Thomas Aq. s Johannis 69

Lectio 5

69 Jn 10,19-30
Postquam dominus ostendit se habere virtutem vivificativam, et insinuavit vivificandi modum, hic ostendit secundum quid sibi vivificativa potestas conveniat, et primo evangelista ponit dissensionem exortam super hoc inter turbas ad se invicem; secundo ponit disceptationem principum Iudaeorum ad christum, ibi facta sunt encaenia etc..

Circa primum tria facit.

Primo ponit ipsam turbarum dissensionem; secundo subdit unius partis dissentientium opinionem; tertio infert sanam alterius partis assertionem.

Dissensio autem orta est inter turbas quae christum audierant, ex sermonibus eius: et hoc est quod dicit dissensio itaque facta est inter Iudaeos propter sermones hos. Dum enim quidam ex eis sermones ipsos recte intelligebant, quidam non recte, dissentiebant ad invicem; Matth. X, 34: non veni pacem mittere, sed gladium, scilicet evangelicae doctrinae, cui alii credunt, alii contradicunt; Ps. Cvi, 40: effusa est contentio super principes.

Opinio autem alterius partis dissentientium est falsa: et quantum ad hoc dicit dicebant autem multi ex ipsis. Dicit autem multi, quia, ut dicitur Eccle. I, 15: stultorum infinitus est numerus. Dicebant, inquam, Daemonium habet, et insanit. Consuetudo namque stultorum est ut dubia semper interpretentur in malum, cum tamen contrarium debeat fieri. Unde contingit quod quaecumque ignorant, blasphemant, ut dicitur in canonica Iudae. Quia ergo verba domini intelligere non valebant, quia lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt, ideo blasphemant dicentes Daemonium habet, et insanit. Et nituntur alios ab eo avertere, dicentes: quid eum auditis? blasphemantes autem, duo christo imponunt.

Primo, quod Daemonium habet; quasi dicant: non ex spiritu sancto, sed ex spiritu maligno loquitur. Simile dicitur Act. XVII, 18, de Paulo: novorum Daemoniorum annuntiator Est. Contingit autem aliquem habere Daemonium privatum et familiarem; et talis licet semper insaniat spiritualiter, non tamen semper insanit corporaliter; aliquem vero arreptum a Daemone esse: et iste semper insanit etiam corporaliter. Unde Mc. III, 21, dicebant: quoniam in furorem versus est.

Secundo, ut ostendat quod christus sic habeat Daemonium, dicunt et insanit. Act. XXVI, V. 24: multae litterae ad insaniam te adducunt.

Nec mirum si blasphemant, quia animales sunt, et, ut dicitur I Cor. II, 14, animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus dei.

Sententia autem et assertio alterius partis improbat praemissam opinionem dupliciter. Primo ex pondere verborum; unde dicit alii, qui scilicet recte sapiebant, dicebant: haec verba non sunt Daemonium habentis, quasi dicant: ex eis videtur quod non insanit, cum sint ordinata et ponderosa; supra VI, 69: domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes. Unde Paulus dicit act. C. XXVI, 25: non insanio, optime feste, sed verba veritatis et sobrietatis loquor.

Secundo ex magnitudine miraculi; unde dicit numquid Daemonium potest oculos caecorum aperire? quasi dicat: non erat enim hoc miraculum maximum? et ideo recte credebant, quod non nisi dei virtute fieri posset; supra IX, 33: si non esset hic a deo, non poterat facere quidquam.

Sciendum est autem, quod quaedam miracula sunt quae possunt fieri virtute Daemonum et Angelorum; quaedam vero sunt quae nullo modo eorum virtute fieri possunt.

Ea enim quae sunt supra ordinem naturae, nulla creatura, quaecumque sit, sua virtute potest facere, cum etiam ipsa subiaceat legibus naturae. Deus autem solus, qui est supra naturam, operari potest supra naturae ordinem. Quidquid ergo aliqua creatura operatur, oportet quod sistat infra naturae ordinem.

Ex quo patet quod omne illud quod potest fieri secundum ordinem naturae, potest Angelus et bonus et malus, quando sibi permittitur.

Sicut secundum semina, quae sunt in rebus naturalibus ad generationem aliquorum animalium ordinata, possunt illorum animalium generationem operari; sicut fecerunt magi Pharaonis, Ex. VII, 11. Et similiter alterare naturam alicuius possunt: unde possent sanare infirmos, quibus beneficio naturae subveniri posset.

Illa autem quae simpliciter naturae ordinem transcendunt, non possunt fieri nisi a deo, seu a bonis Angelis et sanctis hominibus virtute dei, quam orando impetrant. Tale autem est illuminatio caeci et resuscitatio mortuorum: non enim naturae virtus se extendere potest ad oculorum restitutionem et mortuorum resuscitationem. Et ideo Daemonium non potest caecorum oculos aperire, et mortuos suscitare: quia hoc est solius dei et sanctorum virtute dei.

Hic ponitur dissensio quae mota est a principibus Iudaeorum ad christum, et primo evangelista proponit Iudaeorum interrogationem; secundo subdit christi responsionem, ibi respondit eis iesus: loquor vobis, tertio infert responsionis effectum, ibi sustulerunt lapides Iudaei.

Circa primum duo facit.

Primo describit circumstantias interrogationis; secundo ponit ipsam interrogationem, ibi dixerunt ei: usquequo animam nostram tollis? circumstantias autem interrogationis describit quantum ad tria: scilicet quantum ad tempus, quantum ad locum, et quantum ad personas interrogantes.

Quantum ad tempus quidem primo in speciali, dicens facta sunt encaenia in ierosolymis.

Ad cuius intellectum sciendum est, quod, ut Augustinus dicit, encaenia festivitas erat dedicationis in ecclesiis. Caenos enim Graece, idem est quod novum Latine. Unde encaenia idem est quod innovatio: quo fit ut etiam communi usu loquendi, quando aliquod alicui usui dedicatur, dicatur encaeniari, quod idem est quod innovari. Facta sunt ergo encaenia in ierosolymis, idest festum et memoria dedicationis templi. Nam quando de novo aliquam ecclesiam divino cultui dedicamus, agitur festum consecrationis eiusdem, et eadem die singulis annis in memoriam ipsius.

Hoc modo Iudaei singulis annis encaenia faciebant, idest memoriam dedicationis templi.

Ad sciendum autem rationem festi consecrationis et causam, notandum est, quod omnia festa celebrantur in ecclesia in commemorationem divinorum beneficiorum; Is. Lxiii, 7: miserationum domini recordabor etc.. Et Ps. Cxvii, 1, postquam David commemoravit multa beneficia dei, dicens: confitemini domino, quoniam bonus etc. Subdit: constituite diem solemnem in condensis usque ad cornu altaris.

Recolimus autem divina beneficia nobis exhibita, tripliciter. Quandoque quidem ut exhibita nobis in capite nostro domino iesu christo; et sic celebramus festum nativitatis, et resurrectionis, et huiusmodi. Quandoque ut exhibita nobis in commembris nostris, scilicet in sanctis, qui sunt membra ecclesiae.

Et hoc congruenter: quia, ut dicit apostolus I Cor. XII, 26: si gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. Et sic celebramus festa sanctorum Petri et Pauli et aliorum sanctorum. Quandoque autem prout sunt exhibita toti ecclesiae; puta in ministerio sacramentorum, et in aliis communiter ecclesiae collatis. Et quia domus materialis est quasi signum collectionis ecclesiae fidelium, et etiam in ea omnia sacramenta gratiae dispensantur; ideo in memoriam ipsorum beneficiorum, festum dedicationis ecclesiae celebramus.

Quod quidem festum maius est quam festum alicuius sancti; sicut et beneficia toti ecclesiae collata, quorum memoriam agimus, excedunt beneficium collatum alicui sancto, quod in festo eius recolitur.

Sciendum est tamen, quod templum erat ierosolymis tribus vicibus consecratum.

Primo quidem a Salomone, ut habetur III Reg. VIII, secundo, tempore esdrae a zorobabel et iesu sacerdote magno, ut habetur I esdrae VI, 13-22, tertio a Machabaeis, ut habetur I Mach. IV, 42-58, quod ascenderunt ierosolymam renovare sancta. Haec autem encaenia non sunt facta in memoriam dedicationis quae facta fuit a Salomone, quia hoc fuit in autumno, scilicet mense septimo; nec in memoriam dedicationis, quae facta fuit tempore esdrae, quia illa fuit in vere, scilicet nona die martii; sed in memoriam dedicationis quae facta fuit a Machabaeis in tempore hiemali.

Et ideo ut hoc designet, describit tempus in speciali, dicens et hiems erat: quod etiam causam mysticam habet. Ut Gregorius dicit, II Moral., idcirco evangelista hiemis curavit tempus exprimere, ut inesse auditorum cordibus, scilicet Iudaeorum malitiae, frigus indicaret; Ier. VI, 7: sicut frigidam facit cisterna aquam suam, ita frigidam fecit malitiam suam. De hac hieme dicitur, Cant. II, 11: iam enim hiems transiit, imber abiit et recessit.

Locum autem describit cum dicit et ambulabat iesus in templo in porticu Salomonis. Et primo quidem in generali, cum dicit in templo: Ps. X, 5: dominus in templo sancto suo etc.; secundo vero in speciali, dicens in porticu Salomonis.

Sciendum est enim, quod templum non dicitur solum corpus ipsius, sed etiam porticus circumstantes, in quibus populus stabat ad orandum: nam in templo soli sacerdotes orabant.

Dicitur autem porticus Salomonis locus ille in quo Salomon stetit quando, peracta dedicatione templi, oravit: III Reg. VIII, V. 22: stetit ergo Salomon in conspectu ecclesiae Israel.

Sed contra. Templum quod Salomon aedificaverat, destructum fuit, et similiter porticus Salomonis.

Responsio. Dicendum quod templum reparatum fuit ad similitudinem prioris: et ideo sicut antea porticus illa dicebatur Salomonis, ita et postea ob eius reverentiam.

Personas autem interrogantes describit quantum ad eorum malitiam. Unde dicit circumdederunt ergo eum Iudaei, frigidi a caritate diligendi, sed ardentes aviditate nocendi, ut accederent animo circumveniendi, et circumdarent comprimentes, animo persequendi; Ps. XXI, 13: circumdederunt me vituli multi, tauri pingues obsederunt me; Oseae XI, 12: circumdederunt me ephraim.

Consequenter cum dicit et dicebant ei etc., ponitur Iudaeorum interrogatio.

Et primo ponit fictam causam interrogationis, cum dicit usquequo animam nostram tollis? adulatorie loquuntur, volentes per hoc ostendere se desiderare scire veritatem de ipso. Quasi dicat: anima nostra est in suspenso desiderii, quamdiu moestos nos derelinquis? Prov. XIII, 12: spes quae differtur affligit animam.

Et ideo, secundo, subiungunt interrogationem, dicentes si tu es christus, dic nobis palam. Ubi primo attende illorum perversitatem.

Nam quia indignantur contra christum, quod se diceret filium dei, supra V, 18, non interrogant eum an sit filius dei, sed dicunt si tu es christus, dic nobis palam: ut per hoc possent habere materiam accusandi eum ad Pilatum, sicut seditiosum et appetentem regnum, quod erat contra caesarem, et odiosum Romanis. Unde et Pilatus quando Iudaei accusabant christum, quod filium dei se faceret, parum curavit. Dum vero dixerunt: omnis qui se regem facit, contradicit caesari, magis coepit contra eum sollicitari. Et ideo dicunt si tu es christus, vel rex, vel unctus, dic nobis palam. Secundo considera illorum nequitiam, quia dicunt palam; quasi dicant: usque modo non docuit publice, sed quasi in occulto; cum tamen ipse palam omnia diceret, in festivitatibus semper assistens, et nihil occulte loquebatur; infra XVIII, 20: ego palam locutus sum mundo: in occulto locutus sum nihil.

Hic ponitur responsio christi: ubi ostendit eorum infidelitatem, ostendens falsum esse quod dixerant, se desiderare scire veritatem, dicentes: usquequo animam nostram tollis? etc.. Et hoc quantum ad duo.

Primo, quia non credebant verbis eius; et quantum ad hoc dicit loquor vobis, et non creditis. Quasi dicat: dicitis mihi: si tu es rex christus dic nobis; sed loquor ego, idest, dico vobis veritatem; et vos non creditis; Lc. XXII, 67: si dixero, non credetis etc..

Secundo, quod non credunt operibus eius; et quantum ad hoc dicit opera quae ego facio in nomine patris mei, haec testimonium perhibent de me. Ubi primo ostendit incredulitatem eorum ad ipsa opera; secundo incredulitatis rationem, ibi quia vos non estis ex ovibus meis.

Quantum ad primum dicit opera quae ego facio, quasi dicat: nec a solo verbo suaderi potestis, ut vos sileatis; sed nec etiam a tot operibus quae ego facio in nomine patris mei, idest ad gloriam eius, haec testimonium perhibent de me, quia scilicet non possunt nisi a deo fieri: unde ex eis manifeste apparet quod a deo veni.

Matth. XVIII, 33: unaquaeque arbor ex fructu eius cognoscitur; supra V, 36: opera quae ego facio, testimonium perhibent de me. Sed vos non creditis; infra XII, 37: cum ergo tanta signa fecisset, non crediderunt ei. Et ideo sunt inexcusabiles; infra XV: si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non haberent. Nunc autem et viderunt, et oderunt me et patrem meum.

Ratio autem incredulitatis eorum est separatio eorum ab ovibus christi; unde dicit ideo non creditis, quia non estis ex ovibus meis.

Circa hoc tria facit.

Primo ponit eorum exclusionem a consortio ovium christi; secundo ostendit ovium dignitatem, ibi oves meae vocem meam audiunt etc.; tertio probat quoddam quod dixerat, scilicet quod non rapiet quisquam oves suas de manu sua, ibi pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est.

Separationem eorum ab ovibus suis ponit, dicens vos non estis ex ovibus meis, scilicet praedestinati ad credendum, sed praesciti ad aeternum interitum. Hoc enim ipsum quod credimus, est nobis a deo; phil. C. I, 29: vobis datum est non solum ut in ipsum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini; Eph. II, 8: gratia salvati estis, et non ex vobis: dei donum Est. Quod quidem nulli datur, nisi cui praeparatum est ab aeterno; et ideo illi soli credent in ipsum qui ad hoc ordinati sunt a deo per aeternam praedestinationem; Act. XIII, 48: crediderunt quotquot praeordinati erant ad vitam aeternam. Et eiusdem c. XV, 11: per gratiam domini nostri iesu christi credimus salvari.

Sed numquid debet dici alicui, quod non sit praedestinatus? videtur quod non; cum enim nullus possit salvari nisi praedestinatus, si alicui dicatur quod non est praedestinatus, videtur cogi ad desperationem.

Ergo dominus dicens Iudaeis non creditis, quia non estis ex ovibus meis, cogebat eos desperare.

Responsio. Dicendum quod in illa turba erat aliquid commune omnibus, scilicet quod non erant praeordinati a deo ad tunc credendum; aliquid speciale, quod aliqui ex eis praeordinati erant ad credendum in posterum: unde et postea crediderunt, ut habetur Act. II, 41, quod crediderunt ex eis una die tria millia; aliqui autem qui non erant ad hoc praeordinati. Non ergo repugnabat spei, dicere in turba in qua aliqui erant praeordinati ad credendum in posterum, quod non essent ex ovibus: quia nullus de se determinate hoc poterat suspicari. Repugnasset autem spei, si hoc alicui personae determinate dixisset.

Dignitatem autem ovium suarum ponit dicens oves meae vocem meam audiunt etc., ubi quatuor ponit. Duo ex parte nostra, quae nos facimus quantum ad christum; et duo ex parte christi, quae ipse facit in nobis, vicissim sibi correspondentia.

Primum ergo quod nos facimus est obedientia ad christum; et quantum ad hoc dicit oves meae, scilicet per praedestinationem, vocem meam audiunt, credendo, et praeceptis meis obediendo; Ps. Xciv, 8: hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra.

Secundum quod facit christus, primo correspondens, est eius dilectio et approbatio; et quantum ad hoc dicit et ego cognosco eas, idest, diligo et approbo; II tim. C. II, 19: novit dominus qui sunt eius. Quasi dicat: hoc ipsum quod me audiunt, est hoc quod ego eas cognosco, ab aeterno eligendo.

Sed si aliter non potest credere quis, nisi detur ei a deo, videtur quod infidelitas non sit alicui imputanda.

Ad quod dicendum est quod ideo eis imputatur, quia in eis est causa quare eis non datur: sicut ego non possum videre lumen nisi illuminarer a sole, si autem clauderem oculos non viderem lumen, quod non esset ex parte solis sed ex parte mea, qui, claudendo oculos, praebeo causam ut non illuminer.

Peccatum autem est causa quare non illuminamur a deo per fidem, puta originale, vel, in aliquibus, actuale. Quae quidem causa in omnibus Est. Unde omnes illi qui deseruntur, iusto dei iudicio deseruntur, et illi qui eliguntur, ex dei miseratione assumuntur.

Tertium quod est ex parte nostra, est imitatio ad christum; et quantum ad hoc dicit et sequuntur me; iob XXIII, 11: vestigia eius secutus est pes meus; I Petr. II, 21: christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius.

Quartum correspondens ex parte christi est praemii retributio; et quantum ad hoc dicit et ego vitam aeternam do eis, quasi dicat: ipsi me sequuntur, hic mansuetudinis et innocentiae viam incedendo; et ego faciam quod postea me sequentur, ad gaudia vitae aeternae intrando.

Hoc autem praemium ostendit dominus esse indeficiens, tripliciter. Nam aliquid potest deficere tripliciter. Primo quidem ex natura ipsius, puta si sit corruptibile; sed praemium istud quantum ad naturam suam incorruptibile est; unde dicit vitam aeternam do eis, quae est fruitio incorruptibilis et immortalis dei; infra XVII, 3: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum deum, et quem misisti iesum christum. Et, ut dicit Augustinus, ista sunt pascua de quibus supra dixerat.

Et pascua bona, vita aeterna dicitur quia ibi nulla herba arescit, totum viret.

Secundo potest deficere ex defectu recipientis, dum recipiens deficit et dum male custodit; sed hoc non continget in illo praemio, unde dicit et non peribunt in aeternum, scilicet oves. Quod est contra Origenem, qui dixit, quod quandoque sancti, qui sunt in gloria, peccare poterunt. Sed dominus dixit non peribunt, quia in aeternum conservabuntur; Apoc. III, 12: qui vicerit, faciam eum columnam in templo dei mei, et foras non egredietur amplius.

Tertio potest deficere ex violentia rapientis: forte enim neque Adam exclusus fuisset, nisi affuisset seductor. In vita autem aeterna hoc non erit, unde dicit et non rapiet eas, scilicet oves, quisquam de manu mea, idest protectione et pietate mea; Sap. III, 1: iustorum animae in manu dei sunt. Ut enim dicit Augustinus, ibi neque lupus rapit, neque fur tollit, neque latro interficit.

Hic probat quod supra de dignitate ovium dixerat, scilicet quod non rapiet eas quisquam de manu mea, tali ratione. Illud quod est in manu patris mei nullus potest rapere; sed eadem est manus patris et mea: ergo illud quod est in manu mea, etiam nullus potest rapere.

Circa hoc tria facit. Primo ponit minorem, manifestando communicationem divinitatis a patre sibi traditae, cum dicit pater quod dedit mihi, scilicet per aeternam generationem, maius omnibus Est. Nam supra V, 26: sicut pater habet vitam in semetipso, sic filio dedit habere vitam in semetipso. Item maius est, potestate; supra V, 27, potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est.

Item maius est reverentia et honore; Phil. II, V. 9: dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine iesu omne genu flectatur. Maius est ergo omnibus, quod dedit mihi pater, ut scilicet sim verbum eius, sim unigenitus eius, sim splendor lucis eius.

Secundo ponit excellentiam potestatis paternae, quod pertinet ad maiorem, cum dicit et nemo potest rapere, idest per violentiam auferre, vel per ignorantiam surripere, de manu, idest de potestate, patris mei, vel a me, qui sum virtus paterna; quamvis melius dicatur de potestate patris, quam a me, ut Augustinus dicit. Ideo autem nemo potest rapere de manu patris, quia ipse fortissimus est, cui non potest fieri violentia, et sapientissimus, in quem non cadit ignorantia, iob c. IX, 4: sapiens corde est, et fortis robore etc..

Tertio ponit unitatem sui ad patrem, ex qua sequitur conclusio. Unde dicit ego et pater unum sumus; quasi dicat: ideo non rapiet eas quisquam de manu mea, quia ego et pater unum sumus, scilicet unitate essentiae.

Nam eadem est natura patris et filii.

Per hoc autem excluditur duplex error: scilicet Arii, qui dividebat essentiam, et Sabellii, qui confundebat personas, ut sic et a charybdi et a Scilla liberemur. Nam per hoc quod dicit unum, liberat te ab Ario; nam si unum, non ergo diversum. Per hoc autem quod dicit sumus, liberat a Sabellio; si enim sumus, ergo pater et filius est alius et alius.

Sed hoc Ariani, impietatis suae mendacio, negare contendunt, dicentes, quod creatura aliquo modo est unum cum deo: unde et hoc modo filius potest esse unum cum patre.

Sed hoc patet esse falsum ex tribus. Primo ipso modo loquendi. Manifestum est enim quod unum dicitur sicut ens; unde sicut aliquid non dicitur ens simpliciter nisi secundum substantiam, ita nec unum nisi secundum substantiam vel naturam. Simpliciter autem dicitur aliquid quo nullo addito dicitur.

Quia erga hoc simpliciter dicitur ego et pater unum sumus, nullo alio addito, manifestum est quod sunt unum secundum substantiam et naturam. Numquam autem invenitur quod deus et creatura sint unum sine aliquo addito, sicut illud I Cor. VI, 17: qui adhaeret deo, unus spiritus Est. Ergo patet quod filius dei non est unum cum patre, ut creatura.

Secundo ex his quae supra dixerat, scilicet, quod dedit mihi pater, maius omnibus est, et postea concludit ego et pater unum sumus, quasi dicat: intantum unum sumus inquantum dedit mihi id quod maius est omnibus.

Tertio patet ex sua intentione: nam dominus probat quod non rapiet eas quisquam de manu sua, per hoc quod nemo potest rapere de manu patris eius. Quod non sequeretur, si potestas eius esset minor quam potestas patris. Unum ergo sunt pater et filius natura, honore et virtute.



Lectio 6 - Io 10,31-42

70 Jn 10,31-42

Posita doctrina christi, hic consequenter ponitur effectus doctrinae eius in Iudaeis, et primo redarguit eorum saevitiam; secundo excludit a se, impositam blasphemiam, ibi responderunt ei Iudaei; tertio declinat eorum pertinaciam, ibi quaerebant ergo eum apprehendere.

Circa primum duo facit. Primo ponitur Iudaeorum saevitia, qua excandescebant ad christum lapidandum; unde dicit sustulerunt lapides Iudaei, ut iacerent in eum. Quia enim duri erant, et profunda domini verba intelligere non poterant, lapidibus similes ad lapides currunt; Ps. Cxix, 6: dum loquebar illis, impugnabant me gratis.

Secundo cum subdit multa bona opera ostendi vobis, reprehendit dominus ipsorum saevitiam: et primo commemorat eis exhibita beneficia; secundo reprehendit ipsorum saevitiam.

Commemorat autem beneficia quae eis exhibuit in sanitatibus infirmorum, in exhibitione doctrinae et miraculorum; unde respondit eis, dicens: multa bona opera ostendi vobis, scilicet sanando, praedicando, miracula faciendo: Mc. VII, 37: bene omnia fecit, ex patre meo, cuius gloriam per omnia quaesivi; supra VIII, 50: gloriam meam non quaero, sed eius qui misit me.

Saevitiam reprehendit dicens propter quod eorum opus me lapidatis? quasi dicat: benefactorem oportebat honorare, non lapidare.

Simile dicitur Ier. XVIII, 20: numquid redditur pro bono malum? hic dominus excusat se de blasphemia, et primo ponitur blasphemiae impositio a Iudaeis; secundo eius excusatio a christo, ibi respondit eis iesus: nonne scriptum est in lege vestra? etc..

Dicit ergo quantum ad primum de bono opere non te lapidamus etc..

Ubi quinque consideranda occurrunt. Primum quidem videtur pertinere ad motivum lapidationis, quod est blasphemia. Praecipitur enim Lev. XXIV, 14, quod blasphemi lapidentur.

Educ inquit blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput eius, et lapidet eum populus universus.

Et quantum ad hoc dicunt de bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia.

Secundum, quod specificant ipsam blasphemiam.

Nam blasphemia est non solum attribuere deo quod sibi non convenit, sed etiam attribuere alteri quod solius dei est: sicut blasphemia est non solum dicere deum esse corpus, sed etiam dicere aliquam creaturam creare posse. Mc. II, 7, dicebant: hic blasphemat.

Quis potest dimittere peccata nisi solus deus? dicebant ergo Iudaei dominum blasphemum esse, non primo modo, sed usurpando sibi quae divinitatis propria erant; unde dicebant quia tu homo cum sis, facis teipsum deum.

Tertium est quod Iudaei melius quam Ariani intellexerunt verbum christi, quod dixerat: ego et pater unum sumus. Ideo irati sunt, quoniam intellexerunt non posse dici: ego et pater unum sumus, nisi ubi est aequalitas patris et filii: et hoc est quod dicunt facis teipsum deum, ostendendo verbis tuis quod deus sis, quod non est verum, cum sis homo.

Quartum est quod tanta est distantia dei et hominis, quod incredibile eis erat quod idem qui est homo, esset deus: unde signanter dicunt quia homo cum sis, facis teipsum deum. Quamvis ab ista incredulitate removeri possent per hoc quod dicitur in ps. VIII, 5: quid est homo quod memor es eius, aut filius hominis quoniam visitas eum? habac.

I, 5: opus ego facio in diebus vestris quod nemo credet, cum narrabitur, idest opus incarnationis excedens omnem mentem.

Quintum est quod in suis verbis sibi ipsis contrariantur: nam ex una parte confitentur christum bona opera facere, dicentes de bono opere non te lapidamus, ex alia imponunt ei blasphemiam, scilicet quod sibi falso usurpet honorem dei: quae quidem contraria sunt. Non enim ex deo miracula posset facere, si deum blasphemaret, quia, ut dicitur Matth. VII, 18, non potest arbor bona fructus malos facere, nec arbor mala bonos fructus facere: quod maxime locum habet in christo.

Hic excludit a se impositam blasphemiam, et primo ponit suam excusationem; secundo ostendit veritatem, ibi si non facio opera patris mei, nolite credere mihi.

Excusat autem se per auctoritatem; unde primo ponit auctoritatem Scripturae; secundo aperit eis intellectum; tertio ex hoc concludit propositum.

Dicit ergo respondit eis iesus: nonne scriptum est in lege vestra, scilicet in Ps. Lxxxi, 6, ego dixi, dii estis? ubi sciendum est, quod lex tripliciter accipitur in Scriptura. Quandoque quidem universaliter pro toto veteri testamento, secundum quod continet quinque libros Moysi, prophetas et agiographa. Et hoc modo accipitur hic in lege vestra, idest in veteri testamento: cum scriptum sit in Psalmis: quod ideo dicitur lex, quia totum vetus testamentum habetur pro auctoritate legis. Aliquando accipitur lex prout dividitur contra prophetas, Psalmos et agiographa: et sic accipitur Lc. Ult., 44: oportet impleri omnia quae scripta sunt in lege, et prophetis, et Psalmis de me. Aliquando autem accipitur prout lex dividitur contra prophetas. Et sic Psalmi, et alii libri veteris testamenti, praeter pentatheucum, includuntur sub prophetis, eo quod spiritu prophetico edita sit Scriptura veteris testamenti. Et hoc modo accipitur Matth. XXII, 40: in his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae. Sic ergo scriptum est: ego dixi, dii estis.

Unde sciendum est, quod hoc nomen deus tripliciter accipitur. Aliquando enim significat ipsam divinam naturam, et sic dicitur singulariter solum; Deut. VI, 4: audi, Israel, dominus deus tuus unus est.

Quandoque autem dicitur deus nuncupative; et hoc modo dicuntur idola dii; Ps. Xcv, 5: omnes dii gentium Daemonia. Quandoque autem dicitur aliquis deus participatione aliqua divinitatis, seu excellentioris virtutis divinitus infusae: et hoc modo et iudices dicuntur dii in Scriptura; Ex. XXII, 8: applicabis eos ad deos, idest ad iudices, et, Ex. XXII, V. 28: diis non detrahes, idest praelatis. Et hoc modo accipitur hic hoc nomen deus, cum dicit ego dixi: dii estis, idest participantes aliquam virtutem divinam supra humanam.

Consequenter cum dicit si illos dixit deos, ad quos sermo dei factus est, etc., aperit sensum auctoritatis praedictae, quasi dicat: ideo vocavit eos deos, inquantum participant aliquid divinitatis secundum participationem sermonis dei ad eos facti.

Nam ex sermone dei homo aliquam participationem divinae virtutis et puritatis consequitur; infra XV, 3, iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis; et Ex. XXXIV, dicitur, quod splendida facta est facies Moysi ex consortio sermonis domini.

Ex his autem quae praedicta sunt, posset sic argumentari. Manifestum est quod aliquis ex participatione verbi dei fit deus participative; sed non fit aliquid participative hoc, nisi ex participatione eius quod est per essentiam suam tale: puta non fit participative ignis nisi participatione ignis per essentiam; ergo non fit aliquid participative deus nisi ex participatione eius qui est deus per essentiam: ergo verbum dei, scilicet ipse filius, cuius participatione aliquis efficitur deus, est deus per essentiam. Sed dominus voluit humanius magis quam sic profunde contra Iudaeos arguere. Dicit autem et non potest solvi Scriptura: ut ostendat irrefragabilem Scripturae veritatem; Ps. Cxviii, 89: in aeternum, domine, permanet verbum tuum.

Consequenter cum dicit quem pater sanctificavit etc., concludit propositum.

Quod quidem si, secundum Hilarium, referamus ad christum secundum quod est homo, tunc est sensus: homines aliqui dicuntur dii sola participatione sermonis dei, quomodo ergo dicitis quia blasphemas, idest, reputatis blasphemiam, quod ille homo dicatur deus qui est unitus verbo dei in persona? et ideo dicit quem pater sanctificavit.

Licet enim omnes qui sanctificantur, deus sanctificet, infra XVII, 17: sanctifica eos in veritate, christum tamen specialiter sanctificavit.

Nam alios sanctificat ut sint filii adoptivi; Rom. VIII, 15: accepistis spiritum adoptionis filiorum, christum autem sanctificavit ut esset filius dei per naturam, unitus in persona verbo dei: quod haec verba ostendunt dupliciter. Primo per hoc quod dicit quem pater sanctificavit. Si enim ut pater sanctificat, manifestum est quod sanctificat ut filium; Rom. I, 4: qui praedestinatus est filius dei in virtute secundum spiritum sanctificationis. Secundo per hoc quod dixit et misit in mundum. Mitti enim in aliquem locum, non convenit alicui rei, nisi ante fuerit quam ibi esset: ergo ille quem pater misit in mundum, scilicet visibiliter, est filius dei, qui praeexistit visibili visioni: quia, ut dicitur supra I, 10, in mundo erat, et mundus per ipsum factus Est. Supra III, 17: non enim misit deus filium suum in mundum ut iudicet mundum.

Hunc ergo quem deus misit in mundum, vos dicitis quia blasphemas, quia dixi, filius dei sum? quasi dicat: multo magis possum hoc dicere, qui sum unitus verbo in persona, quam illi ad quos sermo dei factus est.

Sed unde Iudaei habuerunt quod christus esset filius dei? non enim hoc dominus expresse dixit.

Ad quod dicendum est, quod licet dominus hoc expresse non dixerit, nihilominus tamen ex verbis quae dixit, scilicet ego et pater unum sumus, et quod dedit mihi pater maius omnibus est, intellexerunt eum accepisse naturam a patre, et esse unum in natura cum eo. Hoc autem, scilicet accipere eamdem naturam ab aliquo et esse, habet rationem filiationis.

Si autem hoc quod dicit pater sanctificavit, referamus, secundum Augustinum, ad christum inquantum est deus, tunc est sensus quem pater sanctificavit, idest, sanctum ab aeterno genuit. Sed alia quae sequuntur, eodem modo exponenda sunt, secundum quod Hilarius exponit. Tamen melius exponitur, si referatur totum ad christum inquantum homo.

Consequenter cum dicit si non facio opera patris mei, nolite credere mihi, probat veritatem dictorum; quasi diceret: licet sim homo tantum, secundum reputationem vestram, tamen non blasphemo dicens me vere deum, quia verissime sum.

Unde circa hoc duo facit.

Primo proponit argumentum operum; secundo infert conclusionem intentam, ibi ut cognoscatis et credatis quia pater in me est, et ego in patre.

Circa primum duo facit. Primo dicit, quod sine operibus essent excusabiles.

Et dicit si non facio opera patris mei, eadem scilicet quae ipse facit, et eadem virtute et potestate, nolite credere mihi; supra V, V. 19: quaecumque pater facit, haec et filius similiter facit.

Secundo, quod ex ipsis operibus convincuntur, dicens si autem facio, scilicet eadem opera quae pater facit, et si mihi, qui filius hominis appareo, non vultis credere, operibus credite; idest, ipsa opera demonstrant quod ego sum filius dei; infra XV, 24: si opera non fecissem quae nemo alius fecit, peccatum non haberent.

Consequenter infert conclusionem intentam, dicens ut cognoscatis, et credatis quia pater in me est, et ego in patre.

Nullum enim tam evidens indicium de natura alicuius rei esse potest quam illud quod accipitur ex operibus eius. Evidenter ergo cognosci potest de christo et credi quod sit deus, per hoc quod facit opera dei. Et ideo dicit: ex ipsis operibus convincam, ut cognoscatis, et credatis quod oculis vestris videre non potestis, scilicet quia pater in me est, et ego in patre; infra XIV, 10: ego in patre, et pater in me Est. Quod intelligendum est per unitatem essentiae. Et quasi idem est pater in me est, et ego in patre; et ego et pater unum sumus.

Hilarius autem hoc bene exponit dicens, quod differentia est inter deum et hominem: nam homo cum sit compositus, non est sua natura; deus autem cum sit simplicissimus, est suum esse et sua natura. In quocumque ergo est natura dei, ibi est deus. Cum ergo pater est deus et filius est deus, ubicumque est natura patris, ibi est pater, et ubicumque est natura filii, ibi est filius. Cum ergo natura patris sit in filio, et e converso: ergo pater est in filio, et e converso. Sed, ut dicit Augustinus, licet deus sit in homine, et homo in deo, ut dicitur I Io. IV, 16: qui manet in caritate, in deo manet, et deus in eo, non est intelligendum per essentiae unitatem; sed homo in deo est, idest sub divina cura et protectione, et deus in homine per similitudinem suae gratiae. Unigenitus autem filius est in patre, et pater in illo tamquam aequalis.

Hic dominus declinat Iudaeorum pertinaciam, et primo ostendit ipsorum pertinaciam; secundo declinat eam; tertio ostendit effectum declinationis.

Pertinaciam autem ostendit per hoc quod post tot veritatis documenta, post tot miraculorum et mirabilium operum argumenta, adhuc in malitia perseverant. Unde quaerebant eum apprehendere: non ad credendum et intelligendum, sed ad saeviendum et ad nocendum. Nam quia aequalitatem sui ad patrem evidentius expresserat, magis concitati fuerunt; Ier. VIII, 5: apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti.

Declinat autem eorum saevitiam dominus exiens ab eis; unde dicit exivit de manibus eorum.

Ubi primo ostenditur quomodo eos dimisit, scilicet exeundo de manibus eorum: et hoc propter duo. Primo, ut ostenderet se non posse detineri nisi quando volebat; Lc. IV, V. 30: iesus transiens per medium illorum, ibat. Supra eodem: nemo tollit a me animam meam, sed ego ponam a meipso.

Secundo ut daret nobis exemplum declinandi malorum saevitiam, quando sine periculo fidei fieri potest; Eccli. VIII, 14: ne stes contra faciem contumeliosi.

Secundo ostenditur quo exiens ierit; unde dicit et abiit iterum trans iordanem, in eum locum ubi erat ioannes baptizans primum.

Cuius quidem mystica causa est, quod aliquando iturus esset per apostolos suos ad gentes convertendas.

Causa vero litteralis est duplex. Una, quia locus erat vicinus ierusalem, et iam imminebat tempus passionis, unde nolebat se elongare. Secunda, ut reducat ad memoriam testimonium quod illic perhibuit ioannes dicens: ecce agnus dei, esse qui tollit peccatum mundi, et testimonium patris et filii christo perhibitum in baptismo.

Effectus autem declinationis fuit conversio turbarum ad fidem: quae quidem conversio describitur quantum ad tria. Primo quantum ad operationis imitationem; unde dicit et multi venerunt ad eum, scilicet per imitationem operum; Matth. XI, 28: venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.

Secundo quantum ad oris confessionem; unde et dicebant quia ioannes quidem nullum fecit signum. Ubi primo confitentur eminentiam christi ad ioannem; unde dicebant quia ioannes fecit nullum signum.

Cuius quidem ratio fuit, quia ioannes missus fuit ut testis christi, unde oportebat quod fieret fide dignus, et testimonium eius ostenderetur verum: quod quidem fit convenienter per sanctitatem vitae: christus autem venit ut deus: et ideo oportebat quod ostenderet in se signa potestatis divinae. Et ideo ioannes vitae sanctitate pollebat; christus autem cum hoc exercebat etiam opera potestatem divinam manifestantia. Hic etiam mos servabatur apud antiquas potestates, quod in praesentia potestatis maioris minor potestas non utebatur suae potestatis insigniis; unde in praesentia dictatoris consules insignia deponebant. Non ergo decens fuit ut ioannes, qui minoris potestatis erat, utpote praecursor et testis, in christi praesentia, divinae potestatis insigniis uteretur; sed solum christus. Secundo confitentur veritatem testimonii ioannis de christo; unde dicebant omnia enim quae dixit ioannes de hoc, scilicet de christo, erant vera; quasi dicerent: et si nullum signum fecerit ioannes, tamen de christo omnia veraciter dixit.

Tertio manifestat cordis fidem; unde dicit et multi crediderunt in eum. Ut Augustinus dicit, christum apprehenderunt permanentem, quem Iudaei volebant apprehendere descendentem, quia per lucernam ad diem venerant: ioannes enim lucerna erat, et diei testimonium perhibebat.


Thomas Aq. s Johannis 69