Aquinatis - super Mt 4

4

Lectio 3

Posita serie genealogiae patrum, quae cucurrit per patriarchas, hic ponit seriem patrum, quae procedit per reges: et dividitur in duo.

Primo ponuntur reges, qui nati sunt ex Israel sine commixtione seminis alieni; secundo ponuntur reges, qui secuti sunt coniunctionem alienae copulae, ibi ioram autem genuit Oziam.

Hic est duplex quaestio. Lucas enim computando generationem christi ascendit per Nathan; matthaeus autem descendendo procedit a David ad christum per Salomonem: unde videtur esse quaedam contrarietas.

Sed dicendum, sicut dictum est, Lucas in genealogia christi ponit multos patres, qui non fuerunt patres carnalis originis per propagationem, sed secundum legalem adoptionem; matthaeus autem nullum ponit, qui non fuerit pater carnalis.

Et verum est quod secundum carnem dominus descendit a David per Salomonem, et non per Nathan; et tamen, secundum Augustinum, non vacat mysterio quod matthaeus a David per Salomonem descendit ad christum, Lucas autem a christo ad David per Nathan ascendit. Matthaeus enim generationem christi carnalem susceperat describendam, secundum quam christus usque ad similitudinem carnis peccati descendit: et ideo recte matthaeus in eius generatione a David per Salomonem descendit, cum cuius matre ipse David peccavit; Lucas autem, qui maxime commendare intendit in christo sacerdotalem dignitatem, per quam fuit peccatorum expiatio, recte per Nathan ad David ascendit, qui fuit vir sanctus.

Nota tamen quod secundum eumdem Augustinum in libro retractationum, non est intelligendum quod idem fuit Nathan propheta, qui eum reprehendit, et filius quem genuit; sed solum quod fuerunt similes in nomine.

Secundo quaeritur quare bersabee non nominatur ex nomine, sicut thamar, Rahab et Ruth.

Et dicendum, quod aliae, quamvis per aliquod tempus fuerint peccatrices, tamen postea fuerunt conversae et poenitentes; haec autem turpiter peccavit crimen adulterii et in consensu homicidii: et ideo propter verecundiam subticetur eius nomen.

Nota tamen quod in Scriptura recitantur aliquando peccata magnorum, sicut David et aliorum; et hoc, quia diabolus non solum parvos et inferiores, sed etiam magnos prostravit: adversarius enim noster Est. Et ideo propter cautelam recitantur, ut qui stat videat ne cadat.

Alia ratio est, ne aliquis putaret eos plusquam homines esse. Si enim aliquis solam in eis perfectionem consideraret, decipi posset per idololatriam; sed cum videt eos per peccatum corruisse, non credit iam aliquid amplius ab homine in eis esse.

Nota etiam hoc, secundum Gregorium, quod aliquando factum litterale est malum et significatum est bonum; aliquando vero factum bonum et significatum malum.

Urias enim fuit vir bonus et iustus, nec de aliquo in Scriptura reprehenditur; et tamen significat diabolum. Bersabee autem fuit peccatrix; et tamen rem bonam significat, scilicet ecclesiam, ut notat Glossa II Reg. XII, et etiam Glossa quae dicitur exponere figuram secundum sensum allegoricum.

Urias enim interpretatur lux mea deus, et significat diabolum, qui lucem divinitatis appetivit; isa. XIV, 14: ero similis altissimo.

Bersabee interpretatur puteus septem, vel puteus societatis; et significat ecclesiam de gentibus, propter septiformem gratiam baptismalem.

Hanc sibi desponsaverat primo diabolus; sed David, idest christus, abstulit eam ab eo, et copulavit sibi, et ipsum diabolum interfecit.

Aliter bersabee significat legem, per cuius vias populus inductus est, qui non vult ingredi in domum per spiritualem intelligentiam, et ideo defert litteras mortis suae, quia littera occidit, II Cor. III, 6. Sed David, idest christus, abstulit a Iudaeis legem, quando docuit eam spiritualiter intelligendam.

Salomon autem genuit Roboam etc..

Sicut autem David interpretatur manu fortis, vel aspectu desiderabilis, ita Salomon pacificus: et hoc est rectum, quia ex fortitudine operationis bonae provenit pax conscientiae; Ps. Cxviii, 165: pax multa diligentibus legem tuam. Contingit autem quod ex pace conscientiae homo velit alios ad bonum venire.

Unde Salomon genuit Roboam, qui interpretatur impetus: quia impetu praedicationis movetur, habens pacem conscientiae ad dilatandum nomen christi; sicut legitur de apostolis, Is. XXVII, 6: qui ingrediuntur impetu ad Iacob, florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine.

Utrumque autem significat christum, quia ipse est pax. Item ipse Roboam, qui populum impetu praedicationis convertit.

Roboam autem genuit Abiam, qui interpretatur pater deus: quia ex hoc quod homo studet ad profectum aliorum spiritualem, vel corporalem per opera misericordiae, efficitur dignus paternitate dei, ut infra V, 44: benefacite his qui oderunt vos, ut sitis filii patris vestri, qui in caelis est etc.. Et Luc. VI, 36: estote misericordes.

Hoc etiam competit christo, cui dicitur: ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium.

Abias autem genuit Asa, qui interpretatur attollens: quia quandoque homo ex hoc quod efficitur pater et superior aliorum, incurrit quamdam negligentiam securitatis; ideo Abias genuit Asa, ut scilicet homo sit in continuo profectu, et attollat se semper ad maiora.

Hoc etiam competit christo, qui dicitur attollens, idest crescens; Luc. II, 40: puer autem crescebat. Vel attollens, quia abstulit peccata mundi.

Asa autem genuit iosaphat, qui interpretatur iudicans, quia ex hoc quod semper crescit homo spiritualis, efficitur iudicans; I Cor. II, 15: spiritualis homo omnia diiudicat.

Et hoc christo competit, quia pater omne iudicium dedit filio.

Iosaphat autem genuit ioram, qui interpretatur habitans in excelsis; quia ille qui iudex constituitur, debet in excelsis habitare; isa. XXXIII, 16: iste in excelsis habitabit. Quomodo autem hoc sit, dicit apostolus: nostra conversatio in caelis est.

Et hoc competit christo, quia excelsus super omnes gentes dominus, Psal. Cxii, 4.

Ioram autem genuit Oziam. Hic est quaestio litteralis. Nam I par. III, 11 dicitur quod ioram genuit Ochoziam. Ochozias autem genuit ioram. Ioras autem genuit Amasiam, qui et Azarias dicitur. Amasias autem genuit Oziam. In duobus ergo videtur evangelista in genealogiae serie defecisse. Primo quia ioram non genuit Oziam, sed Amasiam; secundo, quia omisit tres generationes.

Et dicendum ad primum, quod generare aliquem alium potest intelligi dupliciter, mediate vel immediate: immediate, sicut pater carnalis immediate generat filium; et sic ioram non genuit Oziam. Alio modo mediate, sicut nos dicimur filii Adam; et sic filius potest dici genitus ab avo vel proavo, quia ab ipso per generationem mediatam descendit.

Quare autem omisit tres reges, triplex ratio assignatur. Prima a Hieronymo; qui dicit (sicut scriptum est Exod. XX, 5): dominus visitat peccata patrum in tertiam et quartam generationem, his qui patrum sceleris efficiuntur imitatores. Ioram autem duxit uxorem filiam iezabel, scilicet Athaliam, quae traxit eum ad idololatriam. Ochozias etiam magis quam pater idololatriae deditus fuit.

Et similiter ioras, qui cum scelere idololatriae etiam zachariam filium ioiadae occidit: et ideo isti tres quasi indigni excluduntur a generatione christi.

Chrysostomus aliam assignat rationem. Praecepit enim dominus IV Reg. IX iehu filio nansi, quod ipse extirparet domum Achab, qui diligens fuit in executione praecepti, et tamen a cultura deorum non recessit: adoravit enim vitulos conflatiles. Et quia diligenter perfecit domini imperium destruendo domum Achab, dictum est ad eum, quod filii eius usque in quartam generationem sederent super thronum domus Israel; unde sicut iehu meruit regnum Israel usque in tertiam vel quartam generationem, ita per oppositum ioram, qui commiscuit se feminis gentilibus, et transtulit iniquitatem domus Israel ad domum Iuda, debuit amittere nomen posteritatis in genealogia christi usque in quartam generationem, facta expiatione peccati.

Augustinus in quaest. Novi et vet. Test.

Aliam assignat rationem. Dicit enim, quod quidam fuerunt boni, et bonos invenerunt patres, sicut Isaac et Iacob; quidam mali, et tamen bonos invenerunt patres, sicut Salomon, qui peccator fuit, et tamen David virum iustum et sanctum habuit patrem; quidam nec boni fuerunt, nec bonos patres habuerunt, sicut fuerunt isti tres, ut patet per praedicta.

Ioram peccavit, et peccatum eius continuatum fuit usque ad Oziam, qui pene nihil mali fecit, nisi quod incensum adolevit; continuatio autem peccati causa vel ratio est destructionis. Et ideo isti tres qui in peccato idololatriae permanserunt, excluduntur a genealogia christi.

Ratio autem mystice assignatur propter tres quaterdenarios, per quos matthaeus genealogiam christi describere intendit. Ozias autem interpretatur robustus domini; et signat christum, de quo in Psal. Cxvii, 14: fortitudo mea, et laus dominus, factus est mihi in salutem etc.. Mystice autem ioram genuit Oziam, quia qui in excelso habitant, debent esse fortiter operantes.

Nota quod sub hoc Ozia prophetavit Isaias, ut patet isa. I, 1. Propter enim peccatum principum, et regum, et etiam populi, abstulit deus prophetiam et doctrinam; unde sub rege bono coepit iterum emanatio prophetiae.

Ozias autem genuit ioatham, qui interpretatur profectus; et significat christum, per quem ecclesia proficit quotidie. Et sic bene Ozias genuit ioatham quia qui fortiter operantur, sunt in continuo profectu; Psalmi LXXXIII, 8: ibunt de virtute in virtutem.

Ioatham autem genuit Achaz, qui interpretatur comprehendens; quia per continuum profectum virtutum venit homo ad cognitionem dei; Ps. Cxviii, 104: a mandatis tuis intellexi, propterea odivi omnem viam iniquitatis; Ps. Lxiii, 10: annuntiaverunt opera dei, ostendendo in opere, et facta eius intellexerunt.

Propter quod Paulus ad philippenses III, 12: sequor, si quo modo comprehendam, in quo et comprehensus sum a christo iesu. Et hoc competit christo, qui solus perfecte divinitatem comprehendit; Lc. X, 22: nemo novit patrem nisi filius.

Achaz autem genuit ezechiam, idest fortis dominus: quia talis habet fortitudinem a domino; II regum XXII, 2: dominus fortitudo mea, et robur meum. Et hoc competit christo, qui fortis est in praelio.

Ezechias autem genuit Manassen, et interpretatur oblivio: quia qui iam perfecte deum cognoscit, istorum temporalium obliviscitur; Ps. XLIV, 11: obliviscere populum tuum, et domum patris tui; Gen. XLI, 51: oblivisci me fecit dominus deus omnium laborum meorum.

Et hoc christo convenit, de quo dicitur Ez. XVIII, 21: si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, omnium iniquitatum eius, quas operatus est, non recordabor.

Manasses autem genuit Amon, idest fidelis et nutriens: quia vere est ille fidelis qui contemnit temporalia. Secundum enim Gregorium, fraus est filia avaritiae: et ideo qui temporalia perfecte contemnit, iam non curat de infidelitate. Unde recte Manasses genuit Amon. Hoc etiam interpretatur nutriens: quia qui temporalia contemnit, debet inde nutrire pauperes per misericordiam; infra XIX, 21: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, ecce contemptus, et da pauperibus, ecce nutrimentum.

Hoc autem christo competit, qui vere fidelis est, Ps. Cxliv, 13: fidelis dominus in omnibus verbis suis, et iterum nutritius, Os. XI, 3: ego qui nutritius ephraim, portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos; infra XXIII, 37: quoties volui congregare filios tuos quemadmodum gallinae congregant pullos suos sub alas, et noluisti? Amon autem genuit iosiam, qui interpretatur salus domini, vel incensum; quia ex hoc consequitur homo salutem, quod etiam temporalia obliviscitur et largitur, sive distribuit.

Vel incensum.

Hoc competit christo; Ps. Lxxiii, 12: qui operatus est salutem in medio terrae, et se obtulit sacrificium deo in odorem suavitatis, Eph. V, 2.

Iosias autem genuit iechoniam et fratres eius, qui interpretatur praeparatio domini, vel resurrectio; et significat christum, qui praeparavit nobis locum, Ioan. XIV, 2, et qui dicit Ioan. XI, 25: ego sum resurrectio et vita, et per hanc venimus ad resurrectionem.

Hic autem triplex est quaestio secundum litteram. Primo quaeritur, quomodo dicatur iosias genuisse iechoniam; et tamen non ipsum, sed patrem eius ioakim genuit.

Et ad hoc est duplex responsio. Secundum enim chrysostomum, cui consentit Augustinus, nomen ioakim praetermittitur omnino; et hoc quia non per divinam ordinationem regnavit, sed per Pharaonis potentiam, qui ipsum in regno instituit, incarcerato primogenito fratre eius ioathan, qui regnaverat ante eum. Et ad hoc nota historiam IV Reg. XXII, et II Paral. XXXVI, 1 ss.. Habuit etiam iosias tres filios, ioathan, ioakim, qui et eliacim, et Sedeciam. Si enim, ut dicit Augustinus, illi tres reges removentur de genealogia, quia per idololatriae depravati sunt, quanto magis iste, qui non per deum, vel prophetam, sed per gentilis hominis positionem institutus est in regno? sententia est non verba Hieronymi, ut vult et ei consentit Ambrosius, quod uterque dictus est ioakim, et ille qui ponitur in fine quaterdenarii, et qui ponitur in principio tertii, et uterque iechonias et ioakim idem sunt. Unde notandum, quod iosias tres habuit filios, ioakim, qui et eliacim, ioathan, et Sedeciam. Mortuo autem iosia regnavit pro eo ioathas, medius scilicet filius; quo capto a Pharaone rege Aegypti, et incarcerato, constituit fratrem eius primogenitum ioakim regem, imponens ei tributum; postea Nabuchodonosor rex Babylonis, superato rege Aegypti, obsedit ierusalem, et cepit ioakim, quem sub tributo remisit in ierusalem. Postea autem cum vellet ioakim rebellare contra regem Babylonis, confisus de auxilio regis Aegypti, ascendit Nabuchodonosor ierusalem, et cepit eum, et occidit, et constituit filium eius pro eo ioachim, quem et iechoniam nominavit nomine patris; quo facto timens Nabuchodonosor, ne iste memor mortis patris confoederaretur cum rege Aegypti, rediit in ierusalem, et obsedit eam; et iechonias, vel ioachim iste, filius scilicet alterius, de consilio ieremiae tradidit se regi Nabuchodonosor, et uxorem, et filios; et isti proprie dicuntur transmigrasse in transmigrationem. Nabuchodonosor vero constituit regem eius Sedeciam fratrem patris eius, et ipsum ioachim duxit in Babylonem; et ille est de quo dicitur post: et post transmigrationem.

Sed quare nominatus est iechonias, cum nomen eius fuerit ioachim? et dicendum, quod istud nomen impositum fuit a propheta, scilicet ieremia; Ier. XXII, 24: haec dicit dominus: si fuerit iechonias filius ioakim regis Iuda, annulus in manu dextera mea, inde evellam eum; et infra: numquid vas fictile atque contritum vir iste iechonias? et ideo potius nominatur ab evangelista tali nomine, ut ostendatur evangelistam concordare cum propheta.

Nota etiam quod quamvis idem sit nomen, diversimode tamen scribitur. Primi enim ioakim nomen scribitur per k, et videtur dici ioakim; sed secundi scribitur per ghimel, unde dicitur ioachim: et ideo diversas habent interpretationes. Primum enim interpretatur resurrectio; secundum vero praeparatio domini.

Secundo quaeritur quare dicitur iechoniam et fratres eius. Multi enim fuerunt de regibus qui fratres habuerunt, sed numquam dicitur, vel fit mentio de fratribus.

Et dicendum, secundum Ambrosium, quod ubicumque fit mentio de fratribus, sicut cum dicitur Iudam et fratres eius, et Phares et zaram de thamar, hoc significat quod aequales fuerunt in sanctitate, vel malitia. Isti autem tres omnes sunt mali.

Aliter potest dici, quod ideo quia istorum fratrum quilibet regnavit, sicut patet per ea quae dicta sunt, sic autem non fuit de fratribus aliorum regum.

Tertio quaeritur de hoc quod dicitur in transmigratione. Videtur falsum, quia iosias numquam transmigravit.

Et dicendum hoc accipiendum esse secundum praescientiam divinam, secundum quam ordinatum erat eos quos tunc generabat, transmigrandos esse. Vel dicendum, quod in transmigratione idem est ac prope transmigrationem, sive iam imminente.

5

Lectio 4

Hic ponitur tertius quaterdenarius generationis christi, qui procedit per personas privatas.

De isto iechonia, sicut dictum est supra, fuit duplex opinio. Hieronymus enim et Ambrosius volunt quod alter fuerit ille qui ponitur in fine primi quaterdenarii et vocatus est ioakim; alter vero qui dictus est ioachim.

Secundum vero Augustinum, ut supra.

Ista enim transmigratio filiorum Israel significat translationem fidei ad gentes; Act. XIII, V. 46: vobis oportebat primum loqui verbum dei. In illa transmigratione facta est quasi quaedam reflexio Iudaeorum ad gentes. Unde quasi quidam constituitur angulus; et ideo iechonias iste significat christum, qui factus est lapis angularis, in seipso utrumque copulans populum, Iudaeorum et gentium; Ps. Cxvii, V. 22: lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli.

Sed hic quaeritur, Ier. XXII, 30 dicitur: scribe virum istum, Sedeciam, virum sterilem, qui in diebus suis non prosperabitur; nec enim erit qui sedeat de semine eius super solium David. Quomodo ergo dicitur christus descendisse a David per Sedeciam, cum de christo scripserit sic Is. IX, 2: super solium David, et super regnum eius sedebit? et dicendum, secundum Ambrosium, quod cum christus dicitur sedere super solium, intelligitur de regno spirituali, non corporali, nisi inquantum per regnum David corporale significatur spirituale.

Salathiel autem genuit zorobabel.

Contra: I paralipom. III, 17 dicitur, quod filii iechoniae fuerunt Asir, Salathiel, et melchiram, et Phadaia. Phadaia autem filios habuit zorobabel, et Semei; de Abiud autem nulla prorsus fit ibi mentio. Ergo videtur, quod male dicit evangelista, quod Salathiel genuit zorobabel, et quod zorobabel genuit Abiud.

Ad hoc tripliciter respondetur in Glossa.

Una responsio, quod in libro Paralipomenon multa depravata sunt vitio scriptorum, praecipue de his quae pertinent ad numerum et ad nomina. Unde istis generationibus vitiatis prohibet apostolus intendere, quae magis quaestionem quam utilitatem inducunt, I Tim. I, 4.

Alia est responsio, quod Salathiel binomius fuit: vocatus est enim Salathiel, et caphadara; et ideo liber Paralipomenon dicit zorobabel filium capha, evangelista vero filium Salathiel.

Nulla est ergo contrarietas.

Tertia est responsio, et verior, quod Salathiel, et caphadara fuerunt fratres, sicut dicit liber Paralipomenon. Caphadara autem genuit filium quem vocavit eodem nomine, scilicet zorobabel, et iste genuit Abiud. Dicendum etiam quod liber Paralipomenon narrat genealogiam ipsius capha; evangelista generationem Salathiel, quia de eo erat christus nasciturus.

Notandum autem quod de illis qui fuerunt ab Abiud usque ad ioseph, nulla fit mentio in libris sacrae Scripturae, sed ex annalibus Hebraeorum, quos Herodes pro magna parte comburi fecit ut occultaretur ignobilitas sui generis, accepta sunt. Patet littera.

Sensum mysticum prosequamur.

Nota ergo quod in hac parte genealogiae ponuntur tres ordines. Primus est ordo doctorum, et continet quatuor generationes.

Ante orationem enim requiritur praeparatio, secundum illud Eccli. XVIII, 23: ante orationem praepara animam tuam; et ideo de iechonia, qui interpretatur praeparatio domini, sequitur Salathiel, qui interpretatur petitio mea; et designant christum, qui in omnibus exauditus est pro sua reverentia, Hebr. V, 7.

Oratio autem debet praecedere doctrinam, secundum illud ad Eph. VI, 19: orate, ut detur sermo in apertione oris mei; et ideo Salathiel sequitur zorobabel, qui interpretatur magister Babel, idest confusionis; quia per doctrinam et praedicationem apostolorum revocatae sunt gentes ad deum verum, et hoc fuit ad confusionem idololatriae; et hoc competit principaliter christo, qui dicit: vocatis me, magister, et domine, et bene dicitis, Io. XIII, V. 13.

Per doctrinam autem, et praedicationem acquirit homo patris dignitatem; unde patres dicuntur eorum qui instruuntur spiritualiter; I Cor. IV, 15: nam et si decem millia paedagogorum habeatis in christo, sed non multos patres: in christo enim iesu per evangelium filii sumus. Et ideo sequitur zorobabel autem genuit Abiud, qui interpretatur pater meus iste; et hoc competit christo; Ps. Lxxxviii, 27: ipse invocabit me, pater meus es tu.

Abiud autem genuit eliacim. Hic designatur ordo incipientium, scilicet auditorum.

Primum autem quod fit per praedicationem in auditore, et quod debet praedicator intendere, est quod resurgat a vitiis ad virtutes, secundum illud Eph. V, 4: surge qui dormis; et ideo Abiud genuit eliacim, qui interpretatur resurrectio; et competit christo, qui dicit, Io. XI, 26: omnis qui credit in me, habet vitam aeternam.

Non autem resurgens potest pervenire ad statum iustitiae nisi per auxilium dei: et ideo, postquam resurrexit, indiget homo auxilio dei, secundum illud Ps. Cxx, 2: auxilium meum a domino; et ideo sequitur eliacim autem genuit azor, qui interpretatur adiutus. Et hoc etiam competit christo, de quo in Ps. XXVI, 9: adiutor meus esto, domine. Et per hoc auxilium devenitur ad iustitiam: unde azor genuit Sadoch, qui interpretatur iustus; Rom. III, V. 22: iustitia dei per fidem iesu christi in omnes, et super omnes qui credunt in eum.

Consummatio autem iustitiae sive finis, est caritas: finis iustitiae christus, finis praecepti est caritas, I Tim. I, 5. Tantum sunt duo praecepta, scilicet dilectio dei, et proximi; I io.

C. IV, 21: et hoc mandatum habemus a deo, ut qui diligit deum, diligat et fratrem suum.

Et ideo Sadoch sequitur Achim, et Achim eliud. Achim interpretatur frater meus: unde signat dilectionem proximi; Ps. Cxxxii, 1: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. Hoc competit christo, qui caro, et frater noster Est. Et quia dilectio proximi non potest esse sine dilectione dei, ideo sequitur eliud autem genuit Achim. Eliud interpretatur deus meus; Ps. XVII, 2: diligam te, domine: et hoc competit christo; Ps. XXX, V. 15: deus meus es tu.

Achim autem genuit eleazar. Hic designatur ordo proficientium.

Non potest autem profici sine auxilio divino, unde primum quod requiritur ad proficiendum est auxilium divinum; et ideo eliud recte sequitur eleazar, qui interpretatur deus meus adiutor; Ps. Lxxxiii, 6: beatus vir cuius est auxilium abs te. Sed quia deus multis modis potest iuvare ad salutem, ut removendo prohibentia et dando occasiones, potissimum adiutorium est per donum gratiae suae; I cor.

C. XV, 10: gratia dei sum id quod sum. Et ideo eleazar, idest adiutorium dei, sequitur mathan, qui interpretatur donum, scilicet gratiae divinae: et hoc competit christo, qui est etiam donans; Io. III, 16: sic deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret; Eph. IV, 8: dedit dona hominibus. Sed quia homo posset tantum confidere de dono gratiae, quod ipse incideret in negligentiam, non cooperando per liberum arbitrium gratiae, ideo sequitur Iacob, qui interpretatur luctator; propter hoc I Cor. XV, 10: gratia dei sum id quod sum, et sequitur: et gratia eius in me vacua non fuit; II Cor. VI, 1: hortamur vos ne in vacuum gratiam dei recipiatis. Nunc autem sequitur ioseph, idest augmentum, quia per gratiam, et liberi arbitrii conatum venit homo ad augmentum; Prov. IV, 8: iustorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. Unde Iacob genuit ioseph virum mariae.

Sed hic oritur duplex quaestio.

Primo enim quaeritur de contrarietate quae videtur esse inter Lucam et matthaeum: Lucas enim dicit quod ioseph fuit Heli, qui fuit mathat; matthaeus autem dicit quod fuit Iacob: ergo videtur esse contrarietas inter eos.

Sed dicendum est ad hoc, quod duo fuerunt de eadem stirpe, sed non de eadem familia, scilicet mathan et mathat. Fuerunt enim de stirpe David; sed unus descendit de stirpe David per Salomonem, scilicet mathan; alius per Nathan, scilicet mathat. Accepit ergo mathan uxorem hesta nomine, ex qua genuit Iacob; mortuo autem mathan, quia lex non prohibebat viduam nubere, nupsit fratri eius mathat, qui genuit de ea Heli.

Unde Iacob et Heli fuerunt fratres de eadem matre, sed non de eodem patre. Accepit autem Heli uxorem, et mortuus est sine liberis; unde Iacob, ut suscitaret semen fratri suo, accepit eamdem uxorem, et genuit ioseph. Unde ioseph fuit filius Iacob secundum carnem, sed filius Heli secundum adoptionem. Et ideo matthaeus, qui ponit in genealogia christi solum patres carnales, dicit ioseph filium Iacob; Lucas autem, qui ponit multos qui non fuerunt patres carnales, dicit eum filium Heli.

Ratio autem huius diversitatis dicta est superius.

Notandum autem quod quando frater accipiebat uxorem fratris, ut suscitaret nomen eius, non est ita intelligendum quod filius ille qui generabatur, vocaretur nomine fratris defuncti: booz enim qui accepit Ruth, ut suscitaret semen elimelech, genuit filium, quem non vocavit elimelech, sed Obed; sed pro tanto dicitur suscitare nomen eius, quia filius ille ei adscribebatur secundum legem: nec est hoc inconveniens, quia, sicut dicitur in ecclesiastica historia, ipsi apostoli et evangelistae fuerunt instructi a proximis parentibus christi de genealogia christi, qui eam partim memoria, partim ex dictis libris paralipom. Corde tenebant.

Secunda quaestio est: matthaeus intendit scribere generationem christi. Cum ergo christus non fuerit filius ioseph, sed solum mariae, ad quid necesse fuit protendere generationem christi ab Abraham usque ad ioseph? ad quod dicendum, quod consuetum fuit apud Iudaeos, et est usque hodie, accipere uxorem de tribu sua, unde Num. XXXVI, 7 dicitur quod accipiat uxorem quisque de tribu et cognatione sua. Et quamvis hoc non necessario observaretur, tamen ex consuetudine observabatur.

Unde ioseph mariam tamquam sibi propinquissimam duxit uxorem. Et ideo quia erant de eodem genere, per hoc quod ostenditur ioseph a David descendisse, ostenditur etiam mariam et christum de semine David fuisse.

Sed unde potest haberi hoc quod ioseph et maria fuerint de eadem tribu? patet ex hoc quod habetur Luc. II, 4, quia cum debuisset fieri descriptio, ascendit ipse ioseph et maria in civitatem David, quae est bethlehem. Unde per hoc quod eam duxit secum, patet quod de eadem erant familia.

Sed quaeritur quare per mariam non ostendit christi generationem ex David.

Dicendum quod non est consuetum apud Hebraeos, nec etiam gentiles, genealogiam texere per mulieres; unde christus, qui venerat pro salute hominum, voluit in hoc imitari, vel observare mores hominum; et sic non per feminas eius genealogia describitur, praecipue cum sine periculo veritatis posset per viros eius genealogia cognosci.

Virum mariae. Hieronymus: cum audieris virum, suspicio non oriatur nuptiarum.

Contra. Nonne fuit verum matrimonium? dicendum quod sic, quia ibi fuerunt tria bona matrimonii: proles, ipse deus; fides, quia nullum adulterium; et sacramentum, quia indivisibilis coniunctio animarum.

Quid ergo dicendum? hoc intelligitur quantum ad nuptiarum complementum, quod est per carnalem copulam. Ideo autem, ut dicit Augustinus, nominatur vir mariae, ut ostendatur matrimonium esse inter pari voto continentes.

Sed quomodo fuit matrimonium? votum enim impedit matrimonium contrahendum et dirimit contractum. Cum ergo beata virgo voverit virginitatem, nullum videtur fuisse matrimonium.

Praeterea. Consensit in carnalem copulam, si fuit matrimonium.

Sed dicendum quod beata virgo angebatur inter duo: ex una enim parte angebatur propter maledictum legis, cui subiacebat sterilis; ex alia parte angebatur propter propositum servandae castitatis; et ideo virginitatem proposuit, nisi dominus aliter ordinaret; unde divinae dispositioni se commisit.

Quod dicitur, quod consensit in carnalem copulam, dicendum quod non; sed in matrimonium directe, in carnalem autem copulam quasi implicite, si deus voluisset.

De qua natus est iesus qui vocatur christus. Hic duplex error excluditur. Unus qui dicit christum fuisse filium ioseph: et hoc excluditur per hoc quod dicitur de qua.

Si enim fuisset filius ioseph, dixisset de quo, vel saltem de quibus.

Alius excluditur error, scilicet valentini, qui dicit christum non assumpsisse corpus de beata virgine sed de caelo apportasse, et per beatam virginem, sicut per canale, transisse.

Contra est quod dicitur de qua. Si enim ita esset sicut dicit, dixisset evangelista non de qua, sed per quam, vel a qua, vel ex qua, vel aliquid tale. Haec enim praepositio de semper notat consubstantialitatem; non autem haec praepositio ex; unde potest dici: ex mane fit dies, et quod arca procedit ex artifice, numquam dicitur, de artifice. Unde per hoc quod dicit de, denotat quod de corpore b. Virginis formatum est corpus christi; Gal. IV, 4: misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege.

Hic cavendus est error Nestorii, qui duas in christo personas posuit, et ideo non concedit deum natum, vel passum; nec alia quae sunt dei, ut esse ab aeterno, vel creasse stellas, attribuit homini. Unde in quadam sua epistola accipit istam auctoritatem ad confirmationem sui erroris: de qua natus est iesus, non dicit deus, sed iesus: quod est nomen hominis, et christus.

Sed secundum hoc nulla esset unio in christo, nec christus diceretur unus.

Unde nota, quod in christo, quia fit unio duarum naturarum in una persona, fit communicatio idiomatum, ut illa quae sunt dei attribuantur homini, et e converso.

Et potest poni exemplum qualecumque de duobus accidentibus in subiecto, sicut pomum dicitur album et saporosum. Et quantum ad saporosum dicitur album, ratione qua pomum est album, et e converso.

Qui vocatur christus. Nota. Simpliciter dicitur christus sine additione, ad denotandum quod oleo invisibili unctus est, non materiali, sicut reges, vel prophetae in lege.

Ps. XLIV, 8: unxit te deus, deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis.

Omnes ergo generationes. Posita generatione christi, hic concludit numerum generationum: et dividit eas per tres quaterdenarios.

Primus quaterdenarius est ab Abraham usque ad David inclusive, ut scilicet David numeretur in illo primo quaterdenario; et hoc est omnes ergo generationes. Secundus quaterdenarius protenditur a David exclusive, ita scilicet quod ipse David non numeretur, sed incipiatur a Salomone, et terminatur ad transmigrationem Babylonis; et hoc est et a David usque ad transmigrationem Babylonis. Tertius incipit a transmigratione Babylonis, et terminatur in christum, ita quod christus sit quaterdenarius.

Sed quaeritur quare evangelista ita diligenter et attente distinxit generationem christi per tres quaterdenarios.

Chrysostomus assignat rationem: quia in istis tribus quaterdenariis semper facta est aliqua mutatio in populo Israel. In primo enim quaterdenario fuerunt sub ducibus; in secundo sub regibus; in tertio sub pontificibus.

Et ipse christus est dux, et rex, et pontifex; Is. XXXIII, 22: dominus iudex noster, dominus legifer noster, dominus rex noster.

Et de eius sacerdotio dicitur in Ps. Cix, 4: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem melchisedech.

Aliam rationem assignat ipse, ut scilicet ostenderetur necessitas adventus christi. In primo enim quaterdenario petierunt regem contra voluntatem dei, et legem transgressi sunt.

In secundo autem propter peccata sua ducti sunt in captivitatem. Sed in tertio per christum ab omni culpa, et miseria, et a servitute peccati spirituali liberamur.

Hieronymus tertiam assignat rationem, quia per istos signantur tria tempora, quibus omnium hominum vita ducitur. Per primum enim quaterdenarium signatur tempus ante legem, quia in illo ponuntur aliqui patres qui fuerunt ante legem; per secundum, tempus sub lege, quia omnes illi qui ponuntur sunt sub lege; per tertium autem, tempus gratiae, quia terminatur ad christum, per quem scilicet gratia et veritas facta est, Io. I, 17.

Congruit etiam ista distinctio mysterio: quia quaterdenarius est numerus compositum ex quatuor et decem. Per decem ergo vetus intelligitur testamentum, quod datum est in decem mandatis. Per quatuor autem, evangelium, quod in quatuor libris distinguitur.

Tres autem quaterdenarii designant fidem trinitatis. Unde per hoc quod matthaeus genealogiam in tres quaterdenarios dividit, designatur quod per novum et vetus testamentum in fide trinitatis pervenitur ad christum.

De numero autem generationum est duplex opinio. Secundum enim Hieronymum, qui dicit quod alius est iechonias in fine primi quaterdenarii et in principio secundi, sunt quadraginta duae generationes: tot enim faciunt quaterdenarii tres. Sed secundum Augustinum non sunt nisi quadraginta una; et quod christus sit ille unus.

Et hoc competit mysterio. Quadragenarius enim numerus consurgit ex ductu quatuor in decem, et e converso. Secundum autem Platonicos, quatuor est numerus corporum: corpus enim componitur ex quatuor elementis; decem autem est numerus, qui consurgit ex aggregatione numerorum linealium: unus enim, duo, tres et quatuor faciunt decem. Et quia matthaeus intendit declarare quomodo christus linealiter descendit ad nos, ideo per quadraginta generationes venit ad nos christus.

Lucas autem qui intendit in christo commendare sacerdotalem dignitatem, cui competit expiatio peccatorum infra XVIII, 22: non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies etc. Ponit generationes septuaginta septem; consurgit enim iste numerus ex ductu septem in undecim: septies enim undecim sunt septuaginta septem. Per undecim ergo intelligitur transgressio Decalogi; per septem autem septiformis gratia, per quam fit remissio peccatorum.

Quod autem secundum Hieronymum sunt quadraginta duae generationes, etiam non vacat a mysterio, quia per illas duas intelliguntur duo praecepta caritatis; vel duo testamenta: novum et vetus.

Christi autem generatio sic erat.

Posita genealogia christi in generali, hic describitur generatio eius in speciali: et dividitur in tres partes.

Primo ponit quemdam titulum; secundo evangelista describit generationis modum, ibi cum esset desponsata mater eius maria ioseph: tertio probat generationis modum, ibi ioseph autem vir eius.

Dicit ergo christi autem. Hoc dupliciter legitur. Secundum chrysostomum enim est quasi quidam prologus dicendorum; sed secundum Remigium est quidam epilogus dictorum.

Primo modo legitur sic: ita dictum est de genealogia christi, quomodo Abraham genuit Isaac etc. Per carnalem admixtionem, sed christi generatio sic erat, supple: sicut dicetur in sequentibus. Secundo modo legitur sic, ut sit epilogus praecedentium: ita Abraham etc. Usque ad christum. Christi autem generatio sic erat; supple: ut ab Abraham per David et alios protenderetur ad christum.

Consequenter describit generationis modum; et primo describit personam generantem, cum dicit cum esset desponsata; secundo ipsam christi generationem, cum dicit antequam convenirent inventa est in utero habens; tertio generationis actorem, de spiritu sancto.

Personam generantem describit a tribus.

Primo a conditione, cum dicit desponsata...

Ioseph; secundo a dignitate mater eius; tertio a proprio nomine maria.

Dicit ergo cum esset desponsata mater eius maria ioseph.

Sed hic statim oritur quaestio. Cum christus voluerit nasci de virgine, quare voluit matrem suam desponsari? ratio, secundum Hieronymum, triplex assignatur.

Prima est ut credibilius esset testimonium virginitatis eius. Si enim non fuisset desponsata, et diceret se esse virginem, cum esset impraegnata, non videretur ob aliud dicere, nisi ut celaret crimen adulterii. Sed cum desponsata erat, non habebat necesse mentiri.

Et ideo magis esset credendum ei; Ps. Xcii, 5: testimonia tua credibilia facta sunt nimis.

Alia ratio est ut haberet praesidium viri, sive cum fugeret in Aegyptum, sive cum inde rediret.

Tertia fuit, ut partus eius diabolo celaretur, ne scilicet si ipse sciret, impediret passionem eius, et fructum nostrae redemptionis; I Cor. II, 8: si enim cognovissent, numquam dominum gloriae crucifixissent; exponitur de Daemone, idest non crucifigi permisisset.

Sed contra. Diabolus numquid non cognoscit an ista est virgo? virginitas enim eius erat in carne non corrupta. Ergo diabolus potuit scire eam esse virginem.

Sed dicendum, secundum Ambrosium, qui etiam istam rationem assignat, quod diaboli possunt aliqua subtilitate naturae, quae tamen non possunt nisi divina permissione. Unde diabolus eius virginitatem cognosceret, nisi a diligenti consideratione divinitus fuisset prohibitus.

Secundum Ambrosium assignatur triplex ratio.

Prima est propter honorem matris domini conservandum: maluit dominus de ortu suo homines dubitare, quam de pudicitia matris.

Et ideo voluit eam desponsari, ut tolleretur suspicio adulterii: ipse enim venerat legem adimplere, non solvere; Matth. V, 17: non veni solvere, sed adimplere; Ex. XX, 12 dicitur, honora patrem tuum et matrem tuam.

Alia ratio est, ut virginibus notatis de adulterio auferretur excusatio: si enim mater domini non fuisset desponsata, et tamen gravida, possent similiter se per eam excusare; Ps. Cxl, 4: non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis.

Tertia ratio, quia christus ecclesiam sibi desponsavit, quae virgo est; II Cor. II, 2: despondi enim vos. Et ideo de virgine desponsata nasci voluit in signum quod ecclesiam sibi desponsavit.

Cum ergo esset desponsata. Sed cui? ioseph.

Secundum chrysostomum, ioseph fuit faber lignarius; et signat christum, qui per lignum crucis omnia restauravit, caelestia etc..

Mater eius, idest dei. Hic ostenditur eius dignitas: nulli enim creaturae hoc concessum est, nec homini, nec Angelo, ut esset pater, aut mater dei; sed hoc fuit privilegium gratiae singularis, ut non solum hominis, sed dei mater fieret; et ideo in apoc.

C. XII, 1 dicitur: mulier amicta sole, quasi tota repleta divinitate. Quod negavit Nestorius; et hoc quia divinitas non fuit accepta a virgine. Contra quem ignatius martyr pulchro exemplo utitur ad ostendendum quod fuit mater dei. Constat, inquit, quod in generatione hominum communium mulier dicitur mater: et tamen mulier non dat animam rationalem, quae a deo est, sed ministrat substantiam ad corporis formationem. Sic igitur mulier dicitur mater totius hominis, quia id quod sumptum est de ea, unitur animae rationali.

Similiter cum humanitas christi sumpta sit de beata virgine, propter unionem ad divinitatem dicitur beata virgo non solum mater hominis, sed etiam dei; quamvis ab ipsa non sumatur divinitas; sicut nec in aliis anima rationalis sumitur a matre.

Maria, proprium nomen. Interpretatur maris stella, vel illuminatrix, et suo sermone domina: unde in Apoc. XII, 1 describitur luna sub pedibus eius.

Antequam convenirent etc..

Hic obiicit Elvidius: si antequam convenirent, ergo aliquando convenerunt. Unde iste negavit virginitatem matris christi: non ante partum, nec in partu, sed post partum dicit quod fuit cognita a viro.

Et respondet Hieronymus, quod sine dubio hoc quod dicitur antequam, semper importat ordinem ad futurum. Sed hoc potest esse dupliciter: vel secundum rationem, vel secundum intellectus acceptionem. Si enim dicatur: antequam comederem in portu Romae, navigavi ad Africam, non est intelligendum quod postquam navigaverim ad Africam comederim; sed quia proposueram comedere, et praeventus navigatione non comedi. Ita est hic. Non est ita intelligendum quod postea realiter convenirent, sicut dicit impius ille; sed quia ex hoc ipso quod sibi desponsata erat secundum communem opinionem, licebat eis aliquando convenire, quamvis numquam convenerint.

Remigius aliter exponit, ut intelligatur de solemni celebratione nuptiarum: ante enim erat et fiebat per aliquos dies desponsatio, et interim sponsa non erat sub custodia viri; postea autem fiebat solemnis celebratio nuptiarum, et tunc traducebatur ad domum viri.

De his nuptiis loquitur evangelista hic. Et secundum hoc non habet locum obiectio Elvidii.

Nota proprietatem verbi: proprie enim illud inventum dicitur, de quo non sperabatur, nec putabatur; et ioseph tantam habebat opinionem de pudicitia mariae, quod praeter aestimationem eius fuit quod invenit eam gravidam.

In utero habens, supple ab ipso ioseph, qui, sicut dicit Hieronymus, maritali licentia pene omnia secreta eius rimabatur.

De spiritu sancto. Hic tangitur actor conceptionis.

Hoc autem legendum est divisim ab illo praecedenti. Non enim legendum est, aut intelligendum quod ioseph invenerit eam habentem in utero de spiritu sancto; sed solum quod invenit eam gravidam. Et ne oriretur auditoribus interim suspicio adulterii, addidit de spiritu sancto, idest de virtute spiritus sancti, non de substantia, ne filius spiritus sancti credatur; Luc. I, 35: spiritus sanctus superveniet in te, et virtus altissimi obumbravit tibi.

Quamvis autem secundum Augustinum indivisibilia sint opera trinitatis, et ideo ipsam conceptionem non solum spiritus sanctus, sed etiam pater et filius operati sint; tamen per quamdam appropriationem spiritui sancto attribuitur. Et hoc tribus rationibus.

Prima ratio est, quia spiritus sanctus amor Est. Hoc autem fuit signum maximi amoris, quod deus filium suum incarnari voluerit; Io. III, 16: sic deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret.

Secunda, quia spiritui sancto attribuitur gratia; I Cor. XII, 4: divisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus; et hoc fuit maxima gratia. Tertia ratio assignatur in gestis nicaeni Concilii, et est, quod in nobis est duplex verbum: verbum cordis et verbum vocis.

Verbum cordis est ipsa conceptio intellectus, quae occulta est hominibus, nisi quatenus per vocem exprimitur, sive per verbum vocis. Verbo autem cordis comparatur verbum aeternum ante incarnationem, quando erat apud patrem, et nobis absconditum; sed verbo vocis comparatur verbum incarnatum quod iam nobis apparuit, et manifestum est.

Verbum autem cordis non coniungitur voci nisi mediante spiritu; et ideo recte incarnatio verbi, per quam nobis visibile apparuit, mediante spiritu sancto facta est.

Nota hic quatuor rationes quare christus de virgine nasci voluit. Quarum prima fuit, quia peccatum originale contrahitur in prole ex commixtione viri et mulieris: unde si christus natus fuisset de concubitu coniugali, peccatum originale contraxisset. Hoc autem esset inconveniens, cum ipse ad hoc venisset in mundum ut peccata nostra tolleret: unde peccati contagione infici non debuit.

Secunda, quia christus praecipuus fuit doctor castitatis; infra XIX, 12: sunt eunuchi qui se castraverunt propter regnum caelorum.

Tertia propter puritatem et munditiam. In malevolam animam non introibit sapientia, Sap. I, 4. Unde decuit ut venter matris eius nulla corruptione pollueretur.

Quarta propter proprietatem verbi: quia sicut verbum sine corruptione cordis emanat a corde, ita christus de virgine nasci voluit et debuit sine corruptione.

Ioseph autem vir eius cum esset iustus. Postquam posuit generationis modum, hic confirmat ipsum per testimonium.

Cum enim supra dixerit evangelista, quod mater iesu inventa est in utero habens, et quod hoc erat de spiritu sancto, posset aliquis credere quod evangelista hoc apposuisset ob gratiam magistri; ideo hic evangelista confirmat generationis modum supradictum.

Et primo praenuntiatione prophetica, hoc autem factum est; secundo revelatione angelica, ibi exurgens autem ioseph.

In prima parte sunt tria.

Primo introducitur persona, cui facta est revelatio; secundo persona revelans, ibi haec autem eo cogitante, ecce Angelus domini apparuit; tertio ponuntur verba revelationis, ibi ioseph fili David.

Persona autem, cui fit revelatio, commendatur ex duobus, scilicet ex hoc quod est iustus, et ideo non mentiretur; secundo ex hoc quod sponsus, sive vir, et ideo crimen in ea non pateretur; Prov. VI, 34: zelus et furor viri non parcet in die vindictae.

Dicit ergo ita: inventa est a ioseph habens in utero, sed ioseph vir eius cum esset iustus, et nollet eam traducere.

Hic est duplex sanctorum sententia, Ambrosii videlicet, et Augustini.

Augustinus enim vult, quod ioseph, qui non erat praesens, quando facta est Annuntiatio angelica, rediens, et inveniens eam gravidam, habuit suspicionem adulterii.

Sed tunc statim oritur quaestio: quomodo iustus erat, si eam quam suspectam habebat de adulterio, nolebat traducere, idest crimen ipsius propalare? in hoc enim videbatur ei in peccato consentire, et Rom. I, 32 dicitur, quod non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, digni sunt morte.

Sed ad hoc est triplex responsio. Prima est secundum chrysostomum, quod duplex est iustitia: una enim est iustitia, quae est virtus cardinalis, quae dicitur iustitia specialis; alia est iustitia legalis, quae includit omnem virtutem, et pietatem, et clementiam, et huiusmodi. Quando ergo dicitur quod ioseph iustus erat, intelligendum est de iustitia generali, ut iustitia accipiatur pro pietate. Unde quia iustus erat, idest pius, noluit eam traducere. Alia est responsio Augustini, qui dicit, quod duplex est peccatum, scilicet peccatum occultum et peccatum manifestum: peccatum enim occultum non est publice arguendum, sed aliter est ei remedium adhibendum.

Suspicio ergo adulterii, quam habuit ioseph, erat suspicio peccati occulti, et non manifesti, quia ipse solus sciebat; et iterum si alii scirent eam gravidam, non possent opinari nisi quod de ipso esset; et ideo crimen eius non debuisset propalasse. Tertia vero responsio est Rabani, quod etiam ioseph iustus fuit et pius: in hoc enim quod pius, non voluit crimen propalare; sed in hoc quod voluit eam dimittere, apparuit iustus: sciebat enim quod qui tenet adulteram, stultus et insipiens est, ut dicitur Prov. XVIII, 22.

Secundum autem Hieronymum et Origenem non habuit suspicionem adulterii.

Noverat enim ioseph pudicitiam mariae; legerat in Scriptura quod virgo concipiet, Is. VII, 14 et cap. XI, 1: egredietur virga de radice iesse, et flos de radice eius ascendet etc.; noverat etiam mariam de David generatione descendisse. Unde facilius credebat hoc in ea impletum esse, quam ipsam fornicatam fuisse. Et ideo indignum reputans se tantae cohabitare sanctitati, voluit occulte dimittere eam, sicut Petrus dixit: exi a me, domine, quia homo peccator sum, Luc. V, 8.

Unde nolebat eam traducere, idest ad se ducere, et in coniugem accipere, se indignum reputans.

Vel, secundum aliorum sententiam, ignorans finem, ne tamquam reus haberetur si celaret, et secum eam teneret.

Haec autem eo cogitante. Hic persona revelans introducitur: et tanguntur tria.

Primo enim tangitur tempus; secundo persona revelans introducitur; ecce Angelus: tertio revelationis modus exprimitur, apparuit in somnis.

Dicit ergo haec autem eo cogitante, idest dum ista secum in mente revolveret, ecce Angelus domini apparuit.

Nota quod duo commendantur hic de ioseph, scilicet sapientia et clementia. Sapientia quidem in hoc, quod ipse antequam ageret, deliberavit; Prov. IV, 25: palpebrae tuae praecedant gressus tuos: hoc est, nihil facias sine iudicio et deliberatione rationis. Item, clementia sive pietas in hoc quod factum eius non propalavit, vel promulgavit, contra multos qui statim illud quod habent in corde, volunt exterius publicare; Prov. XXV, 28: sicut urbs patens, et absque murorum ambitu, ita vir, qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.

Et ideo meruit instrui, sive consolari.

Unde sequitur ecce Angelus domini apparuit: quasi in promptu sit adiutorium dei; Ps. IX, 10: adiutor in opportunitatibus, in tribulatione; Ps. LIII, 6: ecce enim deus adiuvat me, et dominus susceptor est animae meae.

Angelus domini: nihil enim melius potuit excusare, quam ille qui conscius erat virginitatis servatae. Unde ille idem Angelus qui missus est ad mariam, Luc. I, 26, creditur missus ad ioseph, Ps. XXXIII, 8: immittet Angelus domini in circuitu timentium eum, scilicet mariae, et ioseph, ut ipsam liberaret ab infamia, et ioseph in perturbatione non dimitteret.

Sed hic quaeritur, quare non a principio facta est ioseph revelatio, antequam ita perturbaretur.

Item, quare maria ei non revelavit Annuntiationem angelicam, quae sibi facta fuerat.

Et dicendum ad primum, quod hoc fecit ut testimonium eius esset credibilius. Sicut enim dominus thomam apostolum permisit dubitare de sua resurrectione, ut scilicet dubitans palparet, et palpans crederet, et credendo infidelitatis in nobis vulnus amoveret; sic permisit dominus ioseph de pudicitia mariae dubitare, ut dubitans revelationem angelicam acciperet, et accipiendo firmius crederet.

Ad hoc quod quaeritur secundo, dicendum, quod si maria ei dixisset, ipse non credidisset.

Apparuit ei in somnis: ecce modus revelationis.

Nota quod apparere proprie est illius rei, quae de natura sua est invisibilis, tamen in potestate sua est ut videatur: sicut est deus, vel Angelus; illa enim quae de sui natura habent ut videantur, proprie apparere non dicuntur: unde dicitur apparitio divina, vel angelica. Unde proprie loquitur.

Apparuit in somnis.

Sed hic quaeritur quare in somnis.

Ratio redditur in Glossa, quia ioseph quodammodo dubitans erat: unde quasi quodammodo dormiebat, et ideo recte in somnis dicitur Angelus apparuisse ei.

Alia ratio potest assignari melior, sicut enim dicit apostolus, I Cor. XIV, 22, prophetia data est fidelibus, signa autem infidelibus.

Proprie autem revelatio, quae dicitur prophetica, fit in somnis; Num. XII, 6: si quis fuerit inter vos propheta domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum: et ideo quia ioseph iustus erat, et fidelis, ipsi tamquam fideli debuit fieri apparitio, quae competit credentibus, scilicet revelatio quasi prophetica. Quia vero apparitio corporalis est miraculosa, talis apparitio sibi non competebat, cum ipse crederet, et esset fidelis.

Sed tunc quaeritur, quare mariae facta est visibilis apparitio, cum ipsa esset fidelissima.

Et dicendum est, quod mysterium incarnationis a principio revelatum est virgini mariae, quando difficilius erat ad credendum; et ideo oportuit quod sibi fieret apparitio visibilis.

Ipsi vero ioseph non est revelatum a principio, sed magis quando iam pro magna parte erat impletum, cum iam videret alvum eius intumescere, unde facilius poterat credere; et ideo sufficiebat sibi apparitio quae fit in somnis.

Ioseph fili David. Hic revelationis verba ponuntur: et dividitur in tres partes, secundum tria quae facit Angelus: primo enim mariae et ioseph prohibet divortium; secundo incarnationis aperit mysterium, cum dicit quod in ea natum est, de spiritu sancto est; tertio ipsius ioseph futurum praenuntiat obsequium, quod scilicet puero exhibebat, ibi pariet autem filium.

Dicit igitur ioseph. Vocat eum ut reddat eum attentum ad audiendum, et ut revocet eum ad seipsum. Hoc commune est in Scriptura, quod scilicet quando praemittitur apparitio, quae est de superius, requirit in auditore quamdam mentis elevationem, et attentionem; Ez. II, 1: fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum, et infra, fili hominis, audi quaecumque loquor ad te, et noli esse exasperans. Hab. II, 1: super custodiam meam stabo.

Fili David. Ideo genus exprimit ut avertat illud quod dicitur Is. VII, 13: audite, domus David: numquid parum est molestos esse hominibus, quia molesti estis et deo meo? etc.. Signum enim datum fuit non uni personae, sed toti tribui sive domui: unde quia de hoc debebat eum instruere, iubetur in expressione generis sui vaticinium prophetae ad memoriam reducere.

Noli timere. Omnis apparitio, sive sit boni, vel mali Angeli, timorem quemdam incutit: et hoc, quia talis apparitio est inconsueta, et quasi extranea naturae hominis; et ideo ponit hominem quasi extra se. Sed in hoc est differentia, quia apparitio mali Angeli terrorem incutit, et in ipso terrore hominem dimittit, ut scilicet hominem quasi extra se positum facilius pertrahat ad peccatum; sed boni Angeli apparitio, quamvis terrorem incutiat, tamen statim subditur conclusio, et assecutio consolationis, ut scilicet homo ad se redeat, et quae sibi dicuntur advertat; unde Luc. I, ubi dicitur quod apparuit Angelus zachariae, statim sequitur: ne timeas, zacharia, et similiter in eodem: ne timeas, maria.

Unde post apparitionem factam ioseph statim subditur consolatio. Duplicem habebat iste timorem, scilicet dei, et etiam peccati, ne scilicet mariae cohabitando peccaret tamquam conscius peccati, et ideo, ne timeas, subditur, scilicet metu peccati, accipere mariam coniugem tuam.

Nota quod coniux dicitur, non propter matrimonium, sed propter desponsationem: consuetudo enim est Scripturae et sponsas vocare coniuges, et coniuges sponsas.

Sed quaeritur, quomodo iubet eam accipere, cum eam nondum dimisisset.

Et dicendum quod licet eam corporaliter non dimisisset, tamen in animo eam dimiserat: et ideo iubetur eam accipere. Vel ne timeas accipere quantum ad solemnitatem, et nuptiarum celebrationem.

Quod enim in ea natum est, de spiritu sancto Est. Hic aperit incarnationis mysterium.

Et nota quod cum tria ibi fuerint, scilicet ipsa virgo concipiens, filius dei conceptus, et virtus activa spiritus sancti; duo bene exprimit Angelus, scilicet concipientem, et conceptionis actorem; sed tertium, ipsum dei filium conceptum, non exprimit nisi indefinite: quod enim, inquit, in ea natum est: et hoc ut denotetur quod ipsum est ineffabile et incomprehensibile, non solum homini, sed etiam ipsis Angelis. Quod enim, inquit, in ea natum est, non dicit, de ea, quia nasci de matre est in lucem prodire: in matre nasci est ipsum concipi, de spiritu sancto est.

Hoc est ergo testimonium angelicum, quod inducit evangelista ad probandum quod supra dixerat inventa est in utero habens de spiritu sancto.

Nota quod in conceptione aliarum mulierum, in semine viri est virtus formativa, cuius subiectum est semen, et per hanc virtutem formatur foetus, et vegetatur in corpore mulieris. Hanc autem supplevit virtus spiritus sancti. Et ideo aliquando invenitur dictum a sanctis, quod spiritus sanctus fuit ibi pro semine, aliquando tamen dicitur quod non fuit ibi semen. Et hoc est, quia in semine viri sunt duo, scilicet ipsa corrupta substantia, quae descendit a corpore viri, et ipsa formativa virtus.

Dicendum ergo, quod spiritus sanctus fuit pro semine quantum ad virtutem formativam; sed non fuit ibi pro semine quantum ad corpulentam substantiam, quia non de substantia spiritus sancti facta est caro christi, vel conceptio eius. Et ideo patet, quod spiritus sanctus non potest dici pater christi, quia nec secundum divinam naturam, nec secundum humanam.

Secundum divinam naturam quidem, quia quamvis christus sit eiusdem gloriae cum spiritu sancto, filius tamen secundum divinam naturam nihil accipit a spiritu sancto: et ideo non potest dici filius eius; filius enim aliquid accipit a patre. Similiter nec secundum humanam, quia pater et filius debent convenire in substantia; christus autem, quamvis sit conceptus virtute spiritus sancti, non tamen de substantia spiritus sancti.

Sed contra hoc quod dicitur de spiritu sancto est, quod Prov. IX, 1 dicitur, quod sapientia aedificavit sibi domum. Ergo videtur quod ipsamet divina sapientia, idest dei filius, sibi humanam naturam univit, et ita non est facta virtute spiritus sancti.

Sed duplex est responsio, secundum Augustinum.

Prima, quod verbum illud quod scribitur Prov. IX, 1, intelligitur de ecclesia, quam christus in sanguine suo fundavit. Alia est, quod indivisa sunt opera trinitatis: et ideo illud quod facit filius, facit etiam spiritus sanctus, sed tamen per quamdam appropriationem attribuitur spiritui sancto. Et ratio huius dicta fuit superius.


Aquinatis - super Mt 4