Thomas Aq. s Johannis 60


Capitulus 9


61
(
Jn 9)



Lectio 1

Jn 9,1-7

Postquam dominus doctrinae suae illuminativam virtutem ostendit verbo, hic consequenter confirmat eam facto, caecum corporaliter illuminando.

Et circa hanc illuminationem tria ponuntur.

Primo infirmitas; secundo infirmitatis sanatio, ibi hoc cum dixisset, expuit in terram etc.; tertio de sanatione, Iudaeorum disceptatio, ibi itaque vicini etc..

Circa primum duo facit.

Primo ponitur infirmitas; secundo inquiritur causa eius, ibi interrogaverunt eum discipuli.

Sciendum est circa primum, quod iesus abscondens se, et de templo recedens, dum praeteriret, vidit hunc caecum.

Et hoc est quod dicit et praeteriens iesus, vidit hominem caecum a nativitate. Ubi tria considerantur. Primo quidem praeterivit, ut declinaret Iudaeorum furorem; Eccli. VIII, 13: ne accendas carbones peccatorum, arguens eos, et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum. Secundo ut emolliret Iudaeorum duritiam ex miraculo facto et fiendo; infra c. XV, 24: si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non haberent.

Tertio ut per operationem signi, verba sua firmaret; nam facta domini, eorum quae dicta sunt a se, faciunt fidem; Mc. Ult., 20: sermonem confirmante, sequentibus signis.

Mystice autem, secundum Augustinum, genus humanum est iste caecus. Nam spiritualis caecitas peccatum est, Sap. II, 21: excaecavit eos malitia eorum. Qui a nativitate caecus est, quia ex sua origine trahit peccatum.

Haec enim caecitas contigit per peccatum in homine primo, de quo omnes originem traduximus; Eph. II, 3: eratis natura, idest naturali origine, filii irae.

Consequenter cum dicit et interrogaverunt eum discipuli eius, agitur de causa ipsius infirmitatis, et primo inquiritur causa ipsius a discipulis; secundo manifestatur a christo, ibi neque hic peccavit.

Circa primum tria quaerenda occurrunt. Primum est causa inquisitionis discipulorum a christo, quae est, ut chrysostomus dicit, quia iesus egrediens de templo, et videns hunc caecum, valde studiose respexit, quasi videns in eo materiam operandae virtutis; ita ut discipuli hoc videntes, scilicet eum studiose videntem, moti fuerunt ad interrogandum.

Secundo discipulorum diligentia, quia dicunt Rabbi, vocantes eum magistrum, ut innuant se sic quaerere, quasi discere desiderantes.

Tertio quare, quaerentes causam peccati, dixerunt quis peccavit? dicendum, secundum chrysostomum, quod quia dominus supra V, 14, scilicet quando paralyticum sanavit, dixerat ei: ecce iam sanus factus es: vade, et amplius noli peccare, cogitaverunt discipuli, quod propter peccatum ei illa infirmitas accidisset, aestimantes ulterius quod omnis humana infirmitas proveniret ex peccato, secundum quod eliphaz dicit, iob IV, 7: quis unquam innocens periit? et ideo quaerebant utrum ex peccato suo vel parentum caecus natus fuisset. Sed quod ex peccato suo esset, non videtur: quia nullus peccat antequam nascatur, cum animae ante corpora non fuerint, nec peccaverint, ut quidam falso opinati sunt: secundum illud Rom. IX, 11: cum nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent aut mali...; non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei; quia maior serviet minori. Quod autem hoc ex peccato parentum passus fuerit, non videtur: quia Deut. XXIV, 16, dicitur: non occidentur patres pro filiis, nec filii pro parentibus.

Sed sciendum, quod est duplex poena qua homines puniuntur. Una est spiritualis quantum ad animam; alia est corporalis quantum ad corpus. Et poena quidem spirituali numquam filius pro patre punitur. Cuius ratio assignatur Ez. XVIII, 4, quia anima filii non est ex patre, sed a deo. Omnes, inquit, animae meae sunt, scilicet per creationem, sicut anima patris, ita anima filii mea est: anima quae peccaverit ipsa punietur. Hoc etiam dicit Augustinus in quadam epistola. Sed poena corporali filius pro patre punitur, cum quantum ad corpus sit quaedam res patris.

Et expresse hoc habetur Gen. XIX, ubi filii sodomorum occisi sunt pro peccato parentum in subversione sodomae. Multoties etiam dominus comminatur Iudaeis occisionem puerorum propter peccata parentum.

Quare autem uno peccato alius puniatur, sciendum, quod poena duo habet, laesionem et remedium. Nam aliquando abscinditur membrum ut totum corpus conservetur: et sic poena huius laesionem infert inquantum abscinditur, sed remedium habet inquantum conservat corpus. Numquam tamen medicus nobilius membrum abscindit propter conservationem minus nobilis, sed e converso. In rebus autem humanis, anima nobilior est corpore, et corpus nobilius exterioribus rebus; et ideo numquam fit ut aliquis propter corpus in anima puniatur, sed potius in corpore propter remedium animae.

Quandoque ergo deus irrogat poenas corporibus, vel rebus exterioribus, propter remedium bonum animae: et tunc huiusmodi poenae non inferuntur ut laesivae tantum, sed ut purgativae in remedium. Unde et ipsa puerorum sodomitarum occisio fuit ad bonum animarum: non quidem ad meritum, sed ne paternae malitiae imitatores, vivendo peccata cumulantes, atrocius punirentur. Sic etiam pro peccatis parentum pluries aliqui puniuntur.

Consequenter cum dicit respondit iesus etc., manifestat dominus causam infirmitatis, et primo excludit causam opinatam; secundo subdit veram; et tertio manifestat ipsam.

Causam quidem opinatam excludit, cum respondit dicens neque hic peccavit, neque parentes eius. Hanc enim esse causam infirmitatis, opinati sunt discipuli, ut dictum est.

Sed contra. Rom. III, 23: omnes enim peccaverunt, et egent gloria dei. Et ibid. V, 12, dicitur, quod peccatum ab Adam in omnes pertransiit.

Respondeo dicendum, quod tam caecus quam parentes eius originali peccato tenebantur, et etiam alia actualia vivendo superaddiderant, quia, si dixerimus quod peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est: I Io. I, 8. Quod autem dominus dicit neque hic peccavit, intelligendum est eos non peccasse, ad hoc quod caecus nasceretur; quasi diceret, quod eius caecitas non est consecuta ex eorum peccato.

Causam autem veram subdit dicens sed ut manifestentur opera dei in illo: nam per opera dei in eius cognitionem ducimur; Rom. I, 20: invisibilia dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; supra V: opera quae dedit mihi pater, haec sunt quae testimonium perhibent de me. Cognitio autem dei est summum bonum hominis, cum in ea consistat hominis beatitudo; infra XVII, 3: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum deum verum, et quem misisti iesum christum. Et Ier. IX, 24: in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me.

Si ergo infirmitas contingit ut manifestentur opera dei, et per ipsorum manifestationem deus innotescit; manifestum est quod huiusmodi corporales infirmitates contingunt propter bonum.

Posset autem alicui videri quod manifestatio operum dei non sit sufficiens causa infirmitatis huiusmodi, praesertim cum neque hic, neque parentes eius peccaverunt, et ideo volunt dicere, quod ly ut tenetur non causaliter, sed consequenter; quasi dicat: eo existente caeco, opera dei manifestantur ipsum curantis.

Sed hoc non videtur sane dictum; et ideo melius dicendum, quod tenetur causaliter. Est enim duplex malum: scilicet culpae et poenae.

Sed malum quidem culpae deus non facit, sed permittit fieri; quod non permitteret, nisi intenderet inde bonum aliquod. Unde dicit Augustinus in Enchir.: deus adeo bonus est, quod numquam permitteret aliquod malum fieri, nisi esset adeo potens quod de quolibet malo eliciat bonum. Sic ergo permittit aliqua peccata fieri ex intentione boni quod intendit: sicut permisit saevire tyrannos, ut coronaret martyres. Multo ergo magis debet dici, quod malum poenae, quod ipse fecit, ut dicitur Amos III, 6: non est malum quod dominus non fecerit, numquam inducit nisi ex intentione boni. Et inter alia bona optimum est quod opera dei manifestentur, et ex eis innotescat deus. Non est ergo inconveniens si aliqua flagella immittit, vel peccata aliqua fieri permittit, ut bonum inde proveniat.

Et sciendum, quod, ut Gregorius dicit I Moral., quinque modis deus hominibus immittit flagella.

Quandoque quidem ad initium damnationis, secundum illud Ier. VII, 18: duplici contritione contere eos. Et hoc flagello percutitur peccator in hac vita sic, ut sine retractatione et fine puniatur in alia; sicut Herodes qui occidit Iacobum, punitus est in hac vita, et in inferno similiter: Act. XII, 23.

Quandoque autem ad correctionem: et de hac dicitur in Ps. XVII, 36: disciplina tua ipsa me docebit.

Quandoque autem flagellatur aliquis non propter praeteritorum correctionem, sed ad futurorum praeservationem: sicut de Paulo legitur II Cor. XII, 7: ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, Angelus Satanae, qui me colaphizet.

Quandoque autem ad promotionem virtutis: ut scilicet cum in aliquo nec praeterita culpa corrigitur, nec futura prohibetur, dum inopinata salus persecutionem sequitur, salvantis virtute cognita, ardentius amatur; II ad Cor. XII, 9: virtus in infirmitate perficitur; Iac. I, 4: patientia opus perfectum habet.

Quandoque vero ad manifestationem divinae gloriae: unde et hic dicitur ut manifestentur opera dei in illo.

Consequenter cum dicit me oportet operari etc., manifestat causam veram quam posuit: et quia mentionem fecerat de operibus dei, ideo primo ponit opportunitatem opera dei manifestandi; secundo assignat opportunitatis, seu necessitatis rationem, ibi venit nox; tertio eam exponit, ibi quamdiu in mundo sum.

Dicit ergo: ideo scilicet caecus natus est, ut manifestentur opera dei in illo, quae quidem manifestari oportebat: nam me oportet operari opera eius qui misit me.

Quod quidem potest referri ad christum secundum quod homo; et sic est sensus: me oportet operari opera eius qui misit me, idest, opera commissa mihi a patre; supra c. V, 36: opera quae dedit mihi pater ut faciam. Infra XVII, 4, dicit: pater, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam. Vel ad christum, secundum quod deus; et sic dicit aequalitatem suae potentiae ad patrem, ut sit sensus: me oportet operari opera eius qui misit me, idest, opera quae habeo a patre.

Omnia enim quae filius facit, etiam secundum divinam naturam, a patre habet; supra V, 19: non potest filius a se facere quidquam, nisi quod viderit patrem facientem.

Oportet, inquam, donec dies Est. Dies quidem materialis ex praesentia solis super terram causatur. Sol autem iustitiae est christus deus noster; Mal. IV, 2: vobis timentibus nomen meum, orietur sol iustitiae. Quamdiu ergo sol iste nobis praesens est, opera dei fieri possunt in nobis, erga nos, et a nobis. Praesens autem fuit nobis aliquando quidem corporali praesentia; et tunc dies erat; Ps. Cxvii, 25: haec dies quam fecit dominus: exultemus et laetemur in ea. Et ideo oportet operari opera dei. Est etiam nobis praesens per gratiam: et tunc est dies gratiae, in quo scilicet oportet operari opera dei, donec dies est; Rom. XIII, V. 12: nox praecessit, dies autem appropinquabit.

Abiiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis; I Thess. V, 7: qui dormiunt, nocte dormiunt. Vos autem non estis in tenebris etc..

Sed sciendum, quod si praesentia solis facit diem et absentia noctem, cum sol sibi praesens sit semper, ipsi soli semper dies est: et sic soli semper est tempus operandi et lucendi. Sed quantum ad nos, quibus aliquando est praesens, aliquando absens, non semper operatur et lucet. Eodem modo apud christum, solem iustitiae, semper est dies et tempus operandi; non autem apud nos: quia non semper sumus capaces suae gratiae, propter impedimentum ex parte nostra.

Rationem autem opportunitatis praedictae subdit, dicens venit nox, quando nemo potest operari. Sicut est duplex dies, ita est duplex nox. Una est per abscessum corporalem solis iustitiae, sicut apostoli incurrerunt, quando christo eis corporaliter sublato tempore passionis, perturbati sunt; Matth. XVI, 31: omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Et tunc non fuit tempus operandi, sed patiendi.

Sed melius est ut dicamus, quod etiam christo absente corporaliter per ascensionem, dies apostolis erat, inquantum illucebat eis sol iustitiae, et tempus operandi. Et ideo intelligendum est de nocte quae est per spiritualem separationem solis iustitiae, scilicet per subtractionem gratiae: quae quidem nox duplex Est. Una per subtractionem actualis gratiae quam inducit peccatum mortale; I Thess. V, 7: qui dormiunt, nocte dormiunt.

Et quando haec nox venit, nemo potest operari opera meritoria vitae aeternae. Alia nox est consummata, quando non solum privatur actuali gratia quis per peccatum mortale, sed etiam facultate adipiscendi, per aeternam damnationem in inferno, ubi profunda nox est, quae erit illis quibus dicitur: ite, maledicti, in ignem aeternum: Matth. XXV, 41.

Et tunc nemo potest operari, quia non est tempus merendi, sed secundum merita recipiendi.

Dum ergo vivis, fac sicut facturus es. Unde Eccle. IX, 10: quaecumque potest manus tua, instanter operare: quia neque ratio, neque opus, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.

Rationem autem dictorum exponit dicens quamdiu sum in mundo, lux sum mundi; quasi diceret: si vultis scire quis sit dies, et quae nox, de quibus loquor; ego, inquam, sum lux mundi: nam praesentia mea diem facit, et absentia noctem; supra VIII, 12: ego sum lux mundi. Quamdiu ego sum in mundo, corporaliter per meam praesentiam; infra XVI, 28: exivi a patre, et veni in mundum; iterum relinquo mundum, et vado ad patrem. Lux sum mundi: unde dies iste duravit usque ad ascensionem christi. Item, quamdiu sum in mundo, spiritualiter per gratiam; Matth. Ult., 20: ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Lux sum mundi: unde dies iste usque ad consummationem saeculi extendetur.

Consequenter cum dicit hoc cum dixisset, expuit in terram etc., agitur de sanatione caeci, ad quam quinque per ordinem concurrunt facta per christum. Primo quidem sputatio, unde dicit spuit in terram; secundo luti factio, unde dicit lutum fecit ex sputo; tertio oculorum linitio, unde dicit et linivit super oculos caeci; quarto mandatum quod lavaretur, unde dicit vade (inquit) et lava in natatoriis siloe; quinto, visionis perceptio, unde subdit et venit videns: quae quidem omnia causam habent et litteralem et mysticam.

Litteralem quidem, secundum chrysostomum, hoc modo. Sputo illuminat, ut ostendat quod virtute a se egrediente hoc faciebat, et nulli alteri rei miraculum ascribatur; Lc. VI, 19: virtus exibat de illo. Licet enim omnia miracula dominus solo verbo facere potuisset, quia ipse dixit, et facta sunt, frequenter tamen corpore suo in eis utitur, ut ostendat ipsum, inquantum est divinitatis organum, virtutem quamdam salutarem esse sortitum.

Lutum autem fecit ex sputo, ut ostendat se membra homini deficientia posse formare, qui formaverat totum primum hominem. Unde sicut primum hominem de luto formavit, ita lutum fecit ut formaret oculos caeci nati.

Linivit autem lutum super oculos caeci nati, ut ostenderet se conditorem corporum, per id quod potissimum est in corporibus.

Homo enim inter creaturas corporales praecellentior est; inter membra vero hominis praecellit caput; inter membra autem capitis, oculus excellentior invenitur. Unde matthaeus VI, 21: lucerna corporis tui est oculus tuus. Formando ergo oculum ceteris corporalibus excellentiorem, ostendit se creatorem esse totius hominis et naturae corporeae.

Dixit autem ei vade, et lava te in natatoria siloe, ne videretur terra super oculos linita virtutem sanativam oculi habere. Unde quamdiu lutum in oculis habuit, non vidit, sed postquam lavit.

Misit autem eum longe ad lavandum, scilicet ad natatoria siloe: primo quidem ad confutandam Iudaeorum duritiam; nam oportebat eum transire civitatem, ut sic omnes viderent eumdem caecum euntem, lutum super oculos habentem, et redeuntem visu suo restituto. Secundo vero ut commendetur caeci obedientia et fides: frequenter enim forte lutum in faciem receperat, frequenter in natatoria siloe se laverat, et tamen non viderat.

Unde potuisset dicere: lutum solet magis excaecare, et multoties me ibidem lavi, et in nullo sum adiutus, sicut de Naaman legitur IV Reg. V, 10 ss.. Sed non contradixit, immo simpliciter obedivit. Unde sequitur abiit, et lavit. Ideo autem ad natatoria siloe eum misit, quia per illam aquam signatus est populus Iudaeorum; Is. VIII, 6: populus iste abiecit aquas siloe, quae currunt cum silentio. Ut ergo ostendat quod non est alienus ab amore populi Iudaici, ad siloe mittit eum.

Effectus autem sequitur, quia venit videns.

Hoc praedictum fuit Is. XXXV, 5: tunc aperientur oculi caecorum.

Causam vero mysticam et allegoricam assignat Augustinus, qui dicit, quod per sputum, quod est saliva de capite descendens, signatur verbum dei, quod a patre capite omnium rerum procedit; eccli. C. XXIV, 5: ego ex ore altissimi prodii. Tunc ergo dominus de sputo et terra lutum fecit, cum verbum caro factum Est. Linivit autem oculos caeci, idest humani generis, oculos scilicet cordis, per fidem incarnationis christi.

Sed nondum videbat: quia quando forte inunxit, catechumenum fecit, qui fidem habet, sed nondum est baptizatus. Et ideo mittit eum ad piscinam, quae vocatur siloe, ut lavetur et illuminetur, idest baptizetur et in baptismo plenam illuminationem recipiat. Unde, secundum dionysium, baptismus dicitur illuminatio; Ez. XXXVI, 25: effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Et ideo signanter hoc evangelium legitur illo die in Quadragesima quo incipit fieri scrutinium baptizandorum in sabbato sancto. Nec sine causa evangelista subdit interpretationem piscinae, dicens quod interpretatur missus: quia quicumque baptizantur oportet baptizari in christo, qui est missus a patre; Gal. III, 27: quotquot baptizati estis, christum induistis.

Nisi enim ille fuisset missus, nemo nostrum esset ab iniquitate dimissus.

Secundum Gregorium autem, per salivam sapor intimae contemplationi accipitur, quae ad os de capite defluit, quia de caritate conditoris adhuc in hac vita nos positos, gustu revelationis tangit. Unde dominus salivam luto miscuit, et caeci nati oculos reparavit, quia superna gratia carnalem cogitationem nostram per mixtionem suae contemplationis irradiat, et ab originali caecitate homines ad intellectum reformat etc..


Lectio 2 - Io 9, 8-12

62 Jn 9,8-12

Posita miraculosa illuminatione caeci, hic consequenter ponitur miraculi examinatio, et primo quidem miraculum examinatur a populo; secundo a Pharisaeis et principibus, ibi adducunt eum ad Pharisaeos; tertio caecus propter suam confessionem instruitur a christo et commendatur, ibi audivit iesus quia eiecerunt eum foras.

Circa primum tria facit, quia primo inquiritur de persona illuminati; secundo de ipsa illuminatione, ibi dicebant ergo ei etc.; tertio de persona illuminantis, ibi et dixerunt ei: ubi est ille? circa primum tria facit.

Primo ponitur quaestio de persona illuminati; secundo assumuntur diversae opiniones ad quaestionem; tertio determinatur quaestio.

Ponitur quidem quaestio a populo.

Unde dicit itaque vicini, et qui viderant eum prius, quia mendicus erat, dicebant: nonne hic est qui sedebat et mendicabat? ubi duo consideranda occurrunt. Unum est quod ex miraculi magnitudine ipsum incredibile reddebatur: unde dicebant, infra: a saeculo non est auditum quod aperuerit quis oculos caeci nati. Unde impletur in eis quod dicitur Hab. I, 5: opus factum est in diebus nostris, quod nemo credet cum narrabitur.

Aliud est mirabilis dei clementia, quia non solum circa potentes, sed etiam circa ignobiles dominus miracula operatur, dum eos qui mendicant, cum multa pietate curabat: in quo ostenditur quod propter paupertatem nullum repellit, qui propter salutem hominum venit; Iac. II, 5: nonne dominus elegit pauperes, divites in fide, et haeredes regni? unde et isti signanter dicunt nonne hic est qui sedebat et mendicabat? quasi dicant, ignobilis et curatione indignus. Contra dicitur baruch III, 26: ibi gigantes nominati.

Opiniones autem ponuntur a plebe: unde dicit alii dicebant quia hic est, scilicet qui mendicabat; et hoc ideo, quia pluries eum viderant mendicantem, et similiter discurrentem per civitatem, quando cum luto ad natatoria ibat, inspexerant. Unde non ultra poterant dicere, non est hic. Sed aliorum opinio erat contraria: unde dicebant nequaquam, scilicet hic est, sed similis eius Est. Cuius ratio est, quia, ut Augustinus dicit, oculi restituti mutaverunt vultum eius.

Nihil enim ita cognoscibile sicut visus; eccli. C. XIX, 26: ex visu cognoscitur sensatus.

Quaestio determinatur per caecum; quia ille dicebat, scilicet caecus, ego sum, scilicet qui mendicabam. Vox grata est ista, ne damnetur ingrata. Quia enim non poterat esse ingratus tanto beneficio, nec aliud signum gratitudinis ostendere poterat quam quod constanter confiteretur se a christo curatum, dicit ego sum, qui scilicet caecus eram, et mendicabam; et modo video; tob. C. XII, 6: benedicite deum, coeli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam.

Consequenter cum dicit dicebant ergo ei: quomodo aperti sunt oculi tui? agitur de inquisitione facti, scilicet de ipsa illuminatione, et primo ponitur quaestio Iudaeorum; secundo responsio caeci, ibi respondit: ille homo, qui dicitur iesus, lutum fecit etc..

Dicit ergo: si tu es ille qui caecus mendicabas, dic ergo nobis quomodo aperti sunt tibi oculi? sed ista quaestio ex curiositate procedit, quia hunc modum nec ipse qui curatus est, nec nos novimus; eccli. C. III, 24: in pluribus operibus eius ne fueris curiosus.

Responsio caeci fuit mirabilis, unde dicit respondit: ille homo, qui dicitur iesus, lutum fecit, et unxit oculos meos etc..

In qua primo quidem demonstrat personam illuminantem, dicens ille homo qui dicitur iesus. Recte nominat eum hominem, quem hominem noverat, et verus homo erat; phil. C. II, 7: in similitudinem hominum factus.

Licet autem eum non vidisset, quia caecus ab eo recessit, ad siloe vadens, cognovit eum ex auditu et collocutione hominum de ipso.

Secundo recitat factum, dicens lutum fecit, et unxit oculos meos; ubi se veracem ostendit, non asserens incerta. Dominus enim lutum fecerat ex sputo, quod quidem iste nescivit; sed lutum factum, et oculis superpositum, per sensum tactus didicit; et ideo non dixit lutum fecit ex sputo sed simpliciter lutum fecit, et unxit oculos meos; I io. C. I, 1: quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, et perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt... Testamur et annuntiamus vobis.

Tertio refert mandatum dicens et dixit mihi, scilicet iesus, vade ad natatoria siloe, et lava. Hoc etiam nobis necessarium est; nam si volumus mundari a caecitate cordis, oportet quod spiritualiter lavemur; Is. I, 16: lavamini, mundi estote.

Quarto commendat suam obedientiam, dicens et abii, et lavi, quasi diceret: ex quo mandatum audivi, desiderio visionis ductus, executus sum mandatum. Neque mirum: quia dicitur Prov. VI, 23: mandatum, scilicet impletum, lucerna est, et lex lux.

Quinto confitetur beneficii effectum, dicens et vidi. Et recte post obedientiam illuminatur: quia, ut dicitur Act. V, 32, dabit spiritum sanctum obedientibus sibi. Vide caeci constantiam. Nam, ut Augustinus dicit, ecce annuntiator factus est gratiae, ecce evangelizat et confitetur Iudaeis. Caecus ille confitebatur, et cor impiorum stringebatur, quia non habebant lumen, scilicet in corde, quod ille habebat in facie.

Consequenter cum dicit et dixerunt ei: ubi est ille? ponitur inquisitio de persona illuminantis; et primo ponitur Iudaeorum quaestio, cum dicunt ubi est ille? malitiose interrogant occisionem meditantes; iam enim adversus christum conspiraverant; supra VIII, 40: nunc autem quaeritis me interficere? secundo ponitur caeci responsio, cum ait nescio. Ut Augustinus dicit, ex verbis apparet quod sicut corporaliter in ipso gestum fuit, ita spiritualiter diversis temporibus repraesentatur.

Nam adhuc primo linitur caecus, et post lotus videt. Et inunctio quidem inchoationem sanitatis corporalis repraesentat; lotio autem perfectam consequitur sanitatem.

Specialiter autem inunctio efficit catechumenum; lotio, scilicet baptismus, perficit et illuminat.

Sic ergo diversa diversis temporibus repraesentatur fides. Nam per hoc quod dicit nescio, repraesentatur fides imperfecta in catechumenis; supra IV: vos adoratis quod nescitis. Potest etiam per hoc significari fides nostra; I Cor. XIII, 9: ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus.

Consequenter cum subditur adducunt eum ad Pharisaeos, agitur de inquisitione, et primo inquirunt a caeco; secundo a parentibus, ibi non crediderunt ergo Iudaei.

Circa primum tria facit.

Primo praesentatur inquirendus; secundo ponitur inquirentium intentio; tertio ponitur ipsa inquisitio.

Inquirendus autem, scil. Caecus, praesentatur a populo Pharisaeis; unde adducunt, scilicet turbae, eum qui caecus fuerat, ad Pharisaeos; et hoc ideo, quia quaesierant ab eo ubi esset iesus, ut si eum invenirent ducerent eum ad Pharisaeos, damnandum propter solutionem sabbati. Quia vero christum non habuerunt, ducunt caecum, ut eum vehementius interrogantes, cogant importunitate vel timore aliquid falsitatis contra christum confingere; Ier. V, 5: ibo ergo ad optimates; ipsi enim cognoverunt viam domini, iudicium dei sui; et ecce hi magis confregerunt iugum, ruperunt vincula.

Intentionem autem eorum evangelista perversam esse ostendit, dicens erat autem sabbatum quando lutum fecit. Hoc dicit, ut eorum malam mentem demonstret, et causam propter quam eum quaerebant; ut scilicet occasionem contra eum invenirent, et detraherent miraculo per aestimatam legis praevaricationem; cum tamen, Matth. XII, 8, dicatur quod dominus est filius hominis etiam sabbati.

Examinatio autem fit a Pharisaeis, cum dicitur iterum ergo interrogabant eum Pharisaei, etc., et primo interrogant de facto; secundo de persona facientis, ibi dicebant ergo ex Pharisaeis quidam.

Circa primum duo facit. Primo ponitur eorum interrogatio; secundo caeci responsio.

Interrogant autem eum de materia consecutae visionis: unde iterum interrogabant eum Pharisaei etc.: non ut scirent, sed ut calumniam inferrent et falsitatem imponerent.

Respondit autem caecus, non dictis contraria, nec dissona veritati. Unde ille, scilicet caecus, dixit eis: lutum posuit mihi super oculos. Ubi primo admiranda est caeci constantia; nam etsi coram turbis, a quibus sine periculo interrogabatur, veritatem dixerat, non magnum videbatur; sed hoc mirae est constantiae quod in ampliori periculo constitutus, scilicet coram Pharisaeis, neque negat, neque contraria dicit prioribus, secundum illud Ps. Cxviii, 46: loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. Secundo admiranda est eius industria; nam mores recitantium servat, qui primo diffuse et cum circumstantiis omnibus referunt; et si secundo referri oporteat, succinctius loquuntur. Unde neque nomen dicentis expressit, neque quoniam: dixit mihi: vade et lava, sed confestim solam substantiam facti tangens, dicit lutum fecit.

Consequenter cum subditur dicebant ergo ex Pharisaeis quidam etc., fit inquisitio de persona illuminantis, et primo ponuntur diversae sententiae Pharisaeorum de christo; secundo exquiritur sententia caeci, ibi dicunt ergo caeco iterum.

Circa primum tria facit.

Primo ponit opinionem christum blasphemantium; secundo opinionem eum commendantium; et tertio concludit, quod inter eos erat schisma et dissidium.

Circa primum sciendum est, quod illi qui malitiose contra aliquem agunt, tacent, si quid boni in facto eius vident; et mala, si qua videntur, manifestant, etiam bonum in malum convertentes; secundum illud Eccli. XI, 33: bona in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam. Quod et isti faciunt; nam id quod videbatur bonum, scil. Caeci illuminationem, subticentes, quod contra christum esse poterat, manifestant, scilicet solutionem sabbati. Unde dicebant quidam ex Pharisaeis, scilicet malitiosi et pravi, non est hic homo a deo, qui sabbatum non custodit; cum tamen christus sabbatum servaret. Dominus enim prohibens operari in sabbato, intendit de opere servili, quod est peccatum; supra VIII, 34: qui facit peccatum, servus est peccati. Ergo qui facit opera peccati in sabbato, solvit sabbatum.

Christus ergo qui sine peccato erat, potius sabbatum, quam ipsi, custodiebat.

Commendantium autem opinio ponitur, cum subdit quomodo potest homo peccator haec signa facere? isti enim aliquam fidem ex signis conceperant et imperfecte et imbecilliter erant dispositi; quia ex timore Pharisaeorum et principum, quasi sub dubio proponunt, dicentes quomodo potest homo peccator haec signa facere? infra XII, 42, dicitur, quod multi ex principibus crediderunt in eum, sed propter Pharisaeos non confitebantur.

Qui tamen potius debuissent ostendere qualiter sabbatum non solveret, et convenienter respondere pro iesu.

Dissidium autem concludit inter eos, dicens et schisma erat inter eos: quod scilicet fuerat etiam inter populos; et hoc erat signum interitus illorum; Oseae X, 2: divisum est cor eorum, nunc interibunt; Matth. XII, 25: omne regnum in seipsum divisum, desolabitur.

Consequenter inquirunt sententiam a caeco, et dicunt tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? et primo ponitur Pharisaeorum interrogatio; secundo caeci responsio.

Interrogant quidem cum dicunt tu quid dicis de illo? quae quidem interrogatio, secundum chrysostomum, non est eorum qui christum blasphemabant, sed eorum qui commendabant. Et hoc apparet ex modo interrogandi.

Unde commemorant ei receptum beneficium, dicentes tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? alioquin si alii interrogassent, non hoc dixissent, sed potius, qui solvit sabbatum. Ideo autem beneficium commemorant, ut eum gratum reddentes, inducant ad christi praedicationem. Secundum autem Augustinum, est interrogatio adversariorum, volentium calumniari hominem qui constanter veritatem confitebatur, vel ut ex timore mutaret sententiam, vel saltem ut eum de synagoga eiicerent.

Responsio autem caeci constans ponitur: unde subdit ille autem dixit, quia propheta Est. Licet enim adhuc, quasi inunctus in corde, dei filium nondum confiteretur, constanter tamen quod sentiebat expressit, non tamen mentitus Est. Nam ipse dominus de se dixit Mc. VI, 4 et Matth. XIII, 57: non est propheta sine honore nisi in patria sua; Deut. XVIII, 15: prophetam suscitabit vobis deus, ipsum audietis.

Consequenter cum dicit non crediderunt ergo Iudaei de illo, agitur de inquisitione a parentibus, et primo ponitur causa inquisitionis; secundo subditur interrogatio, ibi et interrogaverunt; tertio adhibetur responsio, ibi responderunt ergo eis; quarto assignatur responsionis ratio, ibi hoc dixerunt parentes eius.

Causa autem secundae inquisitionis fuit infidelitas Pharisaeorum. Et hoc est quod dicit non crediderunt ergo de illo, scilicet Pharisaei, quod caecus natus fuisset, et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, scilicet caeci, qui viderat. Hoc quidem faciunt volentes annullare christi miraculum, ne perdant gloriam suam; supra V, 44: quomodo potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis? inquisitio autem ponitur a Pharisaeis ad parentes: ubi tria proponunt. Primo de persona filii, dicentes hic est filius vester? quasi dicerent: numquid est hic? secundo de eius caecitate: unde subdunt quem dicitis quia natus est caecus? non dicunt, qui quandoque fuit caecus sed quem dicitis; quasi dicerent: hoc confingitis. Numquid hoc est verum? sed, o inquinati. Quis pater eligeret talia mentiri de filio? conantur enim per hoc eos ad negationem ducere.

Tertio quaerunt de modo consecutae visionis, dicentes quomodo ergo nunc videt? quasi dicant: aut hoc est falsum quod nunc videat, aut primum quod caecus fuerat; sed constat hoc esse verum, quod videt: falsum ergo fuit quod caecum eum dicebant; eccli. C. XIII, 14: ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis.

Responsio parentum ponitur consequenter, cum dicit responderunt eis parentes eius etc.. De tribus autem interrogaverant Pharisaei; sed de duobus constanter respondent, et de tertio remittunt ad filium.

Primo quidem confitentur primum, scilicet quod filius eorum sit: unde dicunt scimus quia hic est filius noster. Item confitentur secundum, cum subdunt et quia caecus natus Est. In quo patet quod veritas semper vincit mendacium. Unde in apocryphis esdrae dicitur, quod veritas super omnia vincit. Tertium autem, scilicet qualiter vidit, dicunt quomodo autem nunc videat, nescimus. Secundo de persona illuminante, cum subdunt aut quis aperuit oculos eius, nos nescimus. Hoc ideo dicunt, quia inquisitio fiebat contra personam illuminantem.

Et ideo remittunt ad filium, dicentes ipsum interrogate: aetatem habet, ipse de se loquatur; quasi dicant: etsi genuimus eum caecum, non tamen mutum; unde loqui potest pro se in causa. Quod quidem dispensative factum est, ut, dum parentes confitentur quod sciunt, et caecus confirmat qui est curatus, veritas miraculi magis appareret.

Ratio autem responsionis ponitur, cum subdit hoc dixerunt parentes eius, quoniam timebant Iudaeos: adhuc enim imperfecti erant, nec adimplere ausi quod dicit dominus, Matth. X, 28: nolite timere eos qui occidunt corpus. Causa autem timoris fuit, quia iam conspiraverant Iudaei, ut si quis eum confiteretur esse christum, extra synagogam fieret. Infra XVI, 1: haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini: absque synagogis facient vos. Et, ut dicit Augustinus, iam non erat malum fieri extra synagogam: nam quos illi repellebant, christus recipiebat.




Thomas Aq. s Johannis 60