Thomas Aq. s Johannis 66

66

Lectio 2 - Io 10,6-10.

Jn 10,6-10
Hic ponit evangelista necessitatem exponendi supra positam similitudinem, quae quidem necessitas causatur ex audientium ignorantia.

Primo vero tangit ignorantiae causam; secundo ipsam ignorantiam manifestat.

Causa autem ignorantiae fuit proverbialis christi locutio; et hoc est quod dicit hoc proverbium dixit eis iesus. Proverbium autem dicitur proprie quando loco alterius ponitur aliud; cum scilicet unum verbum ex similitudine alterius datur intelligi: quod etiam parabola dicitur.

Loquebatur autem in proverbiis dominus primo quidem propter malos, ut mysteria regni caelestis eis occultaret; Lc. VIII, 10: vobis datum est nosse mysterium regni dei, ceteris autem in parabolis. Secundo vero propter bonos, ut ex proverbiis exercerentur ad inquirendum; unde postquam dominus turbis proverbia seu parabolas proposuit, discipuli seorsum christum interrogabant, ut habetur Matth. XIII, 10 et Mc. IV, 10. Unde et Augustinus dicit: pascit dominus manifestis (scilicet fideles turbas), exercet obscuris, scilicet discipulos.

Ignorantiam manifestat, cum dicit illi autem non intellexerunt quid loqueretur.

Ignorantia autem quae proveniebat ex proverbiis a christo propositis, utilis quidem erat, et damnosa. Sed utilis bonis et iustis ad exercitium in dei laudem quaerentibus: nam dum ea non intelligunt, credunt, glorificant dominum, et eius sapientiam supra se existentem; Prov. XXV, 2: gloria dei est celare verbum. Damnosa autem malis, quia non intelligentes, blasphemant, secundum illud in Canon. Iudae V. 10: quaecumque ignorant, blasphemant. Nam, ut Augustinus dicit, cum verba evangelii audiunt pius et impius, et ambo non intelligunt, pius dicit: verum est et bonum est quod dicit sed nos non intelligimus. Et hic quidem iam pulsat, cui dignum est aperiri, sed si persistat.

Impius dicit: nihil dixit, malum est quod ait.

Hic dominus exponit similitudinem.

Si autem recte consideretur praedicta similitudo, duas principales clausulas continebat, ad quas aliae consequuntur. Quarum prima est: qui non intrat per Ostium in ovile ovium... Ille fur est et latro. Secunda vero est: qui intrat per Ostium, pastor est ovium.

Et ideo ista pars dividitur in duas: primo enim exponit primam clausulam; secundo secundam, ibi ego sum pastor bonus.

Circa primum duo facit.

Primo exponit quae prima clausula continebat; secundo probat ea, ibi ego sum Ostium.

Fit autem mentio in prima clausula de Ostio, fure et latrone.

Primo exponit primum; secundo secundum, ibi omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones.

Quantum ad primum dicit: dixit ergo eis iterum iesus, ut scilicet eos attentiores reddat, et intelligerent similitudinem; Prov. I, 6: animadvertet parabolam et interpretationem etc.. Amen, amen dico vobis, idest vere, ego sum Ostium. Officium enim Ostii est ut per ipsum quis ad domus interiora ingrediatur; et hoc christo convenit: nam per eum oportet quemlibet ad dei secreta intrare; Ps. Cxvii, 20: haec porta domini, scilicet christus, et iusti intrabunt in eam.

Dicit autem ovium, quia non solum pastores per christum introducuntur in praesentem ecclesiam, vel in aeternam beatitudinem per christum ingrediuntur, sed etiam oves; unde infra eodem oves meae vocem meam audiunt... Et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis.

Consequenter cum dicit omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones, exponit quod dixit de fure et latrone: et primo ostendit quis sit fur et latro; secundo ponit signum huius.

Circa primum autem cavendus est error Manichaeorum, qui damnantes vetus testamentum ex hoc quod dicitur omnes quotquot venerunt, fures sunt, dicunt, patres veteris testamenti, qui fuerunt ante christum, malos fuisse et damnatos.

Sed hoc esse falsum apparet ex tribus.

Primo quidem ex his quae in parabola dicta sunt. Quod enim hic dicitur omnes quotquot venerunt, ponitur ut expositivum praecedentium; ibi autem dicitur, quod intraverunt, etc.. Illi ergo omnes quotquot veniunt, scilicet non per me, idest non intrantes per Ostium, fures sunt et latrones. Constat autem quod patriarchae et prophetae omnes per Ostium, idest christum, intraverunt, quos christus venturus praecones mittebat. Licet enim ex tempore carnem acceperit, et factus fuerit homo, ab aeterno tamen erat verbum dei; Hebr. XIII, 8: iesus christus heri et hodie, ipse et in saecula. Prophetae autem missi sunt per verbum dei et sapientiam; Sap. VII, 27: per nationes in animas sanctas se transfert (scilicet dei sapientia) prophetas et amicos dei constituit. Et ideo signanter in prophetis legimus, verbum domini factum esse ad hunc vel ad illum prophetam, qui per participationem verbi dei prophetaverunt.

Secundo ex hoc quod dominus dicit venerunt; quasi dicat, propria auctoritate et non a deo missi, seipsos ingerentes; de quibus Ier. XXIII, 21: non mittebam eos, et ipsi currebant. Isti quidem non venerunt a verbo dei; Ez. XIII, 3: vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident. Tales non fuerunt patres veteris testamenti, ut dictum est.

Tertio ex ipso facto, quod ostendit verborum consequentia, nam hic dicitur non audierunt eos oves. Illi ergo quos audierunt oves, non fuerunt fures et latrones. Populus autem Israel prophetas audivit. Propterea illi qui non audierunt, in sacra Scriptura vituperantur; Act. VII, 52: quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Matth. XXIII, V. 37: ierusalem, ierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt.

Sic ergo errore excluso, dicendum est omnes quotquot venerunt scilicet praeter me, et praeter divinam inspirationem et auctoritatem, et non cum intentione divinae gloriae quaerendae, sed propriae usurpandae, fures sunt, inquantum quod non suum est, scilicet docendi auctoritatem, sibi usurpant, Is. I, 23: principes tui infideles, socii furum, et latrones, quia per pravam doctrinam occidunt; Matth. XXI, 13: vos autem fecistis illam speluncam latronum; Oseae VI, V. 9: particeps latronum interficientium in via pergentes. Sed eos, scilicet fures et latrones, oves, praedestinatae, non audierunt, scilicet perseveranter; alias non fuissent de ovibus christi, quia alienum non sequuntur, sed fugiunt ab eo: ut dicitur supra eodem.

Hoc etiam praecipitur Deut. XIII, 3: non audias verba illius prophetae aut somniatoris.

Ego sum Ostium. Hic manifestat expositionem, et primo expositionem Ostii; secundo furis, ibi fur non venit.

Circa primum duo facit.

Primo resumit quod intendit exponere; secundo exponit.

Resumit autem quod dixit ego sum Ostium. Cantic. Ult., 9: si est Ostium, compingamus illud tabulis cedrinis, idest attribuamus ei virtutem imputrescibilem.

Exponit autem cum dicit per me si quis introierit, salvabitur. Ubi primo ostendit quod competit ei usus Ostii, qui est salvare oves; secundo insinuat salvationis modum, ibi ingredietur et egredietur.

Salvat autem Ostium arcendo interiores ne progrediantur, et defendendo ab exterioribus, ne invadantur. Et hoc competit christo, nam per ipsum salvamur et protegimur.

Et hoc est quod dicit per me, scilicet Ostium, si quis, non fictus, introierit, ad societatem ecclesiae et fidelium, salvabitur: supple, si perseveraverit; Act. IV, 12: non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri; Rom. V, 10: multo magis salvi erimus in vita ipsius.

Modus autem salutis ponitur cum dicit et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet: quae quidem verba quadrupliciter exponi possunt. Primo quidem, secundum chrysostomum, nihil aliud debet intelligi quam securitas et libertas adhaerentium christo. Nam qui aliunde ascendit quam per Ostium, non habet liberum introitum et exitum; qui vero per Ostium intrat, habet liberum exitum, quia libere potest exire. Cum ergo dicit ingredietur et egredietur, est sensus, secundum hanc similitudinem, quod apostoli adhaerentes christo, cum securitate ingrediuntur, conversando cum fidelibus qui intra ecclesiam sunt, et cum infidelibus qui sunt extra, quando totius orbis terrarum facti sunt domini, et nullus eos eiicere valuit; Num. XXVII, 16: provideat dominus deus spirituum universae carnis hominem super populum istum, qui possit ingredi et egredi: ne sit populus domini sicut oves absque pastore. Et pascua inveniet, idest, delectationem in conversione, et gaudium etiam in persecutionibus infidelium pro christi nomine habebant; secundum illud Act. V, 41: ibant apostoli gaudentes a conspectu Concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine iesu contumeliam pati.

Secundo potest exponi, secundum Augustinum super ioannem. Cuilibet bene agenti duo incumbunt, scilicet ut bene se habeat ad ea quae intra ipsum sunt, et ad ea quae extra. Interius autem in homine est spiritus; exterius autem est corpus; II cor. C. IV, 16: licet is qui foris est homo noster corrumpatur, tamen is quis intus est renovatur de die in diem. Ille ergo qui christo adhaeret, ingredietur quidem per contemplationem ad custodiam conscientiae; Sap. VIII, V. 16: intrans domum meam, scilicet conscientiam, conquiescam cum illa, scilicet sapientia.

Et egredietur, foras, scilicet per bonam actionem, ad domandum corpus; Ps. Ciii, V. 23: exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperum: et pascua inveniet, scilicet in conscientia munda et devota; Ps. XVI, 15: apparebo conspectui tuo, satiabor cum apparuerit gloria tua: et in actione, pascua inveniet scilicet fructus; Ps. Cxxv, 6: venientes autem venient cum exultatione, portantes manipulos suos.

Tertia expositio est etiam eiusdem, et beati Gregorii super Ezech., ut sit sensus: ingredietur, in ecclesiam, credendo; Ps. XLI, 5: transibo in locum tabernaculi admirabilis, quod est ingredi in ecclesiam militantem; et egredietur, scilicet de militante ad ecclesiam triumphantem; Cant. III, V. 11: egredimini, filiae sion, et videte regem Salomonem in diademate, quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius; et pascua inveniet, in ecclesia militante, scilicet doctrinae et gratiae; Ps. XXII, V. 2: in loco pascuae ibi me collocavit: et in ecclesia triumphante, scilicet gloriae; ez. C. XXXIV, 14: in pascuis uberrimis pascam eas.

Quarto exponitur in libro de spiritu et anima, qui Augustino attribuitur, cuius tamen non est: ubi dicitur, quod ingredientur, scilicet sancti, ad contemplandam divinitatem christi, et egredientur, ad eius humanitatem considerandam; et in utroque pascua invenient, quia in utroque gaudia contemplationis gustabunt; Is. XXXIII, 17: regem in decore suo videbunt.

Hic igitur de fure, et primo ponit furis proprietatem; secundo asserit sibi contrariam proprietatem inesse, ibi ego veni ut vitam habeant etc..

Dicit ergo, quod illi qui non intrant per Ostium, idest qui venerunt praeter me, ipsi fures sunt et latrones, quorum conditio mala Est. Nam primo quidem fur non venit nisi ut furetur, idest ut usurpet quod non est suum, cum scilicet seditiosi et haeretici eos qui christi sunt, sibi adiungunt; Ps. X, 9: insidiatur ut rapiat pauperem.

Secundo fur venit ut mactet, idest occidat inducendo perversam doctrinam et pravos mores; Oseae VI, 9: particeps latronum interficientium in via pergentes de sichem.

Tertio ut perdat immittendo in perditionem aeternam; Ier. L, 6: grex perditus factus est populus meus. Quae quidem conditiones non sunt in me.

Ego veni ut vitam habeant; quasi dicat: isti non per me venerunt, quia similia agerent his quae ego ago; sed ipsi contrarium agunt: quia furantur, occidunt et perdunt. Ego veni ut vitam habeant, scilicet iustitiae, ingredientes ecclesiam militantem per fidem; Hebr. X, 38 et Rom. I, 17: iustus autem ex fide vivit. De ista vita dicitur I Io. III, 14: nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Et abundantius habeant, scilicet vitam aeternam, egredientes de corpore: de qua vita aeterna dicitur infra XVII, 3: ut cognoscant te solum verum deum.



Lectio 3 - Io 10,11-13

67 Jn 10,11-13
Hic exponit secundam clausulam praemissae parabolae scilicet, qui intrat per Ostium, pastor est ovium, et primo ponit expositionem; secundo manifestat eam, ibi ego sum pastor bonus etc..

Exponit autem illam particularem, dicens se esse pastorem bonum: secundo subdit boni pastoris officium, ibi bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis; tertio ostendit de malo pastore contrarium, ibi mercenarius autem... Videt lupum venientem, et fugit.

Dicit ergo quantum ad primum ego sum pastor bonus. Quod autem christus sit pastor, manifeste ei competit: nam sicut per pastorem grex gubernatur et pascitur, ita fideles per christum spirituali cibo, et etiam corpore et sanguine suo reficiuntur; I petr. C. II, 25: eratis aliquando sicut oves non habentes pastorem; sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum; Is. XL, 11: sicut pastor gregem suum pascet.

Sed ad differentiam mali pastoris et furis addit bonus. Bonus, inquam, quia implet pastoris officium, sicut bonus miles dicitur qui implet militis officium. Sed cum christus dixerit supra, pastorem intrare per Ostium, et iterum se esse Ostium, hic autem dicat se esse pastorem, oportet quod ipse per semetipsum intret. Et quidem per seipsum intrat, quia seipsum manifestat, et per seipsum novit patrem. Nos autem per illum intramus, quia per ipsum beatificamur.

Sed attende, quod nullus alius est Ostium nisi ipse, quia nullus alius est lux vera, sed per participationem; supra I, 8: non erat ille lux, scilicet ioannes baptista, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Sed de christo dicitur erat lux vera quae illuminat omnem hominem. Et ideo esse Ostium nemo se dicit: hoc sibi ipse christus proprie retinuit; esse autem pastorem, aliis communicavit, et membris suis dedit: nam et Petrus pastor, et ceteri apostoli pastores fuerunt, et omnes boni episcopi; Ier. III, 15: dabo vobis pastores secundum cor meum.

Licet autem praepositi ecclesiae, qui filii sunt, omnes pastores sint, ut Augustinus dicit; ideo tamen singulariter dicit ego sum pastor bonus, ut insinuet virtutem caritatis. Nullus enim est pastor bonus nisi per caritatem efficiatur unum cum christo, et fiat membrum veri pastoris.

Officium boni pastoris est caritas; unde dicit bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Sciendum est enim, quod differentia est inter bonum pastorem et malum: nam bonus pastor intendit commodum gregis; malus autem commodum proprium: et haec differentia tangitur Ez. XXXIV, 2: vae pastoribus qui pascunt semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus? qui igitur utitur grege ut semetipsum tantum pascat, non est pastor bonus. Ex quo sequitur quod pastor malus, etiam corporalis, nullum detrimentum vult sustinere pro grege, cum non intendat eorum commodum, sed proprium.

Bonus vero pastor, etiam corporalis, sustinet multa pro grege, cuius bonum intendit; unde Iacob dixit Gen. XXXI, 40: nocte ac die gelu urebar et aestu. Sed in corporalibus pastoribus non exigitur a bono pastore ut exponat se morti propter salutem gregis. Sed quia spiritualis gregis salus praeponderat corporali vitae pastoris, ideo cum periculum imminet de gregis salute, debet quisque spiritualis pastor, corporalis vitae sustinere dispendium pro gregis salute. Et hoc est quod dominus dicit bonus pastor animam suam, idest vitam corporalem, ponit pro ovibus suis, idest auctoritate et caritate. Utrumque enim exigitur, et quod ad eum pertineat, et quod eas amet: nam primum sine secundo non sufficit.

Huius autem doctrinae christus nobis exemplum praebuit; I Io. III, 16: si christus posuit animam suam pro nobis, et nos debemus pro fratribus animas ponere.

Hic agit de malo pastore, ostendens, ei contrarias conditiones inesse a conditionibus boni pastoris, et primo ponit mali pastoris conditiones; secundo ostendit quomodo ipsae conditiones se invicem consequuntur, ibi mercenarius autem... Fugit.

Circa primum duo facit.

Primo ponit conditiones mali pastoris; secundo insinuat periculum imminens gregi, ex malo pastore, ibi et lupus rapit etc..

Notandum autem, quod ex his quae dicta sunt de bono pastore et his quae dicuntur de malo, triplex differentia conditionum ipsorum, scilicet boni et mali pastoris, accipi potest. Prima quidem distinctio accipitur quantum ad intentionem; secunda quantum ad affectum tertia quantum ad sollicitudinem.

Differunt ergo primo in intentione, et hoc ex nomine utriusque: nam primus dicitur pastor, ex quo datur intelligi quod intendit pascere gregem; Ez. XXXIV, 2: nonne greges pascuntur a pastoribus? iste autem, scilicet malus, dicitur mercenarius, quasi mercedem quaerens. Ut sic differant in hoc: quod bonus pastor quaerit utilitatem gregis; mercenarius autem principalius commodum proprium. Haec etiam differentia est inter regem et tyrannum, ut philosophus dicit, quia rex in suo regimine intendit utilitatem subditorum; tyrannus vero utilitatem propriam; unde est sicut mercenarius: zach. C. XI, 12: si bonum est in oculis vestris, afferte mihi mercedem.

Sed numquid possunt quaerere etiam boni pastores mercedem? videtur quod sic; Eccli. XXXVI, 18: da mercedem, domine, sustinentibus te; Is. XL, 10: ecce merces eius cum eo; et Lc. XV, 17: quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus.

Respondeo. Dicendum quod merces potest accipi dupliciter: scilicet communiter et proprie.

Communiter quidem, omne quod meritis redditur, dicitur merces, et quia vita aeterna, quae est deus, I Io. Ult., 20: hic est verus deus, et vita aeterna, meritis redditur, ideo ipsa vita aeterna merces dicitur.

Et hanc mercedem potest et debet quaerere quilibet bonus pastor. Proprie autem dicitur merces aliquid segregatum ab hereditate; et ad hanc non debet habere respectum ille qui est verus filius, ad quem spectat hereditas; sed ad eam respectum habent servi et mercenarii.

Unde, cum vita aeterna sit hereditas nostra, qui operatur habens ad eam respectum, operatur ut filius; qui vero intendit aliquid seorsum ab ea (puta terrenis commodis inhiat, honore praelationis gaudet) mercenarius est.

Secundo distinguuntur quantum ad sollicitudinem: quia de bono pastore dicitur quod oves sunt suae, non solum commissione, sed etiam amore et sollicitudine; Phil. I, 7: eo quod habeam vos in corde etc.; sed de mercenario dicitur cuius non sunt oves propriae, idest, earum sollicitudinem non habet; Ez. XXXIV, 8: neque quaesierunt pastores gregem meum, sed pascebant semetipsos.

Tertio differunt quantum ad affectum: nam bonus pastor qui diligit gregem, animam suam dat pro eo, idest, exponit se periculo vitae corporalis. Malus autem, quia nullum affectum habet ad gregem, fugit cum videt lupum. Unde dicit videt lupum venientem, et dimittit oves.

Lupus iste tripliciter accipitur. Primo quidem diabolus tentans; Eccli. XIII, 21: sed si communicabat aliquando lupus cum agno, sic peccator iusto. Secundo vero haereticus mactans; Matth. VII, 15: attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium; Act. XX, 29: ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi. Tertio tyrannus saeviens: Ez. XXII, 27: principes eius in medio eius quasi lupi. Debet ergo bonus pastor contra hunc lupum triplicem, subditum gregem tueri: dum scilicet videns lupum, idest tentationem diabolicam, deceptionem haereticam et saevitiam tyrannicam, opponit se: contra quod dicitur Ez. XIII, 5: non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel. Et ideo dicitur de malo pastore, quod fugit et dimittit oves; Zach. XI, 17: o pastor, et idolum derelinquens gregem; quasi dicat: non es pastor, sed similitudinem et idolum geris pastoris; Ier. XLVI, 21: mercenarii eius in medio eius, quasi vituli saginati versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt.

Sed contra hoc est quod dicitur Matth. V, 11: si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. Ergo videtur quod licet pastori fugere.

Respondeo. Dicendum quod ad hoc est duplex solutio. Una est Augustini super ioannem.

Est enim duplex fuga: scilicet animi et corporis. Quod autem hic dicitur dimittit oves et fugit, intelligitur de fuga animi: nam dum malus pastor a lupo sibi periculum metuit, resistere eius iniustitiae non praesumit; sed fugit non mutando locum, sed subtrahendo solatium, refugiens scilicet gregis sollicitudinem.

Sed haec expositio necessaria est quantum ad primum lupum, nam contra diabolum non oportet corporaliter fugere. Sed quia contingit etiam aliquem pastorem fugere corporaliter propter aliquos lupos, scilicet haereticum habentem potestatem et tyrannum, ideo adhibenda est alia responsio, quam Augustinus ponit in epistola ad honoratum.

Nam, ut ipse dicit, videtur quod liceat etiam corporaliter fugere lupos, non solum ex auctoritate domini supra posita, sed etiam exemplo sanctorum aliquorum, puta Athanasii et aliorum persecutores fugientium. Non enim quia fugit, sed quia dimittit oves vituperatur: unde si posset fugere non dimittendo oves, non esset vituperabile. Contingit enim aliquando, quod quaeritur persona praelati; aliquando totus grex. Manifestum est autem quod si quaeratur sola persona praelati, possunt alii loco sui ad gregis custodiam deputari, qui vice sui consolentur et gubernent gregem. Unde si sic fugiat, non dicitur dimittere oves; et hoc modo, in casu, fugere licet. Si autem quaeratur totus grex, aut oportet quod pastores omnes simul sint cum ovibus, aut oportet quod aliqui ex eis remaneant, et aliqui recedant. Si autem totaliter deserant gregem, tunc eis competit quod hic dicitur videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit.

Hic ponitur periculum imminens, quod est duplex. Unum est ovium rapina; unde dicit lupus rapit, scilicet, quod alienum est, sibi usurpat. Fideles enim christi sunt eius oves. Tunc igitur aliquis haeresiarcha et lupus rapit oves, quando fideles christi ad doctrinam suam falsam attrahit; ez. C. XXXIV, 5: factus est grex meus in direptionem omnium bestiarum agri.

Aliud periculum est ovium dispersio, unde dicit et dispergit oves, inquantum aliqui seducuntur, et aliqui persistunt; Ez. XXXIV, 6: dispersi sunt greges mei; et non erat qui requireret.

Hic ostendit quomodo praedictae conditiones se invicem consequuntur: nam ex primis duabus sequitur tertia. Ex hoc enim quod quaerit utilitatem suam, et non afficitur ad gregem per amorem et sollicitudinem, sequitur quod non velit pro eo incommodum sustinere. Et ideo dicit mercenarius autem fugit, ideo scilicet quia mercenarius est, idest, quaerit commodum proprium quantum ad primam conditionem; et non pertinet ad eum de ovibus, idest, non eas diligit, neque pro eis sollicitatur, quantum ad secundam conditionem eius. Unde iob XXXIX, 16, dicitur de malo pastore: induratur ad filios quasi non fuerint sui. E converso autem est de bono pastore: nam gregis commodum quaerit, non proprium; Philip. IV, 17: non quaero datum, sed quaero fructum etc.. Et pertinet ad eum de ovibus; idest, eas diligit, et de eis sollicitatur, Phil. I, 7: eo quod habeam vos in vinculis meis etc..



Lectio 4 - Io 10,14-18

68 Jn 10,14-18
Hic dominus probat suam expositionem, et primo resumit quod probare intendit; secundo probationem inducit, ibi et cognosco oves meas; tertio eam manifestat, ibi propterea me pater diligit.

Dicit ergo primo: ego sum pastor bonus. Hoc expositum est supra.

Ez. XXXIV, 11: requiram oves meas in die illa, sicut visitat pastor gregem suum.

Consequenter cum dicit et cognosco oves meas, probat quod dicit. Duo autem dicit de se; scilicet quod est pastor, et quod est bonus.

Primo ergo probat quod sit pastor; secundo quod pastor bonus.

Pastorem autem se esse probat per duo signa posita superius de pastore: quorum primum est quod oves proprias vocat nominatim. Et quantum ad hoc dicit et cognosco oves meas; II Tim. II, 19: novit dominus qui sunt eius. Cognosco, inquam, notitia non solum simplici, sed etiam probationis et dilectionis; Apoc. I, 5: dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris.

Secundum signum est quod oves vocem eius audiunt, et sciunt eum. Et quantum ad hoc dicit et cognoscunt me meae, meae, inquam, praedestinatione, vocatione et gratia; quasi dicat: ipsae me diligentes obsequuntur.

Unde hoc intelligitur de notitia dilectionis, de qua dicitur Ier. XXXI, 34: omnes cognoscent me a minimo usque ad maiorem etc..

Bonum autem pastorem se ostendit, ostendens se habere officium boni pastoris, quod est ut animam suam ponat pro ovibus suis, et primo ponit causam huius; secundo ipsum inducit; tertio subdit fructum signi.

Causam autem huius signi, scilicet quod animam suam ponit pro ovibus suis, est notitia quam habet de patre: et quantum ad hoc dicit sicut novit me pater, ego agnosco patrem, et animam meam pono pro ovibus meis. Et hoc quidem verbum dupliciter potest exponi. Uno modo, ut ly sicut significet similitudinem; et hoc modo notitia huius potest communicari creaturae alicui; I Cor. XIII, 12: cognoscam sicut et cognitus sum, idest, sicut cognitus sum sine velamine, ita sine velamine cognoscam.

Alio modo ut ly sicut importet aequalitatem; et tunc cognoscere patrem sicut cognitus est ab eo, est proprium solius filii, quia solus filius cognoscit patrem comprehendendo, sicut pater comprehendendo cognoscit filium; Matth. XI, 27: nemo novit filium nisi pater, neque patrem quis novit nisi filius, notitia scilicet comprehensionis. Ideo autem dominus hoc dicit, quia in hoc ipso quod cognoscit patrem, cognoscit eius voluntatem, in qua erat ut filius pro salute humani generis moreretur: in quo etiam dicit se mediatorem dei et hominis. Nam sicut ad oves se habet ut cognitus et cognoscens, ita et ad patrem: quia sicut pater eum novit, ita ipse patrem cognoscit.

Consequenter cum dicit et animam meam pono pro ovibus meis, ponit ipsum signum; I Io. III, 16: in hoc cognovimus caritatem dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit etc..

Sed cum in christo sint tres substantiae, scilicet substantia verbi, animae et corporis, quaeritur quis loquatur cum dicit animam meam pono. Si dicas, quod verbum hic loquitur, non est verum: nam verbum numquam animam posuit, cum numquam fuerit ab anima separatum. Si autem dicas quod anima loquitur; hoc etiam impossibile videtur, quia nihil separatur a seipso. Si vero dicas, quod quantum ad corpus christus hoc dicit, nec hoc videtur, quia corpus non habet potestatem iterum sumendi eam.

Dicendum ergo ad hoc, quod in morte christi, anima fuit separata a carne; alias non fuisset vere mortuus; sed divinitas numquam separata fuit in christo ab ipsa anima et carne, sed unita fuit animae descendenti ad inferos et corpori existenti in sepulcro: et ideo corpus virtute divinitatis animam posuit, et iterum resumpsit eam.

Consequenter cum dicit et alias oves habeo etc., ponit fructum mortis christi, qui est salus non solum Iudaeorum, sed etiam gentium. Quia enim dixerat animam meam pono pro ovibus meis, Iudaei reputantes se oves dei, secundum illud ps. Lxxviii, 13: nos autem populus eius, et oves pascuae eius, possent dicere quod pro eis tantum animam poneret. Sed dominus addit dicens, quod non tantum pro eis, sed etiam pro aliis; infra XI, 51: hoc a semetipso non dixit; sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quia christus moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.

In isto autem fructu dominus tria facit. Primo ponit gentium praedestinationem; secundo earum per gratiam vocationem; tertio ipsarum iustificationem.

Quantum ad primum dicit alias oves habeo, scilicet gentes, quae non sunt ex hoc ovili, scilicet de genere carnis Israel, quod erat quasi ovile; Mich. II, 12: congregabo Iacob totum te. Nam sicut oves in ovili concluduntur, sic isti in praeceptis legalibus conclusi custodiebantur, ut habetur Gal. III.

Istas, inquam, oves, scilicet gentiles, habeo a patre per aeternam praedestinationem; Ps. II, V. 8: postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam; Is. XLIX, 6: parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob, et faeces Israel convertendas: dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.

Quantum ad secundum dicit et illas oportet me adducere idest, opportunum est secundum ordinem divinae praedestinationis ad gratiam vocare.

Sed contra. Matth. XV, 24, dicit dominus: non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel.

Responsio. Dicendum, quod ad oves domus Israel tantum missus est iesus, ut eis corporaliter praedicaret, secundum illud roman.

XV, 8: dico autem christum iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem dei, ad confirmandas promissiones patrum.

Gentes autem adduxit per apostolos suos; Is. Ult., 19: mittam ex eis, qui reliqui fuerint, ad gentes.

Quantum ad tertium dicit et vocem meam audient. Ubi tria ponuntur necessaria ad iustitiam christianae religionis.

Primum est obedientia mandatorum dei. Et quantum ad hoc dicit et vocem meam audient, idest, servabunt mandata mea; matth. C. Ult. 20: docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis; Ps. XVII, 45: populus quem non cognovi, idest, quem non approbavi, auditu auris obedivit mihi.

Secundum est unitas caritatis; et quantum ad hoc dicit et fiet unum ovile; idest, ex duabus gentibus, Iudaico et gentili populo, una ecclesia fidelium; Eph. IV, 5: una fides; et Eph. II, 14: ipse est pax nostra qui facit utraque unum.

Tertium est unitas fidei: et quantum ad hoc dicit et unus pastor; Ez. XXXVII, 24: et pastor unus erit ovium eorum, scilicet Iudaeorum et gentilium.

Hic dominus manifestat suam probationem, et primo manifestat causam signi; secundo signum, seu effectum, ibi nemo tollit eam a me; tertio ostendit eam esse convenientem, ibi hoc mandatum accepi a patre meo.

Causam autem mortis dicit dominus esse notitiam quam habet de patre, dicens: sicut novit me pater, et ego agnosco patrem, et animam meam pono pro ovibus meis. Unde hoc exponens dicit propterea pater me diligit: ex quo patet quod pater novit eum notitia approbationis, propterea, inquam, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.

Sed numquid mors est causa paternae dilectionis? videtur quod non, quia temporale non est causa aeterni: mors autem christi est temporalis, dilectio vero dei ad christum est aeterna etc..

Respondeo. Dicendum quod christus hic loquitur de dilectione patris ad eum, sed inquantum est homo: et sic haec littera dupliciter potest legi. Uno modo ut ly quia teneatur causaliter, alio modo ut designet terminum vel signum dilectionis.

Si quidem teneatur causaliter, tunc est sensus: quia ego pono animam meam, idest sustineo mortem, propterea pater diligit me; idest, effectum dilectionis mihi dat, scilicet claritatem et exaltationem corporis; Phil. II, V. 8: factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod et deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen.

Sed contra hoc videtur esse, quia bona opera non possunt esse meritoria divinae dilectionis.

Cum enim opera nostra intantum meritoria sint, inquantum caritate informantur, secundum quod dicitur I Cor. XIII, 3: si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest, et deus praeveniat etiam nos in amando: I Io. IV, 10: in hoc est caritas, non quasi dilexerimus deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, manifestum est quod sua dilectio praecedit omne meritum nostrum.

Sed ad hoc dicendum, quod ipsam dei dilectionem nullus mereri potest; sed effectum divinae dilectionis, qui est augmentum gratiae, et collatio boni gloriae, quem ex dilectione sua nobis deus confert, mereri possumus per bona opera nostra. Unde possumus dicere, quod deus propterea hunc vel illum hominem diligit, idest ei effectum suae dilectionis impendit, quia implet eius mandata.

Et sic possumus dicere de christo homine, quod propterea pater diligit eum, idest, exaltavit, et dedit illi claritatem gloriae, quia posuit animam suam ad mortem.

Si vero ly quia importet terminum dilectionis, tunc est sensus: propterea me pater diligit, idest ad hoc me pater dilexit, ut animam meam ponerem. Quasi dicat: pater sua dilectione, quam habet ad me, ordinavit ut per passionem meam redimerem genus humanum; Rom. VIII, 32: proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum.

Si autem ly quia designet signum dilectionis, tunc est sensus: propterea pater me diligit, quia ego pono animam meam. Quasi dicat: hoc signum est quod pater me diligat, quia pono animam meam, ut iterum sumam eam; idest, faciens mandata eius et voluntatem suam, sustineo mortem. Evidens enim signum dilectionis est quod homo ex caritate faciat dei mandata.

Hic exponit effectum signi: quod quidem signum erat, ubi dixit animam meam pono pro ovibus meis, exponens quomodo eam ponit, et primo excludit violentiam; secundo subiungit eius potestatem.

Violentiam quidem excludit, quae alicui posset fieri in auferendo vitam: quae christo non fuit facta. Et quantum ad hoc dicit nemo tollet eam, scilicet animam meam, per violentiam, sed ego pono eam, propria virtute, scilicet a meipso; Is. XLIX, 24: numquid tolletur a forti praeda? sed numquid Iudaei non intulerunt christo violentiam? intulerunt quidem quantum in eis fuit, sed in christo non fuit illa violentia, quia, quando voluit, eam sponte posuit.

Unde supra VIII, 30, dicitur, quod Iudaei volentes eum apprehendere, non potuerunt, quia nondum venerat hora eius, voluntaria scilicet, non qua cogeretur mori, sed qua dignaretur occidi: ut dicit Augustinus.

Potestatem autem eius subiungit cum dicit potestatem habeo ponendi eam.

Circa quod sciendum est, quod cum unio animae et corporis sit naturalis, separatio eorum est naturalis. Et licet causa huius separationis et mortis possit esse voluntaria, tamen mors in hominibus semper est naturalis.

In nullo autem puro homine natura subditur voluntati, cum sicut voluntas, ita et natura sit a deo; et ideo mors cuiuslibet puri hominis oportet quod sit naturalis. In christo autem natura sua et tota alia natura subditur voluntati eius, sicut artificiata voluntati artificis. Et ideo secundum voluntatis suae placitum, potuit animam ponere cum voluit, et iterum eam sumere: quod nullus purus homo facere potest, licet voluntarie causam mortis sibi possit inferre. Et inde est quod centurio videns eum non naturali necessitate mori, sed sua dum clamans voce magna emisit spiritum: Matth. XXVII, 50 recognovit in eo virtutem divinam dicens: vere filius dei erat iste. Unde et apostolus I cor. C. I, 18: verbum crucis pereuntibus stultitia est: his autem qui salvi fiunt, idest nobis, virtus dei Est. Idest in ipsa morte christi, manifestata est virtus potestatis eius.

Hic ostendit causam praedictam convenientem esse: nam impletio mandati demonstrat dilectionem ad mandantem. Et ideo dicit hoc mandatum accepi a patre meo, scilicet animam ponendi, et sumendi eam; infra XIV, 23: si quis diligit me, sermonem meum servabit, et pater meus diliget eum.




Thomas Aq. s Johannis 66