Thomas Aq. s Johannis 49

Lectio 2 - Io 7,11-15

49 Jn 7,11-15

Postquam egit evangelista de incitatione qua cognati domini inducebant christum ut ascenderet in Iudaeam, et posuit christi responsionem, hic consequenter agit de ascensu eius, et primo ponitur dilatio ascensus christi; secundo ordo eius; tertio ascensionis modus.

Dilatio quidem ponitur cum dicit haec cum dixisset, scilicet quae respondit, mansit ipse in Galilaea, non ascendens cum cognatis ad diem festum, ut verificaretur verbum suum, quod dixerat: ego non ascendam ad diem festum istum. Num. C. XXIII, 19: non est deus ut homo, ut mentiatur, neque ut filius hominis, ut mutetur.

Ordo vero eius ponitur cum dicit ut autem ascenderunt fratres eius, idest cognati, tunc et ipse ascendit etc..

Sed hoc videtur contra illud quod supra dixit: ego autem non ascendam; cum apostolus dicat II Cor. I, 19: christus iesus qui in vobis praedicatus est per nos... Non fuit in illo est et non, sed est in illo fuit.

Respondeo dicendum primo, quod festum Scenopegiae septem diebus agebatur, ut dictum Est. Dominus autem dixit supra: ego autem non ascendam ad diem festum hunc, idest ad principium festi. Hoc autem quod hic dicitur ad diem festum, intelligendum est quantum ad intermedios dies, unde et sequitur: iam autem die festo mediante. Et sic patet quod factum christi non contrariatur eius dicto. Secundo vero, ut Augustinus dicit, isti volebant quod christus ascenderet in Iudaeam, ut quaesiturus gloriam temporalem, et sic dixit eis: non ascendam ad diem festum hunc, hoc modo sicut vos vultis. Sed ipse ascendit ad diem festum, quasi docturus turbas et instructurus de gloria sempiterna.

Tertio, secundum chrysostomum, quia supra dixit non ascendam ad diem festum hunc, passurus et moriturus, ut ipsi volebant; et tamen ipse ascendit ad diem festum non ut pateretur, sed ut alios erudiret.

Modus ascensus ostenditur non in manifesto, sed quasi in occulto.

Et huius ratio triplex Est. Una, secundum chrysostomum, ne magis suam divinitatem denudans, incarnatio eius minus certa esset, ut dictum est supra, et ut auferat verecundiam latendi iustis hominibus, quando non possunt persecutores suos publice detinere; et ideo dicit quasi in occulto, ut ostendat hoc esse dispensatione factum. Is. XLV, 15: vere tu es deus absconditus.

Alia, secundum Augustinum, ut scilicet daretur intelligi quod christus occultus est in figuris veteris testamenti. Is. VIII, 17: expectavi dominum, qui abscondit faciem, idest manifestam notitiam, suam a domo Iacob: unde et usque in hodiernum diem velamen habent positum super cor eorum, ut dicitur II Cor. III, 15. Ideo omnia quae dicta sunt antiquo populo illi, umbrae fuerunt futurorum bonorum, ut dicitur Hebr. X, 1. Ut ergo ostendat quod etiam ipsum festum esset figura, ideo ascendit in occulto. Scenopegia, ut dictum est, erat festum tabernaculorum.

Ille ergo hoc festum celebrat qui se in mundo isto intelligit peregrinum.

Alia ratio est, ut doceat nos bona quae facimus occultare debere, non quaerentes favorem hominum, nec pompas stipantium turbarum desiderantes, secundum illud matth. C. VI, 1: attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis.

Consequenter cum dicit Iudaei ergo quaerebant eum in die festo ponit occasionem manifestandi originem doctrinae spiritualis, et ponit duas occasiones unam causatam ex dissensione turbarum, aliam ex admiratione earum, ibi iam autem die festo mediante, ascendit iesus in templum etc..

Dissensio turbarum erat circa opinionem de christo; unde circa hoc tria facit.

Primo proponit id in quo omnes conveniebant; secundo illud in quo differebant, ibi et murmur multus erat in turba de eo; tertio quorum opinio inter eos praevalebat, ibi nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.

Conveniebant autem omnes in hoc quod quaerebant eum in die festo, et dicebant: ubi est ille? patet quod ex multo odio et inimicitia neque eum nominare volebant.

Gen. XXXVII, 4: oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.

Differebant autem, quia quidam quaerebant desiderio addiscendi, secundum illud Ps. Lxviii, 33: quaerite eum, et vivet anima vestra; alii quaerebant eum desiderio malignandi, secundum illud Ps. XXXIX, 14: quaerunt animam meam ut auferant eam. Et ideo murmur erat multus in turba, de contentione quae erat de eo in turba. Et licet murmur sit generis neutri, tamen Hieronymus ponit in masculino, quia hoc habebat antiqua grammatica, vel ut ostendat divinam Scripturam non subiacere regulis Prisciani. Et erat dissensio, quia quidam, de turba, illi scilicet qui habebant rectum cor, dicebant, de christo, quia bonus Est. Ps. Lxxii, 1: quam bonus Israel deus his qui recto sunt corde. Thren. C. III, 25: bonus est dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum. Alii, scilicet qui erant male dispositi, dicebant, non, scilicet non est bonus. Datur autem per hoc intelligi, quod multitudo opinabatur eum bonum; sed principes sacerdotum opinabantur eum malum, et ideo dicunt sed seducit turbas. Lc. XXIII, 2: hunc invenimus subvertentem gentem nostram; Matth. XXVII, 63: recordati sumus quod seductor ille dixit etc..

Sciendum est autem, quod seducere est seorsum ducere: potest autem homo duci seorsum vel a veritate, vel a falsitate; et utroque modo potest dici aliquis seductor.

Vel inquantum seorsum ducit a veritate; et hoc modo non competit christo, quia ipse est veritas etc., infra XIV, 6. Vel a falsitate; et hoc modo christus seductor dicitur; Ier. XX, 7: seduxisti me, domine, et seductus sum: fortior me fuisti, et invaluisti.

Et utinam sic omnes seductores vocemur et simus, ut dicit Augustinus. Magis autem seductor dicitur qui a veritate seducit et decipit: quia ille dicitur seorsum duci, qui trahitur a via communi. Veritas autem communis via est; haeresis vero et via malorum, diverticula quaedam sunt.

Praevalet autem opinio malorum, scilicet principum sacerdotum, unde sequitur nemo tamen palam loquebatur. Et hoc, quia turbae comprimebantur propter metum principum sacerdotum; quia, ut dicitur infra IX, V. 22, si quis confiteretur ipsum esse christum, extra synagogam fiebat.

Ex quo patet eorum qui principabantur malitia, qua christo insidiabantur, et eorum qui subiiciebantur, scilicet plebis, quia non habebant libertatem dicendi quod sentiunt.

Consequenter cum dicit iam autem die festo mediante, ascendit iesus in templum, ponitur secunda occasio manifestandi doctrinam, quae sumitur ex admiratione turbarum: et primo ponitur admirationis materia; secundo ipsa admiratio; et tertio admirationis ratio.

Materia quidem admirationis est doctrina christi; unde et circa hanc ponitur et tempus et locus.

Tempus, cum dicit iam autem die festo mediante; idest cum illius festi tot dies remansissent quot effluxerant, unde cum septem diebus ageretur festum, dicitur hoc fuisse quarto die. Et quidem in hoc quod se occultavit, humanitatis christi est indicium, et nostrae virtutis documentum, ut dictum est; hoc autem quod se propalavit, nec eum tenere potuerunt, divinitatis est ostensivum. Ideo autem in medio festivitatis tempore ascendit, quia in principio festi omnes magis attenti sunt his quae festi sunt. Boni quidem ad cultum dei, alii vero ad vanitates et lucra.

Sed circa medium temporis, his quae festi sunt expeditis, magis parati sunt ad doctrinam.

Ut ergo eos attentiores et paratiores ad doctrinam inveniret, non in primis diebus ascendit. Similiter etiam quia hoc congruit ordini doctrinae christi: quia non in fine mundi, nec in principio, sed in medio tempore venit instruere homines de regno dei, secundum illud Habac. III, 2: in medio annorum notum facies.

Locus autem doctrinae ostenditur cum dicit in templum, ubi docebat propter duo; scilicet ut ostenderet se docere veritatem quam calumniari non poterant, et quae erat omnibus necessaria: infra XVIII, 20: ego in occulto locutus sum nihil; secundo vero quia templum, cum sit locus sacer, conveniens est doctrinae christi sanctissimae. Is. II, 3: venite, ascendamus ad montem domini, et ad domum dei Iacob; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis eius.

Quid autem doceret christus, praetermittit evangelista; quia, ut dictum est, non omnia facta et verba domini exprimunt evangelistae, sed ea quae commotionem et contradictionem in populo faciebant. Et ideo hic mentionem facit de commotione populi ex ipsa doctrina: quia scilicet qui ante dixerant seducit turbas, postea ex ipsa doctrina admiratione moventur.

Et ideo consequenter cum dicit et mirabantur Iudaei, ponitur ipsorum admiratio.

Nec mirum, quia hoc dicitur in ps. Cxviii, 129: mirabilia testimonia tua. Verba enim christi verba sunt sapientiae divinae.

Ratio autem admirationis subditur cum dicit quomodo hic litteras scit cum non didicerit? sciebant enim iesum filium esse pauperis mulieris; et putabatur filius fabri, qui de labore suo vivens, non insisteret studio litterarum, sed potius operi manuali; secundum illud ps. Lxxxvii, 16: pauper sum ego, et in laboribus a iuventute mea. Et ideo cum audiunt eum docere et disputare, mirantur dicentes quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? simile habetur Matth. XIII, 54: unde huic sapientia et virtutes? nonne hic est filius fabri? posito loco et occasionibus manifestandi doctrinae spiritualis originem, hic consequenter ipsius doctrinae originem manifestat, et primo ostendit originem spiritualis doctrinae esse a deo; secundo invitat ad susceptionem eius, ibi in novissimo magnae festivitatis die stabat iesus et clamabat.

Circa primum duo facit.

Primo ostendit originem doctrinae; secundo originem docentis, ibi dicebant ergo quidam ex ierosolymis etc..

Circa primum duo facit.

Primo ostendit originem doctrinae; secundo excludit obiectionem, ibi nonne Moyses dedit vobis legem? circa primum duo facit.

Primo ostendit originem doctrinae; secundo probat, ibi si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina.

Dicit ergo respondit eis iesus et dixit, quasi dicat: vos admiramini unde habeam scientiam; sed ego dico, quod mea doctrina non est mea.

Si dixisset doctrina quam ego dico, non est mea nulla esset quaestio; sed quod dicit mea non est mea, videtur contradictionem implicare.

Sed hoc solvitur, quia hoc dici potest multipliciter.

Unde sua doctrina aliquo modo potest dici sua, et aliquo modo non sua. Si enim intelligatur de christo filio dei, sic cum doctrina uniuscuiusque nihil aliud sit quam verbum eius, filius autem dei sit verbum eius: sequitur ergo quod doctrina patris sit ipse filius. Idem autem verbum est sui ipsius per identitatem substantiae. Quid enim tuum est nisi tu ipse? est autem non suum per originem. Quid enim non tuum quam tu, si alicuius es, quod es? ut Augustinus dicit. Hoc ergo breviter videtur dixisse mea doctrina non est mea; ac si diceret: ego non sum a meipso.

In quo haeresis sabelliana confunditur, qui dicere ausi sunt ipsum esse filium qui est pater.

Vel mea doctrina, quam ego pronuntio verbo creato, non est mea, sed eius qui misit me, patris; idest, non est mihi a me ipso, sed a patre, quia etiam cognitionem filius per aeternam generationem habet a patre; Matth. II, 27: omnia tradita sunt mihi a patre meo.

Si vero intelligatur de christo filio hominis, tunc dicit mea doctrina, quam ego habeo secundum animam creatam, et profero corporis ore, non est mea, idest, non est mihi a meipso, sed a deo: quia omne verum, a quocumque dicatur, a spiritu sancto est.

Sic ergo, secundum Augustinum I de Trin., secundum aliquid suam dixit doctrinam, et secundum aliquid non suam: secundum formam dei suam, secundum formam servi non suam. Ex quo habemus exemplum, quod omnem cognitionem nostram cum gratiarum actione recognoscamus a deo; I Cor. IV, 7: quid habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? consequenter cum dicit si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina etc., probat suam doctrinam esse a deo: et hoc dupliciter.

Primo ex iudicio recte sentientium; secundo ex sua intentione, ibi qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit.

Circa primum sciendum est, quod iudicio illius standum est, utrum aliquis bene operetur in aliqua arte, qui est expertus in arte illa: sicut an aliquis bene loquitur Gallice, standum est iudicio eius qui est peritus in lingua Gallica. Secundum hoc ergo dicit dominus: illius iudicio standum est, an doctrina mea sit a deo, qui est expertus in rebus divinis, talis enim recte potest de his iudicare; I Cor. II, 14: animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus dei, spiritualis autem iudicat omnia. Et ideo dicit: quia vos alienati estis a deo, ideo non cognoscitis de doctrina utrum ex deo sit. Sed si quis voluerit voluntatem eius, idest dei, facere, iste potest cognoscere utrum doctrina haec sit a deo, an ego a meipso loquar. Ille quidem a seipso loquitur qui falsum dicit; quia, sicut dicitur infra VIII, 44, cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur.

Vel aliter, secundum chrysostomum. Voluntas enim dei est pax, caritas et humilitas nostra; unde Matth. V, 9, dicitur: beati pacifici, quoniam filii dei vocabuntur. Studium autem contentionis frequenter pervertit mentem hominis, intantum ut verum aestimet falsum. Unde deposito contentionis spiritu, rectius habetur certitudo veritatis; Iob. VI, 29: respondete, obsecro, absque contentione, et loquentes id quod iustum est, iudicate. Et ideo dicit dominus: si quis vult recte de doctrina mea iudicare, faciat voluntatem eius; idest, deponat iram, invidiam et odium quod sine causa in me habet. Et nihil est quod prohibeat eum cognoscere, utrum ex deo sit an ego a meipso loquar, idest quod dei verba sunt quae loquor.

Vel aliter, secundum Augustinum. Voluntas dei est ut faciamus opera eius, sicut voluntas patrisfamilias est ut operarii faciant opus eius. Opus autem dei est ut credamus in eum quem ipse misit; supra VI, 29: hoc est opus dei ut credatis in eum quem ille misit.

Ideo dicit si quis voluerit facere voluntatem eius, scilicet dei, idest credere in me, iste cognoscet an doctrina mea sit ex deo. Is. C. VII, 9, secundum aliam litteram: nisi credideritis, non intelligetis.

Consequenter cum dicit qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit, probat idem ex sua intentione. Et ponit duplicem intentionem per quam intelligitur duplex origo doctrinae.

Dictum est autem aliquos loqui a se, aliquos vero loqui non a se. Loquitur autem non a se quicumque studet loqui veritatem.

Omnis veritatis cognitio ab alio est: vel per modum quidem disciplinae, ut a magistro; vel per modum revelationis, ut a deo; vel per inventionem, ut ab ipsis rebus, quia, ut dicitur Rom. I, 20: invisibilia dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur.

Sic ergo quocumque istorum modorum cognitio aliqua habeatur, non est homini a se.

A se autem loquitur qui ea quae dicit nec a rebus nec ex doctrina humana accepit, sed de corde suo; Ier. XXIII, 16: visionem cordis sui loquuntur; Ez. XIII, 3: vae prophetis insipientibus qui vaticinantur de corde suo. Sic ergo confingere aliquid a se ipso, est propter humanam gloriam: quia, sicut chrysostomus dicit, qui aliquam propriam vult instruere doctrinam, propter nihil aliud hoc vult quam ut gloriam acquirat. Et hoc est quod dominus dicit, probans doctrinam suam a deo esse. Qui a semetipso loquitur, de certa cognitione veritatis quae est ab alio, iste quaerit gloriam propriam propter quam et propter superbiam, haereses et falsae opiniones introducuntur. Et hoc competit Antichristo; II Thess. II, 4: qui adversatur, et extollitur supra omne quod dicitur deus aut quod colitur. Sed qui quaerit gloriam eius qui misit illum, sicut ego quaero, (infra VIII, V. 50: ego gloriam meam non quaero) hic verax est, et iniustitia in illo non est.

Verax sum, quia doctrina mea continet veritatem; iniustitia in me non est, quia alterius gloriam non usurpo. Et, ut dicit Augustinus, magnum nobis praebuit humilitatis exemplum, dum habitu inventus ut homo, quaerit gloriam patris, non suam: quod tu homo facere debes. Quando aliquid boni facis, gloriam tuam quaeris; quando aliquid mali facis, deo calumniam meditaris. Patet autem quod gloriam suam non quaerebat; quia si non fuisset adversarius principibus sacerdotum, non fuissent eum persecuti.

Sic ergo christus, et quicumque gloriam dei quaerit, habet quidem in intellectu cognitionem, Matth. XX, 16: magister, scimus quia verax es, et ideo dicit hic verax est: in effectu autem rectam intentionem, unde dicit et iniustitia in illo non Est. Iniustitia enim est quod homo usurpet sibi alienum; gloria autem est propria solius dei: qui ergo sibi quaerit gloriam, iniustus est.

Consequenter cum dicit nonne Moyses dedit vobis legem? excludit obiectionem.

Posset enim aliquis dicere christo, quod ideo doctrina sua non esset a deo, quia sabbatum solvit, secundum illud infra IX, 16: non est hic homo a deo, qui sabbatum non custodit. Et hoc intendit excludere; unde circa hoc tria facit.

Primo excusat se, arguendo ex parte accusantium; secundo ostenditur eorum iniqua responsio, ibi respondit turba etc.; tertio excusat se per rationem, ibi respondit iesus, et dixit eis: unum opus feci, et omnes miramini.

Dicit ergo: dato, ut vos dicitis, quod doctrina mea non sit a deo, quia legem non servo, sabbatum solvens; tamen vos non habetis causam accusandi, cum sitis in simili delicto. Unde dicit nonne Moyses dedit vobis, idest populo vestro, legem? et tamen nemo ex vobis facit, idest servat, legem; Act. VII, 53: accepistis legem in dispositione Angelorum, et non custoditis. Unde et Petrus, Act. XV, 10: hoc est onus quod neque nos, neque patres nostri portare potuerunt. Si ergo non servatis legem, quare propter transgressionem eius vultis me interficere? non enim propter hoc facitis, sed propter odium: alioquin si propter zelum legis faceretis, ipsi vos servaretis eam; Sap. II, 12: circumveniamus iustum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis; et sequitur: morte turpissima condemnemus eum.

Vel dicendum, quod non servatis legem quam Moyses dedit vobis: et hoc patet in eo quod me vultis interficere, quod est contra legem; Ex. XX, 13: non occides. Vel aliter, secundum Augustinum: non facitis legem, quia in lege ipse contineor; supra V, 46: si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. Sed vos vultis me interficere.

Consequenter ponitur iniqua responsio turbae, cum dicit respondit turba, et dixit: Daemonium habes. Vero autem turba respondet non pertinentia ad ordinem, sed ad perturbationem, ut dicit Augustinus: eum enim dicunt Daemonium habere qui Daemones expellit, Matth. XII, 24.

Et ideo consequenter cum dicit unum opus feci, et omnes miramini, dominus in sua veritate tranquillus, confutat eos, excusans se per rationem, et primo commemorat eis factum propter quod turbantur; secundo ostendit eos non debere turbari, ibi propterea Moyses dedit vobis circumcisionem; tertio inducit eos ad iustum iudicium, ibi nolite iudicare secundum faciem etc..

Respondit ergo iesus, et dixit eis: unum opus feci, et omnes miramini.

Non reddit convicio convicium, nec repulit, quia cum malediceretur, non maledicebat: sed eis opus commemorat de curatione paralytici, de quo omnes admirabantur, non admiratione devotionis, secundum illud Is. LX, 5: videbis, et afflues, et mirabitur, et dilatabitur cor tuum, sed admiratione turbationis, secundum illud Sap. V, V. 2: videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis.

Si ergo propter unum opus miramini, idest cum turbatione turbamini, quid faceretis si omnia opera mea videretis? nam, ut dicit Augustinus, ipsius opera erant quae in mundo videbant: omnes etiam infirmi per eum sanantur; Ps. Cvi, 20: misit verbum suum, et sanavit eos; Sap. XVI, 12: nec herba nec malagma sanavit eos; sed tuus, domine, sermo, qui sanat omnia. Ideo ergo turbamini, quia unum tantum opus videtis, et non omnia.

Consequenter cum dicit propterea Moyses dedit vobis circumcisionem, convincit eos de iniusta turbatione, et primo ponit mandatum eis datum a Moyse; secundo opus eorum; et tertio arguit ex utroque.

Mandatum autem Moysi est de circumcisione; et ideo dicit propterea, idest ad significandum mea opera, Moyses dedit vobis circumcisionem. Nam circumcisio in signum data est, ut habetur Gen. XVII, 2: erit vobis in signum foederis inter me et vos: significabat enim christum; et ideo semper data est in membro generationis, quia ex Abraham secundum carnem descensurus erat christus, qui spiritualem circumcisionem, idest mentis et corporis, facit. Vel ideo in ipso membro fiebat, quia data est contra peccatum originale.

Quod autem Moyses dederit circumcisionem, expresse non habetur, nisi Ex. XVII, 44: omnis servus emptitius circumcidetur. Et licet Moyses dederit circumcisionem, non tamen quasi eam instituens: quia non ipse primus accepit circumcisionis mandatum, sed Abraham, ut habetur Gen. XVII, 10.

Factum autem Iudaeorum est quia in sabbato circumcidebant; et hoc est quod dicit et sabbato circumciditis etc.. Et hoc ideo, quia Abrahae mandatum est, ut octavo die circumcideretur puer; Gen. XXI, 4: circumcidit eum die octavo, sicut praeceperat ei deus. A Moyse autem praeceptum erat eis quod nihil operis facerent in die sabbati.

Contingebat autem aliquando quod octavus dies necessitatis veniret in die sabbati; et sic circumcidentes puerum ipso die, mandatum Moysi solvebant, propter mandatum patrum.

Et ideo ex his arguit dominus cum dicit si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi; mihi indignamini, quia totum hominem sanum feci in sabbato? ubi notandum est, quod hoc argumentum efficaciam habet ex his tribus considerationibus, quarum duae sunt expressae, sed tertia subintelligitur. Videmus enim primo, quod quamvis mandatum Abrahae prius fuerit, tamen mandatum Moysi de observatione sabbati non praeiudicabat priori, scilicet mandato de circumcisione; Gal. III, 17: dico autem, testamentum confirmatum a deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit. Et ideo ex hoc arguit: quia licet in humanis legibus posteriora praeiudicent prioribus, tamen in divinis priora sunt maioris auctoritatis. Et ideo praecepto facto Abrahae de circumcisione non praeiudicat praeceptum Moysi de observatione sabbati.

Multo ergo minus praeiudicat mihi, qui facio quod dispositum est a deo ante mundi constitutionem de salute hominum in sabbato figurata.

Alia consideratio est, quia Iudaei mandatum habebant ut non operarentur in sabbato; et tamen Iudaei operabantur quae ad salutem particularem erant. Dicit ergo: si vos, quibus mandatum est ut nihil operemini in sabbato, circumcisionem accipitis ipso die, quae est quaedam particularis salus (unde et in membro particulari fiebat), et hoc facitis, ut non solvatur lex Moysi (ex quo patet, ea quae ad salutem pertinent in sabbato praetermittenda non esse): ergo multo magis debet homo facere ipso die ea quae sunt ad universalem salutem. Non ergo debetis mihi indignari, quia totum hominem sanum feci in sabbato.

Tertia consideratio est, quia utrumque mandatum fuit figura: nam omnia in figura contingebant illis, I Cor. X, 11. Si ergo figura, scilicet mandatum de observatione sabbati, non praeiudicat figurae, scilicet mandato circumcisionis, multo minus praeiudicat veritati. Nam circumcisio ipsum dominum figurabat, ut dicit Augustinus. Ideo autem dicit totum hominem, quia, cum dei perfecta sint opera, curatus est ut sanus esset in corpore, et credidit ut sanus esset in anima.

Consequenter cum dicit nolite iudicare secundum faciem etc., reducit eos ad iustum examen sui: ut scilicet non secundum faciem iudicent, sed iustum iudicium.

Dicitur autem quis iudicare secundum faciem dupliciter. Nam iudex iudicat secundum allegata; I Reg. XV, 7: homines vident ea quae apparent. Sed in hoc potest esse deceptio; et ideo dicit nolite iudicare secundum faciem, idest secundum illud quod statim apparet, sed diligenter inquirite; iob XXIX, 16: causam quam nesciebam diligenter investigabam; Is. XI, 3: non secundum visionem oculorum iudicabit.

Vel aliter nolite iudicare secundum faciem, idest nolite accipere personam in iudicio: hoc enim est prohibitum omnibus iudicantibus; Ex. XXIII, 6: non accipiens personam pauperis in iudicio; Mal. II, 9: faciem accipitis in iudicio. Accipere autem personam in iudicio est praetermittere iustum iudicium propter amorem, seu reverentiam, seu timorem, seu conditionem personae, quae non faciunt ad causam. Dicit ergo nolite iudicare, quasi dicat: non quia Moyses apud vos habet maiorem gloriam quam ego, ex personarum dignitate feratis sententiam, sed a rerum natura: quia ea quae ego facio, maiora sunt quam ea quae fecit Moyses.

Sed notandum, secundum Augustinum, quod ille non iudicat partialiter, qui aequaliter diligit.

Non enim cum homines diverso modo pro suis gradibus honoramus, timendum est ne personam accipiamus.



Lectio 3 - Io 7,16-24

50 Jn 7,16-24

Postquam egit de origine doctrinae, consequenter agit de origine docentis, et primo christus ostendit suum principium a quo procedit; secundo suum finem ad quem vadit, ibi adhuc modicum tempus vobiscum sum.

Circa primum tria facit.

Primo proponitur dubitatio turbarum de origine; secundo ponitur doctrina ipsius originis, ibi clamabat ergo iesus in templo; tertio ponitur effectus doctrinae, ibi quaerebant ergo eum apprehendere.

Circa primum tria facit.

Primo ponitur admiratio turbae; secundum eorum suspicio, ibi numquid vere cognoverunt principes quia hic est christus? tertio inducitur eorum obiectio contra ea quae suspicabantur, ibi sed scimus, etc..

Admiratio autem turbarum consurgit ex duobus.

Primo ex iniquo proposito principum: secundo ex publica doctrina christi, ibi ecce palam loquitur.

Dictum est autem supra, quod christus ut ostenderet infirmitatem humanae naturae, latenter ascendit ad diem festum; sed ut ostenderet suae divinitatis personam, publice docet in templo, et a persequentibus teneri non potest. Et sic, ut ait Augustinus, apparet potestas quae putabatur timiditas. Et ideo dicebant quidam ex ierosolymis, quasi admirantes, nam ipsi sciebant qua saevitia quaerebatur a principibus, utpote eius familiares, et ierosolymis existentes. Unde chrysostomus dicit: omnibus miserabiliores erant, qui divinitatis signum videntes maximum, omnia iudicio corruptorum principum permittentes, christum minus reverebantur, secundum illud Eccli. X, 2: qualis rector civitatis, tales et inhabitantes in ea. Sed tamen mirabantur qua potentia non tenebatur; unde et dicebant nonne hic est quem Iudaei quaerunt, idest principes, secundum illud supra V, 16, propterea persequebantur eum Iudaei, idest principes, quia haec faciebat in sabbato; Dan. C. XIII, 5: egressa est iniquitas a senioribus populi, qui videbantur regere populum.

Apparet autem per hoc veritas sermonum christi, et falsitas principum. Supra enim cum dominus diceret eis quid me quaeritis interficere? negaverunt, dicentes: Daemonium habes: quis te quaerit interficere? sed ecce quod principes negabant, isti confitentur cum dicunt quem Iudaei quaerunt interficere.

Sic ergo admirantur ex iniquo proposito principum.

Similiter etiam ex publica doctrina christi: unde dicunt ecce palam loquitur, docens, scilicet christus, quod est indicium securae veritatis; infra XVIII, 20: ego palam locutus sum; et tamen nihil ei dicunt, quasi repressi virtute divina. Haec est enim propria dei virtus quod malorum corda ab impetu suae malitiae reprimit; Prov. XVI, 7: cum placuerint domino viae hominis, inimicos eius quoque convertet ad pacem. Et alibi; cor regum in manu dei: quocumque voluerit inclinabit illud.

Suspicio eorum ponitur cum dicit numquid vere cognoverunt principes quia hic est christus? quasi dicant: ante quaerebant eum interficere, modo invenerunt, et tamen nihil ei dicunt; non tamen mutati a propria sententia, quia, ut dicitur I Cor. II, 8: si enim cognovissent, numquam dominum gloriae crucifixissent: sed repressi a virtute divina.

Obiectio autem eorum contra suspicionem subditur sed hunc scimus unde sit, quasi hoc modo arguentes: christus debet habere occultam originem; sed iste habet originem manifestam: ergo non est christus. In quo apparet eorum amentia, quia supposito quod quidam etiam principes crederent christo, non tamen eorum sententiam sequuntur, sed aliam corruptam proferunt; Ez. V, 5: ista est ierusalem, in medio gentium posui eam.

Sciebant enim christum esse ex maria secundum originem, sed tamen eius modum ignorabant; Mt. XIII, 55: nonne pater eius est ioseph, et mater eius dicitur maria? sed cum dicatur Mich. V, 2: ex te exiet dux, qui regat populum meum Israel: quare dicunt christus cum venerit, nemo scit unde sit? respondeo. Dicendum quod hoc habent ex verbo Is. LIII, 8: generationem eius quis enarrabit? sic ergo et ex prophetis habent ut sciant unde sit, secundum humanam originem; et ex eis habent quod nesciant, secundum divinam generationem.

Consequenter cum dicit clamabat ergo iesus in templo, manifestat suam originem, et primo ostendit secundum quid sua origo sit nota, et secundum quid sit ignota; secundo docet quomodo ad eius notitiam possumus pervenire, ibi ego scio eum etc..

Circa primum duo facit.

Primo ostendit quid de origine eius sciebant; secundo quid circa ipsum ignorabant, ibi et a meipso non veni.

Noverant autem de iesu originem suam: et ideo dicit clamabat iesus. Clamor autem ex magnitudine affectus procedit.

Et ideo quandoque importat turbulentiam animi interius concitati: et hoc modo non competit christo, de quo scriptum est Is. XLII, 2: non clamabit, nec accipiet personam, nec audietur vox eius foris; Eccle. IX, 17: verba sapientium audiuntur in silentio. Quandoque importat magnitudinem devotionis, secundum illud Ps. Cxix, 1: ad dominum, cum tribularer, clamavi. Quandoque vero cum hoc magnitudinem dicendorum, secundum illud Is. VI, V. 3: seraphim clamabant alter ad alterum, et dicebant: sanctus, sanctus, sanctus dominus deus exercituum; Prov. VIII, 1: numquid non sapientia foris clamitat, et prudentia dat vocem suam? et sic praedicatores clamare monentur Is. LVIII, 1: clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam. Et sic clamabat hic dominus, docens in templo, et dicens, hoc scilicet me scitis, secundum faciem noscitis, et unde sim scitis, scilicet corporaliter; Bar. III, V. 38: post haec in terris visus Est. Sciebant enim, quod ex maria natus erat in bethlehem, et nutritus in Nazareth; sed nesciebant virginis partum, et quod per spiritum sanctum conceptus esset, ut dicit Augustinus. Excepto virginis partu, totum noverant in iesu, quod ad hominem pertinet.

Nesciebant autem de ipso originem occultam: unde dicit et a me ipso non veni, et primo insinuat suam originem; secundo ostendit eam eis esse occultam.

Origo autem sua est a patre ab aeterno: unde dicit a me ipso non veni, quasi dicat: ante fui secundum divinitatem, quam in mundo venirem per humanitatem; infra VIII, 58: antequam Abraham fieret, ego sum. Alias non conveniret ei venire, nisi ante fuisset; et tamen hoc ipsum quod veni, non veni a me ipso: quia filius non est a se, sed a patre; infra XVI, 28: exivi a patre, et veni in mundum.

Praenuntiata autem fuit eius origo a patre, qui eum promisit mittere; Ex. IV, 13: obsecro, domine, mitte quem missurus es; is. C. XIX, 20: mittam eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos. Et ideo dicit sed est verus qui misit me, quasi dicat: non aliunde veni, sed ab eo qui promisit, et promissum adimplevit, quia verus est; Rom. III, V. 4: est autem deus verax, et ideo docet me veritatem loqui, quia a vero missus sum.

Est autem eis occulta, quia nesciunt eum qui misit me; unde dicit quem vos nescitis.

Sed cum omnis homo, licet in carne natus, sit a deo, videtur quod possit dicere: ego sum a deo, et per consequens: me scitis unde sim.

Responsio. Dicendum, secundum Hilarium, quod filius aliter est a deo quam alii homines, quia sic est a deo quod etiam est deus: unde deus est principium eius consubstantiale.

Alii vero sic sunt a deo quod tamen non sunt ex illo. Sic ergo filius unde sit ignoratur, quia natura ex qua est, nescitur; sed homines unde sint non ignoratur, quia unde sit ignorari non potest quidquid subsistit ex aliquo.

Consequenter cum dicit ego scio eum, docet quomodo perveniri possit ad notitiam eius a quo Est. Ab illo enim oportet nos addiscere aliquid qui scit illud; solus autem filius novit patrem, et ideo dicit: si vultis notitiam eius qui misit me habere, oportet quod habeatis a me, quia ego solus scio eum. Et ideo primo ostendit suam scientiam; secundo scientiae suae perfectionem; tertio scientiae suae rationem.

Suam scientiam ostendit cum dicit ego scio eum etc.. Verum est autem, quod omnes homines vident eum, ut dicitur iob c. XXXVI, 25, sed tamen diversimode, quia homines in vita ista vident eum per creaturas; Rom. I, 20: invisibilia dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Ideo dicitur I Cor. XIII, 12: videmus nunc per speculum in aenigmate. Angeli vero et beati in patria, vident eum immediate per essentiam; Matth. XVIII, 10: Angeli eorum in caelis semper vident faciem patris mei qui in caelis est; I Io. III, 2: videbimus eum sicuti Est. Sed filius dei videt eum excellentius omnibus, scilicet visione comprehensionis; supra I, 18: deum nemo vidit unquam, scilicet comprehendendo; unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit; Matth. XI, 27: neque patrem quis novit nisi filius. Et de hac visione loquitur hic, dicens ego scio eum, scilicet notitia comprehensionis.

Perfectionem vero scientiae suae ostendit dicens si dixero quia nescio eum, ero similis vobis, mendax. Quod quidem introducit propter duo: nam creaturae intellectuales sciunt eum, sed longe, et imperfecte, quia unusquisque intuetur eum procul, ut dicitur iob XXXVI, 25. Veritas enim divina excedit omnem cognitionem; I Io. III, 20: deus maior est corde nostro. Quicumque ergo deum cognoscit, potest absque mendacio dicere nescio eum: quia non cognoscit eum quantum cognoscibilis Est. Filius autem deum patrem perfectissime cognoscit, sicut perfectissime ipse se novit: unde non potest dicere nescio eum.

Item quia cognitio dei, et maxime quae est per gratiam, potest perdi; secundum illud ps. Cv, 21: obliti sunt deum qui redemit eos, unde possunt dicere nescio eum, quamdiu sunt in vita ista: quia nemo scit utrum odio vel amore dignus sit. Filius autem inamissibilem notitiam habet de patre, unde non potest dicere nescio eum.

In hoc autem quod dicit ero similis vobis, mendax, debet accipi similitudo per contrarium.

Non enim essent mendaces, si dicerent se nescire deum; sed potius si dicerent se deum cognoscere, cum eum ignorent. Si autem christus diceret se eum non nosse, cum noscat, esset mendax. Est ergo sensus verbi si dixero quia nescio eum, cum sciam eum, ero similis vobis, mendax, qui dicitis vos cognoscere eum, cum tamen ipsum ignoretis.

Sed numquid non poterat christus dicere nescio eum? videtur quod sic, quia poterat movere labia, et proferre verba huiusmodi: ergo potest esse mendax.

Sed dicendum, quod christus huiusmodi verba protulit, et tamen non fuit mendax: quod intelligendum est sic: si dixero: nescio eum, cum assertione, ita scilicet quod corde credam quod profero ore. Asserere autem falsum pro vero, ex duplici defectu contingit. Scilicet ex defectu cognitionis in intellectu; et hic defectus non poterat esse in christo, cum sit dei sapientia, ut dicitur I Cor. I, 30. Item ex defectu rectae voluntatis in affectu; qui similiter in christo esse non poterat, cum sit dei virtus, ut ibidem dicitur. Unde non poterat dicere asserendo nescio eum. Nec tamen conditionalis est falsa, quamvis antecedens sit impossibile, et consequens.

Ratio autem singularis et perfectae scientiae christi ponitur, cum dicit sed ego scio eum, quia ab ipso sum, et ipse me misit. Omnis enim cognitio est per aliquam similitudinem, cum nihil cognoscatur nisi prout similitudo cogniti est in cognoscente; omne autem quod procedit ab aliquo, habet eius similitudinem a quo procedit, unde omnes vere cognoscentes, secundum diversum gradum processionis eorum a deo, habent diversimode eius cognitionem. Anima autem rationalis, dei cognitionem habet, secundum quod similitudinem eius participat imperfectiori quodam modo ab aliis creaturis intellectualibus. Angelus, quia expressiorem dei similitudinem habet, cum sit signaculum similitudinis, manifestius deum cognoscit. Filius autem perfectissimam patris similitudinem habet, cum sit eiusdem essentiae et virtutis cum ipso; et ideo perfectissime cognoscit, ut dictum Est. Et ideo dicit sed ego scio eum, scilicet quantum cognoscibilis Est. Et huius ratio est quia ab ipso sum, quasi habens eamdem naturae essentiam cum ipso per consubstantialitatem.

Unde, sicut ipse perfecte se novit per essentiam suam, ita et per eamdem essentiam ego scio eum, perfecte. Sed ne hoc referatur ad missionem qua venit in mundum, continuo subiecit et ipse me misit: ut sic quod dicit ab ipso sum, referatur ad aeternam generationem, per quam consubstantialis est patris.

Ex quo habetur proprietas cognitionis de proprietate generationis.

Per hoc vero quod dicit ipse me misit, insinuat patrem auctorem incarnationis; Gal. IV, V. 4: misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege. Sicut autem per hoc quod filius est a patre, perfectam patris cognitionem habet; ita etiam per hoc quod anima christi singulariter est unita verbo, habet singularem et excellentiorem prae aliis creaturis cognitionem dei, licet eum non comprehendat.

Et ideo potest christus secundum humanam naturam dicere: scio eum excellentius prae omnibus creaturis, non tamen comprehendendo.

Consequenter cum dicit quaerebant ergo eum apprehendere, agitur de effectu doctrinae, et primo quantum ad turbas; secundo quantum ad Pharisaeos, ibi audierunt Pharisaei turbam murmurantem.

Circa primum duo facit.

Primo ponit effectum doctrinae in turbis malevolis; secundo in turbis devotis, ibi de turba autem multi crediderunt in eum.

Circa primum tria facit.

Primo innuit turbarum iniquum propositum; secundo propositi implendi impedimentum; et tertio impedimenti rationem.

Iniquitas autem propositi manifestatur cum dicit quaerebant ergo eum apprehendere.

Quia enim dixerat dominus quem vos nescitis, irati sunt Iudaei quasi simularent eum scire, et ideo iniqua proponebant, scilicet eum apprehendere, ad crucifigendum et occidendum, secundum illud Ps. Lxx, 11: persequimini, et comprehendite eum.

Sunt autem aliqui qui christum in se habentes, quaerunt tamen pie apprehendere; Cant. VII, 8: ascendam in palmam, et apprehendam fructus eius. Unde et apostolus dicebat, Phil. III, 12: sequor, si quo modo apprehendam, in quo et comprehensus sum a christo iesu.

Impedimentum propositi ponit cum dicit nemo misit in illum manus. Invisibiliter enim eorum furor refrenatus est et repressus. Per quod patet quod voluntas nocendi est unicuique a se, sed nocendi potestas a deo, quod patet iob I et II, ubi Satan non potuit iob affligere nisi quantum permissum est sibi a deo.

Ratio impedimenti assignatur quia nondum venerat hora eius.

Unde sciendum est, quod, secundum illud Eccle. VIII, 6: omni negotio tempus est et opportunitas.

Tempus autem unicuique rei ex sua causa determinatur. Quia ergo corporalium effectuum causa sunt corpora caelestia, ideo in his quae corporaliter aguntur, hora determinatur ex corporibus caelestibus; anima vero, cum secundum intellectum et rationem nullis corporibus caelestibus subiaceat, cum quantum ad hoc temporales causas transcendat, non habet horas determinatas ex corporibus caelestibus; sed ex causa eius, scilicet deo, qui dispensat quid quo tempore sit faciendum; Eccli. XXXIII, 7: quare dies diem superat; et iterum lux lucem, et annus annum a sole? a domini scientia separati sunt, facto sole, et praeceptum custodiente. Multo ergo minus in christo determinatur hora ab ipsis corporibus.

Sic ergo intelligenda est hora eius, non ex necessitate fatali, sed a tota trinitate praefinita: nam, ut dicit Augustinus, hoc nec de te credendum est; quanto magis de illo per quem factus es? si tua hora voluntas illius est, scilicet dei; hora illius, quae est nisi voluntas sua? non ergo horam dixit qua cogeretur mori, sed qua dignaretur occidi. Supra II, 4: nondum venit hora mea; infra XIII, V. 1: sciens iesus quia venit hora eius ut transeat ex hoc mundo ad patrem etc..

Consequenter cum dicit de turba autem multi crediderunt in eum, ponit effectum doctrinae in turbis devotis. Et primo ponitur eorum fides, quia multi de turba crediderunt in eum. Non dicit de principibus: quia quanto maiores erant, tanto magis erant elongati, et ideo in eis sapientia locum non habebat, quia, ut dicitur Prov. XI, V. 2: ubi humilitas, ibi sapientia. Turba autem, quia suam aegritudinem cito vidit, domini medicinam sine dilatione cognovit; mt. C. XI, 25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Et propter hoc in principio humiles et pauperes conversi sunt ad christum; I Cor. I, 28: ignobilia et contemptibilia mundi elegit deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret.

Secundo ponit motivum ad fidem cum dicit christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic facit? prophetatum enim erat quod christus in adventu suo miracula multa esset facturus; Is. XXXV, 4: deus ipse veniet, et salvabit nos: tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt etc.. Et ideo videntes miracula quae christus faciebat, inducebantur ad fidem eius.

Sed tamen fides eorum infirma erat, quia non a doctrina, sed a signis moventur ad credendum ei; cum tamen ipsi, qui fideles iam erant, et per legem instructi, magis a doctrina moveri debuissent, nam ut dicitur I Cor. XIV, 22: signa data sunt infidelibus, prophetiae autem non infidelibus, sed fidelibus. Secundo quia adhuc videntur alium christum expectare; unde dicunt christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic facit? unde patet quod non credebant in christum, sicut in deum, sed sicut in aliquem iustum virum, seu prophetam. Vel, secundum Augustinum, syllogizant: christus cum venerit, numquid plura signa faciet? quasi dicant: christus promittitur venturus, sed ipse non plura signa faciet quam hic facit: ergo vel ipse est christus, vel erunt plures christi.

Consequenter cum dicit audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec, ponitur effectus in Pharisaeis. Et, ut chrysostomus dicit, christus multa dixit, et tamen non sunt moti contra eum. Quando autem vident turbam ei acquiescere, statim concitantur contra eum, et insanientes, eum occidere cupiebant. Ex quo patet quod sabbati solutio non erat vera causa odii eorum sed hoc eos maxime mordebat quod turbae christum glorificabant. Et hoc patet infra c. XII, 19: videtis quia nihil proficimus? ecce totus mundus post eum vadit. Quia vero ipsi christum capere non audebant, timentes periculum, ministros mittunt, tamquam periculis expositos.




Thomas Aq. s Johannis 49