Thomas Aq. s Johannis 77

Lectio 7 - Io 11,45-53

77 Jn 11,45-53

Postquam evangelista posuit Lazari mortem et eius resurrectionem, hic consequenter ponit effectum resurrectionis, et primo ponit effectum eius in turba; secundo ponit effectum eius in principibus, ibi collegerunt ergo pontifices et Pharisaei Concilium.

Circa primum duo facit. Primo inducit quosdam credentes, dicens multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad mariam et martham, ad eas consolandas, et viderant quae fecit iesus, crediderunt in eum. Nec mirum, quia tale miraculum non est auditum a saeculo, quod scilicet mortuus quatriduanus in monumento resuscitaretur ad vitam. Similiter etiam dominus dicit, miraculum istud se facturum propter populum qui circumstabat, ut scilicet credant in eum: et ideo verbum istud non ivit incassum, sed ex miraculo viso multi crediderunt. I cor. C. I, 22: Iudaei signa quaerunt.

Secundo inducit quosdam denuntiantes, dicens quidam autem ex ipsis venerunt ad Pharisaeos etc.. Quod quidem potest dupliciter intelligi. Uno modo quod dixerunt ea quae iesus fecit principibus sacerdotum, ut mitigarent eos adversus iesum, et ut confutarent eos de hoc quod adversus iesum, qui tam mira faciebat, machinarentur.

Alio modo, et melius, quia hoc dixerunt ut concitarent eos contra christum. Nam infideles erant, et de miraculo scandalizabantur.

Et hoc patet ex ipso modo loquendi.

Nam cum dixerat multi ergo ex Iudaeis...

Crediderunt in eum. Subiungit quasi adversantem, dicens quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos etc.. Hi sunt de quibus dicitur infra XII, 37, quod cum tanta signa fecisset iesus coram eis, non crediderunt in eum... Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam dei.

Consequenter cum dicit collegerunt ergo pontifices et Pharisaei Concilium, ponit evangelista effectum miraculi in principibus, et primo ponit malitiam quam contra christum excogitaverunt; secundo ostendit quomodo christus eam declinavit, ibi iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos.

Circa primum tria facit.

Primo ponit Concilii congregationem; secundo subdit congregatorum dubitationem, ibi et dicebant: quid facimus, quia hic homo multa signa facit? tertio assignat dubitationis determinationem, ibi unus autem ex ipsis etc..

Ostenditur autem circa primum pontificum nequitia ex tribus. Primo ex personarum conditione, quia non plebei, sed pontifices et Pharisaei. Pontifices autem, quia erant principes sacrorum; Pharisaei vero, quia speciem religionis habebant, ut sic impleatur quod dicitur Gen. Penult., 5: simeon et levi fratres, vasa bellantia iniquitatis.

Nam de simeone fuerunt adinventores sectae Pharisaeorum. Pontifices autem manifestum est de tribu levi fuisse; I Esd. IX, 2: manus principum prima erat in transgressione hac.

Secundo ex malitiae deliberatione; unde dicit collegerunt Concilium, quod est factum ad consiliandum; Gen. Penult., 6: in consilium eorum non veniat anima mea; Ps. I, 1: beatus vir qui non abiit in consilio impiorum etc.. Sed, ut dicitur Prov. XXI, 30: non est consilium contra dominum.

Tertio ex prava intentione, quia adversus iesum, idest salvatorem; Ps. XL, 8: adversum me loquebantur inimici mei, adversum me cogitabant mala mihi; Ier. XVIII, 18: venite, cogitemus contra ieremiam cogitationes.

Consequenter cum dicit quid facimus, quia hic homo multa signa facit? ponit ipsorum dubitationem, et primo ponit dubitationis motivum; secundo dubitationis materiam, ibi si dimittimus eum sic, omnes credent in eum.

Movebant autem eos ad dubitandum miracula christi; unde dicebant quid facimus, quia hic homo multa signa facit? caeci sunt, adhuc eum hominem vocantes, cuius tantam susceperunt divinitatis demonstrationem. Nam, ut ipse dicit supra c. V, 36: opera quae dedit mihi pater ut faciam, ipsa testimonium perhibent de me.

Sunt etiam non minus insipientes quam caeci: quia dubitant quid eos facere oporteat, cum nihil aliud eis faciendum erat, quam credere; supra VI, 30: quod signum facis, ut credamus tibi? sed ecce quod multa signa fecit, et adhuc dicunt quia hic homo multa signa facit. Excaecavit enim eos malitia eorum: Sap. II, 21.

Materia autem dubitationis fuit, quia timebant damna eos secutura. Et ponit duo quantum ad hoc.

Primo amissionem principatus spiritualis; et quantum ad hoc dicit si dimittimus eum sic, omnes credent in eum: quod quidem secundum rei veritatem optabile erat omnibus, nam fides quae est ad christum, salvat et ad vitam aeternam perducit; infra XX, V. 31: haec scripta sunt ut credatis... Et ut credentes vitam habeatis in nomine eius.

Sed quantum ad eorum pravam intentionem eis horrendum videbatur, cum crederent, nullum eorum qui crederent in christum, eis obedire. Unde ex eorum ambitione seipsos et alios retrahunt a salute. Unde dicitur in III Canon. Io.: is quis amat primatum gerere in eis, diotrephes, non recipit nos.

Secundo ponit ambitionem possessionis temporalis, cum dicit et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem: quod videtur ex hoc sequi, secundum Augustinum: quia si omnes in christum crederent, nemo remaneret qui adversus Romanos templum dei defenderet, quia desererent sanctum templum et suas paternas leges, contra quas doctrinam christi esse sentiebant.

Sed hoc non videtur multum ad propositum pertinere, cum adhuc servirent Romanis, nec excogitassent contra eos movere bellum.

Et ideo melius videtur dicendum, secundum chrysostomum, quod ideo hoc dicebant quia videbant christum honorari a populo tamquam rex. Et quia mandatum Romanorum erat ut nullus nisi per eos rex nominaretur, ideo timebant quod si hoc audirent Romani, quod christum haberent tamquam regem, reputarent ipsos Iudaeos rebelles et venientes contra eos, destruerent civitatem et gentem; infra XIX, 12: omnis qui se regem facit, contradicit caesari.

Sed attende eorum miseriam, quia nihil timent perdere nisi temporalia, de vita aeterna non cogitantes; Deut. XXXIII, 28: oculus Iacob ad terram. Sed, ut dicitur proverb.

XVI, 24, quod timet impius, veniet super eum. Ideo Romani post passionem domini et glorificationem, tulerunt eis et locum et gentem, expugnando et transferendo.

Determinationem autem dubitationis ponit, cum dicit unus autem ex ipsis caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis. Et primo ponitur determinatio; secundo determinationis expositio, ibi hoc a semetipso non dixit; tertio sententiae a congregatione acceptatio, ibi ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.

Circa primum duo facit.

Primo describit personam sententiantis; secundo ponit verba sententiae, ibi vos nescitis quidquam etc..

Persona sententians describitur ex nomine et ex dignitate.

Ex nomine quidem, quia caiphas; quod quidem nomen convenit suae malitiae. Interpretatur enim primo investigans, quod attestatur suae praesumptioni; Prov. XXV, 27: qui scrutator est maiestatis, opprimetur a gloria. Praesumpsit enim cum dixit: adiuro te per deum vivum, ut dicas nobis si tu es christus. Secundo interpretatur sagax, quod attestatur eius astutiae, quia nititur mortem christi procurare.

Tertio interpretatur ore vomens, quod attestatur eius stultitiae; Prov. XXVI, 11: sicut canis qui revertitur ad vomitum.

Ex dignitate autem describitur, quia pontifex anni illius.

Circa quod sciendum est, quod, ut habetur Lev. VIII, dominus constituit unum summum sacerdotem, cui mortuo unus succederet, qui per totam vitam pontificis officium exerceret. Postmodum autem, crescente ambitione et contentione inter Iudaeos, constitutum est ut plures essent pontifices, et ad omnes vicissim huiusmodi dignitas proveniret, et per annos singulos vicibus ministrarent.

Et quandoque etiam hoc sibi pecunia procurabant; ut iosephus de isto narrat. Et ad hoc ostendendum dicit anni illius.

Consequenter cum dicit vos nescitis quidquam etc., ponit verba determinantis: qui quidem primo exprobrat aliis ignaviam, dicens vos nescitis quidquam, nec cogitatis, quasi dicat: vos estis ignavi, et adhuc segnius rem attenditis. Et ideo, secundo, ponit suam malitiam, dicens expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo.

Quae quidem verba alium intellectum habent, secundum intentionem caiphae, et alium, secundum expositionem evangelistae.

Ut ergo primo exponatur secundum eius pravam intentionem, sciendum est, quod, ut dicitur Deut. XIII, 1 ss., mandatum est domini: si fuerit in medio tui propheta, aut qui somnium vidisse se dicat, et voluerit te a domino retrahere, propheta ille, ut fictor somniorum, interficiatur. Secundum hanc ergo legem credebat iste, quod christus averteret populum a cultu dei; Lc. XXIII, 2: hunc invenimus subvertentem gentem nostram. Et ideo dicebat iste vos nescitis, scilicet legem, nec cogitatis quia expedit vobis, scilicet ut unus, idest iste homo, moriatur, ne totus populus seducatur; quasi dicat: unius hominis salutem pro communi republica oportet contemnere. Unde sequitur Deut. XIII, 5: et auferes malum de medio populi tui; I Cor. V, 13: auferte malum ex vobis ipsis.

Sed aliter evangelista exponit, dicens hoc autem a semetipso non dixit etc..

Ubi tria ponit.

Primo horum verborum auctorem; secundo ipsorum rectum sensum, ibi quia iesus moriturus erat pro gente; tertio addit evangelista ad verba caiphae, ibi et non tantum pro gente, sed ut filios dei qui erant dispersi, congregaret in unum.

Circa primum sciendum est, quod quia posset aliquis credere caipham instinctu proprio verba dicta protulisse, evangelista hoc excludens dicit hoc autem a semetipso non dixit. In quo datur intelligi, quod aliquis aliquando a semetipso loquitur.

Homo enim est illud quod principale est in ipso, hoc autem est intellectus et ratio: unde homo id quod est, per rationem est.

Quando ergo homo loquitur ex propria ratione, tunc loquitur a semetipso, sed quando loquitur ab aliquo superiori et exteriori instinctu, non loquitur a semetipso. Dupliciter tamen hoc contingit. Quandoque ut motus a spiritu divino, secundum illud Matth. X, V. 20: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis.

Quandoque autem ut motus a spiritu maligno, sicut arreptitii: et utique aliquando dicuntur prophetare. Quod quidem moti a spiritu divino prophetent, dicitur II Petr. I, 21: non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed a spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti dei homines. Quod autem moti a spiritu maligno prophetent, habetur Ier. XXIX, 26: dedit te dominus sacerdotem pro ioiada sacerdote, ut sis dux in domo domini super omnem virum arreptitium et prophetantem.

Sciendum est etiam, quod aliquando loquitur aliquis instinctu spiritus sancti vel spiritus maligni, qui tamen amittit usum rationis, et arripitur. Aliquando autem manet ei liber usus rationis, nec arripitur. Nam quando superabundant vires sensitivae ex superiori impressione, ligatur ratio, et movetur, et arreptus Est. Quia vero Daemon habet potestatem imprimendi in phantasiam, cum sit potentia affixa organo, potest in eam aliquando sic imprimere quod ex impressionis abundantia ratio efficiatur quasi ligata, non tamen quod cogatur ad consensum; et tunc homo arripitur a spiritu maligno.

Restat ergo quaestio an caiphas verba ista instinctu spiritus sancti dixerit, vel maligni. Et videtur quod non dixerit instinctu spiritus sancti: nam spiritus sanctus est spiritus veritatis, ut dicitur ier. C. XV. Spiritus autem malignus est spiritus mendacii; III Reg. Ult., 22: egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum.

Constat autem quod caiphas locutus fuerit mendacium, dicens expedit vobis ut unus moriatur. Non ergo locutus est instinctu spiritus sancti, ut videtur, sed prophetavit instinctu spiritus maligni arreptitii.

Hoc autem non videtur consonare dictis evangelistae: nam si ita esset, ioannes non addidisset cum esset pontifex anni illius.

Ideo ergo caiphae dignitatem addidit, ut insinuaret eum instinctu spiritus sancti fuisse locutum. Ex quo datur nobis intelligi quod etiam malos in dignitate constitutos spiritus sanctus movet ad loquendum aliqua vera et futura pro utilitate dumtaxat subditorum.

Ad illud ergo quod in contrarium dicitur, scilicet falsum esse quod dixit expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, dupliciter responderi potest. Uno modo, quod mors christi quantum est de se, expediens fuit omnibus, etiam his qui eum occiderunt; I Tim. IV, 10: qui est salvator omnium hominum, maxime fidelium: Hebr. II, 9: ut gratia dei pro omnibus gustaret mortem.

Alio modo ut dicatur expedit vobis, idest populo. Unde evangelista, ubi caiphas dicit ut moriatur pro vobis, ponit pro gente.

Sed videtur ex verbis evangelistae quod fuit propheta, cum dicit prophetavit.

Si enim prophetat quis, sequitur eum esse prophetam. Sed, secundum Origenem, non sequitur quod quicumque prophetat sit propheta: sed si propheta est, utique prophetat; nam alicui quandoque conceditur actus alicuius rei, cuius tamen conditio ei non conceditur; sicut non quicumque facit aliquid iustum, est iustus, sed qui iustus est, iusta facit.

Notandum est autem, quod duplex actus concurrit ad hoc quod aliquis prophetet: scilicet videre; I Reg. IX, 9: qui nunc dicitur propheta, olim vocabatur videns. Item annuntiare: I Cor. XIV, 3: propheta omnibus loquitur ad aedificationem. Contingit autem quandoque quod utrumque aliquis habet, non tamen proprie dicitur propheta: nam quandoque aliquis habet propheticam visionem, sicut Nabuchodonosor et Pharao; et similiter ipsam visionem aliis nuntiaverunt; non tamen prophetae dici possunt, quia defuit eis aliquid, scilicet intelligentia visionis, qua opus est in visione, ut dicitur Dan. X, 1. Caiphas autem licet visionem propheticam non habuerit, habuit tamen denuntiationem rei propheticae, inquantum scilicet denuntiavit utilitatem mortis christi.

Quandoque namque spiritus sanctus movet ad totum quod pertinet ad prophetiam, quandoque autem ad aliquid tantum. Caiphae autem nec mentem illuminavit, nec imaginationem; et ideo eius mens et imaginatio ad malum intenta mansit: movit tamen linguam eius, ut proferret modum quo salus populi impleretur. Unde non dicitur propheta nisi inquantum habuit propheticum actum in denuntiatione, imaginatione et ratione eius ad contrarium existente. Ex quo patet quod non magis potest dici propheta quam asina Balaam.

Consequenter cum dicit et non tantum pro gente, sed ut filios dei qui erant dispersi, congregaret in unum, addit evangelista ad verba pontificis, dicens, quod iesus non tantum moriturus erat pro gente populi, scilicet Iudaeorum, ut caiphas dixit, Hebr. Ult. 12: iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est, sed addit etiam pro toto mundo; unde subdit ut filios dei qui dispersi erant, congregaret in unum.

Ubi cavenda est haeresis Manichaeorum dicentium, animas aliquas esse de substantia divina, et vocari filios dei; et ad has congregandas in unum dicunt deum venisse.

Sed hoc est erroneum; quia, ut dicitur ez. C. XVIII, 4: omnes animae meae sunt, scilicet creatione. Et ideo quod dicit ut filios dei qui erant dispersi, congregaret in unum, non est intelligendum quod tunc iam accepissent adoptionis spiritum: quia, ut Gregorius dicit, nec oves eius neque filii dei adhuc erant per adoptionem. Sed est intelligendum secundum praedestinationem, ut dicatur ut filios dei, scilicet ab aeterno praedestinatos, rom. C. VIII, 29: quos praescivit conformes fieri imagini filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus, qui erant dispersi, per diversos ritus et gentes, congregaret in unum, scilicet in unitatem fidei; supra X, 16: alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere... Et fiet unum ovile et unus pastor; Ps. Cxlvi, 2: aedificans ierusalem dominus, dispersiones Israelis congregabit.

Consequenter cum dicit ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum, ponit evangelista consensum Iudaeorum in mortem christi.

Sed numquid non ante cogitaverunt eum occidere? videtur quod sic: quia supra in pluribus locis dicitur, quod Iudaei quaerebant eum interficere.

Responsio. Dicendum quod ante habuerunt quidem instinctum ad eum occidendum; sed ab illo die, concitati ad iram ex verbis caiphae, tractaverunt firmo proposito eum occidere. Prov. I, 16: pedes eorum ad malum currunt.



Lectio 8 - Io 11,54-57

78 Jn 11,54-57

Hic evangelista ponit quomodo christus eorum malitiam declinavit, et primo ponit modum declinationis ex parte christi; secundo effectum admirationis ex parte populi, ibi proximum autem erat Pascha Iudaeorum.

Modus autem declinationis fuit per occultationem, et recessum christi a Iudaeis.

Nam post consilium cautius se observans, non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed nec ad aliquam civitatem abiit populatam sed in regionem remotam, iuxta desertum in civitatem quae dicitur ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.

Sed numquid defecerat potentia eius, in qua, si vellet, inter Iudaeos palam conversaretur, et nihil ei facerent? absit. Sed hoc fecit non propter defectum potentiae sed ut exemplum discipulis demonstraret. In quo apparet non esse peccatum, si fideles eius, oculis persequentium se subtraherent, et furorem sceleratorum latendo potius evitarent, quam se ostendendo eis, magis accenderent: secundum illud Matth. X, 23: si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam.

Origenes autem dicit, quod nullus debet se periculis ingerere; tamen valde laudabile est quod quando iam pericula imminent, nec iesu vitare confessionem, nec recusare subire mortem, gratia veritatis. Et hoc propter duas rationes. Primo, quia valde praesumptuosum est periculis se ingerere propter inexperientiam propriae virtutis, quae quandoque fragilis invenitur, et propter futuri eventus incertitudinem; I Cor. X, 12: qui se existimat stare, videat ne cadat. Secundo ne nos ingerentes persecutoribus, occasionem praestemus eis, ut magis impii et noxii fiant; I Cor. X, V. 32: sine offensione estote Iudaeis, et gentibus, et ecclesiae dei.

Ponitur effectus admirationis in populo, et primo ponitur admirandi occasio; secundo ponitur ipsa admiratio; tertio admirationis ratio.

Occasio autem quaerendi et admirandi ponitur duplex.

Prima quidem ex conditione temporis, quia proximum erat Pascha Iudaeorum: in quo recolitur memoria transitus Hebraeorum de Aegypto; Ex. XII, 11: est enim phase, idest transitus domini. Addit autem Iudaeorum, quia ipsum Pascha Iudaei male et indebite celebrabant: nam quando devote Pascha celebramus, tunc dicitur Pascha dei, Is. I, 13: solemnitates vestras non feram.

Secunda vero ex concursu populi, quia ascenderunt multi ierosolymam de regione: nam, ut legitur Ex. XXIII, tribus temporibus in anno, seu festivitatibus, filii Israel se debebant domino praesentare, inter quae primum erat Pascha, et ideo magna multitudo ascendebat ierosolymam, ubi erat templum.

Sed quia nondum erat tempus Paschae, quo debebant ascendere, ideo evangelista consequenter causam ascensus assignat, subdens ut sanctificarent seipsos: nullus enim audebat comedere agnum nisi mundus, et ideo praeveniebant tempus Paschae, ut interim purificantes seipsos, possent in Pascha agnum rite comedere. In quo datur nobis exemplum, ut tempore quadragesimali ieiuniis et bonis operibus nos purificemus, ut in Pascha rite sumamus corpus domini nostri.

Admiratio autem ponitur ex causa absentiae domini: et hoc est quod dicit quaerebant ergo iesum, non quidem ad honorandum, sed ad occidendum, et colloquebantur adinvicem in templo stantes: quid putatis, quia non venit ad diem festum istum? sed notandum, quod quando dies festus agitur sancte, semper dominus est in die festo; matth. C. XVIII, 20: ubicumque fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Et ideo nos congregati in domo dei, quaeramus iesum, mutuo nos consolando et exorando ut veniat ad diem festum nostrum.

Quando vero non sancte agitur festum, tunc non venit iesus; Is. I, 14: kalendas vestras et solemnitates vestras odivit anima mea.

Ratio autem admirationis et absentiae iesu subditur quia dederant pontifices et Pharisaei mandatum, ut si quis cognoverit ubi sit, scilicet iesus, indicet, ut apprehendant eum, scilicet ad occidendum. Supra VIII, 21: quaeritis me, et in peccato vestro moriemini.

Sed, ut Augustinus dicit, nos qui scimus ubi christus est, quia ad dexteram patris, indicemus eis, ut sic utinam apprehendant eum per fidem.


Capitulus 12


79
(
Jn 12)



Lectio 1

In praecedentibus evangelista ostendit divinitatis christi virtutem per ea quae in vita fecit et docuit; hic autem incipit ostendere virtutem divinitatis ipsius quantum ad passionem et mortem eius: et primo agit de passione et morte eius; secundo de resurrectione ipsius, XX capitulo, ibi una autem sabbati etc..

Prima pars dividitur in tres.

In prima ostendit causas sive occasiones passionis et mortis eius; in secunda ponitur praeparatio discipulorum, a quibus per mortem erat corporaliter recessurus, XIII capitulo, ibi ante diem festum Paschae etc.; in tertia agitur de ipsa passione et morte eius, XVIII capit., ibi haec cum dixisset iesus, egressus est etc..

Causa autem, sive occasio passionis christi fuit duplex: scilicet gloria ipsius christi, quae invidiam excitavit, et infidelitas Iudaeorum, quae ipsos excaecavit.

Primo agit de gloria christi; secundo de infidelitate Iudaeorum, ibi cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum.

Circa primum tria facit.

Primo ostendit quomodo christus glorificatus est ab hominibus; secundo quomodo glorificatus est a deo, ibi nunc anima mea turbata est etc..

Circa primum tria facit.

Primo ostendit quomodo glorificatus est a familiaribus et domesticis; secundo quomodo glorificatus est a turbis Iudaeorum, ibi cognovit ergo turba multa etc.; tertio quomodo glorificatus est a gentilibus, ibi erant autem gentiles etc..

Circa primum duo facit.

Primo proponit gloriam christi in ministerio sibi a familiaribus exhibito; secundo zelum proditoris ex hoc concitatum, ibi dixit ergo unus ex discipulis etc..

Circa primum tria facit.

Primo describit tempus; secundo locum, ibi venit iesus in bethaniam etc.; tertio obsequium christo exhibitum, ibi fecerunt autem ei coenam etc..

Dicit ergo primo: dictum est, quod christus ante festum Paschae abiit in regionem iuxta desertum, et quod imminente solemnitate paschali quaerebatur a Iudaeis.

Ergo imminente paschali tempore, quo agnus typicus immolabatur, ipse tamquam verus agnus ad locum passionis accessit, pro salute mundi voluntarie immolandus: secundum illud Is. LIII, 7: oblatus est, quia ipse voluit.

Dicit autem ante sex dies Paschae, ut intelligas diem Paschae non quidem quartum decimum diem primi mensis, in qua ad vesperam immolabatur paschalis agnus, ut habetur Ex. XII, sed potius hic dicitur Pascha decimaquinta dies, quae tota erat festiva, et illo anno occurret feria sexta in qua passus est dominus; ita quod sextus dies ante Pascha, fuit prima feria, id est dies dominicus, in qua dominus ramis palmarum ierosolymam intravit, et in die praecedenti, scilicet sabbato, christus venit in bethaniam: et hoc est quod dicitur ante sex dies Paschae.

Convenit autem hic numerus mysteriis. Primo quidem quantum ad numerum: numerus enim senarius perfectus est, unde et deus opera creationis perfecit sex diebus, ut dicitur Gen. I. Et propter hoc decuit quod sex diebus quodammodo compleretur opus passionis, quo omnia sunt restaurata, secundum illud Coloss. I, 20: pacificans per sanguinem suum sive quae in caelis, sive quae in terris sunt etc.. II Cor. V, V. 19: deus erat in christo mundum reconcilians sibi.

Secundo congruit mysterio quantum ad figuram.

Mandatur enim Ex. XII, quod decima die mensis primi tollat unusquisque per familias suas agnum paschalem immolandum.

Unde et dominus decimo die primi mensis, hoc est sexta die ante decimum quintum diem, ierusalem intrare voluit, quasi ad locum immolationis accedens; ut patet per id quod dicitur infra eodem: in crastino autem turba multa quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit iesus ierosolymam, acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei.

Deinde describitur locus: venit bethaniam etc.. Bethania autem erat vicus prope ierusalem, et interpretatur domus obedientiae: unde congruit mysterio.

Primo quidem quantum ad causam passionis, secundum illud Phil. II, 8: factus est obediens patri usque ad mortem; secundo quantum ad fructum passionis, quem consequuntur soli illi qui ei obediunt, secundum illud Hebr. V, 9: factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae etc..

Signanter autem additur ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitavit iesus, quia in domo obedientiae illi qui sunt spiritualiter mortui in peccatis, resuscitantur reducti ad viam iustitiae. Rom. V, 19: per unius hominis obedientiam, iusti constituentur multi.

Sed secundum litteram hoc dicitur ad ostendendum quod christus in bethaniam venit ut memoriam resurrectionis Lazari revocaret.

Ps. Cx, 4: memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator dominus.

Deinde cum dicit fecerunt autem ei coenam ibi, ponit obsequium christo exhibitum a suis familiaribus, et primo in communi quantum ad omnes; secundo in speciali quantum ad singulos, ibi et martha ministrabat.

Convenit autem mysterio, quod ibi, idest in bethania, fecerunt ei coenam, quia dominus in domo obedientiae spiritualiter reficitur, delectatus in obedientia nostra, secundum illud Apoc. III, 20: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi ianuam, introibo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum.

Deinde ponuntur tres personae ei assistentes vel ministrantes: scilicet martha, Lazarus et maria.

Per martham significantur praelati, qui ad ministerium in ecclesiis instituuntur, secundum illud I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo ut ministros christi et dispensatores mysteriorum dei. Unde dicitur et martha ministrabat; Lc. X, 40: martha autem satagebat circa frequens ministerium.

Per Lazarum autem resuscitatum significantur subditi ministerio praelatorum a peccatis ad statum iustitiae reducti, qui cum aliis iustis spiritualiter cum domino epulantur, unde dicitur Lazarus autem unus erat ex discumbentibus cum eo; Ps. Lxvii, 4: iusti epulentur, et exultent in conspectu dei, et delectentur in laetitia.

Per mariam significantur contemplativi. Dicitur enim Lc. X, 39, quod maria sedens secus pedes domini, audiebat verba illius.

Circa cuius ministerium tria tanguntur, quantum ad litteram pertinet. Primo enim tangitur unguentum in quo obsecuta est; secundo obsequium quod exhibuit, ibi et unxit pedes iesu; tertio effectum obsequii, ibi et domus impleta est ex odore unguenti.

Circa primum tria tangit. Primo quantitatem unguenti, quia multum fuit, unde dicit libram unguenti; Tob. IV, 9: si multum tibi fuerit, abundanter tribue. Secundo materiam, quia fuit ex nardo confectum; unde dicit nardi; Cant. I, 11: dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Est autem nardus herba brevis et spicosa et nigra, ex qua fit unguentum, quod vim confortandi habet ex sua aromaticitate.

Tertio compositionis formam, in eo quod dicit pistici pretiosi. Et, secundum Augustinum, dicitur pistici a loco, in quo nardus oriebatur. Sed melius est quod exponatur pistici, idest fidelis, hoc est non sophisticati per aliquam admixtionem: nam pistis in Graeco idem est quod fides. Addit autem pretiosi, quia confectum erat ex spica nardi, ex qua pretiosum unguentum fit, et forte admixtis aliis pretiosis rebus. In quo docemur quod ea quae pretiosissima sunt apud nos, deo debemus offerre, secundum illud Ps. Lxv, 15: holocausta offeram tibi cum incenso arietum. Et Mal. I, 14: maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et votum faciens, offert domino debile.

Circa obsequium eius primo nota humilitatem in hoc quod dicitur unxit pedes iesu, ad pedes procidens, secundum illud ps. C. Cxxxi, 7: adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius. Secundo devotionem, quia extersit capillis suis, ut de seipsa quodammodo obsequium offerret. Rom. VI, 13: exhibete membra vestra arma iustitiae deo.

Effectus autem obsequii tangitur consequenter, cum dicit et domus impleta est ex odore unguenti: per quod insinuatur unguenti bonitas, cuius odor totam domum implevit; Cant. I, 3: curremus in odorem unguentorum tuorum.

Dubitatur autem utrum haec eadem mulier fuerit de qua dicitur hic quod unxit dominum, et de qua dicitur Lc. VII, V. 37, et Matth. XXVI, 7, et Mc. XIV, 3.

Multis quidem videtur, secundum Hieronymum et chrysostomum, quod mulier peccatrix de qua Lucas narrat, non sit maria soror Lazari, quae dominum dicitur unxisse.

Origenes autem addit, quod non sit eadem etiam de qua matthaeus et marcus narrant, sed illa sit quaedam alia tertia: et hoc vult probare ex tribus. Primo quidem ex tempore: nam haec unxit dominum ante sex dies Paschae; illa vero de qua matthaeus et marcus narrant, infra biduum ante Pascha.

Praemittit enim matthaeus dominum dixisse: scitis quia post biduum Pascha fiet. Marcus autem: erat Pascha, et azyma post biduum. Secundo ex loco: nam illa mulier legitur dominum unxisse in domo simonis leprosi; hoc autem colligitur esse factum in domo marthae, ex hoc quod dicitur quod martha ministrabat, ut etiam Augustinus dicit. Tertio ex ipso facto: nam illa mulier legitur unxisse caput, haec autem pedes.

Augustinus vero et Gregorius dicunt, quod una et eadem mulier fuit quam quatuor evangelistae narrant dominum unxisse, sed bis hoc fecit. Primo quidem in principio suae conversionis intermedio tempore praedicationis christi, quod Lucas narrat; secundo vero imminente christi passione hoc fecit, quod tres alii evangelistae narrant. Unde idem factum est quod hic narratur, et quod habetur Matth. XXVI et Mc. XIV.

Ad primum ergo quod dicitur de dissonantia temporis, dicendum est, secundum Augustinum, quod ioannes ipse servat ordinem historiae; matthaeus et marcus per recordationem interponunt quod prius fuerat factum immediate ante proditionem Iudae, quae ex hoc facto creditur occasionem habuisse.

Ad secundum quod obiicitur de dissonantia loci, potest intelligi quod eadem sit domus simonis leprosi, et etiam mariae et marthae, ita quod simon fuerit paterfamilias domus. Dicitur autem leprosus, quia primo leprosus fuerat et a christo curatus.

Ad tertium quod obiicitur de dissonantia facti, dicendum est, secundum Augustinum, quod mulier unxit et pedes et caput.

Et si quis obiiciat quod marcus dicit, quod, fracto alabastro, effudit super caput ipsius recumbentis, potest dupliciter responderi. Uno modo, quod non fuit ita fractum quin aliquid remanserit, unde pedes possent inungi. Alio modo potest dici quod prius inunxit pedes, postea, fracto alabastro, totum supra caput effudit.

Secundum mysterium autem, per libram quam maria accepit, designatur opus iustitiae: nam ad iustitiam pertinet singula librare et ponderare; Ez. XLV, 11: iuxta mensuram cori, erit libratio eorum. Opus autem iustitiae debet quadruplici virtute adiuncta esse perfectum. Primo quidem pietate: unde dicit unguenti, quod, quia lenitivum est, misericordiam significat; Iac. II, 13: iudicium sine misericordia illi qui non fecit misericordiam.

Secundo humilitate: unde dicit nardi, quae, cum sit herba brevis, significat humilitatem; Eccli. III, 20: quanto magnus es, humilia te in omnibus. Tertio fide: unde dicit pistici, idest fidelis. Habac. II, 4: iustus autem meus ex fide vivit. Quarto caritate: unde dicit pretiosi, sola enim caritas pretium praestat vitae aeternae; I Cor. XIII, V. 3: si distribuero pauperibus omnes facultates meas... Caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.

Opere autem iustitiae unguntur pedes iesu, et caput suum. Per pedes intelligimus mysterium humanitatis; per caput vero divinitatem, secundum illud I Cor. XI, 3: caput christi deus: ut intelligatur caput et pedes christi ungere qui divinitatem et humanitatem eius veneratur. Vel per caput possumus intelligere ipsam christi personam, secundum illud Eph. I, 22: ipsum dedit caput super omnem ecclesiam. Per pedes autem, christi fideles, de quibus Matth. XXV, 40: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis; Is. LII, V. 7: quam pulchri pedes supra montem annuntiantis et praedicantis pacem. Unde caput christi inungit qui ipsum christum veneratur; pedes autem qui eius fidelibus obsequitur.

Quia vero capilli ex superfluitate generantur, pedes domini capillis terguntur, quando aliquis ex ipsis quae sibi superfluunt, defectui subvenit proximorum. Lc. XI, 41: verumtamen quod superest, date eleemosynam.

Unde Augustinus dicit: si habes superflua, da pauperibus, et domini pedes tersisti.

Per hoc autem quod dicitur et domus impleta est ex odore unguenti, significatur quod propter opera iustitiae, bona fama totam replet ecclesiam; II Cor. II, 14: odorem suae notitiae manifestat per nos in omni loco: quia christi bonus odor sumus.

Deinde cum dicit dixit ergo unus ex discipulis eius etc., ponitur zelus proditoris ex praedicto ministerio concitatus.

Et circa hoc duo facit.

Primo ostendit proditoris zelum; secundo ponitur zeli repressio, ibi dixit ergo ei iesus etc..

Circa primum tria facit.

Primo describitur persona proditoris; secundo ponuntur verba eius, ibi quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis? etc.; tertio manifestatur eius malitiosa intentio, ibi dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat.

Persona autem eius manifestatur ex tribus. Primo quidem ex dignitate, cum dicitur dixit ergo unus ex discipulis eius: ut ostendatur quod nullus in quacumque excellentia constitutus de se praesumere debet, quia, ut dicitur iob IV, 18: in Angelis suis reperit pravitatem.

Secundo ex nomine, cum dicit Iudas Iscariotis, nomine. Interpretatur autem Iudas, confitens, ut significetur quod praeter confessionem virtuosam, de qua Rom. X, 10 dicitur: confessio fit ad salutem, est quaedam confessio vituperabilis et mercenaria, de qua dicitur in Ps. XLVIII, 19: confitebitur tibi cum benefeceris ei.

Tertio describitur ex crimine, cum dicitur qui erat eum traditurus; Ps. XL, 10: qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.

Deinde ponuntur verba ipsius, ex quibus ostenditur quod de bono odore unguenti spiritualiter mortuus erat, secundum illud II Cor. II, 15: christi bonus odor sumus: aliis odor mortis in mortem, aliis autem odor vitae in vitam. Displicebat enim ei quod unguentum non erat venditum, sed effusum in obsequium christi: unde dicit quare hoc unguentum non veniit, idest venditum est, trecentis denariis? sed sicut dicitur II Cor. XI, 15, ministri Satanae transfigurantur velut ministri iustitiae. Unde iniquitatem suam sub specie pietatis occultavit, dicens et datum est egenis; Is. XXXII, 6: cor eius faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem et loquatur ad dominum fraudulenter.

Unde evangelista eius fraudulentam aperit intentionem, subdens dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat. Non enim curabat quod eis subveniretur, quia Prov. XII, V. 10, dicitur: viscera impiorum crudelia, sed quia fur erat, consuetudinem furandi habens, dolebat sibi occasionem furandi sublatam per effusionem unguenti, et ex hac avaritia ductus est ad proditionem: dicitur enim Eccli. X, 9: avaro nihil est scelestius; et supra X, 10: fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat.

Unde autem furari consueverit, exponit subdens et loculos habens, idest, custos loculorum domini constitutus, ea quae mittebantur, scilicet in loculis, donata a fidelibus ad usum christi et pauperum, portabat, ministerio, sed asportabat furto.

Ubi duo notantur. Primo quod christus tamquam pauper de eleemosynis vivebat; Ps. XXXIX, 18: ego autem mendicus sum et pauper. Secundo, quod non derogat perfectioni, si eleemosynae in loculis reserventur: unde quod dicitur Matth. VI, V. 34: nolite solliciti esse in crastinum, non intelligitur quod nihil in crastinum debeat reservari, cum dominus hoc fecerit, qui fuit summum exemplar perfectionis.

Sed quaeritur quare dominus Iudae, quem furem sciebat, custodiam loculorum commisit? ad quod respondendum est tripliciter. Primo quidem, secundum Augustinum, hoc fecit christus, ut eius ecclesia cum fures patitur toleraret: non enim est bonus qui malos tolerare non potuit, unde dicitur cant. C. II, 2: sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Secundo ei loculos dominus commisit, ut perditionis occasionem auferret, cum haberet ex loculis concupiscentiae mitigationem; sed, sicut dicitur eccle. C. V, 9: avarus non implebitur pecunia.

Tertio, secundum alios, ut doceret quod spiritualia sunt maioribus committenda, temporalia vero minus dignis; unde dicitur Act. VI, V. 2, ab apostolis: non est aequum relinquere nos verbum dei, et ministrare mensis, sed uni de diaconibus hoc ministerium commiserunt.

Quaeritur etiam quomodo hic dicatur quod solus Iudas de hoc unguento effuso dixerit, cum matthaeus narret discipulos hoc dixisse.

Sed dicendum est, quod matthaeus ponit numerum pluralem pro numero singulari; sicut matthaei, II, 20, dicitur: defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri. Vel potest dici, quod Iudas primo murmuravit, et ab eo sunt postmodum alii provocati ut similia verba proferrent, licet non ex eadem intentione.



Thomas Aq. s Johannis 77