Thomas Aq. s Johannis 19

Lectio 3 - Io 2,18-35

19Jn 2,18-35

Posita occasione signi exhibendi, hic consequenter evangelista manifestat signum exhibendum: et primo ponit signum quod exhibetur; secundo ponit fructum factorum signorum, qui sequitur, ibi cum autem esset ierosolymis etc..

Circa primum tria facit.

Primo ponitur signi postulatio; secundo signi exhibitio, ibi respondit iesus, et dixit eis: solvite templum hoc etc.; tertio signi exhibiti intellectus, seu conceptio, ibi dixerunt ergo ei: quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc etc..

Signum autem postulatur a Iudaeis; et hoc est quod dixit responderunt ergo Iudaei, et dixerunt ei: quod signum ostendis nobis, quia haec facis? ubi sciendum est, quod in eiectione negotiatorum de templo per iesum, duo considerari poterant in christo: rectitudo et zelus, quae pertinent ad virtutem; et potestas, seu auctoritas. Sed de virtute et zelo christi, quibus praedicta fecerat, non oportebat peti signum a christo; cum unicuique liceat operari secundum virtutem. De auctoritate tamen eius, qua eos de templo expellit, signum ab eo quaeri poterat; cum hoc non cuilibet liceret facere, sed auctoritatem habenti.

Praetermisso igitur Iudaei zelo et virtute, signum petunt de eius auctoritate; et ideo dicunt quod signum ostendis nobis, quia haec facis? idest, quare cum tanta potestate et auctoritate nos expellis? non videtur hoc esse tui officii. Simile dicunt, Matth. XXI, 23: in qua potestate haec facis? etc..

Signum autem quaerunt: quia familiare erat Iudaeis, signum quaerere, utpote per ea ad legem vocati; Deut. Ult., 10. Non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset dominus facie ad faciem, in omnibus signis atque portentis. Et, I cor. C. I, 22, Iudaei signa quaerunt. Ideo David in persona Iudaeorum conqueritur, dicens, Ps. Lxxiii, 9: signa nostra non vidimus.

Quaerebant autem signum, non ut crederent, sed quasi desperantes, quod signum ostendere non posset, et sic eum reprimerent et impedirent. Quia ergo prave quaerebant, non dedit eis signum apertum, sed occultum in figura, scilicet signum de resurrectione.

Unde dicit respondit iesus, et dixit eis etc. In quo ponitur signi postulati exhibitio.

Ideo autem dat eis signum resurrectionis futurum, quia in hoc maxime virtus divinitatis eius ostenditur. Non enim puri hominis est ut se excitaret a mortuis; sed solum christus, qui fuit inter mortuos liber, hoc virtute suae divinitatis fecit. Simile etiam signum ostendit eis. Matth. XII, 39: generatio prava, et adultera signum quaerit; sed signum non dabitur ei nisi signum ionae prophetae. Et licet utrobique dederit signum occultum et figurale; illud tamen manifestius, istud vero obscurius fuit.

Notandum autem, quod ante incarnationem dedit deus signum futurae incarnationis, Is. VII, 14: ipse dominus dabit vobis signum: ecce virgo concipiet, et pariet filium etc.; similiter et ante resurrectionem dedit signum de resurrectione futura: quia istis duobus maxime virtus divinitatis commendatur in christo. Nihil enim mirabilius fieri potuit quam quod deus factus est homo, et quod humanitas in christo, post eius resurrectionem, immortalitatis divinae particeps effecta est; Rom. VI, 9: christus resurgens ex mortuis, iam non moritur... Quod enim vivit, vivit deo, idest ad similitudinem dei.

Sed attendenda sunt verba signi dati. Nam christus corpus suum templum dicit: cuius ratio est, quia templum dicitur in quo deus inhabitat etc. Secundum illud ps. X, 5: dominus in templo sancto suo. Et inde est quod anima sancta, quam deus inhabitat, dicitur templum dei; I Cor. III, 17: templum dei sanctum est, quod estis vos.

Quia ergo in corpore christi divinitas inhabitat, ideo corpus christi est templum dei, non solum secundum animam, sed etiam secundum corpus; Col. II, 9: in quo inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter.

Et in nobis quidem habitat deus secundum gratiam, scilicet secundum actum intellectus et voluntatis, qui non est actus corporis, sed animae tantum; sed in christo habitat secundum unionem in persona: quae quidem unio non solum ipsam animam, sed et corpus includit; et ideo ipsum corpus christi est templum dei.

Ex hoc autem Nestorius, sui erroris occasionem sumens, dicit verbum dei unitum humanae naturae secundum inhabitationem tantum; ex quo sequitur quod alia sit persona dei, alia hominis in christo.

Et ideo dicendum est, quod inhabitatio dei in christo refertur ad naturam, quia alia est divina natura, alia humana in christo; sed non ad personam, quae est eadem in christo dei et hominis, scilicet persona verbi, ut dictum est supra.

Hoc igitur supposito, circa hoc signum dominus duo facit.

Primo quidem praenuntiat suam mortem futuram; secundo vero resurrectionem.

Mortem quidem praenuntiat cum dicit solvite templum hoc. Christus enim mortuus fuit, et ab aliis occisus, Matth. XVII, V. 22: et occident eum, eo tamen volente: quia, ut dicitur Is. LIII, 7, oblatus est quia ipse voluit. Et ideo dicit solvite templum hoc, idest corpus meum.

Et non dicit, solvetur, ne intelligas eum seipsum occidisse; sed dicit solvite, quod non est imperantis, sed praenuntiantis, et permittentis.

Praenuntiantis quidem, ut sit sensus solvite templum hoc, idest, solvetis; permittentis vero, ut sit sensus solvite templum hoc, idest, facite de corpore meo quod vultis, illud vobis expono, sicut dicit Iudae, infra XIII, 27: quod facis, fac citius: non quidem imperans ei, sed eum eius arbitrio derelinquens.

Dicit autem solvite, quia mors christi est solutio corporis eius, aliter tamen quam aliorum hominum. Nam corpora aliorum hominum solvuntur per mortem usque ad incinerationem carnis, et pulverationem: qualis quidem solutio non fuit in christo; quia, ut dicitur in Ps. XV, 10, non dabis sanctum tuum videre corruptionem.

Fuit ibi tamen solutio per mortem, quia anima separata est a corpore, ut forma a materia, et quia sanguis separatus est a corpore, et quia corpus eius perforatum est clavis et lancea.

Resurrectionem autem praenuntiat cum dicit et in tribus diebus excitabo illud, scilicet corpus; idest a mortuis suscitabo.

Non autem dicit excitabitur, nec excitabit illud pater, sed ego excitabo: ut ostendat se propria virtute a mortuis resurgere.

Nec tamen negamus quin pater eum a mortuis suscitaverit, quia, ut dicitur rom. C. VIII, 11, qui suscitavit iesum a mortuis. Et in Ps. XL, 11: tu autem, domine, miserere mei, et resuscita me. Sic ergo deus pater christum suscitavit a mortuis, et christus propria virtute resurrexit; Ps. III, 6: ego dormivi, et soporatus sum, et exurrexi, quia dominus suscepit me. Nec est in hoc contrarietas, quia eadem est virtus utriusque: unde quaecumque pater facit, haec similiter, et filius facit: infra V, 19. Nam si pater eum suscitavit, et filius; II Cor. Ult., 4: nam si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute dei.

Dicit autem et in tribus diebus et non post tres dies, quia non diebus tribus completis in monumento permansit; sed, sicut Augustinus dicit, est synecdochica locutio, in qua ponitur pars pro toto.

Origenes autem huius locutionis mysticam rationem assignat, dicens: corpus christi verum est templum dei, quod quidem corpus figurat corpus mysticum, idest ecclesiam; I Cor. XII, 27: vos estis corpus christi, et membra de membro. Et sicut in corpore christi habitat divinitas per gratiam unionis, ita et in ecclesia per gratiam adoptionis. Et quamvis corpus istud mystice dissolvi videatur adversitatibus tribulationum, quibus affligitur, tamen suscitatur in tribus diebus, scilicet in die legis naturae, et in die legis scriptae, et in die legis gratiae; quia, etsi in his diebus, quantum ad aliquos corpus dissolvatur, quantum ad aliquos tamen vivit. Et ideo dicit in tribus diebus, quia huius resurrectio spiritualis in tribus diebus perficitur. Sed post tres dies perfecte resuscitabimur, non solum quantum ad primam resurrectionem, sed etiam quantum ad secundam; Apoc. XX, V. 6: beatus qui habet partem in resurrectione secunda.

Consequenter cum dicit dixerunt ergo Iudaei etc. Ponitur signi exhibiti intellectus, et primo quidem ponitur intellectus falsus, conceptus a Iudaeis; secundo vero intellectus verus, conceptus ab apostolis, ibi ille autem dicebat de templo corporis sui.

Falsus autem intellectus Iudaeorum erat quia credebant quod christus diceret hoc de templo materiali, in quo tunc erat; et ideo secundum hunc intellectum, respondent de templo materiali, et dicunt quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, scilicet materiale, in quo sumus, et in tribus diebus excitabis illud? sed contra hoc est obiectio litteralis.

Nam templum in ierusalem per Salomonem fuit aedificatum, et ut habetur III reg. C. VI, 1 s. A Salomone fuit consummatum septem annis, quid est ergo quod hic dicit quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc? respondeo. Dicendum, secundum quosdam, quod hoc non est intelligendum de prima aedificatione templi, quae completa est a Salomone septem annis: nam templum quod Salomon aedificaverat, destructum fuit a Nabuchodonosor, sed intelligendum est de reaedificatione facta sub zorobabel, postquam reversi fuerunt a captivitate, sicut legitur in libro esdrae quae quidem multis impugnantibus undique inimicis, intantum impedita et dilata fuit, quod non potuit consummari templum usque ad quadragesimum sextum annum.

Vel dicendum, secundum Origenem, quod intelligitur de templo Salomonis: quod quidem dicitur aedificatum quadraginta et sex annorum tempore, ut numeretur tempus ab eo die quo David mentionem fecit de aedificatione templi, consulens super hoc Nathan prophetam, ut habetur II Reg. VII, 2 s., usque ad consummationem perfectam per Salomonem: nam ex illo die David incepit praeparare materiam et necessaria ad aedificationem templi. Et si diligenter dictum tempus consideretur, ascendit ad numerum quadraginta sex annorum.

Quamvis autem Iudaei intentionem suam referrent ad templum materiale, tamen, secundum Augustinum, potest referri ad templum corporis christi: quia, sicut ipse dicit in Lib. Lxxxiii quaest., conceptio et formatio humani corporis perficitur quadraginta quinque diebus hoc modo. Primis enim sex diebus corporis humani conceptio, quasi lactis habet similitudinem; novem vero diebus sequentibus convertitur in sanguinem; duodecim inde diebus solidatur in carnem; sed decem et octo reliquis diebus formatur usque ad perfecta lineamenta omnium membrorum.

Isto ergo numero sex, novem, duodecim et octodecim in unum coacto, exurgit numerus quadraginta et quinque, cui addito uno propter sacramentum unitatis, sunt quadraginta sex.

Sed ex hoc insurgit quaestio: quia huius processus formationis non videtur habere locum in corpore christi, quia in ipso instanti conceptionis formatum fuit et animatum.

Sed dicendum, quod licet in corporis christi formatione sit aliquid singulare, quia in ipso instanti corpus christi fuit perfectum quantum ad omnia lineamenta membrorum, non tamen quantum ad debitam corporis quantitatem; et ideo in utero virginis tamdiu permansit quousque ad quantitatem debitam perveniret. Accipiamus autem dictum numerum suprapositum, scilicet senarium, qui primus erat et quadraginta sex, qui erat ultimus; et ducamus unum in alterum: ex eis surgunt ducenta septuaginta sex. Dividendo ergo tot dies in menses, dando cuilibet mensi triginta dies sunt novem menses et sex dies. Recte ergo quadraginta et sex annis templum dicitur aedificatum esse, quod significabat corpus christi, ut insinuet, quod tot anni fuerunt in fabricatione templi quot fuerunt dies in perfectione corporis christi: nam ab octavo Kal. Aprilis in quo christus fuit conceptus, et (ut creditur) passus, usque ad octavum kal.

Ianuarii sunt tot dies, scilicet ducenti septuaginta sex, quod numerus surgit ex senario ducto in quadraginta et sex.

Ex hoc etiam numero Augustinus (ut patet per Glossam) aliud intelligit mystice.

Dicit enim, quod ex litteris nominis Adam multiplicatis, secundum numerum quem more Graecorum ipsae litterae important, surgit numerus quadraginta et sex. Nam a in Graeco secundum numerum importat unum, cum sit prima littera in alphabeto; d vero secundum ordinem importat quatuor. Addito ergo uno quod importat a, et quadraginta quod importat m, habemus quadraginta et sex. In quo significatur quod corpus christi assumptum est de corpore Adam.

Item secundum Graecos ex primis litteris acceptis ex nominibus quatuor partium mundi componitur hoc nomen Adam: scilicet anathole, quod est oriens; disis quod est occidens; Arctos, quod est septemtrio; mesembria, quod est meridies: in quo significatur quod christus ex Adam carnem assumpsit, ut congreget electos suos a quatuor partibus mundi; Matth. XXIV, 31: congregabit electos suos a quatuor ventis.

Consequenter cum dicit ille autem dicebat de templo corporis sui, ponitur intellectus signi verus, conceptus a discipulis, et primo ponitur ipsorum intellectus; secundo vero unde apostoli hoc conceperunt, ibi cum ergo surrexit etc..

Dicit ergo: Iudaei hoc dixerunt ignorantes, sed christus non sic intelligebat, immo intelligebat de templo corporis sui; et hoc est quod dicit ille autem dicebat de templo corporis sui. Qua autem ratione corpus christi dicatur templum, dictum est supra.

Et ex hoc Apollinaris occasionem erroris sumens, dixit, quod caro christi esset materia inanimata, quia templum est res inanimata.

Sed in hoc decipitur: quia cum dicitur quod corpus christi est templum, est metaphorica locutio, in qua quidem locutione non attenditur similitudo quantum ad omnia, sed quantum ad aliquid, scilicet quantum ad inhabitationem, quod quidem refertur ad naturam, ut dictum est supra. Praeterea hoc manifeste apparet per auctoritatem sacrae Scripturae, cum dicit ipse christus: potestatem habeo ponendi animam meam.

Unde autem apostoli hunc verum intellectum conceperunt, ostendit consequenter evangelista, cum subdit cum ergo surrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius etc.. Nam ante resurrectionem difficile erat hoc intelligere: primo quia per hoc ostendebatur quod in corpore christi erat vera divinitas, alias non potuisset dici templum; et hoc tunc temporis intelligere, humanam capacitatem excedebat.

Secundo quia in hoc facit mentionem de passione et resurrectione, cum dicit excitabo illud, quod nullus discipulorum adhuc audierat. Unde quando christus resurrectionem et passionem suam expressit apostolis, Petrus hoc audiens, scandalizatus est, dicens: absit a te, domine (Matth. XVI, 22)p sed post resurrectionem, quando iam plene cognoverant christum esse deum, per ea quae circa passionem et resurrectionem ostenderat, et quando sacramentum resurrectionis ipsius didicerant tunc recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat de corpore suo, et tunc crediderunt Scripturae, scilicet prophetarum; Oseae VI, 3: vivificabit nos post duos dies, et tertia die suscitabit nos; ionae II, 1: erat ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus.

Et inde est quod in ipsa die resurrectionis aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas. Et sermoni eius, quem dixit iesus, huic scilicet, solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.

Analogice autem per hoc datur nobis intelligi, secundum Origenem, quod in ultima resurrectione naturae, erimus christi discipuli, quando in magna resurrectione totum corpus iesu, idest ecclesia eius, certificabitur de his quae nunc per fidem aenigmatice cognoscimus; et tunc recipiemus fidei complementum, videndo per speciem quod nunc per speculum intuemur.

Consequenter cum dicit cum autem esset ierosolymis, ponit fructum consecutum ex signis, scilicet conversionem aliquorum credentium: et circa hoc tria facit.

Primo proponit ipsos credentes, propter miracula; secundo ostendit quomodo christus se habuit ad eos, ibi ipse autem iesus non credebat semetipsum eis; tertio rationem assignat ad hoc, ibi eo quod ipse nosset omnes.

Fructus autem qui provenit ex signis iesu magnus est, quia multi crediderunt, et conversi sunt ad eum; et hoc est quod dicit cum autem esset ierosolymis in Pascha, in die festo, multi crediderunt in nomine eius, idest in eum, videntes signa quae faciebat.

Nota autem, quod dupliciter aliqui crediderunt. Quidam namque propter miracula visa, quidam vero propter occultorum revelationem et prophetiam. Sed commendabiliores sunt qui propter doctrinam credunt, quia sunt magis spirituales, quam qui propter signa, qui sunt grossiores et magis sensibiles.

Isti autem qui conversi sunt, sensibiles ostenduntur per hoc quod non propter doctrinam, sicut discipuli, sed videntes signa quae faciebat, crediderunt in nomine eius. I Cor. XIV, V. 22: prophetiae datae sunt fidelibus etc..

Sed quaeritur hic quaenam signa viderunt facta a iesu, cum nullum legamus eum tunc signum fecisse in ierusalem.

Ad hoc potest dupliciter responderi, secundum Origenem. Uno modo quod multa signa facta sint a iesu ibi tunc temporis, quae hic non habentur; nam evangelistae scienter multa praetermiserunt de miraculis christi, cum tot fecerit quod non possent de facili scribi; infra ult., 25: multa quidem alia signa fecit iesus: quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos qui scribendi sunt libros. Et hoc signanter evangelista ostendit cum dicit videntes signa quae faciebat, quae iam praetermissa sunt, quia non fuit intentio evangelistarum omnia signa iesu conscribere, sed tot quot necessaria erant ad ecclesiam fidelium instruendam.

Alio modo, quia inter miracula potest maximum signum reputari, quod cum flagello facto ex funibus, hominum multitudinem iesus de templo solus eiecerit.

Qualiter autem ad credentes se habuit, ostendit dicens ipse autem iesus non credebat semetipsum eis, scilicet qui crediderant in eum.

Sed quid est hoc quod homines credunt deo, et ipse iesus non credebat se eis? numquid potuissent eum occidere, ipso nolente? sed dicet aliquis, quod ideo non credebat se eis, quia sciebat eos ficte credere.

Sed si hoc verum esset, non utique diceret evangelista, quod multi crediderant in nomine eius, et tamen non credebat se eis. Et ratio est, secundum chrysostomum, quia isti crediderunt in eum, sed imperfecte, quia nondum poterant attingere ad perfecta mysteria christi, et ideo non credebat se eis, idest, secreta sua mysteria eis nondum revelabat: nam et ipsis apostolis multa non revelavit; infra XVI, 12: multa habeo vobis dicere; sed non potestis portare modo; I Cor. III, 1: non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Et ideo notanter evangelista, ut ostendat eos imperfecte credere, non dicit, quod credebant in eum, quia nondum credebant eius divinitatem; sed dicit in nomine eius: illud quod de eo, nomine tenus dicebatur, scilicet quod iustus, vel huiusmodi.

Vel, secundum Augustinum, isti gerunt in ecclesia typum catechumenorum, qui etsi credant in nomine christi, iesus tamen non credit se illis, quia ecclesia non dat eis corpus christi: quod quidem corpus, sicut nullus sacerdos conficere potest nisi in sacerdotem consecratus, ita nullus sumere debet nisi baptizatus.

Ratio autem huius quod non credebat se eis, ostenditur ex perfecta christi cognitione; unde dicit eo quod ipse nosset omnes.

Licet autem homo ignorans debeat de quolibet praesumere bonum; tamen postquam veritas innotescit de aliquibus, debet se homo habere ad eos secundum eorum conditionem.

Et quia christum nihil latebat eorum quae sunt in homine, cum sciret eos imperfecte credere, non credebat se eis.

Describitur autem cognitio christi universalis, quia non solum familiares, sed etiam alios extraneos cognoscebat, et ideo dicit eo quod ipse nosset omnes, et hoc per potentiam divinitatis; Eccli. XXIII, 28: oculi domini multo plus lucidiores sunt super solem.

Nam homo, etsi cognoscat alios, non tamen certam cognitionem de eis potest habere, quia non videt nisi ea quae apparent; et ideo opus est ei testimonio aliorum. Christus autem certissime cognoscit, quia intuetur cor: et ideo non erat ei opus ut quis testimonium perhiberet de homine; immo ipse testis est, iob XVI, 20: ecce in caelo est testis meus.

Perfecta, quia non solum quantum ad exteriora, sed etiam quantum ad interiora sua cognitio se extendit; et ideo dicit ipse enim sciebat quid esset in homine, idest occulta cordis. Prov. XV, 11: infernus, et perditio coram domino.


Capitulus 3


Lectio 1 - Io 3,1-6

20
Jn 3,1-6
Supra ostendit evangelista virtutem christi quantum ad mutationem naturae; hic vero ostendit eam quantum ad reformationem gratiae, de qua principaliter intendit.

Reformatio autem gratiae fit per spiritualem generationem, et per beneficiorum regeneratis collationem.

Primo ergo tractat de spirituali generatione; secundo de beneficiorum spiritualium regeneratis divinitus collatione; et hoc in V cap.

Ibi post haec erat dies festus Iudaeorum etc..

Circa primum duo facit.

Primo agit de spirituali regeneratione quantum ad Iudaeos; secundo de propagatione fructuum huius regenerationis etiam quantum ad externas nationes.

Et hoc in IV cap. Ibi ut ergo cognovit iesus, quia audierunt Pharisaei etc..

Circa primum duo facit.

Primo manifestat spiritualem regenerationem verbis; secundo implet eam factis, ibi post haec venit iesus, et discipuli eius in terram Iudaeam etc..

Circa primum tria facit.

Primo ostendit spiritualis regenerationis necessitatem; secundo eius qualitatem, ibi dicit ad eum Nicodemus: quomodo potest homo nasci, cum sit senex? tertio eius modum et rationem, ibi respondit ad eum Nicodemus, et dixit ei: quomodo possunt haec fieri? circa primum duo facit.

Primo ostendit demonstrandae necessitatis occasionem; secundo necessitatem huius regenerationis, ibi respondit iesus, et dixit ei: amen, amen dico tibi etc..

Occasio autem huius necessitatis inducitur ex Nicodemo; et ideo dicit erat autem homo ex Pharisaeis, Nicodemus nomine etc.. Quem describit ex persona, ex tempore, et ex confessione ipsius.

Ex persona quidem describitur quantum ad tria. Scilicet quantum ad religionem, quia Pharisaeus; unde dicit erat homo ex Pharisaeis. Duplex namque secta erat apud Iudaeos, scilicet Pharisaeorum et sadducaeorum.

Sed Pharisaei magis conveniebant nobiscum in opinionibus, quia credebant resurrectionem et dicebant esse creaturas aliquas spirituales. Sadducaei vero magis discordabant, quia nec resurrectionem futuram, nec spiritum esse credebant. Et dicebantur isti Pharisaei, quasi ab aliis divisi. Et quia opinio eorum probabilior erat, et magis propinqua veritati, ideo Nicodemus facilius conversus est ad christum. Act. XXVI, 5: secundum certissimam sectam religionis nostrae etc..

Item quantum ad nomen, cum dicit Nicodemus nomine: quod interpretatur victor, seu victoria populi, per quem significantur illi qui ex Iudaeis ad christum conversi, fide vicerunt mundum. I Io. Ult., 4: haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra.

Item tertio, quantum ad dignitatem; unde dicit princeps Iudaeorum. A principio namque licet dominus non elegerit sapientes, potentes, aut nobiles, ne virtus fidei sapientiae et potentiae humanae attribueretur ut dicitur I Cor. I, 26: non multi sapientes, secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed quae stulta sunt mundi eligit deus, voluit tamen aliquos sapientes et potentes a principio ad se convertere, ne si doctrina sua solum ab ignobilibus et insipientibus reciperetur, haberetur contemptui, et ne credentium multitudo potius attribueretur rusticitati, et insipientiae conversorum, quam virtuti fidei. Nihilominus tamen voluit istos nobiles et potentes non multos esse ad eum conversos, ne ut dictum est humanae potentiae, aut sapientiae ascriberetur. Et ideo dicitur Io. XII, 42, quod aliqui ex principibus crediderunt in eum: inter quos fuit iste Nicodemus; Ps. XLVI, 10: principes populorum congregati sunt.

Ex tempore vero describit eum, cum dicit hic venit ad iesum nocte etc..

Circa quod sciendum est, quod qualitas temporis consuevit in Scriptura describi circa aliquos, ad insinuandam cognitionem mentis, seu conditionem actionis eorum. Describitur autem hic tempus istud obscurum, unde dicit venit nocte. Nox enim obscura est, et competebat qualitati affectus Nicodemi, qui non cum securitate et libera propalatione, sed cum timore ad iesum veniebat; nam erat de illis principibus, de quibus dicitur Io. XII, 42 quod crediderunt in eum; sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eiicerentur. Non enim perfecte diligebant; unde subditur: dilexerunt enim magis gloriam hominum quam gloriam dei.

Competit etiam nox eius ignorantiae, et imperfectae cognitioni, quam iste habebat de christo; Rom. XIII, 12: nox praecessit etc.; Ps. Lxxxi, 5: nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant.

Ex confessione vero describitur, cum subdit et dixit ei: Rabbi, scimus quia a deo venisti magister. Ubi confitetur christi officium in docendo, cum dicit Rabbi, etc.

Et eius potestatem in agendo, ibi nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit deus cum eo. Et quidem in utroque verum dicit, licet parum confessus est.

Verum enim est quod vocat eum Rabbi, idest magister, quia, ut dicitur infra XIII, 13: vos vocatis me magister, et domine, et bene dicitis, sum etenim. Legerat enim Nicodemus quod scriptum est ioel II, 23: filii sion, exultate, et laetamini in domino deo vestro, quia dedit vobis doctorem iustitiae.

Sed parum dicit, quia dicit eum a deo venisse magistrum sed tacet eum deum esse.

Nam venire a deo magister, commune est omnibus bonis praelatis, Ier. III, 15, et dabo vobis pastores iuxta cor meum; et pascent vos scientia, et doctrina; unde hoc non est singulare christo: quamquam aliter doceant homines, aliter christus. Alii enim magistri docent tantum exterius, sed christus etiam interius, quia, ut dicitur supra I, 9, erat lux vera, quae illuminat omnem hominem: et ideo ipse solus dat sapientiam; Lc. XXI, 15: ego dabo vobis os et sapientiam. Et hoc nullus purus homo dicere potest.

Potestatem vero confitetur ex signis visis, quasi dicat: credo quod a deo venisti magister, quia nemo potest haec signa facere. Et verum dicit, quia signa quae christus fecit, non possunt fieri nisi divinitus, et quia deus cum eo erat; infra VIII, V. 29: qui me misit, mecum Est. Sed parum dicit, quia credebat quod christus non propria potestate signa faceret, quasi indigens extranea virtute, ac si deus non esset cum eo per unitatem essentiae, sed per infusionem gratiae solum. Quod quidem falsum est, quia non extranea virtute, sed propria, signa faciebat: nam eadem est potestas dei et christi.

Simile est quod dicit mulier eliae, III Reg. XVII, 24: in hoc facto cognovi quoniam vir dei es tu.

Consequenter cum dicit respondit iesus, et dixit ei etc. Ponit necessitatem spiritualis regenerationis provenientem ex ignorantia Nicodemi. Et ideo dicit amen, amen.

Ubi notandum est, quod haec dictio amen est Hebraea, qua frequenter christus usus est: unde ob eius reverentiam nullus translator, tam Graecorum quam Latinorum, transferre voluit. Et quandoque quidem significat idem quod verum, aut idem quod vere; quandoque vero idem quod fiat. Unde in Ps. Lxxi, LXXXVIII et CVI, ubi nos habemus, fiat, in Hebraeo est amen, amen.

Sed hanc dictionem solus ioannes evangelista ingeminat inter evangelistas. Cuius ratio est, quia alii evangelistae ea principaliter tradunt quae ad humanitatem christi pertinent: ad quae, cum facilius credibilia sint, minor assertio necessaria erat; ioannes vero ea quae ad divinitatem christi pertinent, principaliter tractat, quae, cum occulta sint, et a cognitione hominum remota, maiori assertione indigebant.

Deinde attendendum est, quod haec responsio christi videtur omnino inconsona propositis a Nicodemo, nisi diligenter consideretur. Quomodo namque convenire videtur quod dixit Nicodemus Rabbi, scimus quia a deo venisti, cum hoc quod respondit dominus nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum dei? sed notandum, sicut iam dictum est, quod Nicodemus imperfectam opinionem habens de christo, confitebatur eum magistrum et haec signa facere tamquam hominem purum. Vult ergo ei dominus ostendere, quomodo ad altiorem cognitionem de ipso posset pervenire.

Et quidem poterat de hoc dominus disputare; sed quia hoc fuisset versum in contentionem, cuius contrarium de eo scriptum est Is. XLII, 2: non contendet, ideo cum mansuetudine voluit eum ad veram cognitionem perducere, quasi diceret: non mirum si me purum hominem credis, quia illa secreta divinitatis non potest aliquis scire, nisi adeptus fuerit spiritualem regenerationem. Et hoc est quod dicit nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum dei.

Ubi sciendum, quod cum visio sit actus vitae, secundum diversas vitas, diversae sunt visiones. Nam est quaedam vita carnalis, qua communiter omnia alia vivunt, et haec habet carnalem visionem, seu cognitionem.

Est et vita spiritualis, qua homo conformatur deo et spiritibus sanctis, et haec habet spiritualem visionem. Secundum carnalem quidem spiritualia videri non possunt; I cor. C. II, 14: animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus dei, sed percipiuntur visione spirituali; unde ibidem subditur quae dei sunt, nemo novit nisi spiritus dei. Spiritus autem est qui regenerat; unde apostolus Rom. VIII, V. 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis spiritum adoptionis.

Et hunc quidem spiritum per regenerationem spiritualem accipimus. Ad Tit. III, 5: salvos nos fecit per lavacrum regenerationis spiritus sancti.

Si ergo visio spiritualis non est nisi per spiritum sanctum, et spiritus sanctus infunditur nobis per lavacrum regenerationis spiritualis: ergo non possumus videre regnum dei, nisi per lavacrum regenerationis, et ideo dicit nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum dei. Quasi dicat: non est mirum si non vides regnum dei, quia nullus illud videre potest nisi accipiat spiritum sanctum, per quem renascitur in filium dei.

Ad regnum autem non solum pertinet regale solium, sed etiam quae sunt ad regni gubernationem, scilicet regia dignitas, beneficia gratiarum et via iustitiae, qua solidatur regnum, et ideo dicit non potest videre regnum dei, idest gloriam et dignitatem dei, idest mysteria salutis aeternae, quae per fidei iustitiam inspiciuntur; Rom. XIV, 17: regnum dei non est esca et potus.

In veteri autem lege fuit quaedam regeneratio spiritualis, sed imperfecta et figuralis; I Cor. X, 2: omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari; idest, in figura baptismum acceperunt. Et ideo mysteria regni dei videbant quidem, sed figuraliter tantum; hebr. C. XI, 13: a longe aspicientes. In nova vero lege est manifesta regeneratio spiritualis, sed tamen est imperfecta, quia renovamur interius tantum per gratiam, sed non exterius per incorruptionem; II Cor. IV, 16: licet is qui foris est noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem. Et ideo videmus regnum dei et mysteria salutis aeternae, sed imperfecte, quia, ut dicitur I Cor. XIII, 12, videmus nunc per speculum in aenigmate etc.. In patria vero est perfecta regeneratio, quia renovabimur interius et exterius.

Et ideo regnum dei perfectissime videbimus; unde I Cor. XIII, 12: tunc autem videbimus facie ad faciem; et I Io. III, 2: cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est.

Patet ergo quod sicut visionem corporalem non habet quis nisi natus, ita nec spiritualem habere potest nisi renatus. Et secundum triplicem regenerationem est triplex modus visionis.

Nota autem, quod in Graeco non habetur denuo, sed anothe, idest desuper, quod Hieronymus transtulit denuo, ut scilicet importet additionem. Et sic Hieronymus intellexit dicens nisi renatus fuerit denuo; quasi dicat: nisi renatus iterato per supernaturalem generationem.

Chrysostomus autem dicit, nasci desuper, esse proprium filii dei, quia ipse solus natus est desuper; infra (hoc cap.) qui desursum venit, super omnes Est. Et dicitur christus nasci desuper quantum ad tempus (ut ita liceat loqui) quia ab aeterno genitus; Ps. Cix, V. 3: ante Luciferum genui te. Et quantum ad generationis principium, quia a patre caelesti; infra VI, 38: descendi, non ut faciam voluntatem meam, sed eius qui misit me.

Quia ergo nostra regeneratio est ad similitudinem filii dei, secundum illud Rom. VIII, V. 29: quos praescivit conformes fieri imaginis filii sui, ideo, quia illa generatio superna est, et nostra generatio desuper est, quantum ad tempus, per aeternam praedestinationem, Eph. I, 4: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, et quantum ad donum dei, infra VI, 44: nemo potest venire ad me, nisi pater qui misit me, traxerit eum. Eph. II, 5: gratia dei salvati estis etc..

Consequenter cum dicit dicit ad eum Nicodemus etc., ponit modum, et rationem huius spiritualis regenerationis: et circa hoc primo ponitur dubitatio Nicodemi; secundo responsio christi respondit iesus: amen, amen dico tibi etc..

Circa primum sciendum est, quod, sicut dicitur I Cor. II, 14, animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus dei, et ideo, quia Nicodemus carnalis adhuc et animalis erat, non potuit quae dicebantur, nisi carnaliter intelligere. Et ideo ea quae dominus dixerat de regeneratione spirituali, ipse de regeneratione carnali intelligebat. Et hoc est quod dicit quomodo potest homo nasci, cum sit senex? ubi, secundum chrysostomum, sciendum est, quod Nicodemus voluit obiicere contra verba salvatoris. Sed tamen obiectio eius derisibilis est, quia christus loquitur de regeneratione spirituali, hic autem obiicit de carnali.

Similiter omnes rationes inductae ad impugnandum ea quae sunt fidei, derisibiles sunt, quia non sunt secundum intentionem sacrae Scripturae.

Obiicit autem Nicodemus contra verba domini dupliciter, secundum quod dupliciter videbatur dictum domini impossibile, scilicet quod homo denuo renascatur. Uno modo scilicet propter irreversibilitatem humanae vitae: nam a senectute non potest homo redire ad pueritiam. Unde dicitur iob XVI, V. 23: semitam, scilicet vitam praesentem, per quam non revertar, ambulo. Et secundum hoc dicit quomodo potest homo nasci, cum sit senex? quasi dicat: numquid iterum efficietur puer ut renascatur? iob VII, 10: non revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius.

Secundo ex modo carnalis generationis: nam homo in principio cum generatur est in parva quantitate, ita ut possit eum uterus maternus capere; postmodum vero, cum iam natus est, ad continua crementa paulatim perducitur, ita ut non possit in materno utero contineri. Et ideo dicit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire, et renasci? quasi dicat, non, quia non capit eum venter.

Sed haec locum non habent in generatione spirituali, quia homo, quantumcumque per peccatum spiritualiter inveteratus, secundum illud Ps. XXXI, 3: quoniam tacui, inveteraverunt omnia ossa mea, potest per auxilium gratiae divinae ad novitatem venire, secundum illud Ps. Cii, 5: renovabitur ut aquilae iuventus tua. Potest, et quantumcumque magnus, in uterum spiritualem, scilicet ecclesiae, per sacramentum baptismi introire.

Quis autem sit uterus spiritualis, manifestum est; alias numquam diceretur: ex utero ante Luciferum genui te.

Nihilominus tamen aliqualem similitudinem habet quod dicitur; nam, sicut homo semel carnaliter natus, non potest iterum nasci, ita et semel per baptismum spiritualiter natus, non potest iterum nasci, quia non debet iterum baptizari; Eph. IV, 5: unus dominus, una fides, unum baptisma.

Consequenter cum dicit respondit iesus etc., ponitur responsio christi.

Et circa hoc tria facit.

Primo solvit rationes Nicodemi, ostendendo qualitatem regenerationis; secundo manifestat solutionem per rationem, ibi quod natum est ex carne, caro est etc.; tertio per exemplum, ibi non mireris etc..

Solvit ergo obiectiones, ostendens quod regeneratio de qua loquitur, est spiritualis, et non carnalis. Et hoc est quod dicit amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum dei, quasi dicat: tu intelligis de generatione carnali, sed ego loquor de spirituali.

Sed attende quod supra dixerat non potest videre regnum dei, hic vero dicit non potest introire in regnum dei, quod idem est.

Nam quae regni dei sunt, nullus videt, nisi regnum dei intret; et tantum videt quantum intrat. Apoc. II, 17: in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit nisi qui accipit.

Quod autem spiritualis regeneratio ex spiritu fiat, rationem habet. Nam oportet generatum generari ad similitudinem generantis; nos autem regeneramur in filios dei, ad similitudinem veri filii: oportet ergo quod regeneratio spiritualis fiat per id per quod assimilamur vero filio; quod quidem est per hoc quod spiritum eius habemus. Rom. VIII, 9: si quis spiritum christi non habet, hic non est eius; I Io. IV, 13: in hoc cognoscimus, quoniam in eo manemus, et ipse in nobis, quia de spiritu suo dedit nobis etc.. Oportet ergo quod spiritualis regeneratio per spiritum sanctum fiat. Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed spiritum adoptionis filiorum; infra VI, 63: spiritus est qui vivificat etc..

Et etiam huic regenerationi necessaria aqua propter tria. Primo quidem propter humanae naturae conditionem. Homo enim ex anima et corpore constat, et si in eius regeneratione esset spiritus tantum, solum quod spirituale est hominis, ostenderetur regenerari.

Ut ergo regeneretur etiam caro, oportet quod sicut est ibi spiritus, per quem regeneratur anima, ita sit ibi aliquid corporale, per quod regeneretur corpus; et hoc est aqua.

Secundo propter humanam cognitionem: nam, sicut dionysius dicit, divina sapientia ita omnia ordinat ut unicuique provideat secundum modum suae conditionis. Homo autem est naturaliter cognoscitivus; oportet ergo eo modo dona spiritualia hominibus conferri, ut ea cognoscant; I Cor. II, 12: ut sciamus quae a deo donata sunt nobis. Naturalis autem modus huius cognitionis est ut spiritualia per sensibilia cognoscat, cum omnis nostra cognitio a sensu incipiat. Oportuit ergo ad hoc quod intelligamus id quod spirituale est in hac regeneratione, quod esset in ea aliquid sensibile et materiale, scilicet aqua: per quod intelligamus quod sicut aqua lavat et purgat corporaliter exterius, ita et per baptismum homo lavatur et purgatur interius spiritualiter.

Tertio propter causae congruitatem: nam causa nostrae regenerationis est verbum incarnatum.

Supra I, 12: dedit eis potestatem filios dei fieri. Congruit ergo quod in sacramentis, quae efficaciam habent ex virtute verbi incarnati, sit aliquid correspondens verbo, et aliquid correspondens carni, seu corpori.

Et hoc est spiritualiter aqua in sacramento baptismi, ut scilicet per eam configuremur morti christi, dum submergimur in ea, quando baptizamur, sicut christus tribus diebus fuit in ventre terrae; Rom. VI, 4: consepulti enim sumus cum illo per baptismum.

Hoc etiam mysterium in prima rerum productione signatum est, Gen. I, quando spiritus domini ferebatur super aquas. Sed per tactum mundissimae carnis christi maior virtus collata est aquis: quia in principio producebant aquae reptile animae viventis; sed ex quo christus baptizatus est in iordane, animas spirituales aqua reddit.

Per hoc autem quod hic dicit nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, manifeste apparet spiritum sanctum esse deum. Supra enim I, 13, dicit: non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex deo nati sunt. Ex quo sic formatur ratio. Ille ex quo spiritualiter renascuntur homines, est deus; sed homines renascuntur spiritualiter per spiritum sanctum, ut hic dicitur: ergo spiritus sanctus est deus.

Sed hic est duplex quaestio. Prima Est. Si nullus intrat regnum dei, nisi renascatur aqua, antiqui autem patres non sunt renati aqua, quia non baptizabantur: ergo non intraverunt regnum dei.

Alia est, quia cum sit triplex baptismus, scilicet fluminis, flaminis et sanguinis, et multi fuerint baptizati ultimis duobus, quos dicimus intrasse regnum dei statim (cum tamen non fuerint renati aqua) non videtur esse verum quod hic dicitur nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto.

Responsio. Dicendum est quantum ad primum, quia regeneratio ex aqua et spiritu sancto fit dupliciter, scilicet in veritate et figura.

Antiqui autem patres, licet non fuerint regenerati regeneratione vera, fuerunt tamen regenerati regeneratione figurali, quia semper habuerunt aliquod signum sensibile, in quo vera regeneratio praefigurabatur; et secundum hoc renati intraverunt regnum dei, soluto pretio.

Quantum ad secundum dicendum, quod illi qui renascuntur baptismo sanguinis et flaminis, licet non habeant regenerationem in actu, habent tamen in voto: alias enim neque baptismus sanguinis aliquid valeret; nec esse posset baptismus spiritus. Sic ergo ad hoc quod homo intret regnum dei, oportet quod adsit baptismus aquae in re, sicut est in omnibus baptizatis; vel in voto, sicut est in martyribus et catechumenis, qui morte praeveniuntur antequam votum impleant; vel in figura, sicut in antiquis patribus.

Ex hoc quod dicitur nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, pelagiani errantes dixerunt, quod pueri baptizantur, non quidem ut mundentur a peccatis quae nondum habent, sed ut possint intrare regnum dei.

Sed hoc est falsum: quia, secundum quod Augustinus dicit in Lib. De baptismo parvulorum, inconveniens est quod imago dei, scilicet homo, subtrahatur a regno dei, nisi propter aliquod impedimentum; quod esse non potest, nisi peccatum. Oportet ergo quod in pueris qui subtrahuntur a regno, sit aliquod peccatum scilicet originale.

Consequenter cum dicit quod natum est ex carne, caro est etc. Probat per rationem, quod oportet nasci ex aqua et spiritu sancto: et est ratio sua talis. Nullus potest pervenire ad regnum, nisi spiritualis efficiatur; sed aliquis non efficitur spiritualis nisi per spiritum sanctum: ergo nullus potest intrare regnum dei nisi renatus ex spiritu sancto.

Dicit ergo quod natum est ex carne, caro est; idest, nativitas secundum carnem, facit nasci in vitam carnalem, I Cor. XV, 47: primus homo de terra terrenus, et quod natum est ex spiritu, idest ex virtute spiritus sancti, spiritus est, idest spiritualis.

Nota autem, quod haec praepositio ex quandoque designat causam materialem; sicut cum dico, cultellus est ex ferro; quandoque causam efficientem; sicut domus est ex aedificatore. Et secundum hoc, quod dicitur quod natum est ex carne, potest intelligi dupliciter, effective et materialiter. Effective quidem, quia virtus quae est in carne, est effectiva generationis; materialiter vero, quia aliquod carnale in animalibus est materia generati.

Sed ex spiritu non dicitur aliquid nasci materialiter, cum spiritus immutabilis sit, materia vero sit subiectum transmutationis, sed dicitur effective.

Secundum hoc ergo, possumus accipere triplicem generationem. Unam quae est ex carne materialiter et effective, quae est communis omnibus qui carnalem statum habent. Alia est secundum spiritum effective, secundum quam regeneramur in filios dei per gratiam spiritus sancti, et efficimur spirituales. Tertia est media, scilicet quae est ex carne materialiter solum, et ex spiritu sancto effective. Et haec est singularis et propria christi: quia materialiter est habens carnem ex carne matris natus, et effective est ex spiritu sancto; Matth. I, 20: quod enim in ea natum est, de spiritu sancto Est. Et ideo natus est sanctus; Lc. I, 35: spiritus sanctus superveniet in te, et virtus altissimi obumbrabit tibi: ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius dei.



Thomas Aq. s Johannis 19