Aquinatis - IN HIEREMIAM

IN HIEREMIAM



Prologus


1

Lectio 1

Hic est fratrum amator, et populi Israel; hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate, jeremias propheta dei. 2 Mach. Ult..

Verba ista sunt Oniae summi sacerdotis ad Judam Machabaeum, in visione jeremiam commendantis.

Ex quibus quatuor possunt accipi circa praesens opus quod prae manibus habetur; scilicet auctor, materia, modus, et utilitas. Circa auctorem tria designat praesens auctoritas; scilicet officium, affectum et actum. In officio ostenditur prophetalis dignitas: unde dicit: jeremias propheta domini.

In affectu fraterna caritas: unde dicit: hic est fratrum amator. In actu compassionis pietas: unde dicit: hic est qui multum orat pro populo, et universa sancta civitate. Dicitur autem propheta dei ad differentiam aliorum qui non sunt prophetae dei. Sunt enim quidam prophetae caeli, quidam prophetae diaboli, quidam prophetae dei. Prophetae caeli sunt qui ex figuris caeli in motibus siderum futura conjicere student; et de istis dicitur isa. 47: stent, et salvent te augures caeli, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis annuntiarent ventura tibi. Et ad hunc modum prophetiae reducitur omnis divinatio, quae fit per aliquas causas vel signa in rebus naturalibus inventa. Prophetae diaboli sunt qui ex revelatione Daemonum aliqua futura cognoscunt, quae quidem, ut dicit Augustinus, ipsi Daemones cognoscunt experientia longi temporis, vel perspicacitate naturae, vel revelatione supernorum spirituum. Et de istis dicitur infra 2: prophetae prophetaverunt in baal, et idola secuti sunt. Prophetae autem dei sunt qui mediantibus Angelis, ut dicit dionysius, de futuris a deo illuminationem accipiunt.

Unde cassiodorus dicit, quod prophetia est divina inspiratio rerum eventus immobili veritate denuntians. Et ideo dicitur Lc 1: tu puer propheta altissimi vocaberis, etc.. Prima prophetia contemnenda est, quia vana: non enim habet immobilem veritatem. Effectus enim recipiunt contingentiam a causis proximis, non necessitatem a causis primis. Et ideo dicitur infra 10: a signis caeli nolite metuere. Secunda est fugienda omnino, quia deceptoria et perniciosa. Zach. 13: pseudoprophetas, et spiritum immundum auferam de terra. Tertia est sequenda et tenenda, quia illuminativa. 2 Petr. 1: habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco. Dicuntur autem isti sancti prophetae, prophetae dei propter tria. Primo quia a deo inspirati. Joel. 2: effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae. E contrario de falsis prophetis, qui per spiritum suum loquuntur, dicitur Ezech. 13: vae prophetis insipientibus qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident. Secundo quia a deo missi. Matth. 23: ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et Scribas. Is 29: et nunc misit me dominus, et spiritus ejus.

E contrario de falsis prophetis infra 23: non mittebam eos, et ipsi currebant; non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. Tertio quia deum testificati (Act. 10): huic omnes prophetae testimonium perhibent, etc.. Is 44: vos estis testes mei. Affectus autem ostenditur fervens fraterna caritate: unde dicit: hic est fratrum amator.

Affectus autem prophetarum tripliciter variatur.

Quidam enim sunt amatores lucri. Is 56: dormientes, et amantes somnia: et canes impudentissimi nescierunt saturitatem, etc.. Quidam amatores favoris humani, de quibus Matth. 23: amant primos recubitus in caenis. Sed tertii sunt amatores populi, implentes illud apostoli ad Heb. Ult.: caritas fraternitatis maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci. Primi spoliabant divitiis. Michaeae 3: haec dicit dominus super prophetas qui seducunt populum meum, qui mordent dentibus, et praedicant pacem.

Ezech. 13: violabant me ad populum meum propter pugillum hordei et fragmen panis, ut interficerent animas quae non moriuntur, et vivificarent animas quae non vivunt, mentientes populo meo credenti mendaciis. Secundi decipiebant blanditiis. Ezech. 22: prophetae ejus liniebant eos absque temperamento, videntes vana et divinantes eis mendacium. Sed tertii instruebant veris doctrinis. Infra 3: dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. In actu autem ipsius, ostenditur pia compassio ejus ad populum suum, ibi, hic est qui multum orat. Est oratio ejus multa, sive magna tripliciter. Primo altitudine contemplationis. Infra 18: recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis. In conspectu ejus astare est per contemplationem praesto esse. Secundo fuit magna ex magnitudine compassionis. Thren. 2: conturbata sunt viscera mea, effusum est in terra jecur meum. Tertio fuit magna assiduitate temporis, quia ante captionem, et post. Unde Jacobi ult.: multum valet deprecatio justi assidua. Et haec tria, scilicet prophetalis dignitas, fraternalis caritas, et compassionis pietas, necessaria sunt prophetae.

Cum ergo propheta constituatur quasi medius inter deum et populum, sicut dicitur Deut. 5: ego sequester et medius fui inter deum et vos: oportet quod per donum prophetiae conjungatur deo, sicut dicitur sapien. 7: per nationes in animas sanctas se transfert; et per caritatis vinculum jungatur populo. Ephes. 4: soliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Et sic orando causam populi referant ad deum, et praedicando causam dei ad populum. Ex his autem tribus statim apparent alia tria. Ex officio enim patet modus: procedit enim per similitudines et figuras, qui proprius modus prophetarum Est. Num. 12: si quis fuerit inter vos propheta domini, in visione apparebo ei, et per somnium loquar ad illum. Ex affectu patet utilitas: sicut enim dicitur Eccli. 6: amicus fidelis medicamentum vitae et immortalitatis. Est enim finis bene vivere, et ad immortalitatis gloriam pervenire. Sed materia apparet ex actu: est enim materia secundum sensum historicum captivitas populi, quae compassionis orationem excitabat. Unde dicitur baruch 3: anima in angustiis et spiritus anxius clamant ad te.

Hic autem libro jeremiae, qui librum de Hebraeo in Latinum transtulit, praemittit prooemium in quo more theorico tria facit. Primo reddit attentos; secundo dociles facit, ibi, hic vaticinari exorsus est puer; tertio benevolos, ibi, quod nos mensurae metri versibusque reddidimus. Reddit autem attentos dupliciter. Primo ex Scripturae profunditate; secundo ex scribentis auctoritate, ibi, sacerdos ex sacerdotibus. Circa primum duo facit.

Primo commendat profunditatem mysterii, in quo aequat ipsum aliis prophetis, ibi, sed sensibus par.

Et causam ostendit, unitatem spiritus inspirantis, ibi, quippe qui eodem spiritu prophetaverit. 1 corinth. 14: spiritus est qui loquitur mysteria.

Job 32: inspiratio omnipotentis dat intelligentiam.

Secundo excusat rusticitatem eloquii, ibi, porro simplicitas eloquii, de loco ei in quo natus est, accidit. Et ideo ipse dicit infra 1: nescio loqui, quia puer ego sum. Auctoritatem autem scribentis ostendit ex tribus. Primo ex genere simul et dignitate, ibi, sacerdos ex sacerdotibus: unde suum erat docere legem. Malach. 2: labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus. Secundo ex privilegiata sanctitate: et in matris utero sanctificatus. Unde dicitur cap. 1: antequam exires de vulva, sanctificavi te. Tertio ex carnis integritate, virginitate, quae probatur ex hoc quod dicitur infra 16: non accipies uxorem in loco isto, et non erunt tibi filii. Hic vaticinari exorsus est puer. Hic reddit dociles, determinans tempus: captivitatem urbis non solum spiritu, futuram, sed et oculis carnis intuitus est, praesentem: et determinans materiam, quia scilicet non decem tribubus, sed tantum duabus prophetavit. Jam decem tribus Israel, Assyrii in medos transtulerant. 4 enim Reg. 17, patet, quod decem tribus captivatae sunt a rege Assyriorum tempore Achaz regis Juda. Coloniae, idest alienigenae ad incolendam terram adducti.

Planxit, in threnis. Quod nos mensurae metri, versibusque reddidimus. Hic reddit benevolos ex persona sua, tribus locis. Primo de bonis a se factis sine arrogantia, dicens: quod nos mensurae, singulis scilicet versibus litteras ordinatim praescribentes, quantum ad threnos; per ordinem, quantum ad ipsum librum jeremiae. Secundo crimen illatum diluit, excusans se de baruch, quam praetermisit.

Librum autem baruch notarii ejus, qui apud Hebraeos nec legitur nec habetur, praetermisimus.

Tertio ostendit quae sibi difficultates instent ex contradictione aemulorum: unde primo ponit eorum invidiam, pro his omnibus: secundo ponit assumpti laboris causam, et haec patior, quia vos cogitis. Ceterum; quasi dicat: nisi essent preces vestrae, poteram eorum rabiem nihil transferendo evadere.




Capitulus 1

2

(
Jr 1)


(Jr 1)

Iste liber more aliorum prophetarum in duas partes dividitur: scilicet in titulum, et t ractatum, qui incipit ibi, et factum est verbum domini ad me, dicens. In titulo duo facit. Primo describit auctorem; secundo prophetiae tempus, ibi, quod factum Est. Describitur autem auctor tripliciter.

Primo ex nomine, verba jeremiae: supple, haec sunt. Et interpretatur excelsus domino, quod competit eminentiae contemplationis. Secundo ex genere prophetali, filii Helciae: secundum regulam enim Hieronymi ubicumque prophetae pater in titulo ponitur, ipse etiam propheta fuit. Et sacerdotali, de sacerdotibus, quorum erat scire legem.

Haggaei 2: interroga sacerdotem legem. Tertio describitur ex habitatione propria: qui fuerunt in Anatoth. Acceperunt enim Levitae in singulis tribubus aliquas villas in quibus morarentur, sicut dicitur Num. 35: de istis verbis dicitur isa. 59: verba mea non deficient. Sciendum est autem quod quidam prophetae intitulantur ab actu interiori: unde dicitur: visio Isaiae (vel) visio Abdiae: quidam ab actu exteriori, et isti intitulantur per verbum: sicut hic: quidam a materia comminationis, et sic intitulantur per onus, sicut Habacuc et Nahum.


3

Lectio 2

Hic describit prophetiae tempus, quia sub tribus regibus prophetavit, de quibus habetur 4 Reg. 20, et deinceps.

Sed cum supra dixerit, verba, quare hic singulariter dicit, verbum? ad quod dicendum, quod verba prophetalia sunt quidem multa in se, sed sunt unum in sua origine, quia a verbo increato originantur.

Sed cum illud verbum sit aeternum, ut dicitur joan. 1, quomodo dicitur factum? et dicendum, quod non dicitur factum simpliciter, sed ad aliquem; non quidem mutatione facta in verbo, sed in eo cui per verbum fit revelatio: secundum quem modum dicitur deus factus refugium nostrum.

Item quaeritur, quare non fit mentio de aliis duobus regibus, scilicet joathan filio josiae, et de joachim filio joakim, qui et alio nomine jechonias dictus est.

Et dicendum, quod uterque istorum regnavit tantum tribus mensibus, ut dicitur 4 Reg. 24. Et quia sacra Scriptura non curat minutias, computantur cum temporibus aliorum regum.

Mense quinto, quo fuit destructus, licet mense quarto capta, ut dicitur infra 39.


4

Lectio 3

Hic incipit tractatus ipsius libri et primo injungitur jeremiae prophetandi officium; secundo ponitur prophetae jam constituti vaticinium, ibi, et factum est, cap. 2. Prima in duas. In prima injungit officium; in secunda ostendit executionis modum, ibi. Tu ergo accinge. Prima in duas. In prima constituitur in prophetali officio; in secunda designatur sibi prophetiae suae materia, ibi, et factum est verbum domini ad me. Prima in duas.

In prima narratur prophetae praeparatio; in secunda doni prophetalis collatio, ibi, et misit dominus manum suam. Prima in tres. In prima ponitur praeparatio ex parte domini; in secunda ponitur contradictio prophetae, ibi, et dixi, a, a, a; in tertia contradictionis repulsio, ibi, et dixit dominus.

Circa primum tria. Primo ponitur prophetae praeparatio: factum est verbum, vel exterius per subjectam creaturam, vel interius per inspirationem.

Psal. 84: audiam quid loquatur in me dominus deus. Te formarem: in ipsa enim natura formante deus operatur formam, scilicet sicut causa prima in secunda. Job 10: pelle et carnibus vestisti me. Novi, notitia approbationis.

Is 49: dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meae recordatus est nominis mei. Secundo ponitur privilegiata sanctificatio, et antequam. Eccl. 49: male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta, etc..

Tertio ponitur officii praeordinatio. Et prophetam dedi, scilicet in mea ordinatione. Is 44: dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.

Circa sanctificationem in utero quatuor videamus.

Primo tempus. Et videtur quod ante infusionem animae possit esse hujusmodi sanctificatio, per illud quod dicit Glossa Ambrosii Lc 1: nondum inerat spiritus vitae, et jam inerat spiritus gratiae. Praeterea hic dicitur: priusquam te formarem in utero novi: et intelligitur de spirituali notitia, quae est approbationis: ergo ante formationem gratiam habuit. E contra videtur, quod non, antequam ex utero nascatur, quia dicit Augustinus: non potest renasci nisi jam natus: nullus autem habet gratiam nisi renatus, quia per gratiam fit quis filius dei: ergo nec gratiam sanctificationis.

Ad hoc dicendum, quod sanctificatio de qua loquimur, fit per gratiam, cujus subjectum est anima; et ideo ante infusionem animae non potest esse; sed post infusionem, ante nativitatem ex utero, fit ex speciali privilegio. Ad primum dicendum, quod spiritus vitae dicitur ibi aer exterius, libere respiratus. Vel dicitur inesse spiritus vitae, si de anima accipiatur, quando innotescit. Ad aliud dicendum, quod intelligitur de notitia approbationis, quae est secundum praedestinationem ad gratiam, et non dicitur secundum praesentem justitiam. Ad aliud dicendum, quod nullus potest renasci lege communi, regeneratione quae est per sacramenta, antequam sit natus, quia nondum subjacere potest operationibus ministrorum ecclesiae, per quos hujusmodi gratia dispensatur. Sed deus potentiam suam non alligavit sacramentis; et ideo ipse potest speciali privilegio aliquem in utero sanctificare.

Secundo quaeritur, quibus conveniat sanctificatio ista. Et videtur quod christo, de quo dicitur in Glossa, quod antequam de vulva exiret, sanctificatus est in utero. Sed contra. Sanctificari est de non sancto fieri sanctum: sed ipse nunquam fuit non sanctus: ergo etc.. Item videtur quod conveniat rebus inanimatis, per id quod dicitur in Psal. 45: sanctificavit tabernaculum suum altissimus.

In contrarium est quod hujusmodi non sunt susceptiva gratiae.

Et dicendum ad primum, quod non sanctum dicitur dupliciter. Vel privative, et tunc requiritur existentia subjecti; et sic christo non convenit: aut negative; et sic convenit christo de non sancto fieri sanctum, quia antequam esset homo, non erat sanctus sanctitate creata. Ad aliud dicendum, quod sanctum dicitur uno modo cultui divino dicatum; et sic res animatae et inanimatae sanctificari possunt: aliquando autem sanctum dicitur firmum, vel mundum vel a peccato, vel a carnali actu; et talis sanctificatio est per gratiam, et tantum in hominibus possibilis. Cum autem omnis sanctificatio ordinetur ad illam sanctissimam filii dei conceptionem, convenienter mater, in cujus utero celebrata est illa conceptio, sanctificata fuit, et joannes baptista, qui adhuc clausus utero, clausum in utero ostendit, et jeremias, qui inter alios expressus modum illius sanctissimae conceptionis disseruit. Infra 21: creavit dominus novum super terram: femina circumdabit virum.

Quaeritur tertio de effectu sanctificationis. Et sciendum est, quod sanctificatio ordinatur contra immunditiam peccati originalis, in quo est considerare reatum carentiae divinae visionis ex carentia debitae justitiae; et hunc totaliter amovit, quantum pertinet ad impedimentum personae, licet nondum esset solutum pretium quo amoveretur impedimentum naturae. Est etiam considerare fomitem, qui est pronitas ad omne malum; et hic quidem manet, sicut habitus impeditus non inclinans ad id ad quod est: sed in aliis inclinabat ad veniale, quamvis non ad mortale; in beata autem virgine ad neutrum horum.

Quarto quaeritur de comparatione gratiae sanctificationis ad gratiam sacramentalem. Et dicendum, quod simpliciter praevalet gratia sanctificationis, quia post gratiam sacramentalem manet inclinatio ad peccatum mortale. Sed secundum quid praevalet gratia sacramentalis, scilicet quo ad impressionem characteris et hujusmodi.

Et dixi. Hic ponitur prophetae contradictio: et primo ponit suum stuporem, a, propter defectum vitae, a, propter defectum scientiae, a, propter defectum eloquentiae.

Ezech. 4: et dixi, a, a, a. Secundo ponit stuporis rationem: et allegat defectum eloquentiae: ecce nescio loqui. Exodi 4: non sum eloquens ab heri et nudius tertius. Et aetatem pueritiae: quia puer ego sum, unde non convenit aetas mea praedicationis officio. Job 32: sperabam, quod aetas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam. Eccl. 32: loquere major natu, docet enim te. Quare autem hic recusavit officium praedicationis, ad quod Isaias se obtulit, isa. 6: ostendit Gregorius in Glossa illa: officium (inquit) praedicationis alii laudabiliter appetunt, ad quod alii laudabiliter coguntur, etc.. Quia hic ex amore quo ferebatur in deum, damna contemplationis timebat, et ille per dilectionem proximi, salutem proximorum cupiebat. Nec tamen ille ante purgationem se obtulit, nec iste pertinaciter recusavit.

Et dixit dominus. Repellit hanc contradictionem.

Et quia ille allegabat pueritiam, promittit tria contra tres defectus puerorum. Pueri enim sunt inconstantes; et contra hoc promittit constantiam: noli dicere, te excusando, ad omnia, exequendum.

Infra 10: non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos.

Pr. 3: in omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. Item promittit eloquentiam contra hoc quod pueri sunt elingues, et universa.

Sap. 10: sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas. Promittit audaciam contra timiditatem puerorum: ne timeas quia tecum sum, ut eruam te, non quod angustiis careas, sed quod omnia patienter feras. Psal. 12: non timebo mala, quoniam tu mecum es. Et misit dominus. Hic offert prophetiae donum per modum sacramenti. Unde primo ponitur actio: misit dominus, imaginaria visione, ut humana membra videns puer non expavesceret: per quam signatur liberalitas divinae bonitatis. Psalm. 103: aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate. Non autem purgatur ante ignito calculo, ut Isaias: quia propter pueritiam et sanctificationis gratiam peccata nulla habebat. Secundo ponuntur verba: et dixit ad me: quae tria continent.

Primo exprimit donum, ecce dedi. Psalm. 67: dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa. Secundo ostendit gradum. Ecce constitui te super gentes, diversas, quibus praedicavit, quasi mediator inter ipsas et deum. Exod. 7: ecce constitui te deum Pharaonis. Psalm. 17: constitues me in caput gentium. Tertio exponit officium: ut evellas, mala quantum ad radicem, destruas, quantum ad malae ordinationis machinationem, disperdas, malorum adunationem, dissipes, mali defensionem, aedifices bona quantum ad ordinem, plantes, quantum ad radicem. Non enim indigent exteriori munimine quasi sepe. Eccl. 49: consecratus est propheta, evertere, eruere et perdere, et iterum aedificare et renovare.


5

Lectio 4

Hic determinat materiam ad quam specialiter prophetandam constituitur: scilicet destructionem jerusalem, et captivitatem populi. Et primo ostendit prophetiae certitudinem; secundo ostendit ipsam captivitatem ibi (cap. 32), et factum Est. Circa primum tria. Primo ponitur prophetae excitatio ad videndum. Quid tu vides? quasi dicat: ex quo propheta es, tuum est videre. 1 Reg. 9: qui nunc dicitur propheta, olim dicebatur videns. Secundo ponitur visio: et dixi, virgam, quasi virgam in manu domini paratam ad percutiendum, video, imaginaria visione. Thren. 1: vigilavit jugum iniquitatum mearum; in manu ejus convolutae sunt, et impositae collo meo. Quidam intelligunt virgam vigilantem, virgam latronum ad attrahenda spolia de domibus per fenestras, dum ipsi vigilant aliis dormientibus; sed primum melius.

Tertio ponitur expositio: et dixit, bene; quasi dicat: congruunt veritati. Vigilabo, solicitus ero. Is 55: verbum quod egredietur de ore meo.


6

Lectio 5

Hic ponit ipsam destructionem civitatis: et primo ponitur excitatio ad videndum: quid tu vides? ut supra. Secundo visio: et dixi: ollam succensam, quod signat combustionem civitatis, et faciem, fundum, Aquilonis, unde ignis accendebatur. Ezech. 24: pone ollam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat aes ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus. Tertio ponitur expositio: et dixit dominus, et primo exponitur in generali: ab Aquilone, idest a rege Babylonis, qui ad Aquilonem erat respectu terrae sanctae, habitatores terrae, jerusalem, vel aliarum adjacentium, quae per ipsum vastatae sunt. Infra 10: ecce veniet commotio magna de terra Aquilonis, ut ponat civitates Juda solitudines et habitacula draconum. Secundo prosequitur totum rei ordinem. Et primo ponitur exercitus convocatio: quia ecce ego convocabo, inspirando, regnorum, subjectorum Nabuchodonosor.

Isaiae 5: levabit signum in nationibus procul. Secundo ponitur civitatis obsidio: et veniet... Solium, tentorium, in introitu portarum, quasi usque ad muros obsidebunt. Is 22: equites ponent sedes suas in porta, et revelabitur operimentum Judae. Vel ponit ipsam captivitatem urbis: et tangitur id quod habetur infra 39: ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media. Tertio ponitur habitantium punitio: et loquar judicio, non verbis, sed poenis. Ezech. 16: judicabunt te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem.

Tu ergo accinge. Hic docet exercendi modum: et primo ut prompte exequatur: accinge lumbos tuos, quasi qui parat se ad velociter eundum. Job 40: accinge sicut vir lumbos tuos. Secundo quod secure: et circa hoc primo excludit timorem. Ne formides. Ezech. 3: ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est.

Isaiae 51: quis tu ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi fenum ita arescet, et oblitus es domini factoris tui, qui tetendit caelos, et fundavit terram; et formidasti tota die a facie furoris ejus qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum? ubi est nunc furor tribulantis? secundo promittit fortitudinem ad resistendum: ego quippe dedi te hodie in civitatem, ad alios sustentandum, in columnam. Is 50: dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lapsus est, verbo, et ut in se non deficiat. Et in murum aereum. Ezech. 3: ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam. Tertio promittit hostium frustrationem: et bellabunt, et non praevalebunt, non poterunt te a veritate avertere. Infra 15: dabo te populo huic in murum aereum fortem; et bellabunt adversum te, et non praevalebunt, quia ego tecum sum, ut salvem te et eruam te: dicit dominus.

Circa praedicta sciendum primo, quod alicujus deus potest habere notitiam approbationis, ut dictum Est. Praevisionis. Eccl. 23: domino deo antequam crearentur, omnia sunt agnita; sic et post perfectum respicit omnia. Praedestinationis. 2 Tim. 2: novit dominus qui sunt ejus.

Gratiae infusionis. Joan. 10: cognosco oves meas et cognoscunt me meae. Specialis familiaritatis.

Exod. 33: et teipsum novi ex nomine. Glorificationis.

Eccl. 44: cognovit illum in benedictionibus suis, et dedit illi hereditatem.

Item notandum, quod aliquos tangit dominus corripiendo. Job 19: miseremini mei, miseremini mei saltem vos amici mei, quia manus domini tetigit me. A peccatis mundando. Matth. 8: et jesus tetigit eum, dicens: volo mundare.

Gratiam infundendo. Cant. 5: dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus. In gratia confortando.

Dan. 10: et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum. Fervorem excitando. Psal. 143: tange montes, et fumigabunt.

Item notandum, quod anima peccatrix dicitur olla propter concupiscentiae fervorem. Job 41: fervescere faciet quasi ollam profundum maris, et ponet quasi cum unguenta bulliunt. Propter operis carnalitatem. Mich. 3: ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollae. Propter maculae nigredinem. Nahum 2: facies omnium sicut nigredo ollae.

Item notandum, quod praedicta olla succenditur igne inordinati amoris. Psal. 79: incensa igne, et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt.

Irae, et contentionis. Is 50: ecce omnes vos accendentes ignem accincti flammis. Aeternae damnationis.

Deuter. 32: ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima.

Item notandum, quod diabolus dicitur Aquilo propter tentationis impetum. Eccl. 43: vox tonitrui ejus verberavit terram, tempestas Aquilonis, et congregatio spiritus. Quia impedit boni operis fructum.

Cant. 4: surge Aquilo, et veni Auster, perfla hortum meum, et fluent aromata illius. Quia siccat lacrymarum fluvium. Prover. 25: ventus Aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.

Item notandum, quod munitur ecclesia, vel anima, divino auxilio. Zach. 2: ego ero eis ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus. Angelorum praesidio. Is 33: munimenta saxorum sublimitas ejus. Sanctorum patrum exemplo. Cant. 4: turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis.

Fratrum subsidio. Prov. 18: frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma. Sacramentorum remedio. Cant. 8: ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens.




Capitulus 2


7
(
Jr 2)



Lectio 1

Hic incipit vaticinium ipsius jeremiae jam in prophetali officio constituti; et dividitur in partes tres. In prima praedicit captivitatem futuram; in secunda plangit jam factam, in threnis; in tertia inducit jam captivatos ad poenam in libro baruch.

Prima in duas. In prima praedicit captivitatem per modum prophetiae; in secunda narrat eam per modum historiae, in cap. 53: filius viginti et unius anni. Prima in duas. In prima prophetat ad populum Judaeorum; in secunda ad diversos populos gentium, quia illis etiam propheta constitutus est, ut patet ex praecedenti parte; et hoc cap. 46, quod factum est verbum domini ad jeremiam prophetam contra gentes. Prima in duas. In prima ponitur prophetia ad populum captivandum ante captivitatem; in secunda ad reliquias captivitatis post captivitatem, cap. 39: anno nono Sedeciae regis Juda. Prima in duas. In prima ponitur jeremiae praedicatio; in secunda audientium contradictio, cap. 34: verbum quod factum est ad jeremiam a domino.

Prima in duas. Primo ponit comminationem; secundo consolationem, cap. 30: hoc verbum, quod factum est ad jeremiam a domino, dicens etc..

Prima in duas. In prima ponit veram comminationem; secundo excludit falsam consolationem, in c. 27. In principio regni joakim filii josiae regis Juda. Prima in duas. In prima ponitur comminatio ad populum universaliter; in secunda ad majores specialiter, 20 cap.: et audivit Phassur filius emmer sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo domini, jeremiam prophetantem sermones istos. Prima in duas. In prima ponit comminationem; in secunda propheta quasi compatiens interponit suam orationem, cap. 14: quod factum est verbum domini ad jeremiam de sermonibus siccitatis.

Prima in duas. In prima per judicium convincit culpam; in secunda revocat ad poenitentiam, cap. 3: vulgo dicitur etc.. Prima in duas. In prima assignat tantae dignationis rationem, eo scilicet quod non statim post culpam vindictam inferat, sed judicio contendat, ut revocet; in secunda prosequitur judicii ordinem, ibi, audite verbum domini, domus Jacob. Circa primum duo. Primo sumit rationem ex dei pietate: clama, aperte pronuntia, jerusalem, habitatorem ipsius. Et ponit tria quae movent ad pietatem. Primum est puritas aetatis, adolescentiam tuam (Jr 2,2), in qua sponsae vehementius amantur, quando secuta es quando egrediebantur de Aegypto. Os 2: et canet ibi juxta dies juventutis suae, et juxta dies ascensionis suae de terra Aegypti. Secundum est memoriam pristini amoris, et charitatis, qua scilicet desponsavi te mihi in legislatione. Infra 31: in caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans. Tertium est obedientia operis: quando secuta es me in deserto, in terra quae non seminatur (Jr 2,2; quae seri non potest. Unde nec difficultate itineris retrahebaris, quamvis quidam murmurantes dixerint, numer. 20: adduxisti nos in locum istum pessimum, qui seri non potest, etc..

Secundo sumit rationem ex populi dignitate: unde primo ponit dignitatem populi, sanctus (Jr 2,3), quasi dicatus ad cultum domini, et domino consecratus.

Primitiae (Jr 2,3), quia te elegit dominus de cunctis populis, quasi primitias de frugibus. Deuter. 7 et 32: pars autem domini populus ejus, Jacob funiculus hereditatis ejus. Os 9: quasi prima poma ficulneae in cacumine ejus, vidi patres eorum.

Secundo excludit comminationem hostis: omnes qui devorant eum (Jr 2,3): secundum legem quae habetur Levit. 7, quod primitias solis sacerdotibus comedere licebat. Ps. 13: qui devorant plebem meam sicut escam panis.


8

Lectio 2

Hic prosequitur judicii ordinem: et primo ponit accusationem; secundo repellit excusationem, ibi, ego te plantavi vineam electam omne semen verum. Prima in tres. Primo exaggerat culpas eorum ex beneficiorum ingratitudine; secundo ex facti enormitate, ibi, propterea adhuc judicio contendam vobiscum; tertio ex mentis obstinatione, ibi, numquid servus est Israel, aut vernaculus? circa primum tria. Primo purgat se a culpa, ne in ipso videatur ingratitudinis causa: quid invenerunt patres vestri in me? (Jr 2,5) mali scilicet, quia nihil. Elongaverunt, longo tempore recesserunt, vanitatem, idola, quae non prosunt cultoribus.

Mich. 6: popule meus quid feci tibi, aut quid molestus fui tibi? responde mihi. Secundo ponit beneficiorum abundantiam, praecipue tangens eductionem de Aegypto. Et tangit hoc beneficium tripliciter. Quantum ad locum unde eduxit: et non dixerunt, ubi est dominus? (Jr 2,6) quaerentes me toto desiderio. Ascendere, propter situm terrae. Infra 26: eduxi eos de terra Aegypti. Quantum ad viam per quam duxit: qui transduxit per desertum...

Imaginem mortis, quia ipso aspectu mortem comminabatur.

Deut. 8: ductor tuus fuit in solitudine.

Et quantum ad terram in quam induxit: et induxi vos in terram carmeli (Jr 2,7), propter similitudinem fertilitatis, non quod mons iste sit in terra promissionis. Num. 14: terra quam circuivimus valde bona Est. Tertio ponit ingratitudinis culpam; et primo quo ad omnes communiter: et ingressi contaminastis (Jr 2,7), idolis, psalm. 105: infecta est terra in sanguinibus, et contaminata est in operibus eorum. Secundo quo ad praelatos specialiter. Sacerdotes (Jr 2,8), quorum est ducere in deum; tenentes legem (Jr 2,8), doctores; pastores, principes, quorum est ab idolatria revocare. Is 56: ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam.


9

Lectio 3

Hic exaggerat culpam eorum ex facti enormitate: et primo proponit quod intendit, scilicet judicium: adhuc contendam (Jr 2,9), super enormitate, sicut pro ingratitudine, cum filiis, qui malitiam patrum imitantur. Mich. 6: judicium domini cum populo suo, et cum Israel dijudicabitur. Secundo exequitur propositum, ostendens in judicio peccati enormitatem: et primo ex comparatione cultorum: transite (Jr 2,10), per considerationem, cethim, Occidentales ultra cyprum, vel civitas nominis cedar, ubi habitant Ismaelitae. Si mutavit gens (Jr 2,11); quasi dicat, non mutavit. Unde constat quod comparatione aliorum damnati sunt. Ezech. 5: contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et praecepta mea ultra quam terrae quae in circuitu ejus sunt. Secundo ex comparatione deorum prorumpens in stuporem, obstupescite (Jr 2,12); quasi dicat: si esset possibile, caeli obstupescerent: vel Angeli, qui in caelis sunt, sicut civitas regis sui. Portate ejus, principaliores in Angelis, qui sunt quasi principes et judices aliorum. Simile isa. 1: audite, caeli, et auribus percipe terra quoniam dominus locutus Est. Secundo subjungit stuporis rationem.

Duo enim (Jr 2,13), contra duas partes praecepti. Exod. 20: ego sum dominus deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti. Non habebis deos alienos coram me, etc.. Et iterum: non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis. Fontem aquae, qui veram consolationem eis dare possum.

Psal. 35: apud te est fons vitae. Cisternas, idola, quae salvare non possunt, foderunt, quia ipsi ea fecerunt. Psal. 113: simulacra gentium, argentum et aurum opera manuum hominum.



Aquinatis - IN HIEREMIAM