Thomas Aq. s Johannis 23

Lectio 4 - Io 3,22-26

23Jn 3,22-26

Supra dominus tradidit doctrinam de spirituali regeneratione per verba; hic vero doctrinam illam implet per opera, baptizando.

Et primo inducitur duplex baptismus; secundo movetur quaestio de comparatione eorum, ibi facta est ergo quaestio etc..

Circa primum duo facit.

Primo inducitur baptismus christi; secundo baptismus ioannis, ibi erat autem ioannes baptizans etc..

Dicit ergo primo: post haec, scilicet quae de doctrina spiritualis regenerationis praemissa sunt, venit iesus, et discipuli eius in terram Iudaeam.

Sed hic est quaestio litteralis: nam supra dixerat evangelista, quod dominus de Galilaea venerat in ierusalem, quae est Iudea terra, ubi instruxerat Nicodemum. Quomodo ergo post instructionem Nicodemi, venit in Iudaeam, cum iam esset ibi? ad quod est duplex responsio: nam secundum bedam, christus post verba Nicodemi, ivit in Galilaeam, et ibi aliquandiu moratus rediit in Iudaeam: et ideo cum dicitur post haec venit iesus, non est intelligendum quod immediate venerit in Iudaeam post verba Nicodemi.

Alio modo, secundum chrysostomum, intelligendum est quod post haec immediate venerit in terram Iudaeam. Christus enim volebat praedicare ubi multitudo conveniebat, ut multi converterentur; Ps. XXXIX, 10: annuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna. Et infra c. XVIII, 20: ego palam locutus sum etc.. Duo autem loca erant in Iudaea, ad quae confluebat multitudo Iudaeorum, scilicet ierusalem, ad quam ibant ad festa, et iordanis, ad quem concurrebant propter praedicationem et baptismum ioannis. Et ideo dominus ista duo loca frequentans, statim completis diebus festis in ierusalem, quae est in una parte Iudaeae, venit in aliam partem Iudaeae, ubi ioannes baptizabat, scilicet in iordanem.

Moraliter autem Iudaea interpretatur confessio, ad quam venit iesus, quia christus confitentes sua peccata, vel divinam laudem, visitat; Ps. Cxiii, 2: facta est Iudaea sanctificatio eius. Et illic moratur, quia tales non transitorie visitat; infra XIV, 23: ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus.

Et illic baptizat, idest purgat a peccatis: quia nisi quis peccata sua confiteatur, remissionem non consequitur; Prov. XXVIII, 13: qui abscondit scelera sua, non dirigetur.

Deinde cum dicit erat autem et ioannes baptizans in Aennon, introducit evangelista baptisma ioannis: et circa hoc quatuor facit.

Primo enim ponit personam baptizantis; secundo locum baptismi; tertio fructum; quarto tempus.

Persona baptizans est ioannes; et ideo dicit erat autem ioannes baptizans.

Sed hic est quaestio: quia cum baptisma ioannis ordinaretur ad baptismum christi, videtur quod, veniente baptismate christi, ioannes cessare debuerit a baptizando, sicut veniente veritate, cessat figura.

Ad hoc est triplex responsio. Una, quantum ad personam christi: nam ioannes baptizavit ut christus baptizaretur ab eo. Nec oportebat quod solus christus ab eo baptizaretur, ne baptismus ioannis ex huius singularitate, melior christi baptismate videretur: et ideo expediens fuit ut alii ante christum baptizarentur a ioanne, quia antequam christi doctrina publicata est, necessarium erat homines praeparari ad christum baptismo ioannis. Unde secundum hoc, ita se habet baptismus ioannis ad baptismum christi sicut catechismus, in quo baptizandi instruuntur de fide et praeparantur ad baptismum, se habet ad verum baptisma. Necessarium etiam fuit ut postquam christus baptizatus fuerat a ioanne, alii baptizarentur ab eo, ne ioannis baptisma reprobandum videretur; sicut etiam non statim veniente veritate cessavit usus legalium, sed, secundum Augustinum, licuit Iudaeis determinato tempore legalia servare.

Alio modo quantum ad personam ioannis: nam si ioannes statim cum christus baptizare coepit, destitisset a baptismo, potuisset credi, quod hoc fecisset ex invidia, vel ira. Et quia, ut dicitur Rom. XII, 17: providere debemus bona non solum coram deo, sed etiam coram omnibus hominibus: ideo ioannes non statim cessavit.

Alio modo quantum ad discipulos ioannis, qui iam incipiebant se zelotypos habere ad christum, et ad discipulos eius, quia baptizabant.

Unde si statim ioannes totaliter baptizare cessasset, dimisisset discipulos suos in maiori zelo et controversia contra christum et discipulos eius. Iam enim etiam ioanne baptizante, ipsi aegre ferebant baptismum christi: quod patet ex sequentibus. Et ideo non statim cessavit; I Cor. VIII, 9: videte ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis.

Locus autem baptismi erat in Aennon iuxta Salim: quia aquae multae erant ibi. Salim alio nomine dicitur Salem quae est villa, unde melchisedech rex fuit. Et dicitur hic Salim, quia apud Iudaeos, lector pro voluntate uti potest vocalibus litteris in medio dictionum: unde, sive dicatur Salim, sive Salem, non refert apud Iudaeos. Hoc autem quod addit quia aquae multae erant ibi ponit ad exponendum hoc nomen loci, scilicet Aennon, quod idem est quod aqua.

Fructus autem baptismi est remissio peccatorum; et ideo dicit et veniebant et baptizabantur, idest mundabantur: quia, ut dicitur Matth. III, 5, Lc. III, 7 multitudo magna ibat ad ioannem.

Tempus ponitur ibi nondum enim missus fuerat ioannes in carcerem: quod ideo dicit, ut det intelligere quod ipse incepit narrationem de factis christi ante alios evangelistas.

Alii namque inceperunt narrare opera christi solum a tempore incarcerationis ioannis.

Unde dicitur Matth. IV, 12: cum audisset iesus, quia ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam. Et ideo, quia omnia facta christi ante ioannis incarcerationem praeterierant, ioannes, qui ultimo evangelium scripsit, defectum hunc supplevit; et hoc insinuat, cum dicit nondum enim missus fuerat ioannes in carcerem.

Sed nota, quod dispensatione divina factum est ut ioannes, christo baptizante, non diu baptizaret et praedicaret, ne ex hoc fieret schisma in populo; quamquam hoc ei aliquo tempore permissum fuerit, ne reprobandus videretur, ut supra dictum Est. Sic etiam dispensatione factum est ut post praedicationem fidei, et conversionem fidelium, templum totaliter destrueretur, ut videlicet tota devotio, et spes fidelium traheretur ad christum.

Deinde cum dicit facta est autem quaestio etc., inducitur quaestio baptismatum: et primo proponitur ipsa quaestio; secundo relatio quaestionis ad ioannem, ibi et venerunt ad ioannem; tertio ponitur quaestionis determinatio, ibi respondit ioannes, et dixit eis.

Quia ergo duo baptizabant, ut dictum est, scilicet christus et ioannes, discipuli ipsius ioannis pro magistro suo zelantes, occasionem dissidii sumpserunt. Et hoc est quod dicit facta est quaestio, idest controversia, ex discipulis ioannis, ipsis scilicet primo moventibus hanc quaestionem, cum Iudaeis: quos reprehendebant discipuli ioannis, eo quod ad christum magis currerent propter miracula quae faciebat, quam ad ioannem, qui miraculum nullum faciebat.

Et quaestio ista facta est de purificatione, idest de baptismo. Causam autem unde invidebant discipuli ioannis, et controversiam movebant, sumpserunt ex eo quod ioannes illos quos baptizabat, mittebat ad christum; christus vero quos baptizabat non mittebat ad ioannem. Ex quo videbatur, et forte Iudaei dicebant, christum maiorem esse ioanne: et ideo isti nondum spirituales, de baptismo contendunt cum Iudaeis; I Cor. III, 3: cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis? sed motam quaestionem referunt ad ioannem; et ideo dicit et venerunt ad ioannem.

Et si attenditur diligenter, conati sunt commovere ioannem contra christum. Similes isti sunt bilinguibus et susurronibus; eccli. C. XXVIII, 15: susurro et bilinguis maledictus multos enim turbabit pacem habentes.

Proponunt autem quatuor, quae commotionem in animo ioannis contra christum causarent.

Primo enim commemorant humilitatem status christi praeteriti; secundo beneficium a ioanne impensum; tertio officium assumptum a christo; quarto detrimentum quod provenit ioanni ex christi officio.

Humilitatem autem status commemorant, cum dicunt qui erat tecum, quasi unus de discipulis; non autem tu cum illo, sicut cum magistro: nam si alicui maiori honor exhibeatur, non est tanta causa invidiae; sed tunc quis invidet, quando minori se magis honor exhibetur; Eccle. X, 7: vidi servos in equis sedentes, et principes ambulantes super terram quasi servos; iob XIX, 16: servum meum vocavi, et non respondit. Quia plus turbatur dominus aliquis de rebellione servi et subditi, quam alicuius alterius.

Secundo commemorantes beneficium impensum a ioanne, non dicunt quem tu baptizasti, quia in hoc confessi fuissent magnificentiam christi, quae in baptismo demonstrata est, et descensum spiritus sancti super eum in specie columbae, et vocem patris sibi factam; sed dicunt cui tu testimonium perhibuisti; idest, quem tu clarum et circumspectum fecisti, talia tibi rependere audet, quod multum concitat exacerbationem; Ps. XL, 10: qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. Sed quia quaerentes propriam gloriam, et intendentes lucrum proprium in suo officio, dolent si alius officium illud assumat.

Ideo, tertio, isti addunt etiam, quod christus ioannis officium sibi assumpsit, cum dicunt: ecce hic baptizat; idest, officium tuum exercet: quod multum concitat ad turbationem.

Nam communiter videmus hic, homines eiusdem artis insidiose et invide se habere ad invicem. Figulus figulo invidet, non autem fabro. Sic etiam doctores proprium honorem quaerentes, dolent si alius veritatem docet; contra quos dicit Gregorius: mens pii pastoris optat ut veritatem, quam solus docere non sufficit, alii doceant. Sic et Moyses, Num. XI, 29: quis det ut omnis hic populus prophetet? sed non solum sufficiebat istis concitare ioannem; sed quod magis movet, referunt, scilicet detrimentum quod ioanni ex assumpto officio a christo provenire videbatur; quod quarto exponunt, cum dicunt et omnes veniunt ad eum, qui scilicet ad te venire solebant: quia te dimisso et contempto, omnes ad baptismum eius currunt. Quod autem ante consueverant ire ad ioannem, patet ex testimonio Matth. XI, 7: quid existis in desertum videre? etc.. Tali invidia movebantur Pharisaei contra christum; unde dicebant, infra XII, 19: ecce totus mundus post eum vadit. Sed ex his ioannes non fuit motus contra christum: non enim erat arundo vento agitata, ut dicitur Matt. XI, 7. Et hoc patet ex responsione ioannis, quae sequitur in determinatione quaestionis sibi delatae.



Lectio 5 - Io 3,27-32

24 Jn 3,27-32

Hic ponitur responsio ioannis super quaestione sibi delata a discipulis quae quidem quaestio duo continebat, scilicet querimoniam de officio assumpto: unde dicebant ecce hic baptizat, et de christi profectu in fama et opinione hominum: unde dicebant et omnes veniunt ad eum. Et ideo ioannes dirigit responsionem suam ad haec duo: et primo respondet ad querimoniam de officio assumpto; secundo vero ad querimoniam de profectu christi, ibi illum oportet crescere, me autem minui.

Circa primum tria facit.

Primo ostendit officiorum christi et sui originem; secundo ipsorum distinctionem, ibi ipsi vos mihi testimonium perhibetis; tertio ostendit habitudinem christi et suam ad dicta officia, ibi qui habet sponsam, sponsus est.

Circa primum autem nota quod discipuli ioannis licet malitiose ioanni quaestionem proponant, et ex hoc sint reprehensione digni, ioannes tamen non eos vehementer increpat; et hoc propter imperfectionem: timebat enim ne commoti ex reprehensione, recederent ab eo, et iungentes se Pharisaeis, christo publice insidiarentur; implens in hoc quod de domino dicitur, Is. XLII, 3: calamum quassatum non confringet etc.. Similiter advertendum, quod a principio suae responsionis non ardua et praeclara de christo asserit, sed humilia et plana propter ipsorum invidiam. Cum enim excellentia sit alterius invidiae provocativa, si ioannes statim christi excellentiam eis proposuisset, illorum invidiae fomentum praestitisset.

Et ideo humilia proponens, dicit non potest homo a se accipere quicquam: intendens in hoc eis terrorem incutere; quasi dicat: hoc quod omnes ad eum currunt, non est nisi a deo, quia non potest homo accipere quicquam, scilicet perfectionis et boni, nisi fuerit ei datum de caelo, et ideo si vos contradicitis, contradicitis deo; Actor. V, 38: si ex hominibus est consilium hoc, aut opus istud, dissolvetur. Et sic exponit chrysostomus, referens hoc ad christum.

Augustinus autem refert ad ipsum ioannem, et melius. Non potest homo accipere quicquam, nisi fuerit ei datum de caelo; quasi dicat: vos zelatis pro me, et vultis quod ego maior sim quam christus; sed hoc non est mihi datum, nec ego volo mihi usurpare; secundum illud Hebr. V, 4: nemo assumit sibi honorem etc.. Sic ergo patet officiorum origo.

Sequitur officiorum distinctio, cum dicit ipsi vos mihi testimonium perhibetis; quasi dicat: ex testimonio meo, quod sibi perhibui, potestis scire officium mihi commissum a christo: nam ipsi vos mihi testimonium perhibetis, idest perhibere potestis, quod dixerim: non sum ego christus; supra I, 20: confessus est et non negavit. Sed hoc dixi, quia missus sum ante illum, sicut praeco ante iudicem. Sic ergo ex testimonio meo scire potestis officium meum, quod est praecedere christum, et praeparare sibi viam; supra I, 6: fuit homo missus a deo, cui nomen erat ioannes. Sed officium christi est iudicare et praeesse.

Et si bene attenditur, ioannes more providi respondentis, proponentes ex verbis eorum arguit, secundum illud Lc. XIX, 22: ex ore tuo te iudico.

Qualiter autem ioannes se habet ad officium suum, ostendit cum subdit qui habet sponsam, sponsus est: et primo ponit quamdam similitudinem; secundo adaptat eam ad propositum, ibi in hoc autem gaudium meum impletum est.

Circa primum duo facit.

Primo ponit similitudinem quantum ad id quod pertinet ad christum; secundo quantum ad id quod pertinet ad seipsum, ibi amicus autem sponsi etc..

Circa primum notandum est, quod in rebus humanis disponere, et dominari, et habere sibi sponsam, pertinet ad sponsum tantum; et ideo dicit qui habet sponsam, idest ad quem pertinet habere sponsam, sponsus Est. Iste autem sponsus est christus; ps. XVIII, 6: tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Sponsa sua est ecclesia, quae coniungitur ei per fidem; Oseae II, 20: sponsabo te mihi in fide. Et in huius figuram dixit Sephora ad Moysen, Ex. IV, 25: sponsus sanguinum tu mihi es. Et de istis nuptiis dicitur Apoc. XIX, 7: venerunt nuptiae agni. Sic ergo, quia christus sponsus est, etiam ad eum pertinet habere sponsam, scilicet ecclesiam; sed ad me non pertinet nisi gaudere quod sponsam habet.

Unde dicit amicus autem sponsi...

Gaudio gaudet. Et licet supra dixerit quod non erat dignus solvere corrigiam calceamentorum iesu, hic tamen vocat se eius amicum, ut insinuet caritatis suae fidelitatem ad christum. Nam servus ad ea quae domini sui sunt, non movetur affectu caritatis, sed spiritu servitutis; amicus vero ex amore, quae amici sunt procurat, et fideliter. Unde servus fidelis est sicut amicus domini sui; eccli.

XXXIII, 31: si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua. Et ex hoc patet fidelitas servi, quando gaudet de bonis domini, et quando non sibi, sed domino suo bona procurat.

Sic ergo, quia ioannes sponsam sibi creditam, non sibi, sed sponso reservavit, servus fidelis fuit, et amicus sponsi. Et ideo ad hoc insinuandum, se amicum sponsi dicit.

Simile debent facere homines amici veritatis, ut sponsam eis ad custodiendum commissam non ad propriam utilitatem et gloriam convertant, sed ad honorem et gloriam sponsi honorifice praeservent: alias non essent amici sponsi, sed potius adulteri. Unde Gregorius dicit, quod adulterinae cogitationis puer reus est, si placere oculis sponsae desiderat, per quem sponsus dona transmittit.

Quod non faciebat apostolus II cor. C. XI, 2: despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere christo. Simile et ioannes faciebat, quia sponsam, scilicet populum fidelem, non sibi retinuit, sed ad sponsum, scilicet christum, duxit.

Sic ergo insinuat caritatis suae fidelitatem per hoc quod dicit amicus sponsi.

Item permanentiam, cum dicit stat, firmus in amicitia et fidelitate, non elevans se supra se; Hab. II, 58: super custodiam meam stabo; I Cor. XV, 58: estote stabiles et immobiles; Eccli. VI, 11: amicus, si permaneat fixus, erit tibi quasi coaequalis.

Item attentionem, cum dicit et audit eum; idest, attente considerat modum quo sponsus sponsae coniungitur. In quo, secundum chrysostomum, explicat modum istorum sponsalium; nam per fidem celebrantur: fides autem est ex auditu, Rom. X, 17. Vel audit, idest reverenter obedit, disponendo de sponsa secundum imperium sponsi; Is. L, 4: audiam eum quasi magistrum: quod est contra malos praelatos, qui non secundum christi mandatum disponunt ecclesiam.

Item insinuat spiritualem iucunditatem, cum dicit et gaudio gaudet propter vocem sponsi; scilicet, cum sponsus sponsam suam alloquitur.

Et dicit gaudio gaudet, ut ostendat veritatem et perfectionem sui gaudii. Qui enim non gaudet de bono, non vero gaudio gaudet.

Et ideo, si ego dolerem ex hoc quod christus, qui est verus sponsus, sponsae, idest ecclesiae, praedicat, non essem amicus sponsi: sed ego non doleo.

Immo in hoc gaudium meum impletum est, scilicet quod video quod diu desideravi, sponsum videlicet sponsam alloquentem.

Vel in hoc gaudium meum impletum est, idest, ad perfectam et debitam mensuram pervenit, quando sponsa iam coniungitur sponso: quia iam habeo gratiam meam, et officium meum perfeci; Habac. III, 18: ego autem in domino gaudebo, et exultabo in deo iesu meo.

Consequenter cum dicit illum oportet crescere, me autem minui solvit quaestionem quantum ad querimoniam de profectu gratiae christi. Et primo ponit huius profectus convenientiam; secundo rationem assignat, ibi qui de sursum est, super omnes est.

Dicit ergo: vos dicitis, quod omnes currunt ad eum, idest ad christum; et sic proficit in honore et fama populi: sed ego dico, quod hoc non est inconveniens, quia illum oportet crescere, non in se, sed quantum ad alios, inquantum eius virtus magis ac magis innotescit; sed me oportet minui, in reverentia et fama quoad populum: nam honor et reverentia non debetur mihi sicut principali, sed christo. Et ideo ipso veniente, cessat exhibitio reverentiae quantum ad me; sed crescit quantum ad christum: sicut veniente principe, cessat officium legati; I Cor. XIII, 10: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte Est. Et sicut in caelo Lucifer praecedit solem ad illuminandum, quo veniente, cessat eius lux; ita ioannes praecessit christum: unde Lucifero comparatur; iob XXXVIII, 32: numquid produces Luciferum? significatur hoc etiam in nativitate ioannis, et in morte eius. In nativitate quidem, quia natus est ioannes eo tempore quo dies decrescere incipiunt; christus vero quando dies crescere incipiunt, scilicet octavo kalendas Ianuarii. Quantum ad mortem vero, quia ioannes mortuus minoratus per capitis abscissionem, christus vero sublimatus per crucis exaltationem.

Moraliter autem hoc debet esse in unoquoque nostrum. Oportet illum, idest christum, in te crescere, ut scilicet in cognitione et amore eius proficias: quia inquantum magis eum potes cognoscendo et amando percipere, tanto magis christus crescit in te; sicut qui magis proficit in videndo unam et eamdem lucem, reputat lucem magis crescere.

Et ex hoc oportet homines sic proficientes minui in sua reputatione: quia quanto plus cognoscit quis de altitudine divina, tanto minorem reputat parvitatem humanam; unde Prov. XXX, 1, dicitur: visio quam locutus est vir, cum quo est deus; et sequitur: stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum. Et iob ult., 5: auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te: idcirco ipse me reprehendo, et ago paenitentiam in favilla et cinere.

Consequenter cum dicit qui desursum venit, super omnes est, assignat rationem dictorum: et hoc dupliciter.

Primo ex origine; secundo ex doctrina, ibi qui de terra est, de terra loquitur.

Circa primum sciendum est, quod in rebus unumquodque, ad hoc quod sit perfectum, oportet venire ad terminum sibi debitum ex sua origine: sicut si aliquis ex rege oritur, oportet eum tamdiu crescere quousque fiat rex. Christus autem habet originem excellentissimam et aeternam; et ideo oportet illum crescere per manifestationem suae virtutis, quantum ad alios, quousque innotescat, eum super omnes esse; et ideo dicit qui desursum est, scilicet christus secundum divinitatem.

Supra (hoc cap.): nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo; infra c. VIII, 23: vos de deorsum estis, ego autem de superius sum.

Vel desursum venit secundum humanam naturam, idest de altitudine humanae naturae, assumendo eam in altitudine sua secundum quod fuit in quolibet statu.

Consideratur enim secundum triplicem statum.

Primus enim status humanae naturae est ante peccatum; et de hoc assumpsit puritatem, assumendo carnem non inquinatam contagio culpae originalis; Ex. XII, 5: erit agnus anniculus absque macula. Secundus status est post peccatum: et de hoc assumpsit passibilitatem et mortem, assumendo similitudinem carnis peccati, quantum ad poenam, non ipsum peccatum quantum ad culpam; secundum illud Rom. VIII, 3: misit deus filium suum in similitudinem carnis peccati.

Tertius est status resurrectionis et gloriae; et de hoc assumpsit impossibilitatem peccandi, et fruitionem animae.

Sed cavendus est hic error quorumdam dicentium in Adam remansisse aliquod materialiter non inquinatum macula originali, et traductum in posteros, puta usque ad beatam virginem; et de hoc corpus christi fuisse formatum. Quod quidem haereticum est: quia quicquid in Adam materialiter fuit, macula originalis peccati inquinatum est.

Materia vero, de qua formatum est corpus christi, depurata fuit virtute spiritus sancti, beatam virginem sanctificantis.

Iste, inquam, qui desursum venit secundum divinitatem et secundum humanam naturam, super omnes est, et per eminentiam gradus, secundum illud Ps. Cxii, 4: excelsus super omnes gentes dominus, et per auctoritatem et potestatem; Eph. I, 22: ipsum dedit caput super omnem ecclesiam.

Hic ostendit rationem quantum ad doctrinam. Et primo ostendit modum doctrinae christi, et eius altitudinem; secundo diversitatem recipientium vel non recipientium ipsam doctrinam, ibi et testimonium eius nemo accipit etc..

Circa primum duo facit.

Primo proponit conditionem doctrinae ioannis; secundo conditionem doctrinae christi; ibi qui de caelo venit, super omnes est.

Circa primum sciendum est quod homo per loquelam suam maxime cognoscitur, Matth. XXVI, 73: loquela tua manifestum te facit; et ibid. XII, 34: ex abundantia cordis os loquitur. Et inde est quod conditio doctrinae attenditur secundum conditionem suae originis.

Sic ergo ad cognoscendum conditionem doctrinae ioannis, consideremus primo conditionem suae originis; unde dicit qui est de terra, scilicet ioannes, non solum materialiter, sed etiam active: quia corpus eius virtute creata formatum fuit; iob IV, 19: qui habitant domos luteas, et terrenum habent fundamentum.

Secundo consideremus eius conditionem quae terrena est: unde dicit de terra est, idest terrenus.

Et ideo tertio doctrina eius describitur; unde dicit de terra loquitur, idest de terrenis; Is. XXIX, 4: de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum.

Sed quomodo de terra loquitur qui fuit spiritu sancto repletus adhuc ex utero matris suae? respondeo, secundum chrysostomum, dicendum, quod ioannes de terra se loqui dicit in comparatione ad christi doctrinam; quasi dicat: ea quae loquitur, parva et humilia sunt, qualia decens est suscipere terrestrem naturam, in comparatione ad illum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae dei absconditi, ut dicitur Col. II, 3. Is. LV, V. 9: sicut exaltantur caeli a terra, ita exaltatae sunt viae meae a viis vestris.

Vel dicendum, secundum Augustinum, et melius, quod considerandum est in quolibet homine quid habeat ex se, et quid ex alio.

Ioannes autem, et quilibet homo purus ex se habet quod sit de terra. Et ideo quantum ad ipsum pertinet, non habet quod loquatur nisi de terra; et si aliqua divina loquitur, hoc habet ex divina illuminatione; Eccli. XXXIV, 6: cor tuum quasi phantasias patitur, nisi ab omnipotente fuerit emissa visitatio. Unde et apostolus dicit, I Cor. XV, 10: non autem ego, sed gratia dei mecum; Matth. X, 20: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Sic ergo, quantum ad ioannem pertinet, de terra est, et de terra loquitur. Si quid autem divinum in eo fuit, non recipientis, sed illuminantis est.

Hic proponit conditionem doctrinae christi; et circa hoc tria facit.

Primo enim ostendit conditionem originis quae caelestis est; unde dicit qui de caelo venit, super omnes Est. Licet enim corpus christi materialiter de terra fuerit, active tamen de caelo venit, inquantum virtute divina corpus eius formatum fuit. Venit etiam de caelo, quia persona aeterna et increata filii de caelo venit per carnis assumptionem. Supra eodem: nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo filius hominis, qui est in caelo.

Secundo ostendit dignitatem suae conditionis, quae altissima est; unde dicit super omnes est: et hoc expositum est supra.

Tertio concludit dignitatem doctrinae suae, quae certissima est, quia quod vidit et audivit, hoc testatur. Christus enim, inquantum est deus, est ipsa veritas; sed inquantum homo, est testis veritatis; infra XVIII, 37: in hoc natus sum, et ad hoc veni, ut testimonium perhibeam veritati. Ideo testimonium perhibet de seipso; infra VII, 13: testimonium perhibes de teipso. Sed testatur certa, quia quae audivit apud patrem; infra VIII, 26: ego quae audivi a patre meo, haec loquor in mundo; I Io. I, 3: quod vidimus et audivimus.

Sed nota, quod aliter habetur cognitio rei per visum, et aliter per auditum; nam per visum habetur cognitio rei per ipsam rem visam; sed per auditum non cognoscitur res per ipsam vocem auditam, sed per intellectum loquentis. Quia ergo dominus habet scientiam acceptam a patre, ideo dicitur quod vidit, inquantum procedit de essentia patris, et audivit, inquantum procedit ut verbum intellectus paterni. Sed quia in rebus intelligentibus aliud est eorum esse, et aliud eorum intelligere; ideo aliter accipitur ab eis cognitio per visum, et aliter per auditum. Sed in deo patre idem est esse et intelligere; ideo in filio idem est videre et audire. Similiter etiam quia in vidente non est ipsa essentia rei in se, sed similitudo eius, similiter et in audiente non est ipsa conceptio loquentis, sed signum ipsius; ideo videns non est ipsa essentia rei in se, nec audiens est ipsum verbum.

In filio autem est ipsa essentia patris accepta per generationem, et est ipsum verbum; et ideo in ipso idem est videre et audire.

Et hoc sic concludit ioannes, quod ex quo doctrina christi altior et certior est quam mea, ideo magis audiendus est christus quam ego.



Lectio 6 - Io 3,32-36

25 Jn 3,32-36

Supra ioannes baptista commendavit christi doctrinam; hic vero agit de diversitate recipientium: unde tractat de fide adhibenda ipsi doctrinae, et circa hoc tria facit.

Primo ostendit raritatem credentium; secundo credendi debitum, ibi qui autem acceperit eius testimonium etc.; tertio fidei praemium, ibi qui credit in filium, habet vitam aeternam.

Dicit ergo: dico quod christus certam scientiam habet, et vera loquitur. Tamen licet pauci testimonium eius accipiant, non propter hoc doctrinae ipsius derogatur, quia hoc non est ex parte eius, sed ex parte eorum qui non recipiunt, scilicet discipulorum ioannis, qui nondum credebant, et Pharisaeorum, qui ipsius doctrinae detrahebant.

Et ideo dicit et testimonium eius nemo accipit.

Hoc autem quod dicit nemo, potest dupliciter exponi. Uno modo, nemo, idest pauci, et si aliqui accipiant. Et quod aliqui accipiant, ostendit subdens: qui autem accepit eius testimonium etc.. Hoc modo loquendi usus est evangelista cum dixit, supra I, 11: in propria venit, et sui eum non receperunt: quia pauci eum receperunt. Alio modo, quia accipere eius testimonium est credere in deum; sed nullus potest credere ex seipso, sed ex deo; Eph. II, 8: gratia salvatis estis. Et ideo dicit nemo accipit, scilicet ex se, nisi donetur sibi a deo.

Vel aliter. Consuetum est in Scriptura divina populo loqui de duobus. Quia quamdiu sumus in hoc mundo, mali sunt permixti bonis; et ideo Scriptura aliquando loquitur de populo, referendo intentionem suam ad malos, aliquando ad bonos. Et hic modus loquendi habetur Ier. XXVI: nam primo dicit: omnis populus et sacerdotes quaerebant occidere ieremiam: referens intentionem suam ad malos: et postea statim dicit, quod omnis populus quaerebat eum liberare, loquens de bonis. Eodem modo et ioannes baptista habens oculos suos ad sinistram, idest ad malos, dicit et testimonium eius nemo accipit: et ex alia referens ad dexteram, idest ad bonos, dicit qui autem acceperit eius testimonium etc..

Qui autem acceperit eius testimonium, ubi ostendit debitum fidei, quod est supponere se veritati divinae.

Et circa hoc quatuor facit.

Primo proponit divinam veritatem; secundo subdit divinae veritatis denuntiationem, ibi quem enim misit deus, verba dei loquitur; tertio insinuat denuntiandi facultatem, ibi non enim ad mensuram dat deus spiritum; quarto assignat facultatis rationem, ibi pater diligit filium etc..

Debitum autem fidei est ut homo veritati divinae se supponat; et ideo dicit quod si pauci testimonium eius accipiunt, tamen aliqui accipiunt; unde dicit qui autem acceperit eius testimonium; idest quicumque sit ille, signavit, idest signum quoddam in corde suo ponere debet seu posuit, quod ipse christus est deus. Et est verax, quia ipse dicebat se esse deum: quod si non esset, non esset verax, cum tamen scriptum sit, Rom. III, 4: est autem deus verax etc.. De isto signaculo dicitur Cant. VIII, 6: pone me ut signaculum super cor tuum. Et II Tim. II, 19: firmum fundamentum dei stat, habens signaculum etc..

Vel, secundum chrysostomum, signavit, idest monstravit, quia deus, scilicet pater, verax est; quia scilicet misit filium suum, quem promisit mittendum. Quod ideo dicit evangelista ut ostendat eos qui non credunt christo, veritatem patris negare.

Et ideo statim subdit divinae veritatis commendationem, dicens quem enim misit deus, verba dei loquitur; quasi dicat: hoc signavit, quod christus, cuius testimonium accipit, quem deus misit, verba dei loquitur: et ideo qui credit ei, credit patri, infra VIII, 26: ego quae audivi a patre loquor in mundo. Unde non loquebatur nisi patrem, et verba patris; quia missus erat a patre, et quia ipse est verbum patris: unde etiam se loqui patrem dicit.

Vel si hoc quod dicit, quod deus verax est, referatur ad christum, datur intelligi distinctio personarum: cum enim pater sit deus verax, et christus est verax deus; sequitur, quod verus deus misit deum verum, distinctum ab eo in persona, non in natura.

Denuntiandi autem facultas subest christo maxima, quia non ad mensuram recipit spiritum; et ideo dicit non enim ad mensuram dat deus spiritum.

Posses enim dicere, quod licet miserit eum deus, tamen non omnia a deo loquitur, sed aliqua: nam et prophetae aliquando quidem locuti sunt ex spiritu suo, aliquando vero ex spiritu dei. Sicut II Reg. VII, 3 legitur de Nathan propheta, quod ex spiritu suo loquens, consuluit David, quod aedificaret templum; quod quidem postmodum ex spiritu et nutu divino retractavit. Sed hoc ostendit baptista locum non habere in christo; quia prophetae quidem accipiunt spiritum dei mensurate, scilicet quantum ad aliquid non quantum ad omnia, et ideo non quantum ad omnia verba dei loquuntur; christus autem, qui absque mensura et quantum ad omnia spiritum recepit, ideo quantum ad omnia verba dei loquitur.

Sed quomodo spiritus sanctus datur ad mensuram, cum sit immensus, secundum Athanasium in suo symbolo: immensus pater, immensus filius, immensus spiritus sanctus? responsio. Dicendum, quod spiritus sanctus datur ad mensuram, non quantum ad essentiam suam et virtutem eius, secundum quod est infinitus; sed quantum ad dona, quae dantur mensurate. Ephes. IV, 7: unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram.

Notandum autem, quod hoc quod dicitur hic de christo, quod non ad mensuram dedit ei deus pater spiritum, potest dupliciter intelligi. Uno modo intelligitur de christo secundum quod deus; alio modo secundum quod homo. Ad hoc enim datur alicui aliquid ut habeat illud: habere autem spiritum sanctum, convenit christo et inquantum deus et inquantum homo; et sic secundum utrumque habet spiritum sanctum. Sed inquantum homo, habet spiritum sanctum ut sanctificantem; Is. Lxi, 1: spiritus domini super me, eo quod unxerit me, scilicet hominem; inquantum vero deus habet spiritum sanctum ut manifestantem tantum, secundum quod ab eo procedit. Io. XVI, 14: ille clarificabit, idest manifestabit, quia de meo accipiet.

Sic ergo utroque modo, scilicet inquantum deus et inquantum homo, christus habet spiritum sanctum non ad mensuram. Nam christo, inquantum deus, dicitur deus pater dare spiritum sanctum, non ad mensuram, quia dat ei virtutem et potestatem spirandi spiritum sanctum, qui, cum sit infinitus, in infinitum dat ei pater: quem quidem pater dat ei sicut ipse habet, ut scilicet sicut ab eo procedit, ita et filio. Et hoc dedit ei per aeternam generationem.

Similiter et christus, inquantum homo, non ad mensuram habuit spiritum; nam hominibus datur spiritus sanctus ad mensuram, quia gratia eius ad mensuram eis datur; sed christus inquantum homo non ad mensuram recepit gratiam: et ideo non ad mensuram recepit spiritum sanctum.

Sed notandum, quod in christo est triplex gratia, scilicet unionis, singularis personae, quae est habitualis, et capitis, quae est influentiae; et quamlibet istarum recepit christus non ad mensuram.

Nam gratia unionis, quae non est habitualis, sed quoddam gratuitum donum, datur christo, ut scilicet in humana natura sit verus filius dei non per participationem, sed per naturam, inquantum scilicet humana natura christi unita filio dei in persona sit: quae quidem unio gratia dicitur, quia nullis praecedentibus meritis hoc habuit. Natura autem divina infinita est: unde ex ipsa unione accepit donum infinitum. Sic ergo non ad mensuram recepit spiritum sanctum, idest donum et gratiam unionis, quae spiritui sancto attribuitur inquantum gratuita.

Gratia autem habitualis dicitur, secundum quod anima christi plena fuit gratia et sapientia, secundum quod dicitur supra I, 14: vidimus eum quasi unigenitum a patre, plenum gratiae etc.. De qua quidem gratia dubium esse potest, an recepit eam non ad mensuram.

Cum enim huiusmodi gratia sit donum creatum, confiteri oportet quod habeat essentiam finitam: quod quidem quantum ad essentiam, secundum quod quid creatum est, ipsa gratia habitualis finita fuit. Sed tamen christus dicitur eam recepisse non ad mensuram, triplici ratione.

Primo quidem ex parte recipientis. Manifestum est enim uniuscuiusque naturae capacitatem esse finitam: quia, etsi infinitum bonum recipere possit cognoscendo, et amando, et fruendo, tamen ipsum recipit fruendo finite.

Est autem cuiuslibet creaturae, secundum suam speciem et naturam, determinata capacitatis mensura; quae tamen divinae potestati non praeiudicat quin posset aliam creaturam facere maioris capacitatis; sed iam non esset eiusdem naturae secundum speciem; sicut si ternario addatur unitas, erit alia species numeri. Quando igitur alicui naturae non datur de bonitate divina, quanta est capacitas naturalis speciei suae, videtur ei secundum aliquam mensuram donatum; quando vero tota naturalis capacitas impletur, non videtur ei secundum mensuram donatum; quia etsi sit mensura ex parte recipientis, non est tamen mensura ex parte dantis, qui totum paratus est dare: sicut aliquis vas ad fluvium deferens, absque mensura invenit ibi aquam paratam, quamvis ipse cum mensura accipiat, propter vasis determinatam quantitatem. Sic igitur gratia christi habitualis, finita quidem est secundum essentiam, sed infinite, et non secundum mensuram dicitur dari, quia tantum ei datur quantum natura creata capere potest.

Secundo vero ex parte doni recepti. Nam omnis forma, seu actus secundum rationem suam consideratus, non est finitus eo modo quo, finitur per subiectum in quo recipitur; sed nihil prohibet illum secundum suam essentiam finitum esse, inquantum esse suum est in aliquo receptum. Illud enim secundum essentiam suam infinitum est, quod habet totam plenitudinem essendi: quod quidem soli deo convenit, qui est summum esse. Si autem ponatur aliqua forma spiritualis esse non in subiecto existens, puta albedo, vel color, non quidem haberet essentiam infinitam, quia essentia eius esset determinata ad genus, vel speciem; nihilominus tamen totam plenitudinem illius speciei possideret: unde secundum rationem speciei, absque termino, vel mensura esset, habens quicquid ad illam speciem pertinere potest. Si autem in aliquo subiecto recipiatur albedo, vel color, non habet semper totum quicquid pertinet ad rationem formae huius de necessitate et semper, sed solum quando sic habetur sicut perfecte haberi potest; ita scilicet quod modus habendi adaequet rei habitae potestatem. Sic igitur gratia christi habitualis, finita quidem fuit secundum essentiam; sed tamen dicitur absque termino et mensuram fuisse, quia quicquid ad rationem gratiae poterat pertinere, totum christus accepit. Alii autem non totum accipiunt; sed unus sic, et alius sic. Divisiones enim gratiarum sunt: I Cor. XII, 4.

Tertio autem ex parte causae. In causa enim quodammodo habetur effectus. Cuicumque ergo adest causa infinitae virtutis ad influendum, dicitur habere illud quod influitur, absque mensura, et aliquo modo infinite. Puta, si quis haberet fontem, qui aquam infinitam posset effluere, infinite diceretur et absque mensura aquam habere. Sic anima christi, infinitam et absque mensuram gratiam habet, ex hoc ipso quod habet verbum sibi unitum, quod est totius emanationis creaturarum infinitum et indeficiens principium.

Patet autem ex his quae dicta sunt, quod gratia ipsius christi, quae dicitur capitis, secundum quod christus est caput ecclesiae, est infinita quantum ad influentiam. Ex hoc enim quod habuit unde effunderet absque mensura spiritus dona, accepit virtutem effundendi ipsa absque mensura, ut scilicet gratia christi non solum sufficiat ad salutem hominum aliquorum, sed hominum totius mundi, secundum illud I Io. II, 2: ipse est propitiatio pro peccatis nostris, et non pro nostris tantum, sed etiam totius mundi, ac etiam plurium mundorum, si essent.

Habet etiam christus denuntiandi veritatem divinam opportunam facultatem, quia omnia sunt in potestate eius; unde dicit pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius: quod quidem potest referri ad christum secundum quod homo, et secundum quod deus; sed aliter et aliter.

Si enim referatur ad christum, secundum naturam divinam, tunc diligit non designat principium, sed signum: non enim possumus dicere quod pater omnia filio dat, quia diligit eum, propter duo. Primo, diligere est actus voluntatis; dare autem naturam filio, est generare ipsum. Si ergo pater daret voluntate naturam filio, voluntas patris esset principium generationis filii; et sic sequeretur quod pater generaret filium voluntate, et non natura: quod est haeresis Ariana.

Secundo autem, quia dilectio patris ad filium est spiritus sanctus. Si ergo dilectio patris ad filium esset ratio quare dedit omnia pater in manu filii, sequeretur quod spiritus sanctus esset principium generationis filii; quod est inconveniens. Dicendum est ergo, quod ly diligit importat signum tantum, ut dicatur, quod dilectio perfecta, qua pater diligit filium, est signum quod pater dedit omnia in manu eius, quae scilicet pater habet.

Matth. XI, 27: omnia mihi tradita sunt a patre meo. Infra XIII, 3: sciens quia omnia dedit ei pater in manus.

Si referatur autem ad christum, secundum quod homo, sic ly diligit dicit rationem principii, ut dicatur pater omnia in manu filii tradidisse, scilicet quae in caelis et quae in terris sunt, secundum illud Matth. Ult., 18: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Hebr. I, 2: quem constituit heredem universorum. Et huius traditionis ratio est, quia diligit eum; unde dicit pater diligit filium: dilectio enim patris ratio est creandi quamlibet creaturam. Sap. XI, 25: diligis omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae fecisti. De dilectione autem filii habetur lc. C. III, et Matth. III, 17: hic est filius meus dilectus, in quo complacui mihi. Et Coloss. I, V. 13: transtulit nos in regnum filii dilectionis suae, idest filii sui dilecti.

Consequenter cum dicit qui credit in filium, habet vitam aeternam, ostendit fructum fidei: et primo ponit fidei praemium; secundo infidelitatis supplicium, ibi qui autem incredulus est etc..

Sed praemium fidei est inaestimabile, quia vita aeterna; et ideo dicit qui credit in filium habet vitam aeternam. Et hoc ex praemissis ostenditur. Si pater omnia dedit filio, scilicet quae habet, et ipse habet vitam aeternam: ergo et filio dedit ut sit vita aeterna. Infra V, 26: sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio habere vitam in semetipso: quod quidem competit christo inquantum est verus et naturalis dei filius. I Io. Ult., V. 20: ut sitis in vero filio eius christo: hic est verus deus, et vita aeterna.

Qui credit in eum habet illud in quod tendit, scilicet ipsum filium in quem credit; sed ipse est vita aeterna: ergo qui credit in eum, habet vitam aeternam. Infra X, 17: oves meae vocem meam audiunt... Et ego vitam aeternam do eis.

Supplicium autem infidelitatis est intolerabile et quantum ad poenam damni, et quantum ad poenam sensus.

Quantum quidem ad poenam damni, quia privatur vita; unde dicit qui autem incredulus est filio, non videbit vitam. Non autem dicit non habebit sed non videbit: quia vita aeterna in visione verae vitae consistit. Infra XVII, 3: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum deum verum, et quem misisti iesum christum: quam quidem visionem et cognitionem increduli non habebunt; iob XX, V. 17: non videat rivulos lactis etc., idest dulcedinem vitae aeternae. Dicit autem non videbit, quia videre vitam ipsam, est proprium praemium fidei formatae.

Quantum vero ad poenam sensus, quia graviter punitur; unde dicit sed ira dei manet super eum. Ira enim in Scripturis pro afflictione qua deus malos punit, accipitur; unde cum dicit ira dei patris manet super eum, idem est ac si dicat: sentient poenam a deo patre.

Et licet pater omne iudicium dederit filio, ut dicitur infra V, 22 tamen baptista refert hoc ad patrem, intendens per hoc Iudaeos reducere ad credendum filio. Et de isto iudicio dicitur Hebr. X, 31: horrendum est incidere in manus dei viventis. Dicit autem manet super eum, quia ista poena numquam ab incredulis desistet; et quia omnes qui nascuntur in ista vita mortali, habent secum iram dei, quam accepit primus Adam. Eph. II, 3: eramus natura, idest per nativitatem, filii irae. Ab hac autem ira non liberamur nisi per fidem christi; et ideo qui non credunt in christum filium dei, manet in eis ira dei.


Thomas Aq. s Johannis 23