Aquinatis - super Mt

SUPER EVANGELIUM MATTHAEI

1

Prologus

Prooemium

Matthaeus ex Iudaea etc.. Evangelio matthaei Hieronymus praemittit prologum, in quo tria facit: primo enim ipsum auctorem describit; secundo evangelii mysteria aperit, ibi duorum in generatione christi principia praesumens; tertio suam intentionem ostendit, ibi nobis autem in hoc studio argumenti fuit.

Auctorem vero ipsum describit ex quatuor: primo ex nomine, cum dicit matthaeus; secundo ex origine, cum dicit ex Iudaea; tertio ex scribendi ordine, ibi sicut in ordine primus ponitur; quarto ex vocatione, ibi, cuius vocatio ad dominum, idest ad christum etc.. De hoc Matth. IX, 9 et Luc. V, 27.

Et nota quod Glossa interlinearis, quae dicit: primus, idest ante quem nullus etc., videtur velle, quod alii post matthaeum scripserint in Iudaea, quod non est verum: solus enim matthaeus scripsit in Iudaea, marcus in Italia, Lucas in achaia, ioannes in Asia.

Consequenter ipsius evangelii mysteria aperit.

Et primo aperit mysteria circa principium evangelii; secundo ostendit eadem mysteria requirenda esse et in medio, et in fine, ibi in quo evangelio utile est etc..

In principio autem evangelii duo tanguntur.

Primo ponitur quasi quidam titulus, cum dicitur, liber generationis; secundo generationis cuiusdam series describitur, cum dicitur, Abraham genuit Isaac etc..

Primo ergo ponit mysteria tituli, vel quae tanguntur in titulo; secundo mysteria generationis, ibi sicque quaterdenario.

In titulo autem dicitur liber generationis iesu christi; ubi tanguntur duo principia, scilicet David et Abraham. Et hoc quia Abrahae prius datum est praeceptum de circumcisione; ad Rom. IV, 11: signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae est in praeputio, ut sit ipse pater omnium credentium.

David autem electus est a domino; I Reg. XIII, 14: inveni virum secundum cor meum. Unde propter hoc isti duo tanguntur, ut denotetur quod christus traxit originem ex circumcisis patribus et electis. Et hoc est, duorum, hominum, vel duorum principiorum, idest duo principia, scilicet David et Abraham.

Consequenter ponit mysteria, quae tanguntur in genealogia.

Et primo tangit mysteria ipsius evangelii, vel evangelistae; secundo ipsius christi, ibi quarum omnium rerum etc..

Et est mysterium quod evangelista genealogiam christi per tres tesseradecades distinxit: quarum prima est ab Abraham usque ad David; secunda a David usque ad transmigrationem; tertia usque ad christum; ut ostenderet christum esse et de circumcisis, et de electis, et de transmigrantibus. Et hoc est triformiter posito, idest tripliciter repetito, supra in genealogia, a credendi fide, idest ab ipso Abraham, qui fuit primum exemplar credendi, in electionis tempus porrigens, idest usque ad ipsum David deducens, et ab electione, idest ab ipso David, in transmigrationis diem dirigens; et a transmigrationis die usque in christum definiens, patet, decursam, idest breviter et cursorie tactam, adventus domini ostendit generationem, et numero satisfaciens et tempori. Patet.

Quarum omnium rerum etc.. Nota quod in hac generationis serie quatuor tanguntur, tempus, numerus, ordo et dispositio sive ratio; quia ab Abraham usque ad David etc.. Omnia ista nil aliud ostendunt nisi quod deus christus est: hoc enim intendit secundum dispositionem et rationem allegoricam, quod christus est deus. Quod est fidei necessarium, scilicet quod christus deus est, idest in omnibus non est plus de necessitate fidei, nisi quod christus est deus.

Qui factus ex muliere etc.. Nota, et expone, et signa capitula.

Et omnia in cruce fixit, idest peccata, secundum quod de medio tulit, quod adversum nos chirographum erat. Item melius: christus secundum deum et hominem qui est omnia, secundum illud, Ioan. XII, 32, ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum, et Phil. II, 10: ut in nomine domini omne genuflectatur caelestium, terrestrium et infernorum.

Ut triumphans ea in semetipso, quia per trophaeum crucis omnia sibi subiecit, et de quolibet triumphavit.

Et patris nomen in patribus filio.

Ad evidentiam autem huius notandum, quod in serie generationis ponuntur quidam patres et quidam filii, sicut patet. Item ponitur ibi quidam pater sine patre, sicut Adam: quidam filius sine filio, sicut iesus. Item ponuntur quidam qui sunt patres et filii, sicut omnes intermedii.

Per hoc autem mystice designatur, quod in trinitate est pater et filius, sicut in hac genealogia sunt quidam patres, quidam filii.

Item per hoc quod primus pater non habet patrem in hac serie, nec ultimus filius filium, ostenditur quod isti sunt ab aeterno. Item per hoc quod unus et idem in persona est pater et filius respectu diversorum, tangitur quod isti sunt unum, non quidem in persona, sed natura.

Et hoc est quod dicit et patris nomen restituens filio in patribus, idest quod filius habeat patrem; in patribus, idest per hoc quod ponuntur ibi quidam patres. Et nomen restituens patri, idest quod pater habeat filium, et hoc in filiis, idest per hoc quod ponuntur ibi aliqui filii sine principio et sine fine: quia pater primus non habet patrem, nec ultimus filius filium. Ostendens se unum esse cum patre, idest unus naturae, quia unus, in persona, scilicet pater et filius, respectu tamen diversorum, in dicta genealogia.

Nota interlinearem quae dicit: unus christus; quod nihil est dictum.

Consequenter ostendit consimilia mysteria requirenda esse in dicto evangelio, non solum in principio, sed etiam in medio et fine: et hoc est, in quo evangelio, scilicet matthaei, utile est desiderantibus deum sic, idest eodem modo sicut diximus, cognoscere prima, idest principium, vel media, vel perfecta, finem, et consummationem; ut et vocationem apostoli etc.. Scriptum est Phil. III, 12: sequor autem, si quo modo comprehendam.

Nobis autem. Hic ostendit intentionem suam, scilicet quod intendit quod ea quae hic dicuntur, vera sunt in historia, et tamen spiritualiter intelligenda.

Nobis autem fuit hoc, idest haec intentio, in studio argumenti, idest prologi.

Capitulus 1


2

(
Mt 1)


Lectio 1

Inter evangelistas matthaeus praecipue versatur circa humanitatem christi: unde secundum Gregorium per hominem significatur in figura quatuor animalium. Per humanitatem autem christus in mundum introivit, progressus est, et exivit.

Et ideo dividitur totum evangelium in tres partes.

Primo enim agit evangelista de christi humanitatis in mundum ingressu; secundo de eius processu; tertio de eius egressu.

Secunda pars incipit cap. III, 1, ibi in diebus autem illis venit ioannes baptista praedicans in deserto Iudaeae. Tertia, capite XXI, 1 et cum appropinquassent ierosolymis et venissent bethphage ad montem oliveti.

In prima parte duo facit: primo describitur christi generatio; secundo ipsius generationis subditur manifestatio, cap. II, ibi cum natus esset iesus in bethlehem Iudae in diebus Herodis regis.

In prima parte tria facit: primo enim quasi titulus totius libri praeponitur, cum dicitur liber generationis iesu christi; secundo patrum series texitur, Abraham genuit Isaac; tertio cum dicitur christi autem generatio sic erat, generatio christi in speciali describitur.

Titulus autem qui praemittitur, est iste liber generationis iesu christi.

Et videtur esse oratio imperfecta. Ponitur enim ibi nominativus sine verbo; sed non Est. Matthaeus enim evangelium Hebraeis conscripsit, et ideo in scribendo morem Iudaeorum servavit. Consuetum est autem apud Hebraeos sic loqui, sicut cum dicitur: visio Isaiae filii Amos, subauditur, haec est nec oportet apponere. Ita hic cum dicitur liber generationis, subauditur, hic est.

Et hic etiam modus loquendi consuetus est apud nos: si enim velimus aliquem librum intitulare, dicitur Priscianus maior vel minor; nec oportet apponere hic est vel incipit.

Item quaeritur, cum parva particula istius libri sit de generatione christi, quare intitulavit librum suum sic.

Et dicendum, quod matthaeus, qui scripsit Hebraeis, in scribendo modum Hebraeorum servavit. Consuetum est autem apud Hebraeos libros suos a principio intitulare, sicut dicitur Genesis, quia ibi agitur de generatione; unde Gen. V, 1: hic est liber generationis Adam. Et liber exodi, quia in prima parte agitur de exitu filiorum Israel de Aegypto.

Sed quaeritur quare additur iesu christi.

Et dicendum quod secundum apostolum, I corinth. XV, 22, sicut in Adam omnes moriuntur, ita in christo omnes vivificabuntur.

Viderat autem matthaeus librum primum veteris testamenti, in quo agitur de generatione, in quo dictum est cap. V, 1, hic est liber generationis Adam. Ut ergo novum testamentum, in quo agitur de regeneratione et restauratione, ei responderet per oppositum, dicit liber generationis iesu christi, ut ostenderet quod idem est auctor utriusque.

Hic autem quaeritur de hoc quod hic dicitur liber generationis iesu christi.

Contrarium enim habetur isa. LIII, 8, ubi dicitur, generationem eius quis enarrabit? sed sensus est, secundum Hieronymum, quod in christo est duplex generatio. Scilicet divina, quae enarrari non potest: quia etsi aliquo modo dicimus filium genitum, modum tamen quo gignitur, nec homo, nec Angelus potest comprehendere. Alia autem est humana, de qua agit, sed tamen in hac etiam generatione sunt multa difficilia. Et ideo, secundum Remigium, perpauci sunt qui possint eam enarrare.

Item quaeritur de hoc quod dicit generationis, cum hic plures texantur generationes.

Sed dicendum, quod licet multae enumerentur generationes, omnes tamen introducuntur propter unam, scilicet propter generationem christi, de qua inferius: christi autem generatio sic erat.

Describitur autem ille cuius generatio texitur primo a nomine, cum dicitur iesu; secundo ab officio, cum dicitur christi; tertio ab origine, cum dicitur filii David, filii Abraham.

Quamvis autem fuerint et alii, qui vocati sunt iesus, sicut iesus filius Nave, de quo Eccli. XLVI, 1: fortis in bello iesus Nave successor Moysi in prophetis, et alius circa aedificationem templi, de quo in Zach. III, 1, isti tamen fuerunt iesus nominales et figurales, inquantum scilicet figurabant istum.

Ille iesus introduxit populum Israel in terram promissionis; sed iste iesus, idest salvator noster, non in terram carnalem, sed introducit nos in caelestem; Hebr. XII, 2: ipsum enim habemus auctorem, et consummatorem in sanguine eius etc..

Et recte dicitur iesu, quod nomen convenit ei secundum utramque naturam, scilicet divinam et humanam. Secundum quidem humanam in carne sua passus est, et explevit mysterium nostrae redemptionis: et cum passio illa non haberet efficaciam nisi ex virtute divinitatis adiunctae, propter hoc dicitur infra: vocabitur nomen eius iesus: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

Sed quaeritur quare dicit christi. Nonne suffecisset iesu? respondeo, hoc ideo factum esse, quia, ut dictum est, et alii vocati sunt iesus.

Ab officio autem describit eum, cum dicit christi, idest uncti.

Nota autem tres unctiones in veteri lege.

Unctus enim est Aaron in sacerdotem, levit.

VIII, 11. Unctus est Saul a Samuele in regem, I Reg. X, 1, et David, I Reg. XVI, 13.

Unctus est et eliseus in prophetam, III reg.

C. XIX, 16. Quia ergo christus fuit verus sacerdos in Psal. Cix, 4: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem melchisedech etc., et rex et propheta, ideo dicitur recte christus, propter tria officia quae ipse exercuit.

Filii David, filii Abraham. Hic est duplex quaestio, scilicet de numero, et de ordine.

Ad primum, quare istos duos nominavit.

Propter illam rationem quae in prologo dicta est, quod Abraham propheta fuit. Gen. XX, 7 dixit dominus ad Abimelech regem Gerarae: redde uxorem viro suo, quia propheta est.

Item fuit sacerdos, genes. XV, 9, dum implevit officium sacerdotis, offerendo scilicet hostiam domino: sume, inquit, mihi vaccam triennem etc.. David autem propheta fuit, sicut patet Act. II, 30. Fuit etiam rex, sicut patet II Reg. II, 4. Quia ergo christus fuit rex, et propheta, et sacerdos; ideo recte dicitur filius istorum. Si enim solum Abraham nominasset, non signaretur quod christus rex fuisset. Item si solum David, non denotaretur in christo sacerdotalis dignitas; et ideo utrumque posuit.

Ad secundum dicendum quod, secundum Hieronymum, David praeponitur, et commutatur ordo propter necessitatem texendi genealogiam; si enim primo diceret filii Abraham, secundo filii David, oporteret secundo repetere Abraham, ut continuaretur ordo genealogiae.

Secundum Ambrosium autem dicendum, quod David praeponitur ratione dignitatis; ad David enim facta est repromissio de ipso capite, cum dicitur Ps. Cxxxi, 11: de fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Sed ad Abraham de membris, scilicet de ecclesia; unde genes. XXII, 18: in semine tuo benedicentur omnes gentes terrae.

Hic notandum, quod multi fuerunt terrores de christo.

Quidam enim erraverunt circa eius divinitatem, sicut Paulus Samosatenus, Photinus, et Sabellius; quidam circa humanitatem; et quidam circa utramque. Alii autem erraverunt circa eius personam.

Circa humanitatem eius primus erravit Manichaeus, qui dixit eum non verum corpus, sed phantasticum accepisse. Contra quod est quod dicit dominus Luc. Ult., 39: palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Secundo post eum erravit valentinus, qui dixit eum corpus caeleste secum attulisse, non de virgine assumpsisse, sed per eam sicut aquam per canale transisse. Sed contra est quod dicitur rom.

C. I, 3: qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Tertius error fuit Apollinaris, qui dixit eum tantum accepisse corpus, et non animam, sed loco animae habuisse divinitatem.

Sed contra est quod frequenter dicitur: nunc anima mea turbata Est. Sed propter hoc ipse idem mutavit postea opinionem, et dixit christum habuisse animam vegetabilem et sensibilem, non tamen rationalem, sed loco eius divinitatem.

Sed tunc sequeretur inconveniens, quod christus non esset plus homo quam unum brutum.

Hos autem errores quasi quadam sorte diviserunt sibi quatuor evangelistae. Marcus enim et ioannes principaliter errores illos, qui sunt circa divinitatem, destruxerunt; unde ioannes in principio statim dixit: in principio erat verbum. Et marcus exorsus est sic: initium evangelii iesu christi filii dei, non dixit filii Abraham. Matthaeus autem et Lucas illos, qui circa eius humanitatem sunt errores, destruunt in principio.

Unde nota quod in hoc quod dicitur filii David, filii Abraham, omnes errores qui fuerunt circa christi humanitatem excluduntur.

Filius enim non dicitur alicuius aliquis, nisi per generationem univocam, quae est secundum convenientiam in specie. Quantumcumque enim aliquid generetur ex homine, nisi participet eamdem specie naturam, numquam dicitur filius, sicut patet de pediculis et huiusmodi.

Si igitur christus est filius David et Abraham, oportet eum habere eamdem naturam ratione eiusdem speciei; non autem haberet eamdem naturam secundum speciem, si non haberet corpus verum et naturale, nec si illud de caelo attulisset; nec etiam si careret anima sensitiva, sive rationali. Unde patet exclusio omnis erroris.

3

Lectio 2

Proposito titulo, hic series genealogiae texitur: et dividitur in partes tres, secundum tres quaterdenarios quibus dicta genealogiae series texitur.

Primus quaterdenarius est ab Abraham usque ad David, qui procedit per patriarchas.

Secundus procedit a David usque ad transmigrationem Babylonis, qui procedit per reges.

Tertius a transmigratione Babylonis usque ad christum, qui incipit a ducibus, et procedit per personas privatas.

Secunda, ibi David autem rex genuit Salomonem. Tertia, ibi et post transmigrationem Babylonis etc..

Prima dividitur in tres. Primo enim ponuntur patres qui fuerunt ante ingressum in Aegyptum; secundo ponuntur illi qui fuerunt in ipso exitu, et terrae promissionis ingressu; tertio illi qui fuerunt post ingressum terrae promissionis.

Dicit ergo primo Abraham genuit Isaac.

Hic considerandum est, antequam ulterius procedamus, quod duo evangelistae generationem christi secundum carnem prosequuntur, scilicet Lucas, et matthaeus; sed differenter.

Et haec differentia attenditur quantum ad quinque. Primo enim differunt quantum ad situm; secundo quantum ad ordinem; tertio quantum ad modum; quarto quantum ad terminum; quinto quantum ad personas numeratas.

Primo dico quod differunt quantum ad situm: quia matthaeus generationem christi in principio evangelii incipit texere; Lucas autem non in principio, sed post baptismum.

Et ratio huius est, secundum Augustinum, quoniam matthaeus generationem christi carnalem suscepit describendam, et ideo statim in principio debuit eam ponere. Lucas autem maxime intendit commendare in christo personam sacerdotalem: ad sacerdotem autem pertinet expiatio peccatorum, et ideo post baptismum, in quo fit peccatorum expiatio, convenienter a Luca ponitur christi generatio.

Secundo autem, Lucas et matthaeus in texendo genealogiam christi differunt quantum ad ordinem: quia matthaeus texit christi generationem incipiendo ab Abraham, et descendendo usque ad christum, Lucas autem incipit a christo et ascendendo procedit usque ad Abraham et etiam ultra.

Et ratio est quia, secundum apostolum, Rom. IV, 25, in christo fuerunt duo, scilicet humilitas suscipiendi defectus naturae nostrae, et potestas divinitatis et gratiae, per quam nos ab huius defectibus expiavit; Rom. VIII, 3: misit deus filium suum in similitudinem carnis peccati, propter primum, et de peccato damnavit peccatum in carne, propter secundum.

Matthaeus ergo, qui intendit generationem christi carnalem, per quam descendit usque ad infirmitatis nostrae assumptionem, congrue eius generationem descendendo describit.

Sed Lucas, qui in ipso commendat sacerdotalem dignitatem, per quam deo reconciliamur, et ipsi christo unimur, congrue ascendendo procedit.

Tertio differunt quantum ad modum: quia in enarratione genealogiae matthaeus utitur hoc verbo genuit, sed Lucas hoc verbo fuit. Et hoc est, quia matthaeus in tota enarratione sua non ponit nisi patres carnales; sed Lucas ponit multos patres secundum legem, sive per adoptionem. Praeceptum enim fuit in lege quod si aliquis moreretur sine filiis, quod frater eius acciperet sponsam eius, et generaret sibi filios: unde filii illi non erant eius qui generabat, sed per quamdam adoptionem imputabantur priori.

Unde Lucas, qui ponit multos filios genitos per adoptionem, non dicit genuit, sed fuit; quia quamvis ipsi eos non generassent, eorum tamen per quamdam adoptionem erant. Matthaeus autem, qui ponit solum patres carnales, dicit genuit.

Ratio autem huius est quia, sicut dictum est, matthaeus versatur maxime circa christi humanitatem. Et quia secundum carnem natus est ex patribus carnalibus, ideo in genealogia matthaei nullus ponitur, qui non fuerit pater carnalis. Lucas autem commendat maxime in christo sacerdotalem dignitatem, per quam adoptamur in filios dei; et ideo non solum carnales, sed etiam legales patres posuit.

Quarto differunt quantum ad terminum: quia matthaeus generationem suam incipit ab Abraham, et protendit usque ad christum; Lucas autem a christo, non solum usque ad Abraham, sed etiam usque ad deum.

Cuius ratio potest sumi ex hoc quod matthaeus scripsit Hebraeis. Hebraei autem maxime gloriabantur de Abraham, Ioan. VIII, 33: semen Abrahae sumus, qui fuit primum credendi principium; et ideo matthaeus ab Abraham incepit. Lucas autem scripsit Graecis, qui nihil de Abraham sciebant nisi per christum: si enim non fuisset christus, nihil unquam scivissent de Abraham; et ideo Lucas incepit a christo, et terminavit non solum in Abraham, sed in deum.

Quinto differunt quantum ad personas enumeratas: quia in tota serie genealogiae Lucae nulla prorsus de muliere fit mentio; in matthaeo autem aliquae interponuntur mulieres.

Cuius ratio est, secundum Ambrosium, quia Lucas, sicut dictum est, commendat maxime sacerdotalem dignitatem; in sacerdote autem maxima requiritur puritas. Matthaeus autem eius texit generationem carnalem: et ideo ibi ponuntur aliquae mulieres.

Notandum tamen quod in tota genealogia matthaei non ponuntur nisi mulieres peccatrices, vel quae in aliquo fuerant peccato notatae, sicut thamar, quae fornicata est, Gen. XXXVIII, 24, et Ruth, quae fuit idololatra, quia gentilis, et uxor uriae, quae fuit adultera, II Reg. XI, 2 ss.. Et hoc ad designandum, secundum Hieronymum, quod ille cuius genealogia texitur, intravit propter peccatores redimendos.

Alia ratio tangitur ab Ambrosio, scilicet ut tolleretur confusio ecclesiae. Si enim christus ex peccatoribus nasci voluit, non debent infideles irridere, si peccatores ad ecclesiam veniant.

Alia ratio potest assignari, credo secundum chrysostomum, ut ostendatur imperfectio legis: et quod christus venit legem implere.

Per hoc enim quod tanguntur quaedam mulieres peccatrices, denotatur quod illi, qui erant maximi in lege, erant peccatores; sicut David et Iudas. Et in hoc designat imperfectionem aliorum. Si enim isti fuerunt peccatores, multo magis et alii; Rom. III, 23: omnes peccaverunt, et egent gloria dei. Et ideo isti ponuntur in generatione christi, ut designetur, quod ipse legem impleverat.

Nota tamen quod istae mulieres quamvis fuerint omnes peccatrices, non tamen pro tempore illo quo texitur earum genealogia, sed iam erant mundatae per poenitentiam.

Dicit ergo Abraham genuit Isaac.

Notandum primo, quod hic duo sunt consideranda secundum litteram, sive sensum litteralem.

Primo, quod per patres istos positos designatur christus; secundo, quod etiam ista referuntur, et possunt referri, ad instructionem nostram.

Dicit ergo primo Abraham genuit Isaac. Et hoc habetur genes. XXI. Isaac autem genuit Iacob, genes. XXV.

Iacob autem genuit Iudam et fratres eius. Hic quaeritur, cum Abraham alium habuerit filium quam Isaac, scilicet Ismael, et similiter Isaac, quare non fit mentio de eis, sicut hic dicitur Iudam et fratres.

Item, quare magis exprimitur Iudas ex nomine, quam alii.

Ratio est, quia Iudas et fratres eius sub cultura unius dei permanserunt: et ideo de eis fit mentio in generatione christi, non autem Isaac, et Ismael, nec Iacob, et esau.

Ad secundum, quod hoc fuit ut impleri ostenderetur in christo prophetia Iacob, genes.

XLIX, 10: non auferetur sceptrum de Iuda, et dux de femore eius, donec veniat, qui mittendus est: et ipse erit expectatio gentium.

Manifestum enim est quod de Iuda ortus est dominus, ut dicitur Hebr. VII, 14; et ideo fit magis mentio de ipso quam de aliis.

Iudas autem genuit Phares etc.. Hic quaeritur, cum dominus non sit natus de zaram, sed de Phares, quare fit mentio de eo.

Item, quare nominaliter exprimitur. Prius enim dixit fratres eius, quare ergo expressit nomen zaram? et dicendum, secundum Ambrosium, quod hoc in mysterio factum Est. Ad cuius evidentiam nota historiam, quae habetur genes.

XXXVIII, quod in partu thamar prior apparuit zaram, in cuius manu obstetrix ligavit filum coccineum dicens: iste egredietur prior, et ideo vocavit nomen eius zaram: postea illo retrahente manum egressus est alter, dicente obstetrice: quare propter te divisa est maceria? zaram autem, qui prior apparuit, significat populum Iudaeorum, in cuius manu obstetrix filum coccineum ligavit, hoc est circumcisionem, quae fiebat cum sanguinis effusione. Sed illo retrahente manum etc. Egressus est alter: quia caecitas ex parte contigit in Iudaeis. Sic enim populus gentilis divisus intravit in lucem fidei, egressus de vulva ignorantiae et infidelitatis.

Secundo notandum, quod per patres positos in generatione christi signatur christus ratione vel nominis, vel facti, vel alicuius alterius, sicut per se patet.

Abraham enim interpretatur pater multarum gentium, et significat christum, de quo hebr.

C. II, 10: qui multos filios in gloriam adduxerat.

Item Abraham ex praecepto domini exivit de terra sua, Gen. XII, 4, et christus est, qui dixit, Ierem. XII, 17: reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam etc.. Similiter Abraham, qui risit dicendo: nunc risum fecit mihi dominus, Gen. XXI, 6, et christus est, in cuius nativitate non solum uni personae, sed toti mundo gaudium nuntiatur; Luc. II, 10: ecce evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie salvator, qui est christus dominus.

Similiter per Iacob, et ratione interpretationis, et ratione facti, sicut patet in hoc, quod supposuit lapidem, idest duritiem crucis, capiti suo. Similiter per Iudam, et Phares, qui interpretatur divisio: ipse enim dividet oves ab hoedis, infra XXV, 32.

Moraliter autem in istis generationibus designatur status nostrae iustificationis, secundum sex quae requiruntur ad iustificationem.

Scilicet fides per Abraham iustificatum ex fidei iustitia; alibi enim ipse principium dicitur fidei; Rom. IV, 11: ut sit pater omnium credentium per praeputium. Isaac spes, quia interpretatur risus; Rom. XII, 12: spe gaudentes.

Iacob caritas, qui duxit duas uxores, Liam, quae interpretatur laborans, et Rachel; idest duas vitas, quae sunt in caritate secundum duo praecepta: contemplativa enim delectatur in deo, activa autem est per quam subvenitur proximo. Iudas, confessio, quae duplex est: fidei, Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam; ore autem confessio fit ad salutem, et peccatorum: confitemini alterutrum peccata vestra, Iac. V, 16. Ex hoc autem sequitur duplex effectus, scilicet destructio vitiorum, quae per Phares designatur, et origo virtutum, quae significatur per zaram. Et ista oriuntur de thamar, quae interpretatur amaritudo; isa. XXXVIII, 15: recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae.

Phares autem genuit esron. Hic ponitur series genealogiae patrum, qui nati sunt in Aegypto, vel in exitu eius. Sicut enim per Phares, qui interpretatur divisio, significatur christus, infra XXV, 32: separabit agnos ab hoedis, ita per esron, qui interpretatur sagitta, vel atrium. Dicitur enim sagitta propter efficaciam praedicationis, qua audientium corda penetravit; psalm. XLIV, 6: sagittae tuae acutae, populi sub te cadent in corda inimicorum regis. Atrium autem propter latitudinem caritatis, qua non solum amicos, sed etiam inimicos dilexit; Rom. V, 10: cum inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem filii eius; isa. LIII, 12: ipse pro transgressoribus rogavit; et idem Luc. XXIII, 34: pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt.

Esron autem genuit aram. Aram autem interpretatur electus, vel excelsus: isa. XLII, 1: ecce puer meus, et ipse est excelsus super omnes; Ephes. I, 21: ipsum constituit super omnem principatum.

Aram autem genuit Aminadab, qui interpretatur spontaneus. Ipse est in cuius persona dicit Psalmista LIII, 8: voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, quoniam bonum est, domine; et isa. LIII, 7: oblatus est, quia ipse voluit, et non aperuit os suum etc., Io. VI, 38: non veni facere voluntatem meam, sed eius qui misit me.

Aminadab autem genuit Naasson, qui interpretatur augurium vel serpentinum: quia christus non solum praesentia, sed etiam praeterita, et futura cognovit; ad Hebr. IV, 13: omnia nuda et aperta sunt oculis eius. Item serpentinum propter prudentiam; prudentia enim attribuitur serpenti, infra X, 16: estote prudentes sicut serpentes; iob XII, 16: ipse novit decipientem et eum qui decipitur.

Nota quod iste Naasson fuit in tempore Moysi, et exivit cum eo de Aegypto, et fuit unus princeps in tribu Iuda in deserto, sicut habetur in numer. I, 7.

Sed advertendum, quod exodi XIII, 18, ubi nostra littera habet, filii Israel ascenderunt armati de Aegypto, aquila transtulit instructi, propter aequivocationem; melior est autem littera septuaginta: filii Israel quinta generatione exierunt de Aegypto.

Sed contra. Naasson iste non fuit quintus a Iacob, sed septimus, sicut patet computando Iacob, Iudam etc. Usque ad Naasson.

Ergo non quinta, sed septima generatione.

Sed dicitur quod non est computandum per tribum Iuda, sed per tribum levi, sub cuius ductu exierunt filii Israel de Aegypto; Ps. Lxxvi, 21: deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysi et Aaron. Et patet quod tantum sunt quinque generationes. Iacob enim genuit levi, levi autem genuit caath, caath genuit Amram, Amram autem genuit Moysen et Aaron, sicut patet Exod. II; et sub Moyse exierunt de Aegypto.

Ubi nota quod inter omnes tribus magis multiplicabatur tribus Iuda: et hoc quia ex ea erant reges futuri, qui debebant pugnare. Inter omnes autem minus multiplicabatur tribus levi: et hoc quia praeordinata erat ad officium divinum, et sacerdotium, ad quod pauciores sufficiebant. Et ideo vult quod etiam computando per tribum Iuda, sit verum quod dicitur Gen. XV, 16: quinta generatione revertentur huc. Dicit ergo Hieronymus, illud quod ibi dicitur, intelligendum esse computando per tribum levi; quod autem hic dicitur, per tribum Iuda. Phares enim ipse cum Iacob et Iuda patre suo intravit in Aegyptum.

Et ideo istae generationes non sunt computandae a Iacob, sed a Phares, qui et ipse intravit in Aegyptum. Et patet quod Naasson fuit quintus a Phares. Similiter levi ipse intravit in Aegyptum cum patre suo Iacob. Et ideo a levi, et non a Iacob, computandae sunt generationes. Clarum autem est quod Moyses fuit quartus a levi.

Naasson autem genuit Salmon. Salmon interpretatur sensibilis: et significat christum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.

Moraliter hic notandum, quod sicut in prima generatione significatur ordo nostrae iustificationis quantum ad statum incipientium; ita in ista secunda generatione, quae similiter continet quinque, significatur profectus proficientium. Primum enim quod sequitur ex quo homo est iustificatus a peccato, est quod ipse habet zelum animarum. Et ideo bene Phares genuit esron, qui interpretatur sagitta, propter efficaciam praedicationis qua penetrantur corda auditorum; isa. XLIX, 2: posuit me quasi sagittam electam. Et ita adapta alia.

Salmon autem genuit booz etc.. Hic ponuntur patres qui fuerunt nati post ingressum terrae promissionis. Salmon enim fuit genitus in deserto, et intravit cum iosue in terram promissionis, et accepit uxorem Rahab meretricem, de qua genuit booz.

Booz interpretatur fortis; Ier. XVI, 19: dominus fortitudo mea et robur meum. Rahab autem interpretatur fames, vel latitudo: et significat ecclesiam, quia ad ipsam pertinet illa beatitudo, Matth. V, 6: beati qui esuriunt, et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur etc.. Interpretatur etiam latitudo, quia ecclesia per totum orbem dilatata est; isa. LIV, 2: dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende etc.. Item interpretatur impetus, quia impetu praedicationis reges et philosophos convertit. Item significat ecclesiam ratione facti. Rahab filum coccineum misit in fenestram, per quem liberata est a subversione iericho, iosue II, 21. Fenestra nostra est os: filum ergo in fenestra est confessio passionis christi, per quam ecclesia liberata est a morte. Item ratione coniugii, quia sicut Rahab iuncta est in matrimonio Salmon, qui fuit princeps in tribu Iuda; sic christus desponsavit sibi ecclesiam; II cor.

C. XI, 2: despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere christo.

Sed hic quaeritur, secundum litteram, cum Rahab fuerit meretrix, quomodo tanto principi, qui erat maior inter alios, desponsata est? et est dicendum, quod Rahab maximum quid fecit, eo quod contempto populo suo et ritu paterno, cultum dei Israel elegit. Et ideo quasi pro maximo honore nobilissimo principi data fuit.

Booz autem genuit Obed ex Ruth.

Hoc habetur Ruth ult. Cap.. Obed interpretatur serviens vel servitus: et significat christum, de quo per prophetam: servire me fecistis peccatis vestris, Is. XLIII, 24. Ruth autem significat ecclesiam de gentibus natam ratione loci: fuit enim Moabitis. Moab interpretatur ex patre; Io. VIII, 44: vos ex patre diabolo estis; et iterum ratione coniugii, ut patet in Glossa.

Sed quaeritur, quare istae mulieres hic nominantur, cum fuerint peccatrices.

Hieronymus assignat rationem de Ruth, ut scilicet impleretur vaticinium isa. XVI, 1: emitte agnum, domine, dominatorem terrae de petra deserti. Petra deserti est, scilicet mali, et significatur Ruth Moabitis. Ambrosius autem assignat rationem dicens: futurum enim erat ut ecclesia congregaretur de gentibus infidelibus; et ideo poterat erubescere et confundi, nisi viderent christum etiam de peccatricibus nasci. Unde ut tolleretur eorum erubescentia, et confusio, nominandae sunt.

Sed quaeritur, Deut. XXIII, 3 dicitur: Moabitae et Ammonitae non intrabunt ecclesiam; cum ergo Ruth fuerit Moabitis, quomodo recepta est in ecclesiam? sed dicendum per apostolum ad Gal. V, 18, quod qui spiritu ducuntur, non sunt sub lege: semper enim in lege magis debet observari intentio legislatoris quam verba legis.

Quae enim fuit causa quare prohibuit dominus ut non intrarent ecclesiam? quia scilicet invenit in eis idololatriam, ne scilicet pertraherent Iudaeos ad idololatriam. Unde ista, quae iam erat conversa, non erat idololatra; et ideo non erat subiecta prohibitioni.

Obed autem genuit iesse, Ruth ultim..

Iesse autem interpretatur sacrificium vel incendium; et significat eum qui obtulit semetipsum hostiam deo in odorem suavitatis.

Sed quaeritur: cum iste alio nomine vocatus sit Isai, sicut patet I Reg. In multis locis, et illud nomen esset solemnius, quare non nominavit eum evangelista sic? et dicendum, quod hoc fuit ut ostenderetur in christo impletum esse quod dictum est per prophetam Isaiam, XI, 1: egredietur virga de radice iesse.

Iesse autem genuit David regem.

David interpretatur manu fortis et aspectu desiderabilis; quae omnia competunt christo, sicut patet. Ipse enim fortis est qui diabolum superavit; Luc. XI, 22: si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet. Item ipse speciosus forma prae filiis hominum, Psal. XLIV, 3.

Sed hic quaeritur: cum plures alii fuerint reges, quare solus iste dicitur rex? et dicendum quod iste primus rex fuit in tribu Iuda, de qua ortus est dominus: quamvis enim Saul fuerit rex, ipse tamen fuit de tribu beniamin. Secunda ratio, quia alii propter meritum ipsius David regnaverunt; Psal. Lxxxviii, 30: et ponam in saeculum saeculi semen eius, et thronum eius sicut dies caeli. Tertia ratio, ut ostenderetur impleta prophetia Ier. XXIII, 5: suscitabo David germen iustum, et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet iudicium, et iustitiam in terra; isa.

C. IX, 7: super solium David, et super regnum eius sedebit etc..

Moraliter vero in ista generatione designatur fructus perfectorum, sicut in aliis fructus incipientium, et proficientium.

Primum enim quod requiritur in homine perfecto est quod ipse sit fortis ad aggrediendum adversa, ut scilicet non retardetur propter aliquam difficultatem: et hoc significatur per booz; interpretatur enim fortis; isa. XL, 31: qui sperant in domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae; current, et non laborabunt, ambulabunt, et non deficient; prov.

Ult., 10: mulierem fortem quis inveniet? etc..

Secundum est humilitas servientis, ut quanto scilicet magnus est, tanto humiliet se in omnibus; et hoc significatur per Obed, qui et ipse interpretatur serviens vel servitus; luc.

C. XXII, 26: qui maior est vestrum, fiat sicut minister. Tertium est fervor caritatis, quod significatur per iesse, qui interpretatur incensum vel incendium; Psal. Cxl, 2: dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo etc.. Et ex hoc pervenitur ad regnum, et ad gloriam: quia iesse genuit David regem; apoc.

C. V, 10: fecit nos deo nostro regnum, et sacerdotes deo patri suo; I Petr. II, 9: vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis.


Aquinatis - super Mt