Thomas Aq. s Johannis 125

125

Lectio 4

Posita domini responsione hic ponitur responsionis reprehensio, et primo ponitur ministri reprehensio; secundo domini satisfactio, ibi respondit ei iesus etc..

Minister autem reprehendit responsionem domini, primo quidem facto, quia dedit ei alapam ad improperium; unde dicit haec cum dixisset, scilicet iesus, unus assistens ministrorum, scilicet pontificis, dedit ei alapam. Quod quidem non casu contigit, sed longe ante et multipliciter fuerat prophetatum; Is. L, 6: dedi corpus meum percutientibus, et genas meas vellentibus; Thren. III, 30: dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis; Mich. V, 1: in virga percutient maxillam iudicis Israel.

Secundo reprehendit verbo, dicens sic respondes pontifici? in quo datur intelligi quod Annas pontifex erat et nondum missus erat ad caipham, unde Lc. III, 2, hos duos pontifices commemorat: sub principibus, inquit, sacerdotum Anna et caipha. Sed dicuntur duo pontifices, quia alternis vicibus pontificatum sibi vindicabant; sed illo anno Annas erat princeps sacerdotum.

Motus est autem minister ad percutiendum iesum ex hoc scilicet quia cum audientium eum interpellasset testimonium, supra VII, 32: cum pontifices misissent ministros ut caperent eum, ipsi capti ad verba iesu redierunt dicentes quia numquam sic locutus est homo sicut hic homo. Volens ergo hic se excusare quod non esset de illis, percussit eum. Sed christum male respondisse pontifici ex hoc coniecit, quia per hoc quod dixit, quid me interrogas? interroga eos qui audierunt, videbatur notasse pontificem de imprudenti interrogatione, cum tamen scriptum sit Ex. XXII, 28: principem populi tui ne maledicas.

Consequenter iesus rationabiliter excusat se, cum dicit si male locutus sum, respondens pontifici, testimonium perhibe de malo, quasi dicat: si habes ex his quae a me prolata sunt unde me possis reprehendere, ostende quod male dixerim: quia in ore duorum vel trium testium stat omne verbum, Deut. XIX, 15. Si autem bene, idest si nequis hoc ostendere, quid me caedis? idest, quid in me furis? vel hoc potest referri ad hoc quod dixit supra interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis, ut sit sensus: si male locutus sum, in synagoga et in templo, quod non debui, testimonium perhibe de malo, quod dixi coram principe sacerdotum. Sed hoc non potuisset minister ostendere. Si autem bene, scilicet docui, quid me caedis? quasi dicat, iniustum est; Ier. XVIII, 20: numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animae meae? sed hic est quaestio, quia matth. C. V, 39, dominus praecipit discipulis suis: si quis te percusserit in dexteram maxillam, praebe ei et alteram. De christo autem dicitur Act. I, 1: coepit iesus facere et docere.

Debuit ergo facere quod docuit. Sed hoc non fecit; immo, quod contrarium videtur, se excusavit.

Responsio. Dicendum, secundum Augustinum, quod dicta et praecepta sacrae Scripturae ex factis sanctorum interpretari possunt et intelliguntur, cum idem spiritus sanctus qui inspiravit prophetis et aliis sacrae Scripturae auctoribus, moverit sanctos ad opus.

Nam, sicut II Petr. I, 21 dicitur, spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei homines; ita Rom. VIII, 14, dicitur: qui spiritu dei aguntur, hi sunt filii dei. Sic sacra Scriptura intelligenda est secundum quod christus et alii sancti servaverunt. Christus autem non praebuit isti aliam maxillam: nec Paulus, Act. XVI, 22 ss.. Unde non est intelligendum quod christus mandasset quod praeberent maxillam aliam corporalem ad litteram ei qui percutit unam; sed hoc debet intelligi quantum ad praeparationem animi, quod si necesse fuerit, ita debet esse dispositus ut non turbetur animo contra percutientem, sed paratus sit simile et etiam amplius sustinere. Et hoc dominus servavit, qui corpus suum praebuit occisioni. Sic ergo excusatio domini utilis fuit ad nostram instructionem.

Hic ostenditur quomodo a pontifice mittitur ad alium pontificem, et primo ponitur iesu missio; secundo completur Petri negatio, ibi erat autem simon Petrus stans et calefaciens se.

Dicit ergo et misit eum Annas ligatum ad caipham pontificem, ad quem a principio ducebatur; sed causa quare prius declinaverat illuc, expressa est supra. Sed attende Annae nequitiam: quia cum debuisset eum absolvere, utpote sine culpa existentem, tamen eum ligatum misit.

Hic agitur de secunda negatione Petri et tertia, et primo ponitur negationis occasio; secundo Petri duplex negatio, ibi dixerunt ergo ei etc.; tertio ponitur signi verborum christi adimpletio, ibi et statim gallus cantavit etc..

Occasio autem secundae negationis Petri fuit mora cum ministris pontificis stantibus ad ignem. Nam chrysostomus dicit: recedente christo ad caipham, Petrus adhuc cum ministris remansit. Sic enim absorptus erat a peccato post negationem, ut qui prius fervidus erat, iam non videbatur curare de christo; Ier. VIII, 6: nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo, dicens, quid feci? et ideo dicit erat autem simon Petrus adhuc stans et calefaciens se; quamvis christus recesserit inde, immemor eius quod dicitur in Ps. I: beatus vir qui non abiit in consilio impiorum.

Sed haec expositio stare non potest: quia sic sequeretur quod secunda et tertia negatio facta fuisset in absentia christi; quod est contra illud quod dicitur Lc. XXII, 61, quod post tertiam negationem Petri conversus dominus respexit Petrum.

Et ideo Augustinus aliter exponens, dicit quod evangelista loquitur per recapitulationem more suo, ut ostendat continuationem et ordinem rei. Dixerat enim supra quod stabant servi et ministri ad prunas, quia frigus erat et calefaciebant se, et, Petrus erat cum eis stans, et calefaciens se, et postea interposuit de examinatione christi a pontifice; et postmodum, ut continuet seriem, resumit quasi eadem verba dicens erat autem simon Petrus stans, ante scilicet quam christus mitteretur ad caipham.

Deinde ponitur duplex negatio Petri, cum dicit dixerunt ergo ei: numquid et tu ex discipulis eius es? et circa utrumque ponuntur duo, scilicet negationis occasio, idest interrogatio, et ipsa negatio.

Sed hic occurrit duplex quaestio litteralis.

Nam Matth. XXVI, 71, loquens de secunda negatione dicit: exeunte autem illo ianuam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi: et hic erat cum iesu Nazareno. Et iterum negavit cum iuramento. Et sic videtur hic duplex contrarietas. Quia ioannes dixit Petrum negasse eo stante ad focum, matthaeus autem eo exeunte domum.

Alia contrarietas est: quia secundum matthaeum interrogatur ab alia ancilla, secundum ioannem ab aliis, scilicet multis, unde dicit dixerunt ergo ei: numquid et tu ex discipulis eius es? item etiam secundum Lucam solum ab una interrogatur, unde lc. C. XXII, 59, dicitur: et intervallo facto quasi horae unius alius quidam affirmabat, dicens: vere et hic cum illo erat.

Responsio. Dicendum, quod quando Petrus primo negavit, surrexit et exivit ianuam, et eo exeunte alia ancilla interrogavit eum.

Vel dixit aliis, quia de illis erat, sicut refert matthaeus. Et sic negavit secundo. Et postmodum rediit Petrus ut excusaret se de hoc etiam, et sedit cum aliis; quo sedente ibi, alii qui audierunt ab ancilla, iterum interrogaverunt eum, ut dicit matthaeus. Vel unus primo, ut dicitur hic et postea alii multi.

Et sic negavit tertio.

Unde subditur de tertia negatione: dixit unus ex servis pontificis cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam. Iste tertius testimonium perhibuit, quia de visu unde dicit nonne ego te vidi in horto cum illo? iterum ergo Petrus, facto intervallo horae unius, negavit, tertio.

Nec refert si alii evangelistae dicunt tertiam interrogationem factam a pluribus, ioannes vero factam ab uno. Potuit enim fieri ut iste, qui magis certus erat, interrogaret, et alios ad interrogandum incitaret. Multa enim circa haec verba dicta sunt a circumstantibus, quorum unum commemorat evangelista unus, et alius aliud, cum non esset eorum principalis intentio ad hoc, sed ad commemorandum verba Petri, et ostendendum veritatem eius quod dominus dixerat Petro; unde in verbis Petri omnes conveniunt; num.

XXIV, 13: quidquid dominus dixerit, haec loquar.

Consequenter agit de signo commemorationis christi: unde dicit et statim gallus cantavit, motus virtute divina, ut medici esset completa praedictio, et aegroti convicta praesumptio.


126

Lectio 5

Hic agitur de assignatione christi gentilibus, et primo dicit evangelista quomodo assignatur praesidi; secundo causa eius a praeside examinatur, ibi et dixit: quam accusationem affertis adversus hominem hunc? tertio quomodo eius innocentia declaratur, ibi et haec cum dixisset, iterum exivit.

Circa primum tria facit.

Primo describit assignationis locum; secundo tempus; tertio modum.

Locus quidem, quia in praetorium: unde dicit adducunt autem iesum ad caipham in praetorium, quod est locus iudicii. Unde et in exercitu ubi erat tabernaculum principis consuevit praetorium appellari; unde hic domus praesidis praetorium appellatur.

Sed quomodo ducitur ad caipham in praetorium? ad quod dicendum, quod potest dici, quod caiphas praevenerat in domum Pilati, ut eum informaret de facto iesu sibi praesentandi: unde eo exeunte cum Pilato in praetorium, assignatus est ei iesus. Vel potest dici, quod cum caiphas esset princeps sacerdotum, habebat spatiosas domos, ita quod in aliqua parte earum etiam praeses hospitaretur: et sic est sensus: adducunt iesum ad caipham, scilicet ad domum eius, et hoc in praetorium.

Vel dicendum, quod melius in Graeco habetur: adducunt iesum a caipha in praetorium: et sic tollitur omnis dubitatio.

Tempus describitur: erat autem mane, nam tanta erat eorum nequitia, ut nulla interponeretur mora quin occidendum traderent Pilato. Mich. II, 1: vae qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris. In luce matutina faciunt illud, quoniam contra deum est manus eorum; iob c. XXIV, 14: mane primo surgit homicida, interficit egenum et pauperem.

Sed ex hoc quaestio gravis insurgit. Nam tres alii evangelistae dicunt, quod circa principium noctis dominus fuit flagellatus in domo caiphae, et examinatus ab eo, cum dixit: dic nobis si tu es christus: et summo mane ductus est ad Pilatum. Ioannes vero dicit, quod ductus est ad caipham.

Ad quod dicendum, quod si volumus salvare litteram nostram, quod caiphas primo vidit eum cum esset in domo Annae de nocte, et tunc potuit examinari ab eo.

Sed adhuc dubium remanet de hoc quod dicunt, quod fuit flagellatus in domo caiphae.

Quod totum solvitur secundum illud quod habetur in Graeco, scilicet quod ducunt eum a caipha in praetorium, quia secundum hoc a domo Annae fuit de nocte adductus ad domum caiphae, ubi flagellatus et examinatus fuit, et de mane fuit a caipha ductus in praetorium.

Ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha. Ubi primo designatur eorum vana superstitio, quia non introierunt in praetorium; secundo Pilati ad eos reverentia, quia exivit eis obviam.

Sed hoc quod dicit quantum ad primum, quod non introierunt ut non contaminarentur, habet dubitationem. Dicunt enim alii evangelistae, quod christus captus fuit in sero in die coenae: et tunc erat Pascha, lc. C. XXII, 15: desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum. Et de mane in crastino fuit ductus ad praetorium. Quomodo ergo ut manducarent Pascha, cum esset in crastino Paschae? sed ad hoc quidam moderni Graeci dicunt, quod hoc factum fuit decima quarta luna, et crucifixus eo die quo Iudaei celebrabant Pascha, dicentes, quod christus una die praevenit Pascha, sciens sibi imminere occisionem in Pascha Iudaeorum, unde celebravit Pascha decimatertia luna ad vesperam. Et hoc dicunt, quia in lege praeceptum est, quod a quartadecima luna primi mensis usque ad vigesimum primum diem mensis, non inveniatur fermentatum apud Iudaeos. Unde dicunt, quod christus consecravit de fermentato corpus suum.

Sed hoc stare non potest propter duo. Primo quia numquam invenitur in veteri testamento quod alicui liceret praevenire celebrationem Paschae; sed si haberet impedimentum, liceret differre usque ad alium mensem. Num. IX, 10: homo qui fuerit immundus super anima, aut in via procul in gente vestra, faciat phase domino, mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam.

Cum ergo christus nil praetermiserit de observantiis legis, falsum dicunt, eum Pascha praevenisse. Secundo, quia Mc. XIV, 12; expresse habetur, quod christus venit die azymorum quando necesse erat occidi Pascha; et matthaeus dicit quod primo die azymorum accesserunt discipuli ad iesum dicentes: ubi vis paremus tibi comedere Pascha? non ergo dicendum est quod christus praevenit Pascha.

Et ideo chrysostomus aliter dicit scilicet quod christus legem per omnia implens, suo tempore Pascha celebravit, scilicet quartadecima luna ad vesperam; sed Iudaei sic intenti erant ad christi occisionem quod non celebraverunt Pascha die suo: sed in sequenti die, scilicet luna decimaquinta.

Unde de hoc dicit ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha, quod praecedenti die omiserunt.

Sed nec hoc stare potest, quia Num. IX, V. 10 s., dicitur quod si quis propter impedimenta non potest celebrare Pascha decimaquarta luna primi mensis, celebrat illud non sequenti die, sed luna decimaquarta mensis secundi.

Et ideo dicendum est, secundum Hieronymum et Augustinum et alios doctores Latinos, quod decimaquarta luna est principium solemnitatis; sed Pascha non dicitur solum vespera, sed totum tempus septem dierum: per quod comedebant azyma, quae debebant manducari a mundis. Unde quia Iudaei alieni iudicis praetorio immunditiam contrahebant; ideo non introierunt in praetorium ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha, idest panes azymorum.

Sed attende impiam caecitatem, quia timebant contaminari de homine gentili; sed sanguinem dei et hominis effundere non timebant.

Is. XLIX, 17: venerunt structores tui; destruentes te, et dissipantes a te exibunt.

Consequenter ponitur Pilati ad eos reverentia, cum dicit exivit ergo Pilatus ad eos foras, et tunc christum ab eis oblatum suscepit et dixit: quam accusationem affertis adversus hominem hunc? ubi ponitur christi examinatio, et primo quomodo examinatur a Pilato coram accusatoribus; secundo quomodo a se, ibi introivit ergo etc..

Circa primum duo facit.

Primo ponit Pilati examinationem; secundo liberalem eius concessionem, ibi accipite eum vos etc..

Circa primum, primo ponitur eius examinatio; secundo malitiosa Iudaeorum responsio.

Pilatus ergo videns eum ligatum, et a tot ductum ad damnandum dicit quam accusationem affertis adversus hominem hunc? responderunt, et dixerunt ei: si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum; quasi dicerent: nos examinavimus eum, et iam condemnatum tradidimus eum tibi iam puniendum, quasi Pilato sufficeret eorum iudicium.

Sed falsum dicunt, dicentes eum esse malefactorem, quia, ut dicitur Actor. X, 38: pertransit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo. Sed faciunt secundum illud Ps. XXXIV, 12, retribuebant mihi mala pro bonis.

Sed contra hoc est quod dicitur Lc. XXIII, 5, quod imponebant christo multa crimina, unde dicebant commovit populum per universam Iudaeam, incipiens a Galilaea usque huc: hic autem nullum.

Respondeo. Dicendum, quod multa verba dixerunt Iudaei tunc Pilato, ut Augustinus dicit, sed potuit esse quod primo hoc quod hic ostendit ioannes, et postea fuit quod dicit Lucas.

Consequenter ponitur liberalis concessio Pilati, cum dicit accipite eum vos, et primo ponitur Pilati concessio; secundo Iudaeorum recusatio, ibi dixerunt ergo ei Iudaei; tertio recusationis ratio, ibi ut sermo iesu impleretur.

Dicit ergo accipite eum vos volens eis praestare gratiam. Sic et felix dixit Paulo: si velis iudicari apud Iudaeos, act. C. XXIV. Vel hoc dixit arguens eos: nam ipsi examinaverant, et condemnaverant: unde volebat quod qui condemnaverant eum malefactorem, darent sententiam: quia, ut dicitur Act. XXV, 16: non est consuetudo Romanis damnare aliquem hominem, priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda peccata. Et sic est sensus: nostrum iudicium petitis; sed vos eum accipite et damnate secundum legem vestram: ego autem nequaquam talis iudex efficiar.

Sed Iudaeorum recusatio ponitur consequenter, ibi dixerunt ergo ei Iudaei: nobis non licet interficere quemquam.

Sed contra. Ex. XXII, 18 dicitur: maleficos non patieris vivere. Iesum autem maleficum reputabant.

Sed, secundum Augustinum, dicunt nobis non licet interficere quemquam, in die festo, alio autem tempore sic. Vel, secundum chrysostomum, Iudaei amiserunt multum de potestate: quia iudicium de peccato contra rempublicam non pertinebat ad eos, ipsi autem potissime intendebant condemnare eum de hoc quod erat contra rempublicam; infra XIX, V. 12: omnis qui se regem facit contradicit caesari. Unde dicunt nobis non licet interficere quemquam, scilicet qui facit contra rempublicam; quamvis liceret pro aliquo peccato legis, cuius iudicium reservatum eis erat.

Vel aliter dicendum, quod aliquid non licet alicui, vel quia est divina lege prohibitum; et hoc modo non erat eis prohibitum: vel quia prohibitum erat eis lege humana; et hoc modo non licebat eis interficere quemquam, quia iam residebat haec potestas apud praesidem.

Sed tunc remanet quaestio: quia lapidaverunt stephanum, Actor. VII, 58.

Sed ad hoc respondet chrysostomus, quod Iudaeis concessum erat a Romanis quod uterentur legibus suis: unde quia poena lapidationis erat inflicta per legem, ideo concessa erat eis a Romanis. Sed mors crucis in lege exprobrabilis erat; Deut. XXI, 23: maledictus omnis qui pependit in ligno. Et ideo hoc genus mortis non erat eis servatum. Iudaei autem ex sua malitia non erant contenti si christum lapidarent; sed volebant eum morte turpissima condemnare, ut dicitur Sap. II, V. 20. Et ideo nunc dicunt non licet nobis interficere quemquam, scilicet morte crucis.

Vel dicendum, quod stephanus fuit lapidatus in magistratus mutatione: et tunc multa illicita usurpantur, quae non fierent in processu temporis.

Ratio recusationis subditur cum dicit ut sermo iesu impleretur: ut ly ut non referatur ad intentionem Iudaeorum, sed ad dispositionem divinae providentiae. Iesus enim dixit, Matth. XX, 19, quod occidendus erat a gentibus, et crucifigendus, traditus tamen a Iudaeis. Et ideo ut istud impleretur, ipsi noluerunt eum iudicare et occidere.


127

Lectio 6

Supra posita est examinatio qua Pilatus examinavit christum coram accusatoribus hic autem ponit evangelista quomodo Pilatus examinavit christum apud seipsum, et primo evangelista agit de interrogatione Pilati examinantis; secundo de responsione christi examinati, ibi respondit iesus: regnum meum non est de hoc mundo.

Circa primum duo facit.

Primo proponit Pilati interrogationem; secundo interrogationis causam, seu examinationem, ibi respondit iesus: a temetipso hoc dicis? circa primum sciendum, quod Pilatus ut iustus iudex, et omnia exquisite tractans, non statim acquievit accusationi pontificis. Ex. XXIII, 2: non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum acquiesces sententia, ut a vero devies.

Sed introivit iterum in praetorium et vocavit iesum, scilicet seorsum, eo quod magnam de eo habebat suspicionem. Ideo autem christum ad se vocavit, ut exquisitius omnia rimaretur, et christus quietius responderet, amoto strepitu Iudaeorum. Iob XXIX, 16: causam quam ignorabam, diligentissime investigabam.

Et tunc dixit ei tu es rex Iudaeorum? ex quo patet, ut Lucas refert c. XXIII, 2 quod Iudaei hoc crimen ei imposuerunt; licet ioannes dicat tantum si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum, et multa alia crimina ei obiecerunt.

Sed hoc magis tetigit cor Pilati, et ideo de hoc solo eum interrogat. Matth. XII, V. 34: ex abundantia cordis os loquitur.

Consequenter cum dicit respondit iesus etc. Ponitur interrogationis examinatio, et primo ponitur christi interrogatio; secundo Pilati responsio, ibi numquid ego Iudaeus sum? dixit ergo respondit iesus, versa vice interrogando, a temetipso hoc dicis? ubi sciendum est, quod duplici ex causa homo interrogat. Quandoque ut sciat rem quam prius ignorabat, et sic discipulus interrogat magistrum; quandoque interrogat de re scita, ut sciat responsionem de quo interrogat, et sic magister interrogat discipulum.

Sed dominus sciebat et id de quo ipse interrogabat, et illud quod responsurus erat; et ideo non interrogabat quasi ignorans, quia omnia nuda et aperta sunt oculis eius, hebr. C. IV, 13, sed interrogat ut sciamus quam opinionem habebant Iudaei et gentiles, ac simul de illo regno instruamur.

Consequenter cum dicit respondit Pilatus etc., ponitur responsio Pilati.

Sed quare sic respondet? ideo scilicet quia dominus quaesivit ab eo an a semetipso hoc dixisset. Et ideo Pilatus ostendit quod non pertinebat ad eum quaerere an esset rex Iudaeorum, sed potius ad Iudaeos, quorum se regem dicebat; dans per hoc intelligere quod ab aliis hoc sibi dicebatur. Et ideo subdit gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi, hanc scilicet accusationem adversum te dicentes. Et dicit gens tua, quia ex Iudaeis, secundum hominem, natus erat. Ier. XX, 10: audivi enim contumelias multorum et terrores in circuitu: persequimini eum, ab omnibus viris qui erant pacifici mei; michaeae VII, 6: inimici hominis, domestici eius. Et dicitur pontifices, quia quanto maiores erant in potestate, tanto potiores in crimine. I esdrae c. IX, 2: manus principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima; Ier. V, 5: ibo ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt vias domini, et iudicium dei sui: et ecce magis hi confregerunt iugum, ruperunt vincula.

Si ergo ipsi tradiderunt te mihi, quid fecisti? quasi dicat: non est credendum quod tradidissent te mihi nisi pro magna causa.

Hic ponitur responsio christi, et primo removet suspicionis de regno suo falsitatem; secundo astruit veritatem, ibi dixit itaque ei Pilatus: ergo rex es tu? circa primum duo facit.

Primo excludit falsam suspicionem; secundo adhibet signi probationem, ibi si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudaeis.

Falsam suspicionem removet, dicens regnum meum non est de hoc mundo.

Quod male intelligentes Manichaei, dicebant esse duos deos et duo regna; scilicet deum bonum, qui habet regnum suum in regione lucis; et deum malum, qui habet regnum suum in regione tenebrarum; et hanc dicebant esse hunc mundum, quia omnia corporalia dicebant esse tenebras. Et secundum hoc sensus est: regnum meum non est de hoc mundo, quasi dicat: dominus pater, qui bonus est, et ego non habemus regnum in regione tenebrarum.

Sed contra hoc est quod dicitur in ps. XLVI, 8: quoniam rex omnis terrae deus.

Et iterum: omnia quaecumque voluit dominus fecit in caelo et in terra.

Et ideo dicendum, quod hoc dixit christus propter Pilatum, qui credebat christum affectare regnum terrenum, quo corporaliter, sicut et homines terreni, regnaret; et per hoc esset morte plectendus, quod illicitum affectaverit regnum.

Sciendum est autem, quod regnum quandoque dicitur ille populus qui regnat, quandoque ipsa regia potestas.

Primo ergo modo accipiendo regnum exponit Augustinus, et dicit regnum meum, idest fideles mei, Apoc. V, 10: fecisti nos deo nostro regnum, non est de hoc mundo.

Non dicit: non est in hoc mundo; supra XVII, 11: et hi in mundo sunt, sed non est de hoc mundo, per affectum et imitationem, ereptus quidem per gratiae electionem.

Sic enim nos deus eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum caritatis suae.

Chrysostomus autem exponit accipiendo regnum secundo modo, et dicit: regnum meum, idest potestas mea et auctoritas qua rex sum, non est de hoc mundo idest, non habet originem ex causis mundanis et electione hominum, sed aliunde, scilicet ab ipso patre.

Dan. VII, 14: potestas eius, potestas aeterna quae non auferetur, et regnum eius quod non corrumpetur.

Hic adhibet signa evidentia ad probandum quod regnum eius non est de hoc mundo, et primo ponit signum; secundo concludit intentum, ibi nunc autem regnum meum non est hinc.

Circa primum sciendum est, quod qui habet regnum terrenum, sive iuste sive violenter, oportet quod habeat socios et ministros, per quos in potestate fulciatur.

Cuius ratio est, quia non est potens per seipsum, sed per ministros suos. II Reg. III, 1: facta est longa concertatio inter domum Saul et inter domum David: David proficiscens et semper seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie. Sed rex supernus, quia potens est per seipsum, servis suis potentiam tribuit; ideo non indiget ad regnum suum ministris. Et ideo dicit, quod regnum suum non est de hoc mundo: quia si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri utique mei decertarent, ut non traderer Iudaeis.

Unde et Petrus volens decertare pro christo, non advertebat se de hoc mundo non esse: supra eodem. Habebat tamen dominus alios ministros, scilicet Angelos, qui potuissent eum eripere de manibus Iudaeorum; sed dominus eripi noluit. Matth. XXVI, V. 53: an non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi plusquam duodecim legiones Angelorum? nunc autem regnum meum non est hinc. Scilicet, quia non quaerit tales ministros, concludit quod regnum suum non est hinc, idest, non habet principium de hoc mundo; est tamen hic, quia ubique est: attingit enim a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter: Sap. VIII, 1; Ps. II, V. 8: postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae; Dan. VII, 14: dedit potestatem et honorem et regnum; et omnes populi, tribus et linguae servient ei.

Hic dominus manifestat veritatem de regno suo quod sit, et primo ponitur manifestationis occasio; secundo ipsa manifestatio, ibi respondit ei iesus etc.; tertio manifestationis effectus, ibi dixit ei Pilatus, quid est veritas? circa primum sciendum, quod Pilatus ex supradictis verbis domini intelligens quod regnum quasi carnale et longinquum esset de partibus illis I Cor. II, 14: animalis homo non percepit ea quae sunt spiritus dei anhelavit ad veritatem sciendam; et ideo inquit dicens ergo rex es tu? scilicet et dominus.

Consequenter respondens dicit tu dicis quia rex sum ego, ubi primo se esse confitetur regem; secundo sui regni ostendit rationem, ibi ego in hoc natus sum... Ut testimonium perhibeam veritati; tertio insinuat supra quos regnat, ibi omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.

Circa primum sciendum est, quod dominus ad quaestionem respondens de regno, ita responsionem suam temperavit ut nec manifeste confiteretur se esse regem, cum rex non esset eo modo quo Pilatus intelligebat; nec negaret, cum spiritualiter esset rex regum.

Dicit ergo tu dicis quia rex sum ego, scilicet carnaliter secundum quem modum rex non sum, sed alio modo rex sum ego; Is. XXXII, 1: ecce in iustitia regnabit rex, principes in iudicio praeerunt.

Modum autem et rationem regni sui ostendit dicens ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; quod dupliciter exponitur.

Uno modo, secundum Augustinum, ut regnum christi sint fideles sicut dictum est supra: et sic christus super fideles regnat; et ad hoc venit in mundum ut congregans sibi fideles, regnum sibi acquirat. Lc. XIX, 12: homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum. Et sic est sensus: ego in hoc, idest ad hoc, natus sum, nativitate scilicet carnali. Et hoc exponit dicens et ad hoc veni in mundum, carnaliter nascendo; sic enim venit in mundum, Gal. IV, V. 4: misit deus filium suum in mundum, ut testimonium perhibeam veritati, scilicet mihi, qui sum veritas, supra XIV, 6.

Et si testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum, supra VIII, 14. Et inquantum manifesto me veritatem, intantum regnum mihi paro. Hoc enim non potest fieri nisi per manifestationem veritatis, quam manifestationem non decebat fieri nisi per me, qui sum lux. Supra I, 18: unigenitus, qui est in sinu patris, ipse enarravit. Hebr. II, 3: quae cum initium accepisset enarrandi per dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est, contestante deo signis et portentis et variis virtutibus et spiritus sancti distributionibus.

Alio modo exponit chrysostomus sic: tu quaeris si rex ego sum, et ego dico quod sic: sed potestate divina, quia in hoc natus sum, nativitate aeterna a patre, sicut deus ex deo, ita rex ex rege; Ps. II, 6: ego autem constitutus sum rex, et subdit: ego hodie genui te. Sed quod addit et ad hoc veni in mundum, non ponitur expositive, sed intelligitur de nativitate temporali; quasi diceret: etsi sum rex aeternus, tamen ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; mihi scilicet quod sum rex a deo patre.

Hic ostendit super quos regnet.

Ubi notandum quod supra X, 1, dixit se pastorem, et subditos dixit oves, quod idem est quod hic dicit se regem et subditos regnum: quia eadem est proportio regis ad subditos et pastoris ad oves: et sicut pastor pascit oves, Ez. XXXIV, 2: nonne greges pascuntur a pastoribus, ita et rex sustentat subditos. Et specialiter inter alia dixit oves meae vocem meam audiunt: unde et hic dicit qui est ex veritate, audit vocem meam, non solum exterius, sed credendo interius et amando ac opere implendo; supra VI, 45: omnis qui audivit a patre et didicit venit ad me.

Sed unde hoc homini ut audiat vocem meam? inde scilicet quia est ex veritate, quae est deus.

Sed cum omnes sint ex deo, omnes sunt ex veritate et audiunt vocem eius.

Respondeo. Dicendum, quod aliqui sunt ex deo per creationem, et sic omnes sunt a deo.

Dicuntur etiam aliqui esse a deo per affectum et imitationem; unde supra VIII, 47 dicitur: ex deo non estis, scilicet secundum affectum, sed per creationem estis: ille ergo audit vocem credendo et amando, qui, scilicet, est ex veritate, idest, qui accepit hoc munus ut veritatem amet.

Sed attende, quod non dicit: omnis qui audit vocem, est ex veritate, quia sequeretur quod ideo essemus ex veritate quia credimus: cum tamen ideo credamus quia sumus ex veritate, inquantum scilicet accepimus donum dei per quod credimus et amamus veritatem. Eph. II, 8: gratia salvati estis per fidem, et hoc non ex vobis: dei enim donum est; Phil. I, 29: vobis datum est non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini.

Ponit responsionis effectum, in quo datur intelligi quod Pilatus propulsa suspicione regni terreni, ac intelligens christum regem esse in doctrina veritatis, cupit veritatem scire, ac effici de regno eius; unde dicit quid est veritas? non quaerens quae sit definitio veritatis, sed quid esset veritas cuius virtute de regno eius efficeretur: dans per hoc intelligere, quod veritas mundo incognita erat, et fere ab omnibus evanuerat, dum increduli essent. Is. LIX, 14: corruit veritas in plateis, et aequitas non potuit ingredi; Ps. XI, 2: diminutae sunt veritates a filiis hominum. Sed Pilatus responsionem non expectavit.

Et ideo quantum ad hanc quaestionem sciendum est, quod duplicem veritatem invenimus in evangelio: unam increatam et facientem; et haec est christus, supra c. XIV, 6: ego sum via, veritas et vita, aliam factam, supra I, 17: gratia et veritas per iesum christum facta est.

Veritas enim de sui ratione importat commensurationem rei ad intellectum. Intellectus autem dupliciter comparatur ad res. Quia quidam ut mensura rerum existens, ille scilicet qui est causa rerum; quidam autem mensuratus a re, ille scilicet cuius cognitio causatur a re. Non igitur est veritas in intellectu divino quia ipse adaequatur rebus, sed quia res ipsi divino intellectui adaequantur.

Sed in intellectu nostro ideo est veritas, quia ita intelligit res ut res se habent. Et sic veritas increata et intellectus divinus est veritas non mensurata nec facta, sed veritas mensurans et faciens duplicem veritatem; unam scilicet in ipsis rebus, inquantum facit eas secundum quod sunt in intellectu divino; et aliam quam facit in animabus nostris, quae est veritas mensurata tantum et non mensurans.

Et inde est quod veritas increata intellectus divini appropriatur filio, qui est ipsa conceptio divini intellectus et dei verbum.

Veritas enim conceptionem intellectus consequitur.

Deinde cum dicit et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos, agit de sententia Pilati in christum, et primo declarat eius innocentiam; secundo intentat impendere misericordiam, ibi est autem consuetudo ut unum dimittam vobis in Pascha.

Sciendum est autem circa primum, quod Pilatus, ut dicit Augustinus, volebat libenter christum liberare, et dum quaesivisset a christo quid est veritas? subito venit illi in mentem quomodo per quandam consuetudinem christum liberare poterat qua solet eis dimitti unus in Pascha: et ideo responsionem non expectans totaliter, contulit se ad hoc procurandum, et ideo dicit et cum hoc dixisset. Audiebat Iudaeorum tumultum, et credens se illum posse compescere et postmodum quietius difficilis quaestionis responsionem audire, iterum exivit ad Iudaeos, et proponens christi innocentiam, dixit eis: ego nullam invenio in eo causam, scilicet mortis. I Petr. II, 22: qui peccatum non fecit. Et tamen si esset aliqua in eo, ego apud quem residet potestas, et praecipue iudicandi de his quae contra regem fiunt, volo eum liberare et absolvere.

Unde dicit est autem consuetudo ut unum dimittam vobis in Pascha.

Ubi primo offert christi absolutionem; secundo ponit evangelista Iudaeorum responsionem.

Sciendum est autem, quod hanc consuetudinem introduxit Pilatus, vel alii praesides Romanorum, ob favorem populi.

Et ideo secundum hanc consuetudinem volens eum dimittere, dicit vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum? non dicit hoc quasi invenerit eum culpabilem de regno Iudaeorum, sed ut exaggeraret ipsorum malitiam; quasi dicat: etsi sit rex Iudaeorum, quod ad vos iudicare non pertinet, sed ad me, tamen, si vultis, dimittam eum vobis.

Sed ipsi Iudaei clamaverunt rursum omnes dicentes: non hunc, sed barabbam.

Et ut Iudaeorum malitiam ostendat, statim subdit eius, quem liberari petebant, crimen, dicens erat autem barabbas latro. Is. I, 23: principes tui infideles, socii furum. In hoc impletur illud Ier. XII, 8: facta est mihi haereditas mea quasi leo in silva; Act. III, 14: iustum et sanctum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis.


Thomas Aq. s Johannis 125