Thomas Aq. s Johannis 139

139

Lectio 6

Hic agitur de secunda apparitione dominica, qua apparuit omnibus discipulis praesente thoma, et primo ponit christi apparitionem; secundo discipuli confirmationem, ibi deinde dixit thomae etc.; tertio eorum quae dicta sunt in evangelio, recapitulationem, ibi multa quidem et alia signa fecit iesus etc..

Circa primum tria facit.

Primo describit apparitionis tempus; secundo manifestat personas quibus apparuit; tertio modum apparitionis ostendit.

Tempus quidem, quia post dies octo, scilicet a die resurrectionis dominicae, in cuius sero facta fuit prima apparitio. Cuius quidem una ratio litteralis est, ut ostenderet etiam evangelista quod licet christus pluries apparuisset discipulis, non tamen continue conversatus est cum eis, cum non ad eumdem vivendi modum surrexerit, sicut nec nos ad eamdem vitam resurgemus. Iob XIV, V. 14: cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea. Secundo ut thomas interim audiens a discipulis apparitionem praecedentem, accendatur ad maius desiderium, et fidelior fieret ad credendum.

Alia ratio mystica est, quia huiusmodi apparitio illam designat qua nobis apparebit in gloria; I Io. III, 2: cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.

Quae quidem apparitio erit in octava aetate resurgentium.

Quibus autem apparuit ostendit subdens iterum erant discipuli eius intus, et thomas cum eis. Ubi notandum, quod thomas solus hac apparitione indigebat; non tamen ei singulariter dominus apparuit, sed in congregatione existenti, ad designandum quod singularitates non sunt multum deo acceptae, sed hi qui in communitate caritatis existunt. Matth. XVIII, 20: ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Similiter etiam hi quibus nunc apparet non sunt collecti simul in unum; sic nec in ipsa apparitione simul omnes fuerunt; sed in futura simul omnes erunt, ita quod nullus deerit. Matth. XXIV, 28: ubi fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae.

Et infra: mittet Angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos eius a quatuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum.

Modum autem apparendi ostendit dicens venit iesus ianuis clausis, et stetit in medio, et dixit eis, pax vobis: quod supra est expositum. Nihilominus tamen ponit circa hoc tria: nam primo ponit modum veniendi, quia ianuis clausis; quod miraculose factum est, ut dicit Augustinus, ex virtute qua super mare siccis pedibus ambulavit.

Secundo modum standi, quia in medio, ut ab omnibus videretur, et decebat ut in medio staret. Tertio modum loquendi, quia pax vobis, scilicet reconciliationis, quam annuntiavit factam ad deum. Rom. V, 10: reconciliati sumus deo per mortem filii eius; Col. I, 20: pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in caelis sive quae in terris sunt. Item aeternitatis et immortalitatis futuram, quam promisit eis habendam. Ps. Cxlvii, V. 14: qui posuit fines tuos pacem. Item caritatis et unitatis, quam praecepit eis servandam.

Mc. IX, 49: pacem habete inter vos.

Hic ponitur confirmatio et revocatio discipuli dubitantis: in quo apparet secundum signum divinae pietatis, quod electis suis in casu cito subvenit, licet cadant.

Cadunt enim electi aliquando, sicut et reprobi, sed differenter: quia reprobi franguntur; electis vero cito dominus supponit manum suam, ut resurgant. Ps. XXXVI, 24: cum ceciderit iustus, non collidetur, quia dominus supponit manum suam. Item: si dicebam, motus est pes meus, misericordia tua, domine, adiuvabat me.

Et ideo statim supponit thomae lapso manum, ita ut cum diceret nisi videro non credam, revocat dicens infer digitum tuum huc.

Et circa hoc tria ponuntur.

Primo cicatricum exhibitio; secundo thomae confessio, ibi respondit thomas etc.; tertio tarditatis eius reprehensio, ibi quia vidisti me, thoma, credidisti.

Notandum autem circa primum, quod thomas petiit conditiones ut crederet, scilicet videre et palpare cicatrices, ut dictum est: et si hoc sibi fieret, promisit se crediturum.

Et ideo dominus, cum haec diceret, praesentia suae divinitatis assistens, servatis illis conditionibus revocat eum. Unde primo exhibet conditionem; secundo petit promissi solutionem, ibi noli esse incredulus, sed fidelis.

Conditio fuit palpare cicatrices, et ideo dicit infer digitum tuum.

Sed hic oritur dubitatio: quia in corporibus glorificatis nullus potest esse defectus, cicatrices autem sunt defectus quidam: quomodo ergo fuerunt in corpore christi? ad hoc respondet Augustinus in libro de symbolo, sic dicens: posset autem de corpore suscitato et glorificato omnem maculam cuiuslibet cicatricis in suo corpore abstergere; sed sciebat quare cicatrices in suo corpore servaret. Primo quidem ut demonstraret thomae non credenti, nisi tangeret et videret; deinde vero ad exprobrandum infidelibus et peccatoribus in iudicio. Non ut eis dicat sicut thomae: quia vidisti me, credidisti: sed ut convincens eos dicat: ecce hominem quem crucifixistis, videte vulnera quae infixistis, agnoscite latus quod pupugistis: quoniam et propter vos apertum est, nec tamen intrare voluistis.

Iuxta hoc etiam quaeritur, utrum in corporibus martyrum remaneant vestigia vulnerum? sed ad hoc similiter respondet Augustinus, XXII de civitate dei, quod remanebunt quidem, non ad turpitudinem, sed ad immensum decorem, sic dicens: non hoc in eis deformitas, sed dignitas erit; et quidem in corpore, non corporis, sed virtutis pulchritudo fulgebit. Nec ideo tamen si aliqua martyribus amputata vel ablata sunt membra, sine ipsis membris erunt in resurrectione mortuorum, quibus dictum est: capillus de capite vestro non peribit: sed ubi membra, ut praeciderentur, percussa sunt vel secta, ibi cicatrices, sed in eisdem membris redditis, non perditis apparebunt.

Sed, secundum Gregorium, cum quod incorruptibile est, palpari non possit, quomodo dominus corpus suum, quod incorruptibile erat, palpandum praebuit? Rom. VI, V. 9: christus resurgens ex mortuis iam non moritur. Unde hac ratione motus eutyches haereticus dixit, quod corpus christi et corpora omnium resurgentium non erunt palpabilia, sed subtilia et spiritualia ad modum venti et spirituum.

Sed quia hoc est contra illud quod dominus dicit Lc. Ult., 39: palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, incorruptibilem ergo et palpabilem se dominus demonstravit, ut ostenderet corpus suum esse post resurrectionem eiusdem naturae, quod fuerat corruptibile, et induerat incorruptionem, I Cor. XV, 53, et alterius gloriae: quia quod crassum et ignobile fuerat, surrexit in gloria et subtile per effectum spiritualis potentiae.

Sed addit et vide manus, quae pependerunt in cruce, et mitte in latus, lancea perforatum, et cognosce me illum eumdem esse qui pependit in cruce. Mystice autem per digitum discretio designatur, per manus opus nostrum. Monet ergo et digitum et manus in latus suum mittere, ut quidquid nobis est discretionis, et operis, in christi servitium expendamus: Gal. Ult., 14: mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini nostri iesu christi.

Et petit promissi solutionem, dicens et noli esse incredulus, sed fidelis.

Apoc. II, 10: esto fidelis usque ad mortem.

Consequenter cum dicit respondit thomas etc., ponitur thomae confessio: ubi apparet quod statim factus est thomas bonus theologus, veram fidem confitendo: quia humanitatis christi, cum dicit dominus meus. Sic enim vocabant eum ante passionem; supra XIII, 13: vos vocatis me magister et domine. Item divinitatis: quia deus meus.

Ante enim non vocabant eum deum, nisi quando Petrus dixit Matth. XVI, 16: tu es christus filius dei vivi. I Io. Ult., 20: hic est verus deus, et vita aeterna; Ps. Xcvii, V. 28: deus meus, et confitebor tibi.

Tarditatem autem thomae dominus arguit dicens quia vidisti me, thoma, credidisti, et primo reprehendit eius tarditatem; secundo commendat aliorum ad credendum facilitatem, ibi beati qui non viderunt et crediderunt.

Dicit ergo quia vidisti me.

Ubi est una dubitatio, quia cum fides sit substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium, ut dicitur Hebr. XI, 1, quomodo hic dominus dicit quia vidisti me, credidisti? sed dicendum, quod aliud vidit, et aliud credidit. Vidit hominem et cicatrices, et ex hoc credidit divinitatem resurgentis.

Sed secunda dubitatio est, quia thomae petenti nisi videro et tetigero, deus utrumque exhibuit, scilicet tactum et visum; ergo debuit dicere, quia vidisti et tetigisti, credidisti.

Respondeo dicendum, secundum Augustinum, quod sensu visus utimur pro quolibet sensu. Dicimus enim: vide quomodo calet, quomodo sonat, quomodo sapit, quomodo redolet.

Dicit ergo: infer digitum tuum huc, et vide; non quod in digito sit visus, sed dicitur quasi: tange et experire; ita et hic quia vidisti me, idest quia expertus es etiam per tactum.

Vel dicendum, quod thomas videns vulnera et cicatrices confusus est in seipso, et antequam poneret digitum credidit, et dixit: dominus meus et deus meus. Sed tamen Gregorius dicit, quod tetigit, et ad visum confessus est.

Consequenter cum dicit beati qui non viderunt et crediderunt, commendat facilitatem aliorum ad credendum; et hoc specialiter ad nos pertinet. Utitur autem praeterito pro futuro propter certitudinem.

Sed contra hoc Lc. X, 23, dicitur: beati oculi qui viderunt quae vos videtis. Ergo magis beati qui viderunt quam qui non viderunt.

Respondeo, quod duplex est beatitudo. Una est rei, quae consistit in munere divino, de quo quanto alicui plus conceditur, tanto beatior est; et sic quantum ad hoc beati sunt oculi qui vident, quia hoc est munus gratiae.

Alia est beatitudo spei, quae consistit in merito; unde secundum hanc tanto quis est beatior, quanto potest plus mereri. Plus autem meretur qui credit et non vidit, quam qui videns credit.

Hic ponitur epilogus: et primo ponitur insufficientia huius Scripturae; secundo eius utilitas, ibi haec autem scripta sunt ut credatis etc..

Insufficientia quidem apparet, quia multa et alia fecit iesus signa et facta quae non sunt scripta in libro hoc. Iob XXVI, 14: ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius: et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri? Eccli. XLIII, 36: multa sunt abscondita maiora his: pauca enim videmus eius. Sed secundum chrysostomum, hoc ideo dicit, quia pauciora miracula narrat ioannes quam alii evangelistae. Et ideo ne videretur ea negare, dicit hoc: et ideo specialiter subdit quae non sunt scripta in libro hoc.

Vel hoc refertur ad passionem et resurrectionem; quasi, multa ostensiva suae resurrectionis post resurrectionem fecit in conspectu discipulorum, quae non ostendit aliis. Act. X, V. 40: dedit eum manifestum fieri non omni populo, sed testibus praeordinatis a deo.

Ponitur et huius utilitas, quia effectus fidei, quia haec scripta sunt ut credatis quia iesus christus est filius dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine eius. Ad hoc enim est tota Scriptura novi et veteris testamenti; Ps. XXXIX, 9: in capite libri scriptum est de me; supra V, 39: scrutamini Scripturas... Quoniam ipsae sunt quae testimonium perhibent de me. Item fructus vitae, quia ut credentes vitam habeatis, hic vitam iustitiae, quae habetur per fidem, Hab. II, 4: iustus autem meus ex fide vivit, et in futuro vitam speciei quae habetur per gloriam; et in nomine eius, scilicet christi. Act. IV, 12: non est aliud nomen sub caelo in quo oporteat nos salvos fieri.


Capitulus 21


140
(
Jn 21)



Lectio 1

Positis duabus apparitionibus christi ad discipulos hic ponit evangelista tertiam apparitionem. Et si ordinem et finem harum apparitionum consideremus, patet quod in prima ostendit suae divinitatis auctoritatem, spiritum sanctum ibi insufflando; in secunda personae identitatem, cicatrices ostendendo; in tertia naturae resurgentis veritatem, cum eis comedendo.

Dividitur autem haec pars in duas.

In prima ostendit quid communiter discipulis pluribus dominus exhibuit; in secunda quid specialiter duobus praedilectis ibi cum ergo prandissent etc..

Circa primum primo ponitur apparitionis titulus; secundo apparitionis modus, ibi manifestavit autem sic; tertio apparitionis epilogus, ibi hoc iam tertio manifestatus est iesus.

In titulo autem tria designantur; scilicet tempus, modus, et locus.

Tempus quidam, quia postea, idest post praedicta. Quod signanter dicit, quia, ut dictum est, non continue erat cum eis, sed per vices eis apparebat. Cuius ratio est, quia non surrexerat ad eamdem vitam, sed ad gloriosam, in qua sunt Angeli, et erunt beati. Dan. II, 11: exceptis diis, idest Angelis, quorum conversatio non est cum hominibus.

Sed cum supra fecerit quamdam conclusionem, dicens haec autem scripta sunt, quare addit hic hanc narrationem? ad haec Augustinus assignat rationem mysticam.

Per hanc enim apparitionem significatur gloria futurae vitae, quando nobis apparebit sicuti Est. Et ideo post finem hanc posuit, ut faceret evidentiorem locum quo illam daret intelligi.

Modum vero ponit, quia manifestavit se iterum iesus ad mare tiberiadis.

In natura enim corporis gloriosi est et virtute, ut possit videri et non videri, sicut vult, a corpore non glorioso: et ideo dicit manifestavit, idest, se visibilem praebuit. Id hoc etiam modo dicitur apparere, quod idem est quod manifestari. Act. I, 3: per dies quadraginta apparens eis. Nam, ut Ambrosius dicit, id apparet in cuius potestate est videri et non videri.

Locus autem est ad mare tiberiadis, quod est mare Galilaeae; sed tiberiadis dicitur a tiberiade civitate aedificata in honorem tiberii caesaris. Ponit autem hoc evangelista primo quidem ut ostendat completam esse promissionem factam discipulis.

Matth. XXVIII, 7: praecedet vos in Galilaeam.

Secundo ut ostendat quoniam dominus plurimum timorem de cordibus discipulorum abstulerat, ut de reliquo iam non in domo manerent inclusi: sed longe procedunt usque in Galilaeam.

Consequenter cum dicit manifestavit autem ponitur ipsa apparitio, et primo ponuntur personae quibus facta est; secundo ipsarum personarum officium, ibi dixit ei simon Petrus etc.; tertio apparitionis modus, ibi mane autem facto stetit iesus in littore.

Personae autem quibus se manifestavit, sunt septem; unde dicit erant autem simul simon Petrus, qui negaverat, et thomas qui dicitur didymus, qui in prima apparitione non fuerat, et Nathanael, qui erat a cana Galilaeae, qui, ut creditur, frater Philippi erat, de quo supra I, et filii zebedaei, scilicet Iacobus et ioannes, et alii ex discipulis eius duo, qui non expresse nominantur.

Per hunc autem numerum mystice significatur futurae gloriae apparitio, quae erit post septimam aetatem, scilicet in octava, quae est resurgentium. Is. Ult., 23: erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato; et veniet omnis caro ut adoret coram facie mea.

Officium autem quo occupati erant est piscationis; unde dicit dixit eis simon Petrus, vado piscari et primo ponitur Petri invitatio ad hoc officium; secundo aliorum assensus; tertio officii executio.

Invitat quidem ad officium, dicens vado piscari: per quod quidem mystice significatur praedicationis officium.

Matth. IV, 19: faciam vos fieri piscatores hominum.

Sic ergo dixit Petrus vado piscari, per quod mystice significatur quod alios assumit in partem suae sollicitudinis et praedicationis.

Ex. XVIII, 22: levius tibi sit partito in alios onere.

Sed contra Lc. IX, 62: nemo mittens manum suam ad aratrum et respiciens retro, aptus est regno dei. Constat autem quod Petrus dimiserat piscationem: quomodo ergo rediit et respexit retro? responsio, secundum Augustinum. Si rediisset ad officium piscationis ante resurrectionem christi et vulnerum inspectionem, putaremus eum ex desperatione hoc fecisse. Nunc vero post eum sibi de sepulcro redditum vivum, post inspecta vulnerum loca et acceptum eius insufflatione spiritum sanctum, facti sunt sicut fuerant piscium piscatores. Per quod datur intelligi quod praedicator potest ex arte sua licita victum necessarium quaerere, sui apostolatus integritate servata, si aliunde non habeat. Si enim beatus Paulus, ut alios non gravaret, artem quam non noverat, didicit, ut sibi necessarium acquireret victum: quanto magis Petrus de arte sua licita potuit hoc facere? sed dicit, quod hoc est faciendum quando non habet aliunde. Sed constat quod semper habet et habuit, quia dominus promisit dicens Matth. VI, 33: quaerite primum regnum dei, et haec omnia adiicientur vobis, scilicet necessaria.

Ad quod dicendum est, quod verum est quod adiiciuntur, sed nobis cooperantibus: et ideo dominus Petro cooperante hoc implevit.

Nam quis alius pisces qui caperentur apposuit nisi ipse dominus? sed notandum, secundum Gregorium, quod duplex est officium. Unum quod occupat mentem et impedit spiritualia; et ad tale officium non est redeundum, nec eo procurandum victum; sicut est vectigal et huiusmodi.

Unde matthaeum non legimus rediisse ad telonium. Est autem et aliud quod sine peccato et mentis occupatione exerceri potest, sicut est officium piscationis huiusmodi; et ideo hoc negotium post conversionem repetere, culpa non fuit.

Assensus autem aliorum ponitur cum dicit venimus et nos tecum: in quo datur exemplum praedicatoribus et praelatis cohortandi se mutuo ad conversionem prov. C. XVIII, 19: frater qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma; Eccli. L, 13: circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano.

Executio vero officii ponitur cum dicit exierunt et ascenderunt in navim, et illa nocte nihil prendiderunt. Et tangit tria quae debent facere praedicatores. Primo quidem exire a peccatorum conversatione: II Cor. VI, 17: exite de medio eorum, scilicet chaldaeorum, et separamini, dicit dominus, et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos. A carnalium affectione; Gen. XII, V. 1: egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui. Et a quietis contemplatione; Cant. VII, 11: egrediamur in agrum, commoremur in vineis: mane surgamus ad vineas etc..

Secundo debent ascendere in navem, idest proficere in caritate unitatis ecclesiae, quae dicitur navis. I Petr. III, 20: in diebus Noe cum fabricaretur arca, in qua pauci, idest octo animae salvae factae sunt per aquam.

Item in navi crucis, assumendo carnis mortificationem.

Gal. Ult., 14: mihi absit gloriari nisi in cruce domini nostri iesu christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo; Sap. XIV, 7: benedictum lignum per quod fit iustitia.

Tertio totalis de adiutorio christi fiducia; unde tota nocte illa nihil prendiderunt, quia quamdiu deest auxilium divinum et interior praedicator, frustra laborat lingua praedicatoris; sed tunc capiunt quando venit lux corda illuminans. Ps. XLII, 3: emitte lucem tuam et veritatem tuam. Unde hoc modo nox dicitur carentia divini auxilii. Io. IX, 4: venit nox quando nemo potest operari. Vel in nocte idest in veteri testamento, nihil prendiderunt, quia non potuerunt gentes ad fidem adducere. Rom. XIII, 12: nox praecessit. Secundum autem Augustinum, de nocte piscabantur, quia adhuc timidi erant.

Modus autem apparitionis et ordo ponitur cum dicit mane autem iam facto, stetit iesus in littore, et primo exhibet corporalem inspectionem; secundo sui cognitionem, ibi pueri, numquid pulmentarium habetis? tertio familiarem comestionem; ibi dixit eis iesus: afferte de piscibus quos prendidistis nunc.

Dicit ergo mane autem iam facto. Mystice autem per mane intelligitur gloria resurrectionis. Ps. XXIX, 6: ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia.

Item status vitae aeternae. Ps. V, 5: mane astabo tibi, et videbo.

Sed cum ante passionem in simili miraculo non steterit in littore sed in navi; quare post passionem in littore stat? cuius ratio est, quia mare commotionem praesentis saeculi significat, littus autem est terminus maris. Ier. V, 22: posuit arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit. Christus autem ante passionem in mari stetit, quia corpus mortale habebat; sed post resurrectionem iam corruptionem carnis excesserat, ideo in littore stetit.

Ex ignorantia discipulorum est, quia non cognoverunt eum quia iesus est.

Per quod datur intelligi, quod in mari huius fluctuationis non possumus christi secreta cognoscere.

Is. Lxiv, 4: oculus non vidit, deus, absque te quae praeparasti expectantibus te.

Consequenter cum dicit dixit ergo eis iesus etc., inducit eos ad cognitionem suam, et primo ponitur reductio ad sui cognitionem; secundo ordo, ibi dixit ergo discipulus ille quem diligebat iesus etc..

Circa primum tria facit. Primo ponitur domini inquisitio de pulmento, dicentis pueri, numquid pulmentarium habetis? credebant enim discipuli quod non esset christus, sed aliquis piscium emptor; et ideo loquitur eis ut emptor. Mystice autem a nobis pulmentum petit unde reficiatur: quod est obedientia mandatorum dei. Supra IV, 34: meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me, ut perficiam opus eius. Responderunt ei, scilicet discipuli, non, scilicet a nobis ipsis. Rom. VII, 18: nam velle adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio.

Secundo, mandatum mittite in dexteram navigii rete.

Sed Lc. V, 4 simile habetur factum: non tamen praecepit eis ut mitterent ad dexteram, sicut hic. Cuius ratio est, quia per hanc significatur piscatio, per quam praedestinati trahuntur ad vitam aeternam, ad quam non introducuntur nisi filii dexterae. Prov. IV, 27: vias quae a dextris sunt novit dominus; perversae autem sunt quae a sinistris sunt; ps. Cxvii, 16: dextera domini fecit virtutem. In alia autem piscatione significabatur vocatio ad praesentem ecclesiam; et ideo indifferenter ex omni parte mittitur rete quia capiuntur et trahuntur ad ipsum de singulis. Lc. XIV, 21: exi cito in plateas et vicos.

Consequenter ponitur obedientia discipulorum, cum dicit miserunt ergo rete; et effectus obedientiae, quia iam non valebant illud trahere prae multitudine piscium, idest salvandorum. Gen. XXII, 18: benedicentur in semine tuo omnes gentes, quia obedisti voci meae; Apoc. VII, 9: vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat.

Differt autem haec piscatio ab illa de Luca, quia in illa rumpitur rete: sic ecclesia scissuras patitur per dissensiones et haereses. In ista autem non rumpitur rete, quia in futura vita nulla erit scissura. Item in illa pisces trahuntur ad navem. In ista autem ad littus: quia sancti qui sunt in illa gloria occulti sunt nobis. Ps. XXX, 21: abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum.


141

Lectio 2

Posita inductione ad cognoscendum christum quae fuit multitudo piscium captorum, eis a christo praestita, hic consequenter ponitur ordo recognitionis, et primo ponit quomodo in ea se habuit ioannes; secundo quomodo se habuit Petrus; tertio quomodo se habuerunt alii discipuli.

Ioannes autem ut perspicax in cognoscendo, statim christum cognovit; et ideo dixit Petro quem prae ceteris diligebat, et etiam quia prior erat inter alios, dominus est, motus ad hoc ex captura piscium. Ps. Lxxxviii, 10: tu dominaris potestati maris; et alibi CXXXIV, 6: omnia quaecumque voluit dominus fecit in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis.

Dixit autem dominus est, quia isto nomine soliti erant vocare eum. Supra XIII, 13: vos vocatis me magister et domine.

Petrus vero ponitur fervens ad consequendum: cuius fervor apparet primo quantum ad promptitudinem, unde dicit simon Petrus, cum audisset quia dominus est, succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare. Alii autem discipuli navigio venerunt.

Simon Petrus cum audisset, non distulit, sed statim praeparat se ad eundum. Eccli. V, 8: ne tardes converti ad dominum, neque differas de die in diem.

Secundo quantum ad reverentiam eius ad christum: quia noluit nudus prae pudore accedere, sed tunica succinxit se, erat enim nudus, et propter caliditatem terrae, et propter expeditionem operis. Et per hoc datur intelligi quod venientes ad christum debent exuere veterem hominem, et induere novum qui secundum deum creatus est in fide. Apoc. C. III, 5: qui vicerit, vestietur sic vestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro vitae.

Tertio quantum ad eius securitatem: quia ex nimia dilectione noluit cum navi ire, quia retardabatur; sed misit se in mare, ut citius perveniret ad christum.

Mystice autem per mare signatur tribulatio praesentis saeculi. Unde illi qui desiderant pervenire ad christum, in mare se mittunt, non refugiunt tribulationes huius mundi. Actor. XIV, 21: per multas tribulationes oportet intrare nos in regnum dei; Eccli. II, 1: fili, accedens ad servitutem dei, sta in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem. Petrus autem misit se in mare, et tamen illaesus pervenit ad christum: quia inter tribulationes securus et illaesus christi servus evadit. Sap. XIV, 3: dedisti in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam.

Et, ut chrysostomus dicit, ponitur hic optime conditio ioannis et Petri: quia ioannes altior intellectu, Petrus ferventior affectu.

Alii autem discipuli navigaverunt.

Unde primo ponit quid fecerunt; quia navigio venerunt, quia minus ferventes Petro.

Navigium significat ecclesiam. Sap. XIV, V. 6: spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit saeculo semen nativitatis. Et per hanc signatur ecclesia, ut habetur I Petr. III, V. 20. Alii vero navigio venerunt, idest protecti societate ecclesiae, quae est terribilis ut castrorum acies ordinata. Ps. XXX, 21: proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum.

Secundo assignat rationem praedictorum, cum dicit non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium. Quod potest esse ratio quare Petrus se misit in mare, scilicet quia prope terram erat, vel quare isti cito pervenerunt.

Et quidem non longe erant, quia ecclesia non longe est a terra viventium: est enim domus dei et porta caeli, Gen. XXVIII, 17, et terram illam sancti quotidie contemplantur.

II Cor. IV, 18: non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur; Phil. III, 20: nostra conversatio in caelis est.

Et dicit cubitis ducentis quod idem significant duae naves, Lc. V, 2, scilicet duos populos: de quibus electi trahuntur ad vitam aeternam. Eph. II, 15: ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem et reconcilians ambos in uno corpore deo. Rete autem quo pisces trahuntur est doctrina fidei, qua quidem deus trahit inspirando interius, supra VI, 44: nemo potest venire ad me, nisi pater, qui misit me, traxerit eum: et apostoli exhortando, ut hic.

Hic ponitur quomodo christus suis discipulis exhibet familiare convivium, et primo convivii praeparatio; secundo christi ad convivium invitatio, ibi dixit eis iesus: venite, et prandete; tertio ipsa convivii refectio, ibi venit iesus, et accepit panem etc..

Praeparatio convivii describitur primo quantum ad ea quae a christo praeparata sunt; secundo quantum ad ea quae a discipulis sunt allata, ibi dixit eis iesus: afferte de piscibus quos prendidistis nunc.

A christo autem sunt praeparata tria. Primo piscis et panis unde dicit ut ergo descenderunt de navi in terram viderunt prunas, quas christus sua potestate creaverat ex nihilo, vel ex aliqua praeiacente materia formaverat.

Sed supra VI, 5 ss., pavit turbam de panibus multiplicatis; hic autem post passionem suam miraculose de novo creat vel format, quia iam non est tempus infirmitatis ostendendae, sed potestatis manifestandae. Nam id quod supra fecit ante passionem, fuit condescensionis, quia si voluisset, potuisset de novo creare vel formare.

Per hoc autem datur intelligi, quod in convivio spirituali praeparatur a christo aliquid. Et si quidem convivium hoc sumatur allegorice pro convivio ecclesiae, sic christus ista tria praeparat: scilicet prunas caritatis. Prov. XXV, 21: haec autem faciens, carbones ignis congeres super caput eius; Ez. X, 2: imple manum tuam prunis ignis.

Has prunas christus de caelo portavit ad terras; supra XIII, 34: mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; item Lc. XII, 49: ignem veni mittere in terram.

Item praeparat piscem, suppositis prunis, qui est christus: nam piscis assus, est christus passus, qui super prunas ponitur, quando ex incendio caritatis ad nos immolatur in cruce. Eph. V, 2: obtulit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam deo in odorem suavitatis; item ibidem 1: estote imitatores dei sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione, sicut et christus dilexit nos.

Item praeparat panes quibus reficitur, qui est ipse. Nam inquantum christus latet per suam divinitatem, dicitur piscis, cuius proprietas est latere sub aquis, Is. XLV, 15: vere tu es deus absconditus, sed inquantum nos reficit per doctrinam et etiam dat nobis corpus suum in cibum, vere panis est; supra VI, V. 51: ego sum panis vivus qui de caelo descendi; Is. XXX, 23: panis frugum terrae tuae erit uberrimus et pinguis.

Sed ad hoc convivium debet afferri aliquid ex parte ministrorum ecclesiae: sed tamen nihil, nisi praeexistat nobis a deo.

Quid autem afferatur, subdit dixit eis iesus: afferte de piscibus quos prendidistis nunc et primo ponitur mandatum domini; secundo executio discipuli.

Praecipit autem ut afferant de piscibus ab eis captis, quasi diceret: ego dedi donum caritatis, assavi corpus in cruce, et proposui vobis panem doctrinae, ex quo perficitur et roboratur ecclesia, vestrum est ut vos alios capiatis: et isti sunt qui convertuntur ad praedicationem apostolorum.

Ps. XXVIII, 1: afferte domino filii dei; is. C. Ult., 20: adducetis omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum domino.

Si autem hoc convivium sumatur pro convivio morali, sic christus ad convivium animae praeparat primum prunas caritatis.

Rom. V, 5: caritas dei diffusa est in cordibus nostris; Lc. XII, 49: ignem veni mittere in terram. Item piscem, idest fidem absconditam, cum sit de non apparentibus, Hebr. X, 1. Item panem, idest solidam doctrinam.

Hebr. V, 14: perfectorum autem est solidus cibus. Ad quod convivium ex parte nostra requiritur ut bene utamur gratia nobis concessa. I Cor. XV, 10: gratia dei sum id quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit. Unde praecipit afferte de piscibus, idest, portetis vestra bona opera, vobis data. Matth. V, 16: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona.

Et ideo consequenter ponitur executio discipuli, scilicet Petri, qui ferventior erat: unde dicit ascendit autem simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus, centum quinquaginta tribus.

Ascendit in gubernaculum ecclesiae. Cant. C. VII, 8: ascendam in statum perfectionis; Ps. Lxxxiii, 7: ascensiones in corde suo disposuit. Et traxit rete in terram, quia ipsi sancta ecclesia est commissa, et ipsi specialiter dicitur pasce oves meas, infra eodem, 17. Quod ergo tunc christus aperit in voce dicens pasce oves meas, hoc ipse nunc praefigurat in opere: nam ipse pisces ad soliditatem littoris protrahit, quia stabilitatem aeternae patriae fidelibus ostendit.

Sed dicit rete plenum magnis piscibus, quia quos praedestinavit, hos et vocavit, et quos vocavit hos et magnificavit; Rom. VIII, 30; et Eccli. XLIV, 3: homines magni virtute, et prudentia sua praediti, annuntiantes in prophetis dignitatem, et imperantes in praesenti populo; et virtute prudentiae populis sanctissima verba. In alia autem piscatione non additur numerus sicut hic: fuerunt enim centum quinquaginta tres. Quia in vocatione ad praesentem ecclesiam trahuntur boni et mali, ut dicitur Eccle. I, 15: stultorum infinitus est numerus.

Unde Gen. XXII, 17, dicitur Abrahae de illa vocatione: erit semen tuum sicut arena quae est in littore maris, quae ponitur in malam partem. Sed de ista dicitur: inspice stellas, et numera eas, si potes. Hi enim numerantur a deo quasi habiti in pretio.

Ps. Cxlvi, 4: qui numerat multitudinem stellarum.

Sed numquid non plures salvabuntur quam centum quinquaginta tres? immo plures, sed hic numerus aliquid mystice signat. Nullus enim potest ad patriam venire nisi per observantiam Decalogi; nec hoc observari potest nisi per septiformem gratiam spiritus sancti, de quo Is. XI, 2: requiescet super eum spiritus domini; spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris domini. Sanctificatio autem primo legitur facta in septimo die.

Gen. II, 3: benedicens diei septimo, sanctificavit illum. Decem autem et septem faciunt septemdecim. Si ergo numeretur tali ordine progressionis, ut primo accipias unum et duo quae faciunt tria, et tria quae faciunt sex, et quatuor quae faciunt decem, et decem et quinque quae faciunt quindecim, et sic deinceps addendo numerum qui sequitur usque ad decem et septem, numero coniuncto habebis centum quinquaginta tres.

Vel aliter. Hi discipuli quibus christus apparuit erant septem. Multiplicando autem septem per septem (quae sunt dona spiritus sancti), fiunt quadraginta novem, quibus, si addas unum ad significandum unitatis perfectionem in qua esse debent filii dei qui spiritu dei aguntur, fiunt quinquaginta, quibus triplicatis, et iterum additis tribus ad significandum fidem trinitatis, quae in confessione cordis et oris et operis consistit, fiunt centum quinquaginta tres. Quia qui sunt perfecti septem donis spiritus sancti et uniti in fide trinitatis, perveniunt ad patrem.

Sed dicit et cum tanti essent, non est scissum rete; in alia autem dicitur quod rumpebatur: quia in praesenti ecclesia, quae per illam significatur, sunt multae scissurae schismatum, haeresum, seditionum, sed totaliter non rumpitur, quia ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi: Matth. Ult., 20. Sed in futura patria quae significatur per istam, idest in illa pace sanctorum, nulla erunt schismata.

Ps. Cxlvii, 3: qui posuit fines tuos pacem.

Consequenter cum dicit dixit eis iesus: venite, prandete, ponitur invitatio ad convivium praeparatum, et primo ponitur christi invitatio; secundo discipulorum in convivio dispositio, ibi et nemo audebat discumbentium interrogare eum.

Invitat autem ad convivium christus interius inspirando per seipsum, dicens venite, prandete, Matth. XI, 28: venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis; et ego reficiam vos; Cant. V, 1: comedite, amici, bibite et inebriamini, carissimi, et exterius docendo et exhortando per alios. Lc. XIV, V. 16: homo quidam fecit coenam magnam...

Et misit servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent.

Dispositio discipulorum ponitur cum dicit et nemo audebat discumbentium interrogare eum: quod, secundum Augustinum, designat discipulorum de resurrectione christi certitudinem, quia scilicet ita certi erant quod christus esset, quod nullus discumbentium ausus est dubitare an ipse esset.

Et quia interrogatio est signum dubitationis, nullus audebat eum interrogare tu quis est? supra XVI, 23: in illo die me non interrogabitis quidquam.

Secundum chrysostomum, significat maiorem solito reverentiam discipulorum ad christum.

Libenter interrogassent eum; sed christus apparuit eis in quodam magnifico aspectu, et mirabili gloria, ita ut non auderent eum interrogare prae stupore et reverentia.

Et hoc specialiter detinebat eos ab interrogando, quia sciebant quoniam dominus est.

Consequenter cum dicit et venit iesus, et accepit panem, et dabat eis, ponitur ipsa refectio, quam habuerunt ipso manducante.

Ps. Cxliv, 16: aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione.

Ipse est enim qui dat escam illorum in tempore opportuno.

Sed numquid christus comedit cum eis? dicendum quod sic, licet hic non exprimatur; Lc. Ult., 43, expresse dicitur, quod comedit cum eis. Et Act. I, 4 dicitur: et convescens praecepit eis ab ierosolymis ne discederent.

Sed numquid fuit vera comestio? responsio. Dicendum ad hoc, quod aliquis actus dicitur esse verus dupliciter; scilicet veritate significationis, et veritate speciei. Veritate quidem significationis verus est actus qui configuratur rei significatae: sicut si volo aliquid significare per orationem, et illud quod significo est verum, et concordat rei significatae, sic oratio est vera veritate significationis, licet non speciei: sicut hoc quod dixit christus: ego sum vitis vera, verum est licet non sit vitis vera secundum speciem vitis, sed tantum secundum quod vitis significat.

Secundum veritatem speciei dicitur aliquid verum quod habet quae pertinent ad speciei veritatem. Huiusmodi autem sunt principia speciei, non autem effectus eius consequentes: sicut locutio haec homo est animal, primo modo vera est, quia verum significat; sed veritate speciei non est vera, nisi formetur ab ore animalis loquentis organis debitis.

Nec requiritur ad eius veritatem effectus locutionis, puta quod audiatur et huiusmodi.

Sic ergo dicendum est de comestione, quod aliqua est de veritate significationis tantum, sicut comestio Angelorum, quia in Angelis non sunt membra ordinata ad comestionem; sed verum est illud quod ipsi per hoc significabant, scilicet desiderium quod habebant de salute hominum.

Comestio autem christi post resurrectionem vera fuit et veritate significationis, quia ad hoc fiebat ut ostenderet se habere naturam humanam, quam in veritate habebat, et veritate speciei, quia habebat instrumenta propria ad comestionem. Sed tamen effectus consequentes comestionem non erant ibi: quia cibus non fuit conversus in comedentem, cum haberet corpus glorificatum et incorruptibile; sed resolutus fuit virtute divina in praeiacentem materiam. Huiusmodi autem effectus nihil faciunt ad veritatem speciei, ut dictum est.

Consequenter cum dicit hoc iam tertio manifestatus est iesus discipulis suis, epilogat apparitiones.

Et secundum Augustinum, si hoc quod dicitur iam tertio, referatur ad vices, non est verum: quia ut dictum est, primo die apparuit quinque vicibus; postea quidem octavo die quando thomas erat cum eis, supra XX, 19; secundo iuxta mare, ut hic; tertio in monte Galilaeae, ut habetur matth. C. Ult.; 16 s.; quarto recumbentibus, Mc. Ult., V. 14; quinto ipso die ascensionis, quando videntibus illis elevatus est: Act. I, 9. Quamquam pluribus aliis vicibus apparuit eis per dies quadraginta licet non sit scriptum.

Est ergo hoc iam tertio, referendum ad dies quibus apparuit: quia prima die apparuit ipso die resurrectionis; secunda die in octava ipsius resurrectionis, supra XX: et post dies octo; et tertia die apparuit hic.

Vel dicendum, quod etiam referendo ad vices salvatur veritas dicti; quia non legitur quod multis discipulis simul congregatis apparuit, nisi primo de sero, cum fores essent clausae etc.; et secundo post octo dies, quando erant discipuli congregati; et tertio hic: unde signanter dicit manifestatus est iesus discipulis suis.



Thomas Aq. s Johannis 139