxta deum ponitur in statu ultimae felicitatis in quo impugnationes iam pati non potest, et hoc est quod desiderare se ostendit dicens et cuiusvis manus pugnet contra me, quia scilicet quantumcumque aliqui me velint impugnare, si iuxta te perfecte positus fuero nullius impugnatio me molestabit: hoc est ergo in quo iob inter amaritudines consolationem habebat, sperans se iuxta deum ponendum ubi impugnationes timere non posset.

Hanc autem spiritualem consolationem ipsius iob amici eius verbosi non intelligebant, et ideo subdit cor eorum longe fecisti a disciplina, scilicet tua spirituali, per quam doces spiritualia bona contemptis temporalibus sperare; et quia in solis temporalibus et infimis rebus spem ponunt, ad spiritualem altitudinem pervenire non possunt ut iuxta deum ponantur, et hoc est quod subdit propterea non exaltabuntur.

Et ex hoc quod longe facti sunt a disciplina spirituali, procedit quod sola temporalia eliphaz iob in consolationem promittebat, et hoc est quod subdit praedam pollicetur sociis, idest temporalium adeptionem quae uni advenire non possunt nisi alio amittente, unde temporalium acquisitio depraedationi assimulatur. Non est autem hoc universaliter verum ut post poenitentiam homines temporalem prosperitatem recuperent, quia nec boni semper temporali prosperitate florent, unde subdit et oculi filiorum eius deficient; filios eius dicit illos qui eius promissioni credentes ex bonis quae agunt temporalia sperant, sed dum ea non assequuntur oculi eorum deficiunt, quasi a spe sua decidentes. Sicut autem bene agentibus temporalia eliphaz promittebat, ita etiam omnes adversitates temporales propter peccata eius qui patitur asserebat provenire; et quia iob multas adversitates passus erat, eum in exemplum apud vulgus ponebat, et hoc est quod subdit posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum suum coram eis, quia scilicet ad suam sententiam asserendam de causa adversitatum iob in exemplum ponebat, ac si esset pro peccato punitus.

Pertinet autem ad iustorum zelum ut videntes per falsam doctrinam rectitudinem divinorum iudiciorum perverti indignentur, et ideo iob consequenter magnitudinem sui zeli ostendit dupliciter: primo quidem per quandam mentis turbationem - ira enim per vitium oculum caecat, sed ira per zelum oculum turbat, ut Gregorius dicit -, et ideo subdit caligavit ad indignationem oculus meus, scilicet rationis, cuius acies est per iram zeli turbata; secundo per hoc quod ira per zelum etiam in corpore ex dolore quandam commotionem facit - unde dicitur 1M 2,24 quod mathathias videns Iudaeum idolis sacrificantem doluit et contremuerunt renes eius -, et ideo hic subditur et membra mea quasi in nihilum sunt redacta, inquantum scilicet per dolorem corpus hominis tabescere videtur. Posset autem aliquis credere quod ista oculi caligatio contra iustitiam esset et indignatio contra innocentiam, et ideo ad hoc excludendum subdit stupebunt iusti super hoc, quasi diceret: etiam ad iustos pertinet ut videntes malorum doctrinam obstupescant, et hunc stuporem supra caligationem dixit. Sequitur autem et innocens contra hypocritam suscitabitur, quasi dicat: non est contra innocentiam si aliquis contra hypocritam perversorem verae doctrinae per zelum iustitiae indignatus concitetur. Et quia, ut dictum est, ira per zelum animum turbat sed non caecat, sic vir iustus stupet vel caligat ex zelo quod tamen a iustitia non recedit, et hoc est quod subdit et tenebit iustus viam suam, quia scilicet non deseret eam propter iram zeli: talis enim ira non praecedit rationem sed sequitur, et ideo non potest hominem a iustitia separare; utilis enim est ira per zelum quia facit hominem cum maiore animi fortitudine insurgere contra mala, et hoc est quod subdit et mundis manibus addet fortitudinem, concitatus scilicet per zelum, unde et philosophus dicit in III ethicorum quod ira fortitudinem iuvat.

Igitur vos omnes convertimini etc.. Postquam iob proposuerat ea ex quibus sententia eliphaz confutatur, hic colligit praemissa et ordinat ea ad propositum ostendendum. Et primo excitat attentionem dicens igitur, ex quo scilicet praedicta sunt vera, vos omnes, qui scilicet contra me convenistis et patres vestri, convertimini a vestris erroribus, et venite ad veritatem considerandam, qua perspecta patebit quantum a vera sapientia longe sitis, et hoc est quod subdit et non inveniam in vobis ullum sapientem, et hoc dicit ad reprimendam iactantiam eliphaz, qui supra Jb 15,9 dixerat quid nosti quod ignoremus etc., et iterum sapientes confitentur etc..

In hoc autem praecipue eorum insipientiam ostendere intendit quod ei consolationem temporalis prosperitatis promittebant, contra quod primo proponit tempus vitae suae iam in magna parte esse elapsum, et hoc est quod dicit dies mei transierunt.

Deinde proponit mala quae patitur cum subdit cogitationes meae dissipatae sunt, idest impeditae a quieta contemplatione sapientiae propter acerbitatem corporalis doloris, et hoc est quod subdit torquentes cor meum, quia videlicet eius cogitationes a suavi consideratione veritatis erant deductae in amaritudinem qua cor torquebatur. Hoc autem tormentum cordis nec nox interrumpebat quae est tempus deputatum humanae quieti, unde subdit noctem verterunt in diem, quia videlicet propter praedictas cogitationes noctem ducebat insomnem sicut diem. Est autem gravius pati somni defectum in nocte quam in die, quia in die relevatur animus hominis ex hominum societate et lucis aspectu: et ideo dum nox ei esset insomnis desiderabat eam cito finiri, et hoc est quod subdit et rursum post tenebras spero lucem, idest spero quod lux diei post tenebras noctis rursus adveniat.

Sed quia eliphaz eum inducebat ut omnia adversa patienter toleraret sub expectatione futuri, ideo consequenter ostendit quid sibi in futurum de temporalibus rebus residuum videatur, unde dicit si sustinuero, idest patienter portavero huiusmodi dolores, nihil mihi restat nisi habitatio sepulcri, et hoc est quod dicit infernus domus mea est; vocat autem infernum sepulcrum secundum opinionem eorum contra quos disputabat, qui non credebant animam hominis remanere post mortem sed solum corpus in sepulcro, quod vocabant infernum quia infra terram situatur. Homo autem in sepulcro iacens tenebras patitur tum propter defectum sensus tum etiam propter defectum exterioris lucis, et ideo subdit in tenebris stravi lectulum meum. Sicut autem homo nascens a parentibus originem sumit ex qua cum eis affinitatem contrahit, ita post mortem in sepulcro iacens in putredinem et vermes resolvitur quae ex eius corpore generantur, et ideo subdit putredini dixi: pater meus es; mater mea et soror mea, vermibus, quasi dicat: cum nulla alia re temporali remanebit mihi affinitas in sepulcro nisi cum putredine et vermibus.

Ex his ergo quasi ad inconveniens deducens concludit dicens ubi est ergo nunc praestolatio mea? quasi diceret: si propter expectationem temporalis prosperitatis consolarer, vana esset expectatio mea.

Et iterum ad maius inconveniens deducit subdens et patientiam meam quis considerat? quasi dicat: si sustinuero per patientiam, nihilominus non restat nisi sepulcrum et eius tenebrae, putredines et vermes; si ergo propter temporalia bona promerenda a deo patientiam haberem, sequeretur quod deus patientiam non consideraret, quod est abnegare providentiam.

Et ne forte aliquis diceret quod etiam in sepulcro temporalis prosperitas sibi daretur a deo, ideo hoc quasi irridens subdit in profundissimum infernum descendent omnia mea, idest quicquid meum est ad sepulcrum deducetur quod mihi solum superest; putasne saltem ibi erit requies mihi? idest numquid ibi etiam debeo expectare prosperitatem terrenam? manifestum est hoc ridiculum esse.

Capitulus 18

19
(
Jb 18)

Respondens autem baldath suites etc.. Quia praemissa verba beati iob baldath suites comprehendere intellectu non potuit, putavit ut quae ipse non intelligebat etiam a dicente inaniter proferrentur, unde in principio suae responsionis dicit usque ad quem finem verba iactabis? ubi de tribus eum videtur arguere: primo quidem de inefficacia locutionis, ac si praemissa verba iob ad nihil confirmandum efficaciam haberent, quod significatur in hoc quod dicit usque ad quem finem; secundo arguit eum de vana multiplicatione verborum, ac si praemissis verbis iob pondus sententiarum deesset, quod significatur in hoc quod dicit verba; tertio notat eum de inordinata connexione verborum, quod significatur in hoc quod dicit iactabis: ille enim dicitur verba iactare qui ea inordinate spargit, quamvis etiam possit hoc tertium ad iactantiam elationis referri.

Haec autem tria proveniunt in locutione alicuius ex defectu intellectus; cum eo autem qui deficit intellectu inutilis est collatio, et ideo subdit intellige prius et sic loquamur, quasi dicat: ex hoc quod inefficaciter, leviter et inordinate loqueris patet quod deficis intellectu, unde prius insiste ut intelligas et postea poterimus conferre ad invicem. Deinde arguit eum de praesumptione quia eos non reputaverat sapientes cum dixit non inveniam in vobis ullum sapientem, et ideo ad hoc respondens subdit quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram te? homo enim qui sapientia caret similis iumentis videtur et sordidus, quia in sapientia honor hominis et ornatus consistit. Consequenter reprehendit eum de iracundia quia dixerat caligavit ad indignationem oculus meus, quod prave intellexerat credens quod esset talis indignatio quae ei lumen sapientiae abstulisset, non attendens id quod postea dixerat et tenebit iustus viam suam, et ideo subdit quid perdis animam tuam in furore tuo? ille enim in furore animam perdit qui propter furorem a sapientia et iustitia excidit quae sunt praecipue animae bona.

His igitur praemissis quibus personam iob notavit de defectu intellectus, de praesumptione et de furore, accedit consequenter ad principale propositum de quo controversia vertebatur, scilicet quod adversitates praesentis vitae erant poenae peccatorum, contra quod iob dixit non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. Sed quia baldath ad assertionem suae sententiae rationibus uti non poterat, voluit suam sententiam astruere quasi ex communi opinione firmissimam, et ideo comparavit eam rebus quae amoveri non possunt, scilicet terrae et rupibus, unde dicit numquid propter te derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo? quasi dicat: haec sententia, quod adversitates accidunt pro peccatis, firma est sicut terra et rupes: numquid ergo poterit removeri propter tuas disputationes ut innocens comproberis? deinde prosequitur diffusius suam sententiam, enarrans per singula mala quae peccatoribus proveniunt, inter quae primo ponit cessationem prosperorum successuum, quos comparat luci quia qui ambulat in luce non offendit, ut dicitur Jn 11,9, unde videntur in luce ambulare quibus omnia prospere succedunt ad votum; de huius ergo lucis, idest prosperitatis, amissione dicit nonne lux impii extinguetur, idest prosperitas cessabit? sicut autem lux corporalis ex flamma ignis procedit, ita etiam claritas prosperitatis ex hominis affectu procedit dum sibi provenit quod optat, et ideo subdit nec splendebit flamma ignis eius? per ignem enim ardor amoris significari solet, secundum illud Ct 8,6 lampades eius, lampades ignis atque flammarum. Est autem considerandum quod prosperitas successus humani ex duplici causa procedit: quandoque quidem ex humana providentia, puta cum homo prudenter et caute singula quaeque disponit, et quantum ad hoc de cessatione prosperitatis dicit lux obtenebrescet in tabernaculo illius, quia scilicet tam ipse quam sui familiares prudentia in consiliis carebunt; quandoque vero prosperitas humani successus ex causa superiori procedit, scilicet ex divina providentia, et quantum ad hoc cessationem prosperitatis describens dicit et lucerna quae super eum est extinguetur, non quidem ut in se non luceat sed ut impium non illustret. Et bene providentiam hominis lucem dixit quasi ab alio mutuatam, providentiam dei lucernam quasi per se lucentem. Praemisit autem de luce humanae providentiae, quia per hoc quod homo lucem rationis dimittit videtur mereri ut luce divinae providentiae non protegatur.

Consequenter post cessationem prosperitatis subiungit de adversitate, circa quam primo ponit impedimenta operationis et conatus; ex duobus autem homo nititur ad effectum suae operationis pervenire: uno modo per propriam fortitudinem, et contra hoc dicit artabuntur gressus virtutis eius, quia videlicet conatus fortitudinis eius amplos processus habere non potuit; alio modo conatur homo ad aliquid obtinendum per sapientiam, et quantum ad hoc dicit et praecipitabit eum consilium suum, dum scilicet id quod excogitavit tamquam utile fiat ei damnosum.

Horum autem impedimentorum causam ex ipso eius peccato dicit procedere cum subdit immisit enim in rete pedes suos: sicut enim ille qui sponte ponit pedem in reti se praeparat captioni, ita ille qui se sponte ingerit ad peccandum ad hoc se disponit ut processus eius impediantur, secundum illud Pr 5,22 iniquitates suae capiunt impium; et sicut in reti sunt diversae maculae, ita etiam in peccato sunt multae diversitates quibus homines diversimode illaqueantur, et ideo subdit et in maculis eius ambulat, dum scilicet procedit de uno genere peccati in aliud vel de uno modo peccandi in alium. Et quia ipse sponte ingerit se periculis et non desistit sed semper procedit ulterius, ideo quandoque impedimentum sentiet, unde subdit tenebitur planta illius laqueo, idest processus voluntatis et operationis eius aliquo contrario impedietur.

Huiusmodi autem nocumenta ex triplici causa proveniunt in peccato procedentibus: primo quidem ex parte ipsius peccantis qui quanto plus peccat tanto plus auget sibi desiderium peccandi, et quantum ad hoc subdit et exardescet contra eum sitis, quia videlicet quandoque homo peccator ex ratione considerat aliquid sibi esse nocivum, sed fervens desiderium peccandi compellit eum contra suam sententiam agere. Secundo, causa nocumenti est quandoque ex ipsis rebus in quibus peccat, sicut dicit Qo 5,12 divitiae conservantur in malum domini sui; huiusmodi autem nocumenta proveniunt quandoque ex rebus iam adeptis, et quantum ad hoc dicit abscondita est in terra pedica eius, quia videlicet in ipsis terrenis rebus latet aliquod periculum unde pedes peccatoris capiantur; quandoque autem huiusmodi nocumenta proveniunt dum homo est in via acquirendi, et quantum ad hoc dicit et decipula eius super semitam, quia videlicet antequam adipiscatur peccator quod quaerit, in ipsa via latent eius pericula. Tertio causantur huiusmodi nocumenta ex parte aliorum hominum quorum insidiae et impugnationes formidantur, unde subdit undique terrebunt eum formidines, quia, ut dicitur Sg 17,10, cum sit timida nequitia, data est in omnium condemnationem; cum autem homo ab omnibus sibi cavet, necesse est quod in multis actus eius impediantur, unde subdit et involvent pedes eius, ut scilicet non possit quoquam libere procedere.

Attenuetur fame robur eius etc.. Praemiserat baldath poenas peccatorum ad exteriores adversitates pertinentes, hic autem incipit prosequi poenas pertinentes ad personas eorum. Est autem considerandum quod ipsa peccata exterioribus adversitatibus implicant, et ideo adversitates exteriores prosecutus est praenuntiando quasi cum quadam certitudine; poenae autem corporales non videntur directe causari ex ipsis peccatis nisi forte ex aliquibus, sicut praecipue ex gula et luxuria quibus aliquis in proprium corpus peccat, et ideo corporales poenas non prosequitur denuntiando sed magis imprecando.

Praemittit autem poenas corporales praecedentes mortem, et quia per nutrimentum conservatur vita, primo imprecatur ei nutrimenti subtractionem ex qua primitus homo incipit debilitari, et quantum ad hoc dicit attenuetur fame robur eius. Deinde autem deficiente nutrimento, etiam subtrahitur vita, et quantum ad hoc subdit et inedia invadat costas eius, per quod significatur debilitatio vitalium operationum, quarum principium est cor quod sub costis continetur. Corporis autem bona quae per famem attenuari incipiunt per mortem totaliter consumuntur; bona autem praecipua corporis videntur esse pulcritudo et fortitudo, et ideo subdit devoret pulcritudinem cutis eius, quia scilicet pulcritudo in exteriori apparentia consideratur, et consumat brachia illius, in quibus praecipue attenditur fortitudo, primogenita mors, idest tempestiva, naturalis aetatis finem praeveniens. Mortuus autem homo a domo sua exportatur, et quantum ad hoc subdit avellatur de tabernaculo suo fiducia eius, quia scilicet spem suam non in deo posuit sed in opulentia et gloria domus suae, de qua post mortem eicitur. Eiectus autem de domo sua, sepulcro includitur ubi totaliter exterminatur a morte, et quantum ad hoc subdit et calcet super eum quasi rex interitus, quia scilicet mors quasi regis plena potestate eum in pulverem conterit. Eo autem egresso de domo eius, remanent mortui domestici cum quibus in vita societatem habuit, et quantum ad hoc subdit habitent in tabernaculo eius socii illius qui non est, idest mortui qui iam esse desiit in rebus humanis. Domestici autem, patrono mortuo, luctum agunt et aliqua signa tristitiae demonstrant vel quantum ad nigras et sordidas vestes vel etiam quantum ad aliquos fetidos odores, et quantum ad hoc dicit aspergatur in tabernaculo illius sulphur, per quod intelliguntur omnia quae possunt esse signa tristitiae, sicut et boni odores assumuntur in signum laetitiae.

Homine autem mortuo, frequenter omnia quae fuerunt eius depereunt, quod consequenter ostendens primo incipit a terraenascentibus, quorum quaedam eo mortuo remanent adhuc seminata, et quantum ad haec dicit deorsum radices eius siccentur, ut scilicet si quid seminavit vel plantavit destruatur ut fructum non ferat; quaedam vero iam sunt perducta ad fructum, et quantum ad haec subdit sursum autem atteratur messis eius; et potest hoc referri ad quaecumque negotia inchoata vel iam pene perfecta. Deinde procedit ad famam quae de homine remanet post mortem, ex qua quidam desiderant se in memoriis hominum victuros et gloriam habere etiam post mortem, unde quantum ad deletionem peccatoris de memoriis hominum subdit memoria illius pereat de terra; quantum autem ad cessationem celebris famae ipsius subdit et non celebretur nomen eius in plateis, quod signanter dicit quia non est celebritas nominis nisi apud multitudinem, quae in plateis solet inveniri. Et sic cessante memoria et nominis celebritate, claritas gloriae eius commutabitur in tenebras perpetuae oblivionis, et hoc est quod subdit expellet eum de luce in tenebras, idest de gloria mundana in oblivionem. Cessante autem fama eius et corpore consumpto per mortem, iam nihil ipsius remanebit in mundo, quia baldath et socii eius opinabantur quod anima non remaneret post mortem: et de orbe transferet eum, ut scilicet nihil eius in mundo remaneat. Sed quia parentes etiam in filiis vivunt, ideo ad hoc excludendum subdit non erit semen eius, quia filii ipsius morientur, neque progenies in populo suo, quia nec nepotes aut pronepotes remanebunt, nec etiam aliqui ad ipsum pertinentes, unde subdit nec ullae reliquiae in regionibus eius, idest nec consanguinei nec domestici per quos de ipso memoria habeatur.

Quis autem effectus ex hoc sequatur in cordibus aliorum, ostendit cum subdit in die eius, quae scilicet est dies perditionis ipsius, stupebunt novissimi, idest minores de populo, prae nimia admiratione, non valentes considerare quomodo tanta gloria peccatoris subito in nihilum sit redacta; et quantum ad maiores subdit et primos invadet horror, timentes scilicet ne eis eveniat simile. Et videtur hoc induxisse ad respondendum ei quod iob supra XIV 21 dixerat sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles, non intelliget, attamen caro eius dum vivit dolebit, ex quo videbatur iob comminationes amicorum vel promissiones de eventibus futuris contingentibus post mortem confutasse; sed hic baldath respondet quod huiusmodi infortunia quae post mortem accidunt, etsi mortuus non cognoscat, infliguntur tamen a deo - huiusmodi poenae - propter correptionem aliorum.

Et quia praemiserat quasdam poenas peccatoris ad viam praesentis vitae pertinentes, quasdam vero ad finem viae, scilicet ad mortem vel ad ea quae post mortem eveniunt, ideo quasi epilogando subdit haec ergo sunt tabernacula iniqui, idest processus eius in via praesentis vitae: tabernaculis enim viatores utuntur; quantum autem ad ultimum finem qui est quasi terminus motus, subdit et iste locus eius qui ignorat deum, vel per infidelitatem vel per inoboedientiam.


Aquinatis - IN JOB 17