Thomas Aq. s Johannis 51

Lectio 4 - Io 7,25-32

51 Jn 7,25-32

Postquam posuit dominus originis suae principium, hic consequenter insinuat suum terminum, quo scilicet iturus est per mortem, et primo insinuatur terminus viae christi; secundo ponitur admiratio turbarum de sermonibus eius, ibi dixerunt ergo Iudaei ad semetipsos etc..

Circa primum tria facit.

Primo insinuat suae vitae terminum; secundo praenuntiat futurum turbarum desiderium, ibi quaeretis me, et non invenietis; tertio subdit eorum defectum, ibi et ubi sum ego, vos non potestis venire.

Circa primum duo facit.

Primo praenuntiat mortis suae dilationem; secundo innuit quo iturus est per mortem, ibi et vado ad patrem etc.: et sic in primo ostendit suam potestatem; in secundo patiendi voluntatem.

Potestatem quidem suam ostendit in dilatione mortis, quia, licet Iudaei quaererent eum apprehendere, non tamen hoc possunt, nisi christus velit; infra X, 18: nemo tollit animam meam; sed ego pono eam. Et ideo dixit eis iesus: adhuc modicum tempus vobiscum sum; quasi dicat: vultis me interficere, sed hoc non est positum in voluntate vestra, sed in voluntate mea: et ego determino quod adhuc modicum tempus vobiscum sum; et ideo parum expectate tempus.

Hoc quod vultis modo facere, facturi estis: adhuc enim modicum tempus vobiscum sum.

In quo quidem dominus satisfacit primo quidem turbae quae eum reverebatur, faciens eam magis avidam ad audiendum, quasi parvo tempore derelicta, in quo possent hac doctrina potiri, ut chrysostomus dicit. Infra XII, V. 36: dum lucem habetis, credite in lucem.

Secundo vero turbae quae eum persequebatur, quasi dicat: non diu differtur desiderium vestrum de morte mea, unde patienter sustinete: quia adhuc modicum. Implere enim debeo dispensationem meam; praedicando scilicet, et miracula faciendo, et sic pervenire ad passionem; Lc. XIII, 32: ite, et dicite vulpi illi, quia hodie et cras operor, et tertia die consummor.

Est autem triplex causa, quare christus modico tempore voluit praedicare.

Prima ad demonstrandum suam virtutem, quod in tam modico tempore totum mundum immutaret; Ps. Lxxxiii, 11: melior est dies una in atriis tuis super millia.

Secunda est ad excitandum desiderium discipulorum, ut scilicet magis eum desiderarent quem modico tempore corporali praesentia habituri erant; Lc. XVII, 22: venient dies in quibus desiderabitis unam diem filii hominis.

Tertia est ad augmentandum discipulorum spiritualem profectum. Cum enim christi humanitas sit nobis via tendendi in deum, ut dicitur infra XIV, 6: ego sum via, veritas et vita, non debemus in ea quiescere ut in termino, sed per eam debemus in deum tendere.

Ne ergo corda discipulorum ad christum carnaliter affecta, in eo ut in homine quiescerent ideo christus corporalem sui praesentiam ab eis cito subtraxit: unde dicebat, infra XVI, 7: expedit vobis ut ego vadam; II Cor. V, 16: et si christum secundum carnem novimus, tunc scilicet quando corporaliter nobiscum erat, sed nunc iam non novimus.

Voluntatem suae passionis ostendit cum dicit et vado ad eum qui me misit, quasi spontaneus, scilicet per passionem; is. C. LIII, 7: oblatus est, quia ipse voluit; eph. C. V, 2: obtulit semetipsum hostiam deo in odorem suavitatis. Vado, inquam, ad patrem qui misit me. Et hoc convenienter: nam quaelibet res naturaliter redit ad suum principium; Eccle. I, 7: ad locum unde exeunt flumina, revertuntur. Infra XIII, 3: sciens quia a deo exivit, et ad deum vadit. Et iterum c. XVI, 5: vado ad eum qui misit me.

Consequenter cum dicit quaeretis me, et non invenietis, praenuntiat Iudaeorum desiderium, quasi dicat: modicum est quod potestis mea doctrina frui; sed hoc modicum, quod modo respuitis, quandoque quaeretis, et non invenietis; Is. LV, 6: quaerite dominum dum inveniri potest; et in Ps. Lxviii, 33: quaerite dominum, scilicet in praesenti, et vivet anima vestra.

Hoc autem quod dicit quaeretis me, et non invenietis, potest intelligi vel de inquisitione corporali christi, vel de spirituali.

Si vero intelligatur de corporali, sic, secundum chrysostomum, quaesierunt eum quando filiae ierusalem, scilicet mulieres, plangebant super eum, ut dicitur Lc. XXIII, 27, et credibile est hoc tunc multos alios passos esse. Nec est etiam a veritate remotum, quia imminente tribulatione Iudaeis, et praecipue cum civitas caperetur, memores christi et miraculorum eius, desiderarent eius praesentiam, qua liberarentur; et secundum hoc dicendum est quaeretis me, idest meam praesentiam corporalem, et non invenietis.

Si vero intelligatur de spirituali, dicendum est, secundum Augustinum, quod eum quem noluerunt cognoscere praesentem, tunc postea quaesierunt cum videntes multitudinem credentem, compuncti de scelere mortis christi, dixerunt Petro, Act. II, 37: quid faciemus, viri fratres? sic ergo quaesierunt christum quando crediderunt in eum suis sceleribus ignoscentem, quem viderunt ipsorum scelere morientem.

Consequenter cum dicit et ubi ego sum, vos non potestis venire, ostendit eorum defectum. Nec dicit quo vado, quod esset magis consequens ad praemissa, scilicet vado ad patrem qui me misit; sed dicit ubi ego sum, ut ostendat se deum et hominem. Hominem quidem, inquantum vadit, infra XVI, 5: vado ad eum qui me misit, sed inquantum semper ibi erat christus quo fuerat rediturus, ostendit se deum; supra III, 13: nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo. Sic ergo, secundum Augustinum, sicut christus rediit ut nos non relinqueret, sic ad nos per assumptionem visibilis carnis descendit ut secundum invisibilem maiestatem etiam esset in caelo.

Non autem dicit non invenietis, quia aliqui ituri erant; sed dicit non potestis venire, quamdiu scilicet sic dispositi estis. Nullus enim ad hereditatem caelestem pervenire potest, nisi sit heres dei. Heres autem dei aliquis efficitur per fidem christi; supra I, 12: dedit eis potestatem filios dei fieri, his qui credunt in nomine eius. Iudaei autem nondum in eum credebant; et ideo dicit non potestis venire. In Ps. XXIII, 3, requirit: quis ascendet in montem domini? et respondetur: innocens manibus, et mundo corde. Iudaei autem non erant mundo corde, nec innocentes manibus, quia volebant christum interficere, ideo dicit: non potestis ascendere in montem domini.

Consequenter cum dicit dixerunt ergo Iudaei ad semetipsos, ponitur Iudaeorum admiratio, qui licet carnaliter de christo saperent, tamen ex parte credebant.

Et tria faciunt.

Primo admirantur; secundo suspicantur; et tertio contra suspicionem argumentantur.

Admirantur quidem cum dicunt ad semetipsos quo iturus est hic, quia non invenerimus eum? ut enim dictum est, hoc carnaliter intelligebant; I Cor. II, 14: animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus dei.

Et ideo quod esset iturus, non quidem per mortem, sed corporaliter, ad aliquem locum quo eis non liceret ascendere, suspicantur super hoc, dicentes numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes? nam gentes alienatae erant a conversatione Iudaeorum; Eph. II, 12: hospites testamentorum eratis alienati a conversatione Israel, promissionis spem non habentes, et sine deo in hoc mundo. Et ideo quasi eis exprobrantes, dicunt in dispersionem gentium, quae scilicet ubique disseminatae erant, et imperfecte ad invicem permixtae; Gen. X, 32: hae sunt familiae Noe iuxta populos et nationes suas, et ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium. Sed populus Iudaeorum collectus erat loco, et cultu unius dei, et observatione legis; Ps. Cxlvi, 2: aedificans ierusalem dominus, dispersiones Israelis congregabit.

Nec dicunt quod iturus sit ad gentes quasi gentilis futurus, sed tamquam eas reducturus: unde subdunt et docturus gentes. Quod forte sumpserunt ex Is. XLIX, 6: parum est mihi ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob, et faeces Israel convertendas: dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Quamvis autem isti non intelligerent ea quae dicunt, sicut nec caiphas intellexit cum dixit: expedit vobis ut unus homo moriatur, et non tota gens pereat, tamen verum dicunt, et salutem gentium praedixerunt, ut Augustinus dicit, quod iturus esset ad gentes, non praesentia corporis, sed pedibus suis, scilicet apostolis. Misit enim ad nos membra sua, et fecit nos sua membra; infra X, 16: alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere...

Et fiet unum ovile, et unus pastor. Et ideo Is. II, 3, dicitur in persona gentium: docebit nos vias suas.

Obiiciunt autem contra ea quae suspicantur, dicentes quis est hic sermo quem dixit: quaeretis me? quasi dicant: si dixisset quaeretis me, et non invenietis, et ubi sum ego, vos non potestis venire, poterat quidem intelligi quod iturus esset ad gentes; sed per hoc quod addidit ubi ego sum non potestis venire, videtur excludere hunc intellectum.

Non enim impossibile est nobis ad gentes ire etc..


52

Lectio 5

Postquam dominus egit de origine suae doctrinae et docentis nec non de termino eius, hic consequenter invitat ad ipsam doctrinam, et primo ponitur christi invitatio; secundo turbarum dissensio, ibi ex illa autem hora etc..

Circa primum tria facit.

Primo ponitur invitandi modus; secundo ipsa invitatio, ibi si quis sitit, veniat ad me; tertio subditur expositio, ibi hoc autem dixit de spiritu.

Modus autem invitandi attenditur quantum ad tria; scilicet quantum ad tempus invitationis; quantum ad situm invitantis; quantum ad conatum vocantis.

Quantum ad tempus, quia in novissimo die magno festivitatis: nam, ut dictum est, festum illud celebrabatur septem diebus, et primus et ultimus dies solemniores erant, sicut et apud nos primus dies festi et octavus solemnis est magis. Hoc ergo quod hic dominus fecit, non fecit primo die, quia nondum ascenderat ierusalem, nec intermediis diebus, sed in novissimo; et hoc ideo, quia pauci sunt qui festa spiritualiter celebrant: et ideo non eos a principio ad doctrinam invitat, ne per vanitates sequentium dierum festorum aboleretur de cordibus eorum, quia, ut dicitur Lc. VIII, 7 verbum domini suffocatur a spinis, sed in ultimo die eos invitat, ut tenacius eorum cordibus imprimatur.

Quantum ad situm autem quia stabat iesus.

Ubi sciendum est, quod christus docuit sedens, et stans. Sedens, quidem docuit discipulos, Matth. V, 1; stans autem turbas, sicut hic. Et ideo ex hoc inolevit consuetudo in ecclesia, ut turbis praedicetur stando, religiosis vero et clericis sedendo. Cuius ratio est, quia cum praedicatio ad turbas sit quasi ad eas convertendas, fit per modum exhortationis; sed cum praedicatio ad clerum fit, quasi iam ad existentes in domo dei, est ut quaedam commemoratio.

Quantum ad conatum vero vocantis quia clamabat, ut scilicet ostenderet suam securitatem; Is. XL, 9: exalta in fortitudine vocem tuam... Exalta, noli timere. Et ut ab omnibus audiretur; Is. LVIII, 1: clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam. Et ut ostendat magnitudinem dicendorum; Prov. VIII, V. 6: audite me, quia de rebus magnis locutura sum.

Consequenter cum dicit si quis sitit, veniat ad me, ponitur invitatio, et primo ostendit qui invitentur; secundum quis sit fructus invitationis.

Invitantur quidem sitientes; unde dicit si quis sitit, veniat ad me, et bibat.

Is. LV, 1: omnes sitientes, venite ad aquas.

Ideo enim sitientes vocat, quia tales sunt qui desiderant deo servire. Deus autem coacta servitia non acceptat; II Cor. IX, 7: hilarem datorem diligit deus. Et propter hoc dicebat Ps. LIII, 8: voluntarie sacrificabo. De istis dicitur Matth. V, 6: beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam. Quos quidem dominus non partialiter vocat, sed omnes; unde dicit si quis sitit, quasi dicat, quicumque est ille; Eccli. XXIV, 26: transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini; I Tim. II, 4: vult omnes homines salvos fieri.

Invitat autem ad potandum; unde dicit et bibat. Potus enim iste est spiritualis refectio in cognitione divinae sapientiae et veritatis; etiam in impletione desideriorum. Is. Lxv, 13: servi mei bibent, et vos sitietis; Prov. IX, 5: venite, et comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis; Eccli. XV, 3: aqua sapientiae salutaris potabit illum.

Fructus autem huius invitationis est redundantia bonorum in alios; unde dicit qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae.

Quod quidem, secundum chrysostomum, legendum est sic: qui credit in me, sicut dicit Scriptura, hic subdistingue punctando; et postea subsequitur flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Nam si dicis qui credit in me, et postea subsequatur sicut dicit Scriptura, flumina, etc., non videtur conveniens, quia hoc quod dicitur flumina de ventre eius fluent aquae vivae, non invenitur in aliquo libro veteris testamenti. Hoc ergo modo dicatur qui credit in me, sicut dicit Scriptura; idest, secundum Scripturae documenta; supra V. 39. Scrutamini Scripturas...

Ipsae sunt quae testimonium perhibent de me. Et tunc flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Et dicit qui credit in me, cum supra dixerit qui venit ad me; quia idem est credere et venire; Ps. XXXIII, 6: accedite ad eum, et illuminamini.

Secundum Hieronymum vero, aliter punctatur sic: qui credit in me, et postea subditur sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Quod, ut ipse dicit, de proverbiis sumptum est; Prov. V, 15: bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui: deriventur fontes tui foras.

Sciendum est autem, secundum Augustinum, quod flumina procedunt de fontibus sicut a principio. Qui autem bibit potum corporalem, non habet in se nec fontem, nec flumen, quia particulam aquae gustat: sed qui bibit credendo in christum, haurit fontem aquae, quo hausto, vivescit conscientia, quae est venter interioris hominis, et etiam ipsa fons erit. Unde dicitur supra IV, V. 13: qui biberit ex hac aqua, fiet in eo fons aquae salientis. Hic autem fons qui hauritur, est spiritus sanctus, de quo dicitur in Ps. XXXV, 10: apud te est fons vitae. Qui ergo bibit ita quod soli sibi proficit, dona gratiarum, quae per flumina signantur, non fluent aquae vivae de ventre eius; sed qui proximo festinat consulere, et diversa dona gratiarum recepta a deo aliis communicare, de ventre eius fluent aquae vivae. Propter quod dicit Petrus: unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes.

Dicit autem flumina, ad significandum spiritualium donorum abundantiam fidelibus repromissam; Ps. Lxiv, 10: flumen dei repletum est aquis. Item eorum impetum; is. C. XXVII, 6: qui ingredientur impetu a Iacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine; et in Ps. XLV, 5: fluminis impetus laetificat civitatem dei. Unde, quia ex instinctu et fervore spiritus sancti movebatur apostolus, dicebat: caritas christi urget nos; et Rom. VIII, 14: qui spiritu dei aguntur, hi filii dei sunt.

Item donorum spiritus sancti divisionem: quia, ut dicitur I ad Cor. XII, 10: alii genera linguarum, alii genera sanitatum etc.. Huiusmodi autem flumina sunt aquae vivae, quia sunt continuatae suo principio, scilicet spiritui sancto inhabitanti.

Consequenter cum dicit hoc autem dixit de spiritu, exponit quae dixit, et primo ponitur expositio; secundo assignatur ratio expositionis, ibi nondum enim erat spiritus datus.

Dicit ergo dixit, quod flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Sed hoc intelligendum esse evangelista dicit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum, quia ipse est fons vitae et fluvius. Fons, de quo dicitur in Ps. XXXV, 10: apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. Fluvius vero, quia a patre et filio procedit.

Apoc. Ult., 1: ostendit mihi Angelus fluvium aquae vivae splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede dei et agni; Is. XLII, V. 1: dedit spiritum, scilicet obedientibus sibi.

Huius expositionis rationem assignat, dicens nondum enim erat spiritus datus; et dicit duo: scilicet quod nondum erat spiritus datus, et quod christus nondum erat glorificatus.

Circa primum est duplex opinio. Chrysostomus enim dicit, quod spiritus sanctus non fuit datus apostolis, quantum ad dona prophetica et miraculorum, ante resurrectionem christi. Unde gratia huius, quae dabatur prophetis a terra defecerat usque ad adventum christi, nec postmodum alicui data est usque ad praedictum tempus. Et si dicitur quod apostoli eiiciebant Daemonia ante resurrectionem, intelligendum est quod haec non spiritu eiiciebantur, sed ea quae a christo erat potestate. Quando enim mittebat eos, non dicitur dedit eis spiritum sanctum sed dedit eis potestatem: Matth. X, 1.

Sed hoc videtur contra illud quod dominus dicit Lucae XI, 19: si ego in beelzebub eiicio Daemonia, filii vestri in quo eiiciunt? sed constat quod ipse in spiritu sancto eiiciebat Daemonia, et filii, idest apostoli: unde manifestum est eos accepisse spiritum sanctum.

Et ideo dicendum est, secundum Augustinum, quod ante resurrectionem apostoli habuerunt spiritum sanctum etiam quantum ad dona prophetica et miraculorum. Et hic quod dicitur nondum erat spiritus datus, intelligendum de abundanti datione, et visibilibus signis; sicut datus fuit eis post resurrectionem et ascensionem in linguis igneis.

Sed cum spiritus sanctus sanctificet ecclesiam, et etiam modo accipiatur a fidelibus, quare nemo loquitur linguis omnium gentium sicut tunc? dicendum ad hoc, quod non est necessarium, ut Augustinus dicit. Quia iam universalis ecclesia linguis gentium loquitur, quia per spiritum sanctum datur caritas; Rom. V, V. 5: caritas dei diffusa est in cordibus nostris, et haec, faciens omnia communia, facit quemlibet cuilibet loqui. Unde dicit: si amas unitatem, etiam tibi habet quisquis in illa (idest ecclesia) aliquid habet. Tolle invidiam, et tuum est quod habeo: livor separat, caritas iungit: ipsam habeto, et cuncta habebis. In principio autem antequam ecclesia per mundum dilataretur, quia pauci erant, oportebat quod linguis omnium loquerentur, ut sic ecclesiam in omnibus fundarent.

Circa secundum, sciendum est, secundum Augustinum, quod hoc quod dicit iesus nondum fuerat glorificatus, intelligendum est de gloria resurrectionis; quasi dicat: nondum a mortuis resurrexerat, nondum ad caelos ascenderat. De qua dicitur Io. XVII, 5: clarifica me, pater. Et causa quare sic voluit prius glorificari quam daret spiritum sanctum, assignatur, quia spiritus sanctus ad hoc datur nobis, ut erigat corda nostra ab amore saeculi in resurrectionem spiritualem et totaliter currant in deum. Quia ergo vitam aeternam promisit spiritus sancti caritate ferventibus, ubi non moriemur, ubi nihil timebimus.

Ideo ipsum spiritum sanctum noluit dare nisi dum esset glorificatus, ut in corpore ostenderet vitam quam in resurrectione speramus.

Secundum chrysostomum vero, hoc non intelligitur de gloria resurrectionis, sed de glorificatione passionis: de qua, imminente passionis hora, dominus dicit infra c. XIII, 31: nunc glorificatus est filius hominis.

Et secundum hoc spiritus sanctus tunc primum datus est quando post passionem dixit apostolis: accipite spiritum sanctum etc.. Ideo autem non ante passionem datus est spiritus sanctus, quia, cum sit donum, non debuit dari inimicis, sed amicis.

Nos autem inimici eramus. Oportebat ergo prius offerri hostiam in ara crucis et inimicitiam in carne solvi, ut sic per mortem filii eius reconciliaremur deo, et tunc facti amici, donum spiritus sancti reciperemus etc..

Posita ergo christi ad spiritualem potum invitatione, hic consequenter agit evangelista de turbarum dissensione, et primo ponitur dissensio turbarum ad invicem; secundo dissensio in principibus, ibi venerunt ergo ministri.

Circa primum duo facit.

Primo ponuntur diversa dissidentium verba; secundo ponitur ipsa dissensio, ibi dissensio itaque facta est in turba.

Diversitas autem verborum turbarum ex diversitate opinionum turbarum de christo proveniebat, et ideo ponit tres opiniones turbarum: duas quidem iam accedentium ad spiritualem potum, tertiam vero resilientium.

Prima autem opinio erat quod dicebant christum prophetam esse; et ideo dicit ex illa ergo hora, quando scilicet in magno festivitatis die talia dixerat, turba cum audissent hos sermones eius, dicebant, illi scilicet qui iam illam aquam spiritualiter haurire coeperant, hic est vere propheta. Non solum prophetam eum dicunt, sed etiam verum, idest quasi antonomastice, intelligentes hunc esse de quo Moyses praedixit, deut. C. XVIII, 15: prophetam suscitabit vobis deus de fratribus vestris: ipsum tamquam me audietis.

Alia opinio erat quia quidam dicebant hic est christus: isti enim magis ad potum accedebant, et sitim infidelitatis magis deposuerant. Et hoc etiam Petrus confessus est, Matth. XVI, 16: tu es christus filius dei vivi.

Tertia opinio est referentium contraria praedictis. Et primo obiiciunt contra opinionem dicentium eum esse christum; secundo obiectionem auctoritate confirmant.

Dicit ergo quidam autem, in suae infidelitatis ariditate permanentes, dicebant: numquid a Galilaea venit christus? noverant enim, prophetas, christum a Galilaea venturum, non praedixisse: et ideo credentes in Nazareth eum natum fuisse (ignorabant enim suae nativitatis locum esse bethlehem), hoc dicunt. Manifestum enim erat eum in Nazareth nutritum, sed paucis notus erat nativitatis locus. Quamvis tamen Scriptura non dicat christum in Galilaea nasciturum, praedixit tamen illuc eum primo declinaturum. Is. C. IX, 1: primo tempore alleviata est terra zabulon et terra Nephthali, et novissimo aggravata est via maris trans iordanem Galilaeae gentium. Populus gentium qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam, et habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. Praedixit etiam quod de Nazareth processurus esset. Is. XI, 1: flos de radice eius ascendet: ubi in Hebraeo habetur: Nazarenus de radice est etc..

Confirmant obiectionem auctoritate Scripturae, cum dicunt nonne Scriptura dicit, quia ex semine David et de bethlehem castello, ubi erat David, venit christus? quod autem de semine David venturus esset iesus, dicitur Ierem. XXIII, 5: suscitabo David germen iustum. Et II Reg. XXIII, 1, dicitur de David: dixit vir cui constitutum est de christo dei. Quod vero de bethlehem, dicitur Mich. V, 1: et tu, bethlehem, terra Iuda: ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel.

Consequenter cum dicit dissensio itaque facta est in turba propter eum, primo ponitur ipsa dissensio; secundo conatus quorumdam ex eis contra christum; tertio conatus repressio.

Dissensio autem facta est propter eum, scilicet christum, in turba. Frequenter enim contingit quod in cordibus malorum ex manifestatione veritatis causatur dissensio et turbatio. Unde et hoc in persona christi dicitur Ier. XV, 10: vae mihi, mater mea, ut quid me genuisti virum rixae, virum discordiae in universa terra? propter hoc dicebat dominus, Mt. X, 34: non enim veni mittere pacem, sed gladium.

Conatus autem, scilicet aliquorum, erat ad eum apprehendendum; unde dicit quidam autem ex eis, scilicet qui dixerant: numquid a Galilaea venit christus? etc., voluerunt apprehendere eum, scilicet ex inimicitia ad occidendum; Ps. Lxx, 2: persequimini et comprehendite; Ex. XV, 9: dixit inimicus: persequar et comprehendam. Sed tamen boni et fideles volunt christum apprehendere, ut eo fruantur; Cant. VII, 8: ascendam in palmam, et apprehendam fructus eius.

Repressio autem conatus est ex potestate christi: et ideo dicit sed nemo misit super illum manus, quia scilicet christus nolebat. In potestate sua erat hoc; infra X, V. 18: nemo tollit a me animam meam; sed ego pono eam a me ipso. Unde et quando voluit pati, non eos expectavit, sed ipse se eis obtulit; infra XVIII, 4: processit, et dixit ad eos, quem quaeritis? consequenter cum dicit venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos, ponitur dissensio principum, et primo ponitur dissensio eorum ad ministros; secundo dissensio eorum ad invicem, ibi dixit Nicodemus.

Circa primum tria facit.

Primo ponitur redargutio principum ad ministros; secundo testimonium latum de christo a ministris; tertio reprehensionis conatus principum ad ministros.

In primo attende principum iniquitatem, cum dicunt, scilicet pontifices et Pharisaei, ministris quare non adduxistis eum? adeo enim mali erant, quod eis non poterant satisfacere ministri, nisi christo nocumentum inferrent; Pro. IV, 16: rapitur somnus ab oculis eorum, nisi supplantaverint.

Sed hic incipit quaestio litteralis: quia cum supra dictum est, quod ministri missi fuerunt ad capiendum iesum die festo mediante, idest quarto die; et hic ponatur reditus eorum post septimum diem, quando dixit: in novissimo autem die etc., videtur quod intermediis diebus vacaverunt.

Ad quod est duplex responsio. Una quod evangelista anticipavit murmur turbarum. Vel dicendum, quod forte tunc redierunt; sed hoc nunc commemorat, ut manifestet causam dissensionis inter principes.

In secundo attende ministrorum bonitatem in commendabili testimonio quod perhibuerunt de christo, dicentes numquam sic locutus est homo, sicut hic loquitur. Ubi redduntur commendabiles ex tribus. Primo ex admirationis causa: quia non propter miracula, sed propter doctrinam christum mirabantur, ex quo propinquiores efficiuntur veritati, et recedunt a consuetudine Iudaeorum, qui signa quaerunt, ut dicitur I Cor. I, 22.

Secundo ex conversionis facilitate: quia ad pauca verba christi, capti sunt, et allecti ad eius amorem. Tertio ex animi securitate: quia ipsis Pharisaeis, qui christo adversabantur, talia dicunt de christo numquam sic locutus est homo.

Et hoc rationabiliter: quia non solum homo erat, sed etiam dei verbum; et ideo verba sua erant virtuosa ad commovendum; ier. C. XXIII, 29: numquid non verba mea quasi ignis sunt, dicit dominus, et quasi malleus conterens petram? et ideo dicitur Mt. VII, 29, quod erat docens sicut potestatem habens.

Erant etiam sapida ad dulcorandum; Cant. II, V. 14: sonet vox tua in auribus meis, vox enim tua dulcis; Ps. Cxviii, 103: quam dulcia faucibus meis eloquia tua. Erant utilia ad retinendum, quia promittebant bona aeterna; supra VI, 69: domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes; Is. XLVIII, 17: ego dominus docens te utilia.

In tertio attende detestari Iudaeorum perfidiam, qua conantur ministros a christo retrahere, unde responderunt eis, scilicet ministris, numquid et vos seducti estis? ubi tria faciunt.

Primo arguunt aestimatum ministrorum errorem; secundo proponunt exemplum principium; tertio excludunt exemplum turbarum.

Arguunt autem eos, cum dicunt numquid et vos seducti estis? quasi dicant: videmus vos delectatos esse in sermone illius.

Et revera laudabiliter seducti erant, quia dimisso malo infidelitatis, ad veritatem fidei sunt adducti: de qua dicitur Ier. XX, 7: seduxisti me, domine, et seductus sum.

Exemplum autem principum proponunt, ut magis eos avertant: unde dicit numquid ex principibus aliquis credidit in eum? ex duobus enim aliqui fide digni redduntur: scilicet ex auctoritate et ex religione.

Unde haec duo contra christum adducunt, quasi dicant: si christus esset acceptandus, utique acceptassent eum principes, in quibus est auctoritas, et Pharisaei, in quibus apparebat religio; sed nullus istorum credidit in eum: ergo nec vos debetis in eum credere. In his ergo impletur quod dicitur in Ps. Cxvii, V. 22: lapidem quem reprobaverunt aedificantes, scilicet principes et Pharisaei, hic factus est in caput anguli, idest in cordibus populorum.

Sed a domino factum est istud: quia bonitas eius praeponderat malitiae hominum.

Testimonium autem turbae excludunt, quia eorum malitiam confutant; et ideo dicunt sed turba haec quae non novit legem, maledicti sunt; et ideo non est standum cum eis. Hoc autem scriptum est, deut. C. XXVII, 27: maledictus qui non permanserit in lege, nec eam opere perfecerit. Sed hoc male intelligebant, quia etiam illi qui non habent scientiam legis, et opera legis faciunt, magis permanent in lege quam habentes legis scientiam, et non servantes eam: de quibus dicitur Mt. XV, 8: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; Iacob V: estote factores verbi, et non auditores tantum.

Consequenter cum dicit dixit Nicodemus ad eos, ponitur dissensio principum ad invicem, et primo ponitur Nicodemi exhortatio; secundo principum contradictio, ibi responderunt et dixerunt; tertio dissensionis terminatio.

Circa primum duo facit.

Primo praemittit quaedam de Nicodemo; secundo ponit eius exhortationem.

Praemittit autem tria de eo: quorum duo ostendunt intentionem dicendi, et tertium nequitiam principum.

Primum ergo pertinet ad fidem Nicodemi; unde dicit dixit ille qui venerat ad eum, idest crediderat: idem enim est venire ad christum, et credere in eum.

Secundum pertinet ad fidei suae imperfectionem, quia nocte venit. Si enim perfecte credidisset, non pertimuisset. Infra XII, 42: multi ex principibus crediderunt in eum; sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut e synagoga non eiicerentur; de quibus unus erat Nicodemus.

Tertium pertinet ad principum falsitatem.

Dixerunt enim, quod nullus ex principibus et Pharisaeis in christum credidit, et ideo dicit qui erat unus ex ipsis; quasi dicat: si Nicodemus, qui est unus ex principibus, credidit in eum, manifestum est falsum esse quod principes et Pharisaei dicunt, scilicet quod nullus ex principibus credidit in eum. Ier. C. XVI, 19: vere mendacium locutus est.

Exhortatio autem Nicodemi ponitur cum dicit numquid lex nostra iudicat hominem, nisi prius audierit ab ipso et cognoverit quid faciat? nam secundum leges civiles debet praecedere diligens inquisitio sententiam.

Unde dicitur Act. XV, 16: non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem, priusquam is qui accusatur, praesentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. Unde iob XXIX, 16: causam quam ignorabam, diligenter investigabam.

Propter hoc in lege Moysi, Ex. XXIII, 7, dicitur: innocentem et iustum non condemnabis, quia aversor impium.

Haec autem verba ideo dicit, quia cum fidelis esset, volebat eos ad christum convertere.

Quia tamen timidus erat, occulte hoc faciebat.

Credebat enim, quia si tantummodo christum vellent audire, quod verbum christi esset tantae efficaciae quod forte similes fierent illis qui missi fuerant ad iesum, et ad verba eius conversi sunt in facto eo ad quod missi fuerant.

Contradictio principum ponitur cum dicit responderunt et dixerunt ei etc..

Ubi primo comprehendunt eum quasi seductum; secundo quasi legis ignarum.

Quantum ad primum dicunt numquid et tu Galilaeus es, idest, a Galilaeo seductus.

Arbitrantur enim christum Galilaeum ex conversatione in Galilaea: et ideo omnes qui christum confitebantur, quasi in opprobrium Galilaeos vocant; Mt. XXVI, 69: respondit ancilla Petro: et tu Galilaeus es? infra IX, V. 27: numquid et vos vultis discipuli eius fieri? quantum ad secundum dicunt scrutare Scripturas, et vide, quia a Galilaea propheta non surgit; cum tamen esset legis doctor, nec de novo scrutari indigebat. Quasi dicant: licet tu sis doctor, tamen hoc ignoras: sicut supra dictum est III, 10, tu es magister in Israel, et haec ignoras? licet autem non habeatur expresse in Scriptura veteris testamenti quod de Galilaea propheta surgeret, hoc tamen habetur quod inde exire debeat dominus prophetarum, secundum illud Is. II, 1: flos, idest Nazarenus, de radice eius ascendet, et requiescet super eum spiritus domini.

Sed terminatio dissensionis ostenditur infructuosa; unde dicit et reversi sunt unusquisque, quasi infecto negotio, in domum suam, idest in propria, vacui fide, et fraudati a malo desiderio suo. Iob V, 13: consilium pravorum dissipat; Ps. XXXII, 10: dominus reprobat consilia principum, et cogitationes populorum dissipat. Vel, in domum suam, idest in malitiam infidelitatis et impietatis suae; Apoc. II, 13: scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae: et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam.


Capitulus 8


53
(
Jn 8)



Lectio 1

Postquam egit evangelista de origine doctrinae christi, hic consequenter agit de eius virtute. Habet autem doctrina christi virtutem illuminativam et vivificativam, quia verba eius spiritus et vita sunt.

Primo ergo agit de virtute doctrinae christi illuminativa; secundo de virtute vivificativa, infra X, amen, amen dico vobis, qui non intrat per Ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.

Ostendit autem illuminativam virtutem doctrinae christi, primo verbo; secundo miraculo, ibi et praeteriens iesus, vidit hominem caecum a nativitate.

Circa primum duo facit.

Primo introducit christum docentem; secundo ponit doctrinae christi virtutem, ibi iterum ergo locutus est eis iesus.

Jn 8,1-12

Ad officium autem doctoris duo pertinent.

Primo ut devotos instruat; secundo ut adversarios repellat.

Primo ergo christus instruit populum devotum; secundo repellit adversarios, ibi adducunt autem Scribae etc..

Circa primum tria facit. Primo describitur locus doctrinae; secundo auditor; tertio doctor.

Locus autem doctrinae est templum. Unde primo ponit recessum ab eo; secundo reditum.

Recessus quidem, cum dicit iesus autem perrexit in montem oliveti. Nam dominus hanc sibi consuetudinem fecerat ut per diem quando erat ierosolymis in diebus festis, praedicaret in templo, signa et miracula faceret, et in sero revertebatur in bethaniam, et apud sorores Lazari mariam et martham hospitabatur, quae erat in monte oliveti. Secundum igitur hunc morem dicit, quod cum in novissimo magnae festivitatis die iesus stetisset in templo, et praedicasset, de sero perrexit in montem oliveti, ubi erat bethania.

Et hoc convenit mysterio: nam, ut dicit Augustinus, ubi decebat christum docere et suam misericordiam manifestare nisi in monte oliveti, in monte unctionis et chrismatis? oliva autem misericordiam signat: unde et in Graeco oleos idem est quod misericordia.

Lc. X, 34, dicitur de Samaritano, quod infudit oleum et vinum, secundum misericordiam et severitatem iudicii. Item oleum sanativum est; Is. I, 6: vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata medicamine, neque fota oleo. Signatur etiam medicina spiritualis gratiae, quae ad nos derivata Est. Ps. XLIV, 8: unxit te deus, deus tuus, oleo laetitiae prae consortibus tuis. Et alibi: sicut unguentum in capite quod descendit in barbam.

Reditus autem ad locum ponitur tempestivus; unde dicit et iterum diluculo venit in templum. Per quod signatur quod cognitionem et manifestationem gratiae suae in templo suo, scilicet fidelibus suis, manifestaturus erat, Ps. XLVII, 10: suscepimus, deus, misericordiam tuam in medio templi tui.

Quod autem diluculo rediit, exortum lumen novae gratiae designat; Os. VI, 3: quasi diluculum praeparatus est egressus eius.

Auditor autem doctrinae est populus devotus; et ideo dicit et omnis populus venit ad eum; Ps. VII, 8: synagoga populorum circumdabit te.

Doctor autem introducitur sedens, unde dicit et sedens, idest condescendens, ut eius doctrina facilius caperetur. Sessio enim humilitatem incarnationis significat; Ps. Cxxxviii, 1: tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Quia per susceptam humanitatem visibilis apparens, coeperunt de divinis facilius edoceri; et ideo dicit, quod sedens docebat eos, idest simplices, et sermonem eius admirantes; Ps. XXIV, 9: docebit mites vias suas, et diriget mansuetos in iudicio; Is. II, 3: docebit nos vias suas.

Consequenter cum dicit adducunt autem Scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam, repellit adversarios, et primo ponitur calumniae tentatio; secundo calumniantium repulsio, ibi iesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.

Circa primum tria facit.

Primo ponitur tentationis occasio; secundo describitur ipsa tentatio, ibi dixerunt ei: magister, haec mulier modo deprehensa est in adulterio; tertio tentatorum intentio, ibi haec autem dicebant tentantes eum.

Occasio autem tentationis ponitur adulterium a muliere perpetratum: et ideo primo aggravant culpam; secundo praesentant personam peccantem.

Dicit ergo quantum ad primum adducunt autem Scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam. Ut enim Augustinus dicit, tria in christo praeeminebant: scilicet veritas, mansuetudo et iustitia. De ipso quippe fuerat praedictum: procede, et regna, propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam. Nam veritatem attulit ut doctor, et hanc perceperant Pharisaei et Scribae dum doceret.

Infra eodem: si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi? nullum enim falsum in verbis et doctrina eius deprehendere poterant; et ideo calumniari de hoc cessaverant.

Mansuetudinem vero attulit ut liberator; et hanc cognoverunt dum adversus inimicos et persecutores non commoveretur; I Petr. II, V. 23: cum malediceretur, non maledicebat.

Unde dicebat, Mt. XI, 29: discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Et ideo de hoc etiam non calumniabantur.

Iustitiam autem attulit ut cognitor, et hoc quia nondum nota erat Iudaeis, maxime in iudiciis: ideo in ea scandalum posuerunt, volentes scire utrum a iustitia propter misericordiam recederet. Et ideo proponunt ei crimen notum et confusione dignum, scilicet adulterium; Eccli. IX, 10: omnis mulier fornicaria quasi stercus in via conculcabitur. Consequenter personam peccantem repraesentant, ut magis commoveant. Unde et statuerunt eam in medio; Eccli. XXIII, 34: hic in medio adducetur, et inter filios dei etc..

Consequenter cum dicit et dixerunt ei: magister, haec mulier modo deprehensa est in adulterio, prosequuntur ipsam tentationem, et primo manifestant culpam; secundo allegant legis iustitiam; tertio exquirunt sententiam.

Culpam quidem manifestant cum dicunt haec mulier modo deprehensa est in adulterio: quam quidem culpam exaggerant ex tribus, quae christum commovere deberent a sua mansuetudine. Et primo ex culpae novitate; unde dicunt modo: nam quando est antiqua, non tantum movet, quia forte praecessit correctio.

Secundo ex eius evidentia; unde dicunt deprehensa est, ita quod non possit se excusare, quod est consuetudinis mulierum, secundum illud Prov. XXX, 20: tergit os suum, dicens: non sum operata malum.

Tertio ex culpae enormitate; unde dicunt in adulterio, quod est grave facinus et malorum multorum causa; Eccli. IX: omnis mulier quae adulteratur peccabit, primo quidem in lege dei sui.

Legis iustitiam allegant cum dicunt: in lege autem, scilicet lev.

Et Deut. XXII, Moyses mandavit huiusmodi lapidare.

Sententiam autem exquirunt cum subdunt: tu ergo quid dicis? calumniosa est interrogatio; quasi dicant: si eam dimitti censuerit iustitiam non tenebit. Sed, absit ut qui venerat quaerere et salvum facere quod perierat, eam condemnaret; supra III, 17: non enim misit deus filium suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Lex etiam quod iniustum erat iubere non poterat. Et ideo non dicit absolvatur ne contra legem facere videretur.

Et ideo consequenter subditur perversa tentantium intentio, cum dicit haec autem dicebant tentantes eum. Credebant enim, quod christus ne mansuetudinem perderet, eam dimitti debere dicturus esset; et sic accusarent eum tamquam legis praevaricatorem.

I Cor. X, 9: neque tentaveritis christum, sicut illi tentaverunt.

Consequenter cum dicit iesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra, repellit adversarios sua sapientia. Nam Pharisaei de duobus eum tentabant: scilicet de iustitia et de misericordia. Et utrumque in respondendo servavit, et ideo primo ostendit quomodo servavit; secundo quod non recessit a misericordia, ibi erigens autem se iesus dixit ei etc..

Circa primum duo facit.

Primo proponit sententiam iustitiae; secundo subditur effectus sententiae, ibi audientes autem haec, unus post unum exibant.

Circa primum tria facit.

Primo describit sententiam; secundo pronuntiat eam; tertio perseverat iterum in scribendo sententiam.

Sententiam autem describit in terra digito; unde dicit iesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. Scribebat autem secundum quosdam illud quod dicitur Ier. XXII, 29: terra terra, audi... Scribe iustum virum sterilem. Secundum alios vero, et melius, dicitur quod scripsit eadem quae protulit, scilicet: qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. Neutrum tamen certum est.

Sed in terra quidem scribebat triplici ratione.

Una quidem, secundum Augustinum, ut ostendat eos qui eum tentabant in terra describendos esse; Ier. XVII, 13: domine, recedentes a te in terra scribuntur. Iusti autem, et discipuli qui eum sequuntur, in caelo scribuntur; Lc. X, 20: gaudete et exultate, quia nomina vestra scripta sunt in caelo. Item ut ostendat se quod signa faceret in terra: qui enim scribit, signa facit. Scribere ergo in terra, est signa facere: et ideo dicit quod inclinavit se, scilicet per incarnationis mysterium, ex quo in carne assumpta miracula fecit.

Tertio, quia lex vetus in tabulis lapideis scripta erat, ut habetur Ex. XXXI, et II Cor. III. Per quod signatur eius duritia: quia irritam quis faciens legem Moysi, absque ulla miseratione occidebatur, ut dicitur hebr. C. X, 28. Terra autem mollis Est. Ut ergo signaret dulcedinem et mollitiem novae legis per eum traditae, in terra scribebat.

Ex quo tria in sententiis debemus attendere.

Primo benignitatem in condescendendo puniendis: unde dicit inclinans se; Iac. II, 13: iudicium sine misericordia ei qui non fecit misericordiam; Gal. Ult., 1: si praeoccupatus fuerit aliquis in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis. Secundo discretionem in discernendo; unde dicit digito scribebat, qui propter flexibilitatem discretionem significat; Dan. C. V, 5: apparuerunt digiti quasi manus hominis scribentis contra candelabrum. Tertio certitudinem in pronuntiando: unde dicit scribebat.

Sententiam autem profert ad eorum instantiam; unde dicit cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. Pharisaei enim transgressores legis erant, tamen nitebantur christum de transgressione legis accusare, et mulierem condemnare: et ideo christus sententiam proponit iustitiae, dicens qui sine peccato est vestrum, quasi dicat: puniatur peccatrix, sed non a peccatoribus: impleatur lex, sed non a praevaricatoribus legis, quia, ut dicitur Rom. II, 1: in quo enim alium iudicas, teipsum condemnas. Aut ergo istam dimittite, aut cum illa poenam legis excipite.

Hic incidit quaestio utrum iudex in peccato existens, peccet ferendo contra alium sententiam qui in eodem peccato existit. Et licet manifestum sit, quod iudex si publice in peccato existens sententiam ferat, peccat scandalizando; nihilominus tamen hoc idem videtur, si sit in peccato occulto.

Nam Rom. II, 1: in quo alium iudicas, teipsum condemnas. Constat autem, quod nullus condemnat se nisi peccando: ergo videtur quod iudicando alium peccet.

Respondeo dicendum, quod in hoc uti oportet duplici distinctione. Aut enim iudex perseverat in proposito peccandi, aut poenitet se peccasse. Item aut punit ut legis minister, aut motu proprio. Et si quidem poenitet se peccasse, iam peccatum non est in eo; et sic absque peccato sententiam posset ferre. Si autem est in proposito peccandi: aut profert sententiam ut legis minister, et sic non peccat ex hoc quod sententiam profert, quamvis peccet ex hoc quod talia facit, quibus dignus est contra se similem sententiam recipere; si autem proprio motu, dico, quod proferendo sententiam peccat, cum non moveatur ad hoc amore iustitiae, sed ex aliqua mala radice; alias primo in se puniret quod animadvertit in alio; quia hoc dicitur in prov. C. XVIII, 17: iustus prior accusator est sui.

Perseverat autem in scribendo, quia iterum se inclinans scribebat: primo quidem ut ostendat suae scientiae firmitatem; Num. XXIII, 19: non est deus ut homo, ut mentiatur, et ut filius hominis, ut mutetur.

Secundo ut ostendat eos sua visione indignos.

Unde cum eos zelo iustitiae percussisset, non dignatus est eos attendere, sed avertit ab eis obtutum.

Tertio ut eorum verecundiae consulens, daret eis exeundi liberam facultatem.

Effectus autem iustitiae est eorum confusio; unde dicit audientes autem haec, unus post unum exibant: tum quia gravioribus peccatis erant impliciti, et magis eos conscientia remordebat; Dan. XIII, 5: egressa est iniquitas a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum; tum etiam quia melius cognoscebant aequitatem prolatae sententiae; Ier. V, 5: ibo ergo ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam domini, et iudicium dei sui. Et remansit solus iesus, et mulier stans, scilicet misericordia et miseria. Ideo autem solus remansit, quia ipse solus sine peccato erat.

Nam, ut dicitur in Ps. XIII, 1: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, scilicet christum. Et ideo forte mulier territa est, et ab illo se puniendam credebat.

Sed si remansit solus, quomodo dicit in medio stans? et dicendum, quod mulier stabat in medio discipulorum, et sic ly solus excludit extraneos, non discipulos. Vel in medio, idest in dubio, utrum absolvenda esset, vel condemnanda. Sic ergo patet quod dominus in respondendo iustitiam servavit.

Consequenter cum dicit erigens autem se iesus, dixit ei etc. Ostendit quod a misericordia non recessit, dando sententiam misericordiae, et primo examinat; secundo absolvit; tertio admonet; examinat autem eam de accusatoribus; unde dicit, quod erigens se iesus, scilicet faciem suam a terra, in qua scribebat, ad mulierem convertens, dixit ei: mulier, ubi sunt qui te accusabant? item de condemnatione; unde quaerit nemo te condemnavit? et illa respondit: nemo, domine.

Absolvit autem eam; unde dicit dixit ei iesus: nec ego te condemnabo, a quo te forte damnari timuisti, quia in me peccatum non invenisti. Nec mirum, quia non misit deus filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum; supra III, 17; Ez. XVIII, 32: nolo mortem peccatoris.

Absolvit autem eam a culpa, non imponendo ei aliquam poenam: quia cum absolvendo exterius iustificaret interius, bene potuit eam adeo immutare interius per sufficientem contritionem de peccatis, ut ab omni poena immunis efficeretur. Nec tamen trahendum est in consuetudinem ut aliquis exemplo domini absque confessione et poenae inflictione quemquam absolvat; quia christus excellentiam habuit in sacramentis, et potuit conferre effectum sine sacramento, quod nullus purus homo potest.

Admonet vero eam cum dicit vade, et iam noli peccare. Duo enim erant in muliere ista: scilicet natura et culpa. Et utrumque poterat dominus condemnare. Puta naturam, si iussisset eam lapidare; et culpam, si non absolvisset. Poterat etiam utrumque absolvere, puta si dedisset licentiam peccandi, dicens vade, vive ut vis, esto de mea liberatione secura; ego, quantumcumque peccaveris, etiam a Gehenna et ab inferni tortoribus liberabo. Sed dominus culpam non amans, peccatis non favens, ipsam damnavit culpam, non naturam, dicens amplius noli peccare: ut sic appareat quam dulcis est dominus per mansuetudinem, et rectus per veritatem.




Thomas Aq. s Johannis 51