Aquinatis - IN JOB 30

Capitulus 29

30
(
Jb 29)

Addidit autem iob assumens parabolam suam et dixit: quis mihi tribuat etc.. Quia iob in praemissis verbis in universali ostenderat rationem ex qua evidenter apparet non esse contra divinam iustitiam quod mali prosperantur et boni interdum in hoc mundo temporali prosperitate carent, quibus conceduntur maiora, scilicet spiritualia bona, manifestat hoc in se ipso quasi in exemplo, intendens eorum confutare sententiam etiam quantum ad hoc quod asserebant eum pro peccato adversitates passum.

Et primo commemorat prosperitatem praeteritam qua virtuose utebatur, et deinde magnitudinem adversitatis in quam inciderat, et ad ultimum multipliciter suam innocentiam demonstrat.

Datur autem intelligi quod sicut postquam satisfecerat verbis baldath, sophar tacente processerit ad suum propositum ostendendum, ita etiam manifestato proposito expectavit si aliquis aliorum loqueretur: omnibus autem tacentibus ipse iterato sermonem resumpsit, unde dicitur addidit quoque iob assumens parabolam suam, quia scilicet metaphorice locuturus erat, et dixit: quis mihi tribuat, quod ponitur ad desiderium designandum magis quam ad petitionem formandum, ut sim iuxta menses pristinos, idest ut in prosperitate vivam sicut olim? et quia hanc prosperitatem non fortunae neque suis viribus sed divino attribuebat auxilio, subdit secundum dies quibus deus custodiebat me, protegendo scilicet contra adversa, et etiam dirigebat ad bona: in quibusdam quidem perducendo ad bonos effectus etiam supra meam intentionem, et hoc est quod dicit quando splendebat lucerna eius, idest providentia ipsius, super caput meum, idest mentem meam, dirigens in multa bona ad quae mens mea non attingebat; in quibusdam vero dirigebatur a deo quasi ab eo instructus de his quae erant agenda, unde subdit et ad lumen eius, idest ad instructionem ipsius, ambulabam, idest procedebam, in tenebris, idest in dubiis; et ut non attribuatur hoc merito iustitiae praecedentis, subiungit sicut fui in diebus adolescentiae meae, quando scilicet adhuc non potueram tantam prosperitatem mereri.

Deinde seriatim exponit bona status praeteriti, et incipit quasi a praecipuo a familiaritate divina quam in oratione et contemplatione percipiebat, unde dicit quando secreto deus erat in tabernaculo meo, idest dei praesentiam sentiebam dum secreto in tabernaculo meo orabam et meditabar, quod pertinet ad contemplationem; quantum vero ad actionem subdit quando erat omnipotens mecum, quasi scilicet mihi cooperans ad bene agendum. Deinde describit prosperitatem suam ex parte prolis cum subdit et in circuitu meo pueri mei: adolescentis enim patris filios pueros esse oportet. Ulterius autem procedit ad affluentiam rerum quae pertinent ad usum vitae cum subdit quando lavabam pedes meos butyro: apud antiquos enim divitiae praecipue in pecudibus erant, a quibus propter hoc secundum Augustinum pecunia nominatur; inter fructus autem pecudum pretiosior videtur esse butyrum quod est lactis pinguedo, cuius affluentiam parabolice designat per pedum lotionem, puta si aliquis diceret se tantum sibi abundare aliquem pretiosum liquorem usque ad pedum lotionem. Et sicut butyrum videtur esse pretiosius inter fructus animalium, ita etiam oleum inter fructus terrarum; solent autem olivae optimum oleum habentes in locis lapidosis et arenosis esse, unde subdit et petra fundebat mihi rivos olei, per quod abundantiam designat et fructus bonitatem.

Deinde exponit magnitudinem pristinae gloriae cum subdit quando procedebam ad portam civitatis, per quod dat intelligere se habuisse auctoritatem iudicandi, quia apud antiquos iudicia exercebantur in portis. Et ut ostenderet se non fuisse quasi unum ex pedaneis iudicibus, subdit et in platea ponebant cathedram mihi: per hoc ostenditur singularis dignitatis fuisse. Ostendit autem consequenter auctoritatem sui iudicii, primo quidem per signum acceptum ex parte iuvenum cum dicit videbant me iuvenes, qui scilicet solent esse ad peccata proclives, et abscondebantur, quasi scilicet meum iudicium formidantes.

Secundo quantum ad senes cum subdit et senes assurgentes stabant, quasi scilicet meo iudicio subiecti: habebat enim auctoritatem non solum ad iudicandum iuvenes sed etiam senes. Tertio quantum ad civitatum rectores qui eius iudicio reverentiam exhibebant, primo quidem quantum ad hoc quod verba inchoata dimittebant dum ille loqui volebat, unde subdit principes cessabant loqui; secundo quia eo loquente ipsum interrumpere non audebant, unde subdit et digitum superponebant ori suo. Quarto quantum ad duces bellorum qui solent audaciores esse et promptiores ad loquendum, qui tamen coram eo praesumptuose et tumultuose loqui non audebant, unde subdit vocem suam cohibebant duces, scilicet plane et humiliter loquendo; et quandoque intantum stupebant quod loqui penitus non auderent, unde subdit et lingua eorum gutturi suo adhaerebat, quasi loqui non valerent.

Et quia solent homines tam rigidae auctoritatis a populo potius timeri quam amari, ostendit se populo amabilem fuisse, quia ad magnanimum pertinet ut apud magnos auctoritatem servet et tamen minoribus condescendat, unde subdit auris audiens, scilicet ab aliis, recitari scilicet meam gloriam vel mea iudicia, non odiebat nec invidebat sed beatificabat me, idest beatum me reputabat et beatitudinem mihi optabat, et hoc pertinet ad absentes; quantum autem ad praesentes subdit et oculus videns, scilicet meam gloriam et iudicia, testimonium, scilicet de virtute, reddebat mihi, scilicet apud alios, et hoc propter opera misericordiae quae exercebam.

Et hoc primo ostendit quantum ad pauperes, unde subdit eo quod liberassem, scilicet de manu opprimentis, pauperem vociferantem, idest conquerentem; secundo quantum ad pupillos, unde subdit et pupillum cui non erat adiutor, scilicet amisso patre; tertio quantum ad homines in periculis existentes, unde subdit benedictio perituri super me veniebat, idest ille qui in periculis erat a me adiutus mihi benedicebat; quarto quantum ad viduas, unde subdit et cor viduae consolatus sum, quia scilicet solatium viri amiserat.

Non est autem sic in iudicio aliquibus miserendum quod iustitia relinquatur, unde subdit iustitia indutus sum, idest undique in processibus meis iustitia apparuit: vestimento enim homo undique circumdatur; et ut ostendat se non esse coactum sed voluntarie fecisse iustitiam, subdit et vestivi me, quasi propria sponte, iustitiam induens sicut vestimentum, scilicet undique protegens et ornans. Sicut autem in concertatione bellorum victoribus datur corona, ita etiam et iudex cum per iudicium suum iustitiae victoriam tribuit coronam meretur, unde subdit et diademate iudicio meo, ac si dicat: indutus sum iudicio meo sicut diademate. Et ut ostendat qualiter simul cum iustitia potuerit misericordiam conservare, subdit oculus fui caeco, idest instruxi simplices qualiter in negotiis suis procederent ne per ignorantiam detrimentum paterentur; et quia non solum ignorantibus dabat consilium sed etiam impotentibus auxilium, subdit et pes claudo, idest illi qui non poterat procedere in suo negotio auxilium dedi ut posset procedere; tuebatur etiam illos qui tutela carebant, unde subdit pater eram pauperum, scilicet eos protegendo et fovendo. Contingit autem quandoque quod simplices, impotentes et pauperes aliqui per fraudulentiam calumniose laedunt, sed contra hoc adhibebat diligentem sollicitudinem ut calumniosos processus malignorum excluderet, unde subdit et causam quam nesciebam diligentissime investigabam, ne scilicet aliquid fraudis ibi lateret. Quidam vero per violentiam pauperes opprimunt eos quodammodo per rapinam deglutientes, quorum violentiam iob sua potentia destruebat, unde subdit conterebam molas iniqui, idest destruebam violentiae rapacitatem ne scilicet posset ulterius rapere, et de dentibus illius auferebam praedam, quia scilicet eos restituere cogebat id quod iam acceperant per rapinam.

Ex praemissis autem bonis operibus confidebat quod eius prosperitas perduraret; cuius continuationem primo describit quantum ad propriam personam, unde subdit dicebamque: in nidulo meo moriar, idest sperabam propter praecedentia merita quod in quiete domus meae moriturus essem, non exul a domo nec etiam domo mea perturbata; nec tamen credebat se tempestiva morte praeoccupari, unde subdit et sicut palma, quae scilicet diutissime vivit, multiplicabo dies, scilicet per vitae longaevitatem.

Secundo describit continuitatem prosperitatis quantum ad divitias, quarum augmentum describit subdens radix mea aperta est secus aquas: arbores enim quae secus aquas radices habent solent abundare in fructibus, unde per hoc designat temporalium fructuum multiplicationem; contingit autem quandoque quod fructus alicuius hominis multiplicantur, sed propter aliqua impedimenta supervenientia eos colligere non potest, unde ad hoc excludendum subdit et ros morabitur in messione mea: contingit enim in terris calidis quod propter vehementiam aestus messores in agro consistere non possunt ad metendum, sed nubes roris eis refrigerium praestat ut a metendo non impediantur, secundum illud Is 18,4 sicut nubes roris in diebus messis. Tertio describit processus continuitatem quantum ad gloriam cum subdit gloria mea semper innovabitur, scilicet per bona opera quae multiplicare proponebat. Quarto quantum ad continuationem potentiae subdit et arcus meus in manu mea instaurabitur: per arcum enim potentia designatur, talibus enim armis maxime Orientales utuntur ad bella.

Sic igitur in praemissis descripsit et severitatem et misericordiam quam exhibebat in iudicando, nunc autem tertio ostendit quomodo etiam sapientia utebatur; et primo quidem in iudiciis, et quantum ad hoc dicit qui me audiebant, quasi meo iudicio subiecti, expectabant sententiam, scilicet meam, credentes se aliquid sapientissimum audire; quantum vero ad consilia subdit et intenti tacebant ad consilium meum, scilicet expectantes ipsum et avide audientes. Et postquam consilium dederam erant eo contenti, unde subdit verbis meis addere nihil audebant, propter scilicet magnam sapientiam quam in me aestimabant; et non solum firmum tenebant meum consilium sed etiam in eo consolabantur, percipientes illud esse efficax ad suum propositum consequendum, unde subdit super illos stillabat eloquium meum, idest ad modum stillarum eos refrigerabat.

Quia igitur iam dixerat qualis erat in iudiciis et in consiliis, consequenter ostendit qualis erat in communi hominum conversatione, et primo ostendit quod erat gratiosus, quia cum erat absens eius praesentia desiderabatur, unde dicit expectabant me sicut pluviam, per quam scilicet homines refrigerantur; quando autem erat praesens ex eius aspectu et sermonibus consolabantur, unde subdit et os suum, idest suum animum, aperiebant, scilicet versus me ut consolationem reciperent, et hoc est quod subdit quasi ad imbrem serotinum, qui scilicet refrigerium praestat post aestum diei. Secundo ostendit quod erat in conversatione moderatus: neque enim dissolvebatur gaudio, unde dicit si quando ridebam ad eos, scilicet aliqua signa laetitiae ostendens, non credebant, scilicet me esse risibus deditum; similiter etiam non erat per tristitiam depressus, unde subdit et lux vultus mei non cadebat in terram: solent enim homines maerore depressi oculos ad terram demersos habere. Tertio ostendit quod non erat immoderatus circa honores, quia scilicet neque eos cupiebat, unde subdit si voluissem ire ad eos, quod tamen non de facili faciebam, sedebam primus, scilicet apud eos in honore existens; neque tamen erat in honoribus fastuosus, unde subdit cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, omnibus scilicet me hinc inde admirantibus, eram tamen maerentium consolator, quasi non despiciens eos.

Capitulus 30

31
(
Jb 30)

Nunc autem derident me iuniores tempore etc..

Postquam enumeraverat multa ad prosperitatem pertinentia quae in tempore praecedenti habuerat, hic enumerat adversitates quas tunc patiebatur, et primo quidem contra gloriam et reverentiam pristinam ostendit se in praesenti contemptui haberi.

Tanto autem aliquis gravius fert alicuius contemptum quanto fuerit persona contemnentis abiectior; unde ostendit eos a quibus contemnebatur esse abiectos multipliciter: primo quidem ex tempore, unde dicit nunc autem derident me iuniores tempore, contra id quod supra dixerat videbant me iuvenes et abscondebantur et senes assurgentes stabant.

Secundo ex ignobilitate cum subdit quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei, idest non reputabam eos dignos ut eos assumerem ad ministeria domus meae quantumcumque infima, puta ad custodiam canum, quod per oppositum respondet ei quod supra dixerat principes cessabant loqui. Tertio quantum ad modicitatem potentiae, unde subdit quorum, scilicet deridentium vel etiam patrum ipsorum, virtus manuum mihi erat pro nihilo, idest omnem eorum potentiam quasi nihilum parvipendebam, et hoc per oppositum respondet ei quod supra dixerat vocem suam cohibebant duces.

Quarto quantum ad inhonestatem, unde subdit et vita ipsa putabantur indigni, scilicet propter multitudinem gravium peccatorum, et hoc per oppositum respondet ei quod supra dixerat auris audiens beatificabat me etc.. Quinto quantum ad paupertatem, unde subdit egestate, scilicet quantum ad rerum defectum, et fame, quantum ad afflictionem inde consequentem, steriles, idest fructificare non valentes, contra id quod supra de se dixerat petra fundebat mihi rivos olei. Sexto quantum ad gravem vitam quam ducebant, unde subdit qui rodebant in solitudine, idest grossis cibis utebantur quos in desertis quaerebant, puta glandibus aut aliis huiusmodi, eo quod fructus agrorum non habebant prae egestate; et huius victus effectus ostendit subdens squalentes, idest deturpati, calamitate, quantum ad afflictionem proprii corporis, et miseria, quantum ad adversitates exteriores. Exponit autem consequenter quid rodebant cum subdit et mandebant herbas, scilicet agrestes et crudas, et arborum cortices, et radix iuniperorum erat cibus eorum, in quibus grossitiem et vilitatem cibi ipsorum demonstrat.

Ostendit autem consequenter quod nec in huiusmodi tam vilibus cibis abundabant, ostendens quod huiusmodi cibos acquirebant, et laboriose, quod significat cum dicit qui de convallibus ista rapientes, idest cum magna difficultate accipientes propter ascensum et descensum, et in parva quantitate, quod significat cum dicit cum singula reperissent, et cum quadam contentione, quod significat cum dicit ad ea cum clamore currebant, ut scilicet unus alium praeveniret; et omnia ista per oppositum respondent ei quod supra dixerat lavabam pedes meos butyro. Septimo ostendit eorum abiectionem ex parte habitationis, quia scilicet domos non habebant ad manendum, quod significat subdens in desertis habitabant torrentium, idest in alveis torrentium desiccatis in quibus se protegebant a calore, et in cavernis terrae, scilicet propter umbram, vel super glaream, scilicet propter refrigerium aquae vicinae vel propter mollitiem arenae; et hoc etiam eis iocundum videbatur quando talia loca invenire poterant ad manendum, unde subdit qui inter huiuscemodi laetabantur, quasi etiam talium locorum copiam non habentes; et si aliquando contingeret quod commodiora loca invenirent, hoc quasi deliciosum reputabant, unde subdit et esse sub sentibus, idest sub umbra parvarum arborum, delicias computabant, quia scilicet talis locus erat commodior ad manendum quam praemissa; hoc autem videtur respondere per oppositum ad id quod supra dixerat in nidulo meo moriar. Enumeratis autem per singula eorum miseriis, quasi epilogando colligit quod dictum est subdens filii stultorum, scilicet mente, et ignobilium, scilicet genere, et in terra penitus non parentes, idest nulla dignitate vel gloria conspicui.

Consequenter exponit quid ab eis patiebatur, et primo quidem ostendit quod ab eis irridebatur ore, et in ludis, quod significat cum dicit nunc in eorum canticum versus sum, quia scilicet de eo faciebant irrisorias cantilenas; et in seriis, et quantum ad hoc subdit et factus sum eis in proverbium, quia scilicet in communi quasi proverbiis utebantur infortuniis iob, inducentes eum in exemplum culpae et miseriae; secundo ostendit quomodo contemnebant eum corde cum subdit abominantur me, scilicet quasi vilem et immundum; tertio ostendit quomodo contemnebant eum facto, primo quidem inquantum eius praesentiam horrebant, unde subdit et longe fugiunt a me, contra id quod supra dixerat expectabant me sicut pluviam; secundo vero inquantum ei iniurias irrogabant: et faciem meam conspuere non verentur, scilicet in signum contumeliae et despectus.

Et ne putaretur propter aliquam culpam commissam se in despectum venisse, ostendit causam praedicti contemptus ex parte divinae percussionis, ostendens primo quidem se divinitus afflictum cum dicit pharetram enim suam aperuit et afflixit me: ex pharetra sagittae extrahuntur quibus aliqui utuntur ad percutiendum; per sagittas autem intelliguntur divina flagella, secundum quod supra VI 4 dixerat sagittae domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum; pharetra ergo dei est divina dispositio ex qua hominibus adversitates proveniunt, quam apertam esse dicit propter abundantiam adversitatum ex quibus non solum exterius sed etiam interius se afflictum dicit. Secundo asserit se impeditum a deo ne saltem verbo suas iniurias repellere possit, unde subdit et frenum posuit in os meum, quia scilicet per flagella divina auferebatur sibi fiducia respondendi cum alii ex ipsis flagellis argumenta sumerent contra eum.

Ostendit autem consequenter huiusmodi adversitates esse sibi a deo immissas ex eo quod praeter consuetum modum humanarum adversitatum advenerint, quod quidem primo ostendit ex loco unde adversitates advenerint. Solent enim, et praecipue in terris illis, impugnationes insurgere a parte septentrionali, in qua habitabant barbarae nationes et homines magis feroces et bellicosi, secundum illud Jr 1,14 ab Aquilone pandetur omne malum; sed impugnatores beati iob provenerunt ex parte meridiei ubi solent homines minus bellicosi et feroces habitare: dictum est enim supra quod eius adversitas incepit a sabaeis qui tulerunt boves et asinas et pueros occiderunt, unde dicit ad dexteram orientis, idest ex parte meridiei quae est dextrum respectu orientis - si quis enim se ad orientem convertat meridies erit ei a dextro -, calamitates meae illico surrexerunt, idest statim a principio sabaeis irruentibus.

Secundo ostendit suas adversitates esse praeter communem modum quantum ad multiplicitatem impugnationis: impugnatus enim fuit et quantum ad amissionem bonorum ex quibus homo habet facultatem operandi, quae per pedes significatur, unde subdit pedes meos subverterunt, idest omnes facultates meas destruxerunt, et hoc fecerunt faciliter et totaliter, unde subdit et oppresserunt, scilicet praedictos pedes meos, semitis suis, quasi in suo transitu sine aliqua difficultate; et exemplum addit cum dicit quasi fluctibus: fluctus enim maris et subito cooperiunt terram sive navem et totaliter eam absorbent. Subversis autem pedibus, idest facultatibus, per consequens sequitur quod eius processus fuerint impediti, unde sequitur dissipaverunt itinera mea, idest omnes processus operum meorum. Ulterius etiam me in persona persecuti sunt, et dolose, quod significat cum subdit insidiati sunt mihi, et potenter, in hoc quod addit et praevaluerunt, et sine contradictione quia non fuit qui eos impediret in ipso facto, unde subdit et non fuit qui ferret auxilium, scilicet mihi dum ab eis opprimerer, nec etiam qui eos impediret ne ad me accederent, unde subdit quasi rupto muro et aperta ianua irruerunt super me, idest ac si nullum obstaculum fuisset, neque ex ipsa substantia negotii, quod significatur per murum, neque ex sollicitudine humana, quod significatur per ianuam; ad me autem tam libere intrantes non sunt miserti, unde subdit et ad meas miserias devoluti sunt, idest totaliter ad hoc intenderunt ut me miserum redderent.

Tertio ostendit huiusmodi adversitates esse a deo immissas ex effectu earum, quia scilicet per eas totaliter erat destitutus, unde subdit redactus sum in nihilum, quod dicit quia nihil ei de pristina prosperitate remanserat, quae quidem in duobus consistebat: uno quidem modo in exterioribus rebus quae per violentiam amiserat, unde subdit abstulit quasi ventus, scilicet per violentiam, desiderium meum, idest omne desiderabile quod in rebus exterioribus habebam; alio modo consistebat eius prosperitas in salute propriae personae, et quantum ad hoc subdit et velut nubes, idest subito et totaliter, pertransiit salus mea, scilicet meae personae. Ablatis autem desiderabilibus bonis, eius anima in tristitia remanebat, unde subdit nunc autem in memet ipso marcescit, scilicet per tristitiam, anima mea: non enim poterat non tristari, filiis et rebus amissis.

Recedente autem salute corporali, consequens erat ut etiam corporalem dolorem sentiret qui nec in die dabat ei requiem, unde subdit et possident me dies afflictionis, idest corporalis doloris, qui etiam in nocte aggravabatur, unde subdit nocte os meum perforatur doloribus, quasi dicat: ita in nocte increscunt dolores mei quod videtur mihi quod perveniant usque ad ossium perforationem. Causam autem doloris ex vulneribus putrefactis fuisse ostendit, unde subdit et qui me comedunt, scilicet vermes ex putredine vulnerum generati, non dormiunt, quia scilicet nullam requiem ei dabant; et ut eorum multitudinem ostendat, subdit in multitudine eorum consumitur vestimentum meum, quasi dicat: tanta est vermium multitudo quod non solum carnem comedunt sed etiam vestimenta corrodunt; et ut ostendat eos non in una tantum parte corporis esse sed quasi per totum corpus usque ad caput diffundi, subdit et quasi caputio tunicae succinxerunt me, quasi dicat: prae multitudine non continentur sub velamine ligaturae et vestimenti sed prorumpunt in apertum et circumdant collum. Ex huiusmodi autem poena ostendit se abominabilem hominibus factum, unde subdit comparatus sum luto, ut scilicet mihi prae multitudine putredinis et vermium nullus appropinquare velit sicut nec luto, et assimulatus sum favillae et cineri, idest omnino deiectus et contemptui habitus.

Solent autem qui ab hominibus despiciuntur auxilium habere a deo, sed ipse a deo relinquebatur in temporali adversitate, unde subdit clamabo ad te, scilicet continue petens liberari ab hac adversitate, et non exaudies me, scilicet tam cito; sto, idest persevero in orando, et non respicis me, scilicet ab adversitate liberando; et ita si considerarem tantum temporalem statum reputarem te crudelem et durum hostem, unde subdit mutatus es mihi in crudelem, secundum scilicet quod videtur ex exterioribus flagellis dum nec deprecanti parcis, et in duritia manus tuae adversaris mihi, scilicet graviter me affligendo. Et secundum quod ex exterioribus apparet, videtur quod in malum meum mihi pristinam prosperitatem concesseris, unde subdit elevasti me, scilicet tempore prosperitatis, et quasi super ventum ponens, idest in altissimo statu, instabili tamen ad modum venti, elisisti me valide, idest graviter me laesisti quasi de alto in terram proiciens. Et ne videretur haec ex desperatione dixisse, subdit scio quia morti trades me, quasi dicat: non patior haec quasi inexcogitata, scio enim quod adhuc ad ulteriorem defectum deducar, scilicet usque ad mortem; hoc autem dicit se scire propter condicionem mortalis vitae, unde subdit ubi constituta est domus omni viventi, quia videlicet ad mortem omnes homines tendunt sicut homo ad suam domum; nec tamen per mortem homo totaliter consumitur, quia remanet anima immortalis, unde subdit verum tamen non ad consumptionem eorum, scilicet hominum viventium, emittis manum tuam, ut scilicet per tuam potentiam eos in nihilum redigas, et si corruerint, scilicet per mortem, ipse salvabis, animas scilicet beatificando, et hoc de tua benignitate spero quantumcumque in temporalibus adversis mihi crudelis et durus videaris.

His igitur praemissis de pristina prosperitate et subsecuta adversitate, quasi sub quodam compendio praemissa recolligit dicens flebam quondam, scilicet prosperitatis tempore, super eo qui afflictus erat, secundum illud apostoli Rm 12,15 flere cum flentibus; et etiam compatiebar defectum patientibus, quod ostendit subdens et compatiebatur anima mea pauperi, scilicet non solum in affectu sed etiam in effectu, ut supra dixit; et pro his misericordiae operibus expectavi bona, scilicet prospera huius mundi secundum opinionem amicorum suorum, et venerunt mihi mala, idest adversa, per quod patet eorum sententiam esse falsam; praestolabar lucem, idest consolationem vel consilium quo a malis eriperer, et irruperunt tenebrae, scilicet amaritudinum et dubitationum.

Exponit autem consequenter mala supervenientia, et incipit ab interioribus malis cum dicit interiora mea efferbuerunt absque ulla requie, quod potest referri ad infirmitatem interiorum viscerum procedentem ex inordinati caloris fervore, vel etiam ad afflictionem cordis procedentem ex fervore doloris; et ut huiusmodi inquietudinem nimis tempestivam ostenderet, subdit praevenerunt me dies afflictionis: omnes enim homines senectutis tempore affliguntur propter invalitudinem, sed ipse in iuventute fuerat praeventus afflictionibus. Deinde quantum ad exteriora subdit maerens incedebam, idest cum inter homines ambulavi post miseriam tristitiam praetendebam, sed licet tristitia sit causa irae haec tamen in me non fuit, unde subdit sine furore consurgens in turba clamavi, exponens scilicet meas miserias, quae scilicet partim erant ex defectu amicorum de quibus subdit frater fui draconum, idest illi qui me debebant ut fratrem diligere mordebant me ut dracones, et socius strutionum, qui scilicet solent oblivisci etiam proprii fetus: ita et ipsi obliti sunt mei ut mihi non subvenirent. Partim autem erat eius adversitas ex infirmitate corporali, unde primo quantum ad exteriora dicit cutis mea denigrata est super me, scilicet propter interiorem corruptionem humorum; deinde quantum ad interiora subdit et ossa mea aruerunt prae caumate, idest tanta vis inordinati caloris in me irruit quod quasi medullae ossium aruerunt.

Partim autem consistebat eius adversitas in exterioribus tristitiae signis, unde subdit in quae commutata erant signa gaudii, quae quidem sunt vel musica instrumenta, et quantum ad hoc dicit versa est in luctum cithara mea, quasi dicat: succedit mihi luctus citharae qua ad iocunditatem utebar; vel sunt humanae vocis cantica, unde subdit et organum meum, quo scilicet utebar ad gaudium, in vocem flentium, scilicet versum Est.

Capitulus 31

32
(
Jb 31)

Pepigi foedus etc.. Postquam iob narraverat pristinam prosperitatem et subsequentem adversitatem, hic consequenter innocentiam suam ostendit ne credatur propter peccata in adversitates incidisse.

Incipit autem innocentiam suam ostendere per immunitatem a peccato luxuriae quod plures involvit; quod quidem peccatum in lubrico positum est, ut nisi aliquis principia vitet vix a posterioribus possit pedem retrahere; primum autem in hoc peccato est aspectus oculorum quo mulier pulchra aspicitur et praecipue virgo, secundum autem est cogitatio, tertium delectatio, quartum consensus, quintum opus.

Voluit igitur iob principia huius peccati excludere ut eo non involveretur, unde dicit pepigi foedus, idest in corde meo firmavi sicut pacta firmantur, cum oculis meis, ex quorum scilicet aspectu provenit concupiscentia mulierum, ita ab inspiciendis mulieribus abstinere ut nec cogitarem quidem de virgine, idest ut nec primum gradum interiorem attingerem, scilicet cogitationem: videbat enim esse difficile si in primum incideret, scilicet in cogitationem, quin in alia laberetur, scilicet in delectationem et consensum.

Deinde ostendit quare tam sollicite hoc peccatum vitaverit, et primo quidem rationem assignat ex hoc quod per peccatum luxuriae homo maxime videtur a deo discedere: accedit enim homo ad deum per spirituales actus, qui maxime impediuntur per delectationem veneream, unde subdit quam enim partem haberet deus desuper in me? quasi dicat: intantum in me deus partem habet inquantum ad superiora mea mens rapitur; si vero per luxuriam mens mea ad carnalem delectationem eiciatur, nullam partem in me deus desuper habebit. Contingit autem quandoque quod etiam luxuriosi ad horam aliquid de deo spiritualiter cogitant, sed mox per delectationis concupiscentiam ad ima revocantur, unde pars dei in eis firma esse non potest quasi hereditas, unde subdit et hereditatem, idest firmam possessionem, in me scilicet ad inferiora prolapso, habere non poterit omnipotens de excelsis, idest qui in excelsis habitat; unde oportet quod hereditas eius sit in his qui sublimia petunt, scilicet spiritualia, non autem in his qui ad carnalia descendunt. Secundo ostendit causam quare luxuriae peccatum vitaverit ex damno quod homini infert, quod est duplex: unum quidem corporale, dum scilicet homo propter peccatum luxuriae incurrit periculum personae et rerum, unde subdit numquid non perditio est iniquo? quasi dicat: iniquus qui hoc peccato involvitur in perditionem vadit; aliud vero damnum est impedimentum a bonis operibus, unde subdit et alienatio operantibus iniquitatem? quia enim vehemens delectatio magis animum ad se trahit, inde est quod homines luxuriae dediti a bonis operibus discedunt, et etiam a bonis praedicationibus. Tertio assignat causam quam considerat ex parte divinae providentiae quae omnia facta hominum prospicit, et sic nullus potest a poena esse immunis, unde subdit nonne ipse considerat vias meas, idest processum meorum operum ad remunerandum? nec solum totalem processum ipse cognoscit sed et singulas partes illius processus, unde subdit et cunctos gressus meos dinumerat? idest omnia etiam modica quae in actibus meis reprehensibilia videntur suo iudicio examinat, et ita non transirem pro eis impunitus.

Secundo mundat se a vitio dolositatis, utens in hoc et in omnibus subsequentibus quodam iuramento quod fit per execrationem, dum scilicet homo si non est verum quod dicitur obligat se ad poenam, unde dicit si ambulavi, idest si processi, in vanitate, idest in aliqua falsitate: dicuntur enim vana illa quae soliditatem non habent, soliditas autem maxima est per veritatem. Quomodo autem ambuletur in vanitate ostendit subdens et festinavit in dolo pes meus, idest affectus meus et quaecumque alia virtus animae est motionis principium; signanter autem dicit festinavit in dolo, quia scilicet homo per aliquas vias dolosas intendit velociter obtinere quod per viam veritatis cum magna difficultate obtineretur.

Quod autem aliquis absque dolo ambulet considerari potest ex inspectione rectitudinis iustitiae a qua dolosus declinat, unde subdit appendat me in statera iusta, scilicet deus, ut ex eius iustitia discernatur an ego in dolo processerim. Cum autem dolus praecipue in intentione cordis consistat, ille solus potest de dolo iudicare cui patet cordis intentio, scilicet deus, unde subdit et sciat deus simplicitatem meam, quae scilicet duplicitati dolositatis opponitur; dicit autem sciat deus, non quasi de novo cognosciturus sed quasi de novo alios scire facturus, vel quia in ratione suae iustitiae hoc ab aeterno cognovit.

Et quia universaliter a se dolum excluserat, descendit ad quaedam specialia peccata quibus aliquis dolose rebus alienis insidiatur, quod quidem contingit et in furto et in adulterio. In furto enim aliquis dolose insidiatur rebus possessis a proximo, et hoc excludit a se dicens si declinavit gressus meus de via, scilicet iustitiae contemnendo ipsam; ex quo sequitur quod homo res proximi insidioso oculo videat ad rapiendum, unde subdit si secutus est oculus meus cor meum, idest desiderium meum, quasi dicat: si ad hoc habendum oculus meus intendit quod cor desideravit; tertio autem contingit quod homo, contempta iustitia et intentione directa ad acquirendum quod cor concupiscit, adhibet homo manum ad rapiendum aliena, unde sequitur et manibus meis adhaesit macula, scilicet per ablationem rei alienae.

Iustum est autem ut si quis bona aliena rapit, etiam bona eius ab aliis diripiantur, unde subdit seram et alius comedat, quasi dicat: si bona aliena rapui, bona mea ab aliis rapiantur, quod est execrationis iuramentum.

Solent autem homines aliena rapere ut filiis suis divitias congregent, secundum illud Na 2,12 leo cepit sufficienter catulis suis, et ideo iustum est ut homini qui aliena rapit non solum sua diripiantur sed etiam filii moriantur, unde subdit et progenies mea eradicetur, cui scilicet videretur rapina fuisse conservata.

In adulterio vero homo uxori proximi dolose insidiatur, in quibus insidiis quaedam cordis deceptio praecedit, dum scilicet ratio per concupiscentiam obtenebratur, unde subdit si deceptum est cor meum super mulierem, scilicet alienam concupiscendam; ex quo autem cor a concupiscentia mulieris vincitur, consequens est ut mulierem concupitam quibuscumque dolis habere conetur, unde subdit et si ad Ostium vicini mei insidiatus sum, ut scilicet eius uxore abuterer.

Iuste autem puniri videtur qui alienam uxorem adulterio polluit quod etiam eius uxor ab aliis polluatur, unde subdit scortum alterius sit uxor mea, ut scilicet aliis se venalem exhibeat: ex quo sequitur quod alii ea abutantur, unde subdit et super illam incurventur alii, scilicet adulterium committendo.

Quare autem hoc peccatum vitaverit ostendit subdens hoc enim nefas est, quia scilicet est contra statutum dei qui virum et mulierem in matrimonio coniunxit; et, si consideretur humana iustitia, est iniquitas maxima, quia scilicet quanto est maius bonum quod subripitur tanto est iniustitia maior: si quis enim furaretur bovem, maior esset iniquitas quam si furaretur ovem, unde et maiori poena punitur, ut habetur Ex 22,1; ille autem qui adulterium committit maximum quid ei subtrahit, scilicet uxorem quae est una caro cum ipso, et prolem certam et per consequens totam patrimonii successionem, quae propter adulterium quandoque ad extraneum pervenit, unde subditur ignis est, scilicet adulterium, usque ad consumptionem devorans, quia scilicet defraudat hominem in toto patrimonio, ut dictum est, et omnia eradicans germina, dum scilicet filiorum successionem facit incertam, unde dicitur Si 23,32 mulier omnis relinquens virum suum peccabit, statuens hereditatem ex alieno matrimonio.

Sic ergo postquam expurgavit se de iniustitia quantum ad hoc quod aliis iniuriam non fecit nec in rebus subripiendis nec in persona coniuncta abutenda, excusat se consequenter quod iniustitiam non incurrit per iustitiae defectum, unde subdit si contempsi iudicium subire cum servo meo et ancilla mea cum disceptarent adversum me, quasi dicat: si minoribus meis iustitiam reddere contempsi, haec et illa gravia mihi accidant. Quare autem cum servis suis iudicium subire non contempserit, ostendit subdens cum surrexerit ad iudicandum dominus deus, idest cum apparuerit iudicaturus ipse cuius iudicium modo despicitur, non haberem ad cuius auxilium vel consilium refugerem; nec etiam possem deo rationabiliter in iudicio respondere, unde subdit et cum quaesierit, idest cum facta mea examinaverit, quid respondebo illi, idest quam rationem reddere potero quare cum servis meis iudicium subire noluerim? quasi dicat nullam. Et hoc ostendit consequenter per hoc quod naturaliter est eadem condicio omnium hominum, unde subdit numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est? quasi dicat: eandem animam cum servis meis habeo a deo creatam; corpus etiam meum eadem divina virtute formatum est, unde subdit et formavit me in vulva unus? scilicet deus qui et illum formavit, et ideo manifestum est quod cura est deo qualiter illum tractem.

Postquam igitur ostendit se non fuisse luxuriosum neque iniustum, consequenter ostendit se non fuisse immisericordem, quod quidem primo ostendit ex hoc quod beneficia miseris non subtraxit. Solent autem quidam pauperi eleemosynam petenti statim a principio negare quod petitur, quod a se excludit dicens si negavi pauperibus quod volebant; quidam vero non negant sed donum dare differunt, quod a se excludit dicens et oculos viduae expectare feci; alii vero non negant nec dare differunt quae petuntur sed nihil ex proprio motu darent, sed hoc a se excludit ostendens quod nec modicis solus voluit uti quin aliis communicaret, unde subdit si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea, et subintelligitur: haec vel illa gravia mihi accidant.

Est autem considerandum quod valde signanter loquitur: pauperes enim non solum petere sed etiam instare solent, unde beneficium misericordiae non subtrahitur eis nisi per omnimodam negationem; viduae autem petunt quidem sed instare verentur, et ideo nisi cito eis subveniatur, misericordiae beneficio privantur; pupilli autem nec petere audent, unde oportet quod etiam eis non petentibus misericordia impendatur. Quare autem tam misericors fuerit ostendit ex duobus: primo quidem ex antiqua consuetudine quam a pueritia inchoavit, unde subdit quia ab infantia mea crevit mecum miseratio: quanto enim magis crescebat in annis, tanto magis in misericordiae operibus exercebatur; secundo quia naturalem inclinationem habebat ad misericordiam, sicut diversi homines ad diversas virtutes quasdam naturales inclinationes habere solent, unde subditur et de utero matris meae egressa est mecum, quia scilicet ex primis generantibus sic dispositus fui ut essem ad miserendum promptus.

Solet autem duplex esse misericordiae impedimentum.

Quorum primum est contemptus miseri quem non reputat miseratione dignum: consueverunt autem despici qui vilibus induuntur et honorari qui utuntur vestibus pretiosis, unde dicitur Si 19,27 quod amictus corporis enuntiat de homine; sed hoc misericordiae impedimentum a se excludit subdens si despexi praetereuntem, idest quemcumque extraneum per viam transeuntem, et pauperem, scilicet notum, eo quod esset absque operimento, subaudi: haec vel illa mihi accidant. Nec solum non despexi vestimentis carentem sed etiam de vestimentis providi, unde subdit si non benedixerunt mihi latera eius, quae scilicet discooperta operui et sic fuerunt occasio quod mihi benediceret; et rationem huius exponit subdens et de velleribus ovium mearum calefactus est, scilicet per vestimenta sibi exhibita, et est subaudiendum idem quod supra. Aliud autem impedimentum misericordiae est fiducia propriae potestatis, ex qua homini videtur quod impune possit alios gravare et maxime inferiores personas, et hoc a se excludit dicens si levavi super pupillum manum meam, ut scilicet eum opprimerem, etiam cum viderent me in porta, idest in loco iudicii, superiorem, idest magis potentem. Iustum est autem ut homo membris privetur quibus ad iniustitiam utitur, et ideo subiungit amissionem quasi poenam non solum manus sed etiam brachii in quo radicatur manus, et humeri cui brachium colligatur, unde subdit humerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus conteratur, si scilicet manu mea sum abusus ad pauperum oppressionem. Ostendit autem consequenter quare licet esset superior super pupillos manum non levaret, quia scilicet etsi non dimitteret propter hominem dimitteret tamen propter deum cuius et iudicia timebat, unde subdit semper enim quasi tumentes super me fluctus timui deum, et loquitur ad similitudinem in mari navigantium qui, intumescentibus fluctibus super altitudinem navis, timent ne ab eis submergantur: similiter timebat comminationes divinas quasi fluctus intumescentes; et etiam auctoritati divinae cedebat ex qua prohibetur pupillorum oppressio, unde subdit et pondus eius, idest auctoritatem dei protegentis pupillos, ferre non potui, quin scilicet ei me inclinarem.

Si putavi aurum robur meum. Postquam iob excusavit se de iniustitia et de immisericordia, hic consequenter excusat se de inordinato affectu ad divitias, quod quidem contingit dupliciter: uno modo per hoc quod homo nimis de divitiis confidit, et hoc excludit dicens si putavi aurum robur meum, ut in divitiis principaliter virtutem meam reputarem, et si obrizo, idest si auro purissimo, dixi: fiducia mea, scilicet tu es, contra id quod apostolus dicit 1Tm 6 Ult.: divitibus huius saeculi praecipe non sperare in incerto divitiarum; secundo deordinatur hominis affectus circa divitias per hoc quod nimis de divitiis gaudet, et ideo quantum ad divitias iam habitas subdit si laetatus sum, scilicet inordinate, super multis divitiis meis, quas sicut propria possederam; quantum autem ad acquisitionem divitiarum dicit et quia plurima reperit manus mea: solent enim homines de his quae de novo acquirunt magis gaudere.

Deinde excusat se a peccato superstitionis, quod est contra deum; colebant autem antiquitus idolatrae stellas caeli et praecipue luminaria propter maximam eorum claritatem, et hoc a se excludit dicens si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare, propter quae scilicet ab idolatris coluntur, et laetatum est in abscondito cor meum, quasi interiori cultu eis devotus existens; et quantum ad exteriorem cultum subdit et osculatus sum manum meam ore meo, quasi in eorum reverentiam. Et quare hoc vitaverit ostendit subdens quae est iniquitas maxima: si enim iniquum est ut id quod est uni homini debitum alteri exhibeatur, maxime videtur esse iniquum ut cultus deo debitus exhibeatur creaturae; et quia impossibile est quod homo simul deo et creaturae exhibeat latriam, ideo subdit et negatio contra deum altissimum: etsi enim quibusdam creaturis nomen dei per participationem attribuatur soli tamen deo altissimo latriae cultus debetur, qui negatur altissimus si etiam aliis talis cultus exhibeatur.

His igitur praemissis quae pertinent ad communem iustitiam, subiungit quaedam quae pertinent ad perfectionem virtutis, inter quae primo odium inimicorum excludit, quod maxime manifestatur quando aliquis gaudet, vel de totali ruina eius, et hoc excludit dicens si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat, vel de aliquo malo ei superveniente, quod excludit subdens et si exultavi quod invenisset eum malum, idest ex insperato ei supervenisset. Et quare hoc vitaverit ostendit subdens non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expectarem maledicens animam eius: naturaliter enim homo desiderat ea de quibus gaudet et desiderium interius explicat verbis; consequens igitur est ut si aliquis de malis alicuius gaudeat, quod ea desideret et per consequens quod maledicendo ei malum imprecetur.

Deinde perfectionem suae virtutis ostendit quantum ad superabundantiam bonorum quae aliis exhibuit, et primo quidem quantum ad domesticos suos dicit si non dixerunt viri tabernaculi mei: quis det de carnibus eius ut saturemur? cum enim aliquod animal est delectabile ad usum comestionis, desiderant homines eius carnibus saturari: per hoc ergo dat intelligere quod eius conversatio tam fuit suis domesticis grata quod eius carnali praesentia cuperent saturari. Quantum autem ad extraneos subdit foris non mansit peregrinus, quin scilicet in domo mea reciperetur, Ostium meum viatori patuit, ut scilicet ei non esset difficilis ingressus.

Ulterius procedit ad ostendendam suae virtutis perfectionem quantum ad exclusionem timoris indebiti.

Solent autem homines propter confusionis timorem interdum contra iustitiam suam culpam occultare, vel eam negando, quod a se excludit dicens si abscondi quasi homo, idest sicut homines solent facere, peccatum meum, illud scilicet indebite negando; vel excusando, vel etiam astutiis aliquibus palliando, unde subdit et celavi in sinu meo, idest per aliquam occultam simulationem, iniquitatem meam, cum scilicet eam confiteri tenerer. Consequenter autem excludit a se inordinatum timorem corporalium periculorum, qui quidem maxime solet procedere ex multitudine contra hominem insurgente, secundum illud Si 26,5 a tribus timuit cor meum: zelaturam civitatis et collectionem populi etc., unde dicit si expavi ad multitudinem nimiam; additur autem ad hunc timorem si homo despiciatur a propinquis a quibus iuvari debuerat, unde subdit et despectio propinquorum terruit me. Solent autem homines impavidi in contrarium incedere per praesumptionem, et quandoque quidem saltem verbis loquuntur contra fortiores, et hoc a se excludit dicens et non magis tacui, quandoque autem ulterius procedunt ut praesumptuose multitudinem adversariorum invadant, sed hoc excludit dicens nec egressus sum Ostium.

Et quia multa et magna de se dixerat, super his divinum testimonium invocat, unde subdit quis mihi tribuat adiutorem, qui scilicet mecum interpellet ad deum? et ad quid adiuvari velit ostendit subdens ut desiderium meum audiat omnipotens; et quod sit suum desiderium exponit subdens et librum scribat, scilicet meae accusationis vel commendationis super praemissis, ipse qui iudicat, scilicet omnes actus humanos, scilicet interiores et exteriores. Et si quidem per huius libri testimonium, idest per certam veritatis manifestationem, ego culpabilis appaream, volo portare poenam, unde subdit in humero meo portem illum; si vero manifestata veritate commendabilis appaream, exinde praemii coronam accipiam, unde subdit et circumdem illum quasi coronam mihi, per quod dat intelligere suum desiderium esse ut qui iniuste condemnabatur ab amicis iusto dei iudicio reservetur. Praedicto autem libro divini testimonii se non contradicturum promittit, unde subdit per singulos gradus meos, idest processus operum meorum, pronuntiabo illum, idest confitebor veritatem divini testimonii; nec recusabo subire sententiam secundum testimonium divinum, unde subdit et quasi principi offeram illum, scilicet gratanter ferens ut secundum divinum testimonium cum eo agatur.

Deinde excludit a se vitium superfluae cupiditatis etiam in rebus acquirendis ex propriis possessionibus, quod quidem dupliciter manifestatur: uno modo per hoc quod homo per nimium cultum superfluos fructus a suis possessionibus extrahere nititur, et ad hoc excludendum metaphorice subdit si adversum me terra mea clamat, quasi non permiserim eam quiescere sed nimis eam coluerim, unde subdit et cum ipsa sulci eius deflent, et loquitur per similitudinem hominis qui nimis angariaretur. Alio modo manifestatur superflua cupiditas per hoc quod homo operariis denegat pretium laboris, unde subdit si fructus eius comedi absque pecunia, scilicet soluta operariis, et animam agricolarum eius afflixi, scilicet vel nimis cogendo ad laborandum vel mercedem subtrahendo. Est autem debitum ut qui superflua et inconsueta cupit etiam debita et consueta perdat, unde subdit pro frumento, quod scilicet seminatur ad victum hominum, oriatur mihi tribulus, qui scilicet non solum est inutilis sed pungitivus, et pro hordeo, quod scilicet seminatur in cibum iumentorum, spina, quae scilicet etiam iumenta pungendo laedit. Quibus praemissis subditur epilogus cum dicitur finita sunt verba iob, quia scilicet ad suae sententiae assertionem nihil post hoc proposuit.


Aquinatis - IN JOB 30