Thomas Aq. s Johannis 59

Lectio 7 - Io 8,45-50

59 Jn 8,45-50
Postquam posuit diabolicam conditionem, hic consequenter ostendit Iudaeos esse diabolicae conditionis imitatores.

Duas autem malitiae conditiones dominus diabolo ascripsit, homicidium scilicet et mendacium. Sed de homicidio quidem, in quo isti diabolum imitabantur, reprehendit eos; supra eodem: nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a deo. Et ideo, hoc praetermisso, redarguit eos de aversione eorum a veritate, et primo ostendit eos esse aversos a veritate; secundo causam quam allegare poterant, excludit, ibi quis ex vobis arguet me de peccato? tertio veram causam aversionis concludit, ibi si veritatem dico, quare non creditis mihi? dicit ergo primo: dictum est, quod diabolus mendax est, et pater eius, quem quidem vos imitamini, quia veritati non vultis adhaerere. Unde dicit ego autem si veritatem dico vobis, non creditis mihi.

Lc. XXII, 67: si autem dixero, non credetis mihi; supra III, 12: quomodo si dixero vobis caelestia, credetis? unde et Is. LIII, 1, conqueritur dicens: domine, quis credidit auditui nostro? causa autem suae infidelitatis, quam poterant Iudaei allegare est peccatum in christo; nam peccatori etiam in veritate non de facili creditur. Unde Ps. XLIX, 16: peccatori autem dixit deus: quare tu enarras iustitias meas? poterant ergo dicere: non credimus, quia peccator es.

Et ideo hanc causam excludit, dicens quis ex vobis arguit me de peccato? quasi dicat: non habetis iustam causam quare mihi veritatem dicenti non creditis, cum in me nullum peccatum inveniri possit; I Petr. II, 22: qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. Secundum Gregorium, pensanda est dei mansuetudo, qui non dedignatur ex ratione ostendere se peccatorem non esse, qui ex virtute divinitatis poterat peccatores iustificare; iob XXXI, 13: si contempsi subire iudicium meum cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me.

Admiranda est etiam christi singularis puritatis excellentia, quia, ut chrysostomus dicit, hoc nullus hominum fiducialiter potuit dicere quis ex vobis arguet me de peccato? nisi solus deus noster, qui peccatum non fecit; Prov. XX, 9: quis potest dicere: mundum est cor meum, purus sum a peccato? quasi dicat, nullus nisi solus deus. Et in Ps. XIII, V. 3: omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, idest christum.

Veram autem causam aversionis concludit, dicens si veritatem dico, quare non creditis mihi? et primo ponit eam; secundo Iudaeorum contradictionem excludit, ibi responderunt ergo Iudaei etc..

Circa primum tria facit.

Primo ponit quaestionem; secundo assumit rationabilem propositionem; tertio infert intentam conclusionem.

Dicit ergo primo: ex quo ergo non potestis dicere, quod ideo non creditis mihi quia peccator sum, nunc restat quaerere quare si veritatem dico, non creditis mihi, ex quo non sum peccator; quasi dicat: si me, quem exosum habetis, non potestis arguere de peccato, manifestum est quoniam propter veritatem me odio habetis, quoniam dico me filium dei; Prov. XVIII, 2: non recipit stultus verba prudentiae, nisi ea dixerit quae versantur in corde eius.

Rationabilem autem propositionem et veram assumit, dicens qui ex deo est, verba dei audit. Ut enim dicitur eccli. C. XIII, 19, omne animal diligit sibi simile, quicumque ergo est ex deo, inquantum huiusmodi, similitudinem habet horum quae sunt dei, et eis inhaeret. Unde qui ex deo est, verba dei libenter audit; infra XVIII, 37: omnis qui est ex veritate, audit meam vocem.

Praecipue autem verbum dei libenter audiri debet ab his qui ex deo sunt, cum ipsum sit semen per quod in filios dei generamur; infra X, 35: illos dixit deos ad quos sermo dei factus est.

Et ideo ex hoc intentam conclusionem infert, dicens propterea vos non auditis, quia ex deo non estis; quasi dicat: non ergo peccatum meum est causa incredulitatis vestrae, sed malitia vestra; Eccli. VI, V. 21: quam aspera est nimium indoctis hominibus sapientia. Et, ut dicit Augustinus, ex deo quidem sunt secundum naturam, sed ex deo non sunt vitio et prava affectione: nam eis hoc verbum dictum est qui non solum peccato vitiosi erant, hoc enim commune omnibus erat, sed etiam praecogniti quod non fuerant credituri ea fide qua possent a peccatorum obligatione liberari.

Notandum est autem, quod triplex est gradus male affectorum, ut dicit Gregorius. Nam quidam sunt qui praecepta dei nec aure corporis, idest exteriori auditu, dignantur audire: de quibus dicitur in Ps. LVII, 5: sicut aspidis surdae, obturantis aures suas. Quidam vero sunt qui haec quidem corporis aure percipiunt, sed nullo ea mentis desiderio complectuntur, non habentes voluntatem implendi: Ez. XXXIII, 31: audiunt sermones, et non faciunt eos. Quidam autem sunt qui libenter verba dei suscipiunt, ita ut etiam in fletibus compungantur; sed post lacrymarum tempus, vel tribulationibus oppressi, aut allecti deliciis, ad iniquitatem redeunt; cuius exemplum habetur Matth. XIII, 18 ss., et Lc. VIII, 11 ss., de verbo a sollicitudinibus suffocato. Ez.

III, 7: domus Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me. Est ergo signum quod homo sit a deo, si libenter audit verba dei, sed qui recusant audire affectu vel effectu, ex deo non sunt.

Hic excludit Iudaicam contradictionem, et primo ponit evangelista Iudaeorum contradictionem; secundo domini exclusionem, ibi respondit iesus: ego Daemonium non habeo.

Duo autem imponunt Iudaei christo in eorum contradictione. Primo quidem quod sit Samaritanus, cum dicunt nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es? secundo vero quod Daemonium habeat; unde subdunt et Daemonium habes.

In hoc autem quod dicunt nonne bene dicimus nos? datur intelligi quod hoc verbum frequenter domino improperabant. Et quidem de secundo quod sit daemoniacus, legimus Matth. IX, 34; et XII, 24, cum dicebant: in beelzebub principe Daemoniorum eiicit Daemones. Sed quod dixerunt eum Samaritanum, nusquam nisi hic in evangelio invenitur, licet forte hoc multoties dixerunt: multa enim dicta et facta sunt erga iesum et a iesu quae non sunt scripta in evangeliis, ut dicitur infra XX, 25.

Duplex autem causa assignari potest quare Iudaei hoc christo dicebant. Una quidem, quia Samaritani gens odiosa erat pro populo Israelitico, eo quod decem tribubus in captivitatem ductis, terram eorum possidebant; supra IV, 9: non enim coutuntur Iudaei Samaritanis. Quia ergo christus Iudaeos arguens, credebatur a Iudaeis quod hoc ex odio faceret, ideo eum Samaritanum et quasi adversarium reputabant etc.. Alia ratio, quia Samaritani partim quidem servabant ritus Iudaicos, partim vero non. Videntes ergo Iudaei christum in aliquo legem servantem, et in aliquo dissolventem, utpote sabbatum, vocabant eum Samaritanum.

Similiter autem duplici de causa dicebant eum Daemonium habere. Una quidem, quia miracula quae faciebat, et cogitationes eorum quas revelabat, non attribuebant virtuti divinae in christo; sed arte Daemonum ipsum ea facere suspicabantur. Unde dicebant: in beelzebub principe Daemoniorum eiicit Daemones. Alia vero ratio est propter eius sermones transcendentes capacitatem humanam, dicens, deum patrem suum esse, et descendisse de caelo etc.. Consuetudo autem rudium est, quod cum talia audiunt, diabolica reputant: et sic isti credebant quod christus quasi Daemonio plenus loqueretur; infra X, 20: alii dicebant: Daemonium habet, et insanit; quid eum auditis? dicunt autem haec verba, ut arguant de peccato, contra illud quod dixerat: quis ex vobis arguet me de peccato? consequenter cum dicit respondit iesus: ego Daemonium non habeo, repellit dominus Iudaeorum contradictionem.

Duo autem imposuerant christo: scilicet quod Samaritanus esset, et quod Daemonium haberet. Et de primo quidem dominus non se excusat; et hoc duplici de causa. Una quidem, secundum Origenem, quia Iudaei semper volebant se a gentilibus separare.

Iam autem venerat tempus quo removenda erat distinctio gentilium et Iudaeorum, et omnes ad viam salutis revocandi: et ideo dominus, ut ostendat se venisse pro salute omnium ut, magis quam Paulus, omnia factus, omnes nanciscatur, I Cor. IX, ideo non negavit se esse Samaritanum. Alia ratio est, quia Samaritanus interpretatur custos: et quia ipse praecipue custos noster est, secundum illud Ps. Cxx, 4: ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel: ideo se Samaritanum esse non negavit.

Negat autem se Daemonium habere, dicens ego Daemonium non habeo, et primo quidem repellit illatam iniuriam; secundo arguit iniuriantium pertinaciam, ibi et vos inhonorastis me.

Circa primum duo facit.

Primo repellit illatam iniuriam; secundo manifestat hoc per oppositum, ibi sed honorifico patrem meum.

Notandum est autem circa primum, quod dominus Iudaeos corrigendo, frequenter eis dure locutus est: vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae: et multa quae leguntur in evangeliis.

Sed non invenitur, quod dominus Iudaeis sibi dura verba vel facta inferentibus, iniuriose vel dure locutus fuerit; sed, ut dicit Gregorius, iniuriam suscipiens deus, non contumeliosa verba respondet, sed simpliciter dicit ego Daemonium non habeo. Ex qua re quid nobis innuitur, nisi ut eo tempore quo a proximis ex falsitate contumelias accipimus, etiam eorum verba mala taceamus, ne ministerium iustae correctionis in arma vertatur furoris? et quod quae ad deum pertinent, vindicare debemus; quae vero ad nos, despicere.

Hoc autem verbum, scilicet ego Daemonium non habeo, solus christus dicere potest, ut Origenes dicit: nam ille nihil quod Daemonis est, leve videlicet, aut grave, in se habet; unde infra XIV, 30: venit princeps huius mundi, et in me non habet quidquam; II Cor. VI, 15: quae conventio christi ad belial? manifestat autem hoc quod dixit, per oppositum dicens sed honorifico patrem meum. Diabolus enim honori dei resistit: qui ergo quaerit dei honorem, alienus est a diabolo. Christus ergo qui honorificat patrem suum, scilicet deum, Daemonium non habet. Est autem proprium christo et singulare quod honorificet patrem suum, ut dicitur Mal. I, 6: filius honorificat patrem. Christus autem singulariter est dei filius.

Consequenter cum dicit et vos inhonorastis me, arguit iniuriantium pertinaciam, et primo arguit iniuriantes; secundo excludit causam inopinatam arguitionis; tertio praedicit eis debitam damnationem.

Dicit ergo primo: ego honorifico patrem meum, et vos inhonorastis me; quasi dicat: ego facio quod debeo; vos facitis quod non debetis; immo in hoc quod inhonorastis me, inhonoratis patrem meum; supra V, 23: qui non honorificat filium, non honorificat patrem, qui misit illum.

Sed quia possent dicere: nimis durus es, nimis de gloria tua curas, sic nos arguens; ideo hoc excludens, subdit loquens inquantum est homo, ego gloriam meam non quaero. Solus enim deus est qui potest gloriam suam absque culpa quaerere; alii autem non nisi in deo; II Cor. X, 17: qui gloriatur, in domino glorietur; infra (hoc cap.): si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est.

Sed numquid christus inquantum homo non habet gloriam? immo magnam per omnem modum: quia licet ipse eam non quaerat, est tamen qui quaerat, scilicet pater.

Nam dicitur in Ps. VIII, 7: gloria et honore coronasti eum, scilicet christum hominem.

Et alibi, XX, 6: gloriam et magnum decorem imposuisti super eum.

Et non solum gloriam meam quaeret in operantibus vivas veritatis causas, sed et puniet et condemnabit contradicentes gloriae meae; unde subdit et iudicet.

Sed contra; supra V, 22, dicitur: pater non iudicat quemquam; sed omne iudicium dedit filio.

Respondeo. Pater non iudicat quemquam seorsum a filio: quia etiam hoc iudicium quod faciet de eo quod iniuriamini mihi per filium faciet. Vel dicendum, quod iudicium quandoque pro condemnatione accipitur; et hoc iudicium pater dedit filio, quia ipse solus apparebit in forma visibili in iudicium, ut dictum est supra. Quandoque accipitur pro discretione; et de hoc loquitur hic. Unde dicit in Ps. XLII, 1: iudica me, deus, et discerne causam meam; quasi dicat: est pater qui gloriam meam a vestra discernet.

Vos enim, pro saeculo gloriari, discernit, et gloriam filii sui, quem unxit prae participibus suis, et qui sine peccato est; vos vero homines cum peccato.



Lectio 8 - Io 8,51-59

60 Jn 8,51-59

Supra dominus duo promiserat eum sequentibus: scilicet liberationem a tenebris, et adeptionem vitae, dicens: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. Et de primo quidem dictum est supra; nunc autem agitur de secundo, scilicet de adeptione vitae per christum, et primo proponit veritatem; secundo repellit Iudaeorum contradictionem, ibi dixerunt ergo Iudaei: nunc cognovimus etc..

Sciendum est autem, quod quamvis christus lacessitus esset iniuriis et opprobriis, non tamen destitit a doctrina; sed postquam habere Daemonium dictus est, praedicationis suae beneficia largius impendit, dicens amen, amen dico vobis etc.. In quo datur nobis exemplum, quod cum malorum perversitas crescit, et per opprobria hominum conculcantur qui convertuntur, non solum praedicatio frangi non debet, sed etiam augeri; Ez. II, 6: tu ergo, fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas; II Tim. IX: laboro usque ad vincula quasi male operans; sed verbum dei non est alligatum.

Duo autem facit dominus in his verbis.

Unum quidem est quod requirit, aliud quod promittit. Requirit quidem sermonis sui observationem; unde dicit si quis sermonem meum servaverit. Nam sermo christi veritas est; ideo debemus ipsum servare, primo quidem per fidem, et iugem meditationem; Prov. IV, 6: serva eam et servabit te; secundo vero per operis impletionem; infra XIV, 21: qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me.

Promittit autem mortis liberationem; unde dicit mortem non videbit in aeternum, idest non experietur; Eccli. XXIV, 30: qui operantur in me, scilicet in divina sapientia, non peccabunt; et qui elucidant me, vitam aeternam habebunt. Et congrue tali merito debetur tale praemium. Nam vita aeterna praecipue in divina visione consistit; infra XVII, 3: haec est vita aeterna ut cognoscant te solum verum deum, et quem misisti iesum christum.

Huius autem visionis quoddam seminarium et principium in nobis fit per verbum christi; Lc. VIII, 11: semen est verbum dei.

Sicut ergo ille qui servat semen alicuius plantae vel arboris ne corrumpatur, pervenit ad perceptionem fructus; ita qui servat verbum dei; pervenit ad vitam aeternam; Lev. XVIII, V. 5: quae fecerit homo, vivet in eis.

Consequenter cum dicit dixerunt ergo Iudaei etc., ponitur contradictionis Iudaeorum confutatio. Contradicunt autem christo tripliciter.

Primo quidem falsitatis arguendo; secundo irridendo, ibi dixerunt ergo Iudaei ad eum: quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? tertio persequendo, ibi tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum.

Circa primum duo faciunt.

Primo conantur eum redarguere praesumptionis; secundo ad quaedam eorum quae dicta sunt christus respondet, ibi si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est.

Circa primum tria faciunt.

Primo irrogant improperium; secundo proponunt factum, ibi Abraham mortuus est etc.; tertio interrogant, ibi numquid tu maior es patre nostro Abraham? irrogaverunt autem improperium mendacii, cum dicunt nunc cognovimus quia Daemonium habes. Et hoc ideo dixerunt, quia notum est apud Iudaeos quod adinventor peccatorum est diabolus, et praecipue mendacii, secundum illud Reg. Ult., 22, egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Quia autem videbatur eis hoc quod dominus dixit, scilicet si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum, apertum mendacium esse, nam ipsi tamquam carnales intelligebant de morte corporali, quod de spirituali et aeterna morte dixerat, et praecipue, quia contrariatur auctoritati sacrae Scripturae, Ps. Lxxxviii, 49: quis est homo qui vivit, et non videbit mortem, eruet animam suam de manu inferi? ideo dicunt ei Daemonium habes, quasi dicant: ex instinctu Daemonis mendacium loqueris.

Et ut convincant eum de mendacio, duo faciunt. Primo quidem proponunt mortem antiquorum; secundo vero repetunt verba christi, ibi et tu dicis etc..

Dicunt ergo: vere falsum est quod loqueris: si quis sermonem tuum etc., nam Abraham, homo, mortuus est, ut patet gen. C. XXV. Similiter et prophetae mortui sunt; II Reg. XIV, 14: omnes morimur, et quasi aquae dilabimur in terram, quae non revertuntur.

Et quidem licet mortui sint corporaliter, non tamen mortui sunt spiritualiter; Matth. XXII, 32, dicit dominus: ego sum deus Abraham, et deus Isaac, et deus Iacob.

Postea sequitur: non est deus mortuorum, sed vivorum. Mortui ergo sunt corpore, sed vivunt spiritu, quia sermonem dei servaverunt, et vixerunt ex fide. Et de ea morte dominus intelligebat, non de corporali.

Verbum autem christi repetunt cum subdunt et tu dicis: si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum.

Velut incauti et maligni auditores, dominicum sermonem confundentes, non repetunt eadem verba. Nam dominus dixit mortem non videbit ipsi vero protulerunt mortem non gustabit. Sed quantum ad eorum intentionem idem est: quia per utrumque ipsi intelligunt, quod mortem, scilicet corporalem, non experietur in aeternum. Sed quantum ad verum intellectum differt, ut Origenes dicit, inter mortem gustare et videre: nam videre mortem est eam perfecte experiri; gustare autem est aliquem mortis gustum seu participationem habere. Sicut autem est plus ad poenam videre mortem quam gustare, ita plus est ad gloriam non gustare mortem quam non videre. Illi enim non gustant qui in alto sunt cum christo, scilicet in intellectuali loco statum observant: de quibus dicitur Matth. XVI, 28: sunt de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant filium hominis venientem in regno suo. Aliqui tamen sunt qui si non videant mortem mortaliter peccando, tamen aliquid gustant per aliquam levem terrenorum affectionem.

Et ideo dominus, ut habetur in Graeco, et Origenes etiam exponit, dixit, mortem non videbit in aeternum: quia qui sermonem christi acceperit et custodierit, etsi gustet aliquid, non tamen videbit mortem.

Interrogant autem cum dicunt numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et primo quidem quaerunt de comparatione ipsius ad antiquos patres: numquid inquiunt tu maior es patre nostro Abraham? poterant, ut chrysostomus dicit, secundum carnalem eorum intellectum, altius quaerere: numquid scilicet tu maior es deo? nam Abraham et prophetae mandata dei servaverunt, et tamen corporaliter mortui sunt. Sic ergo si quis sermonem tuum servaverit non morietur, videtur quod sis maior deo. Sed contenti sunt hac redargutione, quia putabant eum minorem quam Abraham; cum tamen sit scriptum in ps. Lxxxv, 8: non est similis tui in diis, domine; et Ex. XV, 11: quis similis tui in fortibus, domine? quasi dicat nullus.

Secundo quaerunt de sua aestimatione, quem scilicet seipsum facit; quasi dicant: si tu es maior istis, scilicet Abraham et prophetis, videtur per hoc intelligi quod sis altioris naturae, puta Angelus, vel deus. Sed hoc non aestimamus de te. Et ideo non dicunt, tu quis es; sed quem te ipsum facis? quia quidquid dicitur supra istis, non recognoscentes de te, reputabimus, quod tu illud fingas. Similiter dicebant infra X, 33: de bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia: quia tu homo cum sis, facis teipsum deum.

Consequenter cum dicit respondit iesus etc., ponitur responsio domini, et primo respondet secundae quaestioni; secundo vero primae, ibi Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum.

Circa primum tria facit dominus.

Primo excludit falsitatem quam intendebant; secundo docet veritatem, quam ignorabant, ibi est pater meus qui glorificat me; tertio manifestat utrumque quod proponebant, ibi et non cognovistis eum.

Dicit ergo: quaeritis me dicentes: quem teipsum facis? ac si gloriam quam non habeo, mihi usurpem. Sed supervacua fuit haec prolatio, quoniam non me facio id quod sum, sed ex patre recepi: nam si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est.

Quod secundum hunc modum posset intelligi de christo secundum quod est filius dei, ut dicatur cum praecisione si ego, scilicet solus, glorifico meipsum, idest attribuam mihi gloriam, quam pater mihi non attribuat, gloria mea nihil est: nam gloria christi secundum quod est deus, est gloria verbi et filii dei; filius autem nihil habet nisi natus, idest quod nascendo ab aliquo recepit: si ergo detur per impossibile quod gloria sua non esset ab alio, non esset gloria filii.

Melius tamen videtur quod dicatur de christo secundum quod homo. Nam quicumque attribuit sibi gloriam quam non habet a deo, gloria illa est falsa: nam quidquid veritatis est, a deo est; quod autem est veritati contrarium, falsum est, et per consequens, nihil. Gloria ergo quae a deo non est, nihil est; Hebr. V, 5, dicitur de christo, quod non seipsum clarificavit ut pontifex fieret; II Cor. X, 18: non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem deus commendat. Sic ergo patet Iudaeorum falsitas.

Veritatem autem, quam intendit docere, ponit dicens est pater meus qui glorificat me, quasi dicat: non ego meipsum glorifico, sicut vos fingitis; sed alius est qui me glorificat, scilicet pater meus: quem quidem describit ex proprietate, et ex natura.

Ex proprietate quidem paternitatis; unde dicit est pater meus, et non ego.

Ex quo quidem verbo, ut Augustinus dicit, calumniantur Ariani fidei nostrae, dicentes maiorem esse patrem filio: nam maior est, qui glorificat, eo qui glorificatur ab ipso. Si ergo pater glorificat filium, pater maior est filio.

Sed dicendum quod apparentiam quidem haberet argumentum, nisi inveniretur e converso quod filius glorificet patrem: dicit enim filius, infra XVII, 1: pater, venit hora, clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te. Et in eodem ego te clarificavi super terram. In Graeco autem idem est glorifica et clarifica; et, secundum Ambrosium, gloria est clara cum laude notitia.

Hoc autem quod dicit est pater meus qui glorificat me, potest referri ad christum, et secundum quod est filius dei, et secundum quod est filius hominis. Secundum quidem quod est filius dei, pater glorificat eum gloria divinitatis, ab aeterno eum sibi aequalem generando; Hebr. I, 3: qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius... Sedet ad dexteram maiestatis in excelsis; Phil. II, 11: omnis lingua confiteatur quia dominus iesus christus in gloria est dei patris. Secundum vero quod homo, habuit gloriam per redundantiam divinitatis in ipsum, et gratiae et gloriae singularis; supra I, 14: videbimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et veritatis.

Ex natura vero divinitatis describit eum, cum dicit quem vos dicitis quia deus vester Est. Ne autem alium patrem putes quam deum, dicit se glorificari a deo; infra XIII, 31: nunc clarificatus est filius hominis, et deus clarificatus est in eo. Si deus clarificatus est in eo, et deus clarificabit eum in semetipso.

Sed, secundum Augustinum, hoc verbum est contra Manichaeos, qui dicunt annuntiatum non esse in veteri testamento patrem christi, sed esse aliquem ex principibus malorum Angelorum. Constat autem quod Iudaei non dicunt alium deum suum esse quam deum veteris testamenti. Ergo deus veteris testamenti est pater christi glorificans eum.

Manifestat autem utrumque, scilicet Iudaeorum falsitatem, et suam veritatem, cum dicit et non cognovistis eum. Manifestat autem dupliciter.

Primo quidem ostendendo Iudaeorum ignorantiam; secundo suam notitiam, ibi ego autem cognovi eum.

Circa primum sciendum, quod possent Iudaei dicere: tu dicis quod glorificaris a deo; sed nobis nota sunt iudicia eius, secundum illud Ps. Cxlvii, 20: non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestavit eis. Ergo si verum est quod dicis, nos utique sciremus hoc: cum ergo nos lateat, constat quod non est verum. Et ideo concludens, dicit et non cognovistis eum; quasi dicat: non mirum est si non cognoscitis gloriam qua me glorificat pater meus, quem dicitis deum vestrum, quia nec ipsum deum cognoscitis.

Sed contra Ps. Lxxv: notus in Iudaea deus.

Respondeo: ut deus, sed non ut pater, notus est ab eis; unde supra dixit: est pater meus qui glorificat me. Vel dicendum, quod non cognovistis eum affectu: quia carnaliter colitis qui spiritualiter colendus est; supra IV, 24: spiritus est deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. Item effectu, quia mandata eius adimplere contempsistis; ad Tit. I, 16: confitentur se nosse deum; factis autem negant.

Sed quia possent dicere: esto quod nos non cognoscamus gloriam tuam, quomodo cognoscis tu gloriam te a deo patre habere? ideo subiungit notitiam suam, dicens ego autem novi eum, et primo ponit suam notitiam; secundo ostendit necessitatem huius notitiae proferendae, ibi et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis mendax; tertio exponit quod dicit, ibi sed scio eum.

Dicit ergo: ideo scio me habere gloriam a deo patre, quia ego novi eum, ea scilicet notitia qua ipse novit seipsum, et nullus alius nisi filius; Matth. XI, 27: nemo novit filium nisi pater, nec patrem quis novit nisi filius, scilicet cognitione perfecta comprehensionis. Et quia omne imperfectum a perfecto initium sumit, inde est quod omnis nostra cognitio a verbo derivatur: unde sequitur: et cui voluerit filius revelare.

Sed quia, secundum carnem iudicantibus, posset christo ad arrogantiam ascribi dicenti se nosse deum, ideo subdit necessitatem dicti sui, cum subiungit et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis mendax. Nam, secundum Augustinum, non est sic arrogantia vitanda ut relinquatur veritas et incurratur mendacium. Ideo dicit si dixero; quasi diceret: sicut vos dicentes scire eum, mentimini; ita ego si dixero me nescire, cum sciam eum, ero similis vobis mendax. Unde haec similitudo sequitur a contrario, ut sit similitudo in mendacio; quia sicut isti mentiuntur dicentes se scire eum quem nesciunt; ita christus esset mendax, si diceret se nescire quem novit. Sed dissimilitudo est in cognitione: quia isti non cognoscunt, christus vero scit eum.

Sed numquid potuisset christus hoc dicere? potuisset quidem verba proferre materialiter, sed non intendere exprimere falsitatem: quia hoc non potuisset fieri nisi per inclinationem voluntatis christi ad falsum, quod erat impossibile, sicut impossibile erat eum peccare. Nihilominus tamen conditionalis est vera, licet antecedens et consequens sit impossibile.

Quod autem patrem cognoscat, manifestat subdens sed scio eum: et cognitione speculativa, cum dicit scio, intellectualiter per dictam cognitionem, eum, scilicet patrem; item cognitione affectiva, scilicet per consensum voluntatis ad ipsum: unde dicit et sermonem eius servo; supra VI, 38: descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me.

Consequenter cum dicit Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum, respondet primae quaestioni quam fecerunt ei Iudaei, dicentes numquid tu maior es patre nostro Abraham? ostendens se maiorem, tali ratione.

Quicumque enim expectat bonum ab aliquo, et perfectionem suam, est minor eo a quo expectat, sed Abraham totam spem suae perfectionis et sui boni habuit in me: ergo est me minor. Et quantum ad hoc dicit Abraham pater vester, de quo scilicet gloriamini, exultavit ut videret diem meum.

Ubi ponit duplicem visionem et duplex gaudium, sed alio et alio ordine.

Nam primo praemittit gaudium exultationis, dicens exultavit, et subdit visionem, dicens ut videret. Deinde praemittit visionem, dicens vidit, et subdit gaudium, dicens et gavisus Est. Et sic gaudium consistit inter duas visiones, procedens ab una, et tendens in aliam: quasi dicat vidit, et gavisus est ut videret diem meum.

Primo ergo videndum quid sit iste dies quem vidit, et exultavit ut videret. Est autem duplex dies christi: scilicet aeternitatis, de quo in Ps. II, 7: ego hodie genui te.

Item dies incarnationis et humanitatis, de quo infra IX, 4: me oportet operari... Donec dies est; Rom. XIII, 12: nox praecessit, dies autem appropinquavit. Utroque ergo modo dicimus, quod Abraham vidit primo diem christi, scilicet aeternitatis, et incarnationis per fidem; Gen. XV, 6: credidit Abraham deo, et reputatum est illi ad iustitiam. Et quod vidit diem aeternitatis, manifestum est: alias enim non fuisset iustificatus a deo, quia, ut dicitur Hebr. II, 6, accedentem ad deum oportet credere quia est, et inquirentibus se remunerator sit.

Quod autem viderit diem incarnationis, manifestatur ex tribus: scilicet ex iuramento quod exegit a servo, nam Gen. XXIV, 2, ait servo suo quem mittebat: pone manum subter femore meo, et iura mihi per deum caeli.

Ex quo, ut dicit Augustinus, signabatur, quod de femore eius processurus esset deus caeli. Secundo, ut Gregorius dicit, cum in figura summae trinitatis tres Angelos hospitio suscepit. Tertio quando cognovit praefiguratam passionem christi in oblatione arietis et Isaac; Gen. XXII.

Sic ergo ex hac visione gavisus est; sed non quievit in ea, immo ex hac exultavit in aliam visionem, scilicet apertam et per speciem, quasi totum gaudium suum in ea ponens.

Unde dicit exultavit ut videret aperta visione, diem meum, scilicet divinitatis et humanitatis meae; Lc. X, 24: multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt.

Consequenter cum dicit dixerunt ergo Iudaei ad eum etc., ostendit quomodo Iudaei irrident verba christi, et primo ponitur irrisio verborum christi a Iudaeis ad confutandum; secundo subditur manifestatio ipsorum verborum a christo, ad irrisionem vitandam, ibi dixit ergo iesus: amen, amen dico vobis etc..

Quia ergo christus dixerat quod Abraham exultavit ut videret diem suum, Iudaei carnalem mentem habentes, et in eo solum carnis aetatem pensantes, irrident dictum, et dicunt quinquaginta annos nondum habes. Vere quinquaginta annos non habebat, nec etiam quadraginta, sed circa trigesimum annum erat; Lc. III, 23: erat iesus incipiens quasi annorum triginta.

Quod autem dicunt quinquaginta annos nondum habes, ideo forte est, quia apud Iudaeos annus iubilaeus in maxima reverentia habebatur, quasi per eum omnia computantes, in quo et captivos manumittebant, et emptitiis cedebant possessionibus. Quasi dicant: tu nondum excessisti spatium unius iubilaei, et Abraham vidisti? quamvis dominus non dixerit quod viderit Abraham, sed quod Abraham diem eius vidit.

Et ideo dominus ut irrisionem vitet, respondens Iudaeis, verba sua exponit, dicens amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum: in quibus verbis dominus duo de se notabilia et efficacia contra Arianos dicit. Unum est, quia, ut dicit Gregorius, coniungit simul verbum praesentis temporis et praeteriti. Ante enim significat praeteritum; sum temporis praesentis Est. Ut ergo ostenderet se esse aeternum, et esse suum esse aeternitatis insinuet, non ait ante Abraham ego fui sed ante Abraham ego sum nam esse aeternum non novit tempus praeteritum et futurum, sed in uno indivisibili includit omne tempus. Unde dici potest illud Ex. III, 14: qui est misit me ad vos; et ego sum qui sum. Ante ergo vel post Abraham habuit esse, qui et accedere potuit per exhibitionem praesentis, et recedere per cursum vitae.

Aliud est, secundum Augustinum, quia cum loqueretur de Abraham, qui creatura est, non dixit antequam Abraham esset sed antequam fieret. Sed loquens de se, ut ostendat quod non est factus ut creatura, sed ab aeterno de essentia patris genitus, non dicit, ego fio, sed ego sum, qui in principio erat verbum; supra I Prov. VIII, 25: ante omnes colles generavit me dominus.

Consequenter cum dicit tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum, ponitur intentio Iudaeorum contra christum: et primo ponitur Iudaeorum persecutio; secundo christi evasio. Sed persecutio Iudaeorum procedit ex infidelitate. Nam mentes infidelium aeternitatis verba sustinere non valentes, nec intelligere ea, reputabant blasphemiam; et ideo, secundum legis mandatum, eum tamquam blasphemum lapidare volentes, tulerunt lapides, ut iacerent in eum etc..

Et, ut dicit Augustinus, tanta duritia lapidum, quo curreret nisi ad lapides? inf. X, 33: de bono opere non lapidamus te. Simile faciunt qui ex duritia cordis non intelligentes veritatem aperte prolatam, blasphemant proferentem, unde dicitur in canonica Iudae: quaecumque non noverunt, blasphemant.

Evasio autem christi est ex eius potestate: unde sequitur iesus autem abscondit se, qui scilicet si divinitatis suae potentiam exercere voluisset in suis actibus, eos ligaret, aut in poenas subitae mortis obrueret.

Abscondit autem se, specialiter propter duo.

Primo ut daret fidelibus suis exemplum declinandi persecutores suos; Matth. X, 23: si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. Secundo, quia non elegerat hoc genus mortis, sed potius in ara crucis voluit immolari; et quia nondum impletum erat tempus, adhuc fugit. Sic ergo tamquam homo a lapidibus fugit. Non autem abscondit se sub lapide vel in angulo, sed potestate suae divinitatis, invisibilem se eis exhibens, exivit, et recessit de templo. Simile fecit, Lc. IV, 29, quando voluerunt eum praecipitare de supercilio montis. Per quod, ut Gregorius dicit, datur intelligi quod illis ipsa veritas absconditur, qui eius verba sequi contemnunt.

Eam quippe quam non invenit humile veritas fugit mentem; Is. VIII, 17: qui abscondit faciem suam a domo Iacob.

Et similiter etiam quia debebat eos, correctionem et veritatem non suscipientes, relinquere, et ire ad gentes; Matth. XXIII, 38: ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.


Thomas Aq. s Johannis 59