Aquinatis - super Mt 89

89

Lectio 3

Cum sero autem factum esset etc.. In parte ista, primo agitur de sepultura; secundo de veneratione; tertio de custodia.

Secunda ibi accepto corpore, involvit illud in sindone munda; tertia ibi altera autem die etc..

Circa primum primo conditio ponitur sepelientis; secundo eius petitio.

Conditiones ponuntur quatuor; unde cum sero factum esset (quia oportebat quod removeretur, ut non in sabbato remaneret), venit quidam homo dives ab Arimathaea.

Et describitur ex facultate, quia dives; Eccli. XXXI, 8: beatus dives, qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecuniae thesauris.

Sed quare dicit eum divitem? dicendum quod hoc non dicit propter eius laudem vel iactantiam, sed ad hoc quod potuit impetrare a Pilato quod non potuisset unus pauper.

Item describitur a patria, quia ab Arimathaea, quod idem est quod Ramatha, quae fuit Samuelis. Et signat excelsum, et iste excelsus fuit. Item ex nomine, quia ioseph, qui accrescens signatur.

Item ex religione, quia et ipse discipulus erat iesu, quia ex fide non exciderat; Io. XIII, V. 31: si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis.

Tunc agitur de impetratione; et primo ponitur petitio; secundo impetratio.

Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus iesu.

Et commendatur quia accessit. Sequitur impetratio tunc Pilatus iussit reddi corpus.

Sequitur de sepultura: et accepto corpore, ioseph involvit illud in sindone munda. Et agitur de cultu et sepultura.

De cultu: fuit simplex cultus, quia simplici sindone. Et ideo, secundum Hieronymum, vituperatur cultus nimius sepulturae.

Per istam sindonem secundum mysterium tria signantur. Primo signatur caro christi munda: fit enim de Lino, quod per multam pressuram dealbatur, sic caro christi per multam pressuram ad candorem resurrectionis pervenit; Lucae ult., 46: sic oportuit christum pati, et resurgere a mortuis tertia die.

Vel signat ecclesiam non habentem maculam neque rugam: et hoc signatur per istud linteum, quod ex diversis filis est contextum.

Item signatur munda conscientia ubi christus quiescit.

Et posuit eum in monumento suo novo. Et quatuor dicit de isto monumento.

Primo quod erat suum. Et satis conveniebat quod qui pro peccatis aliorum mortuus erat, quod in monumento aliorum sepeliretur.

Item dicit novo, quia si alia corpora posita fuissent, nesciretur quis surrexisset. Item dicit quod in petra, non in monumento ex diversis lapidibus constructo, ut omnis calumnia amoveretur.

Sed quare non sub terra? ratio fuit ne crederetur, quod discipuli per cavernas terrae extraxissent eum.

Item dicit quod advolvit saxum magnum.

Et ideo quia magnum, non poterat a paucis revolvi, et maxime cum essent ibi custodes.

Tunc sequitur devotio mulierum.

Unde mulieres, quae ardentius amabant, secutae sunt eum usque ad sepulcrum: unde dicitur erat ibi maria Magdalena et altera maria: et non nominatur maria zebedaei, quae non erat ibi, quia non ita ardenter amabat.

Altera autem die etc.. Hic agitur de custodia sepulcri: et tria facit.

Primo ponitur petitio; secundo concessio; tertio executio.

Circa primum ponitur tempus; et causa; et petitio; et periculum imminens.

Tempus altera autem die, quae est post parasceven. Parasceves praeparatio dicitur. Unde Iudaei, quia in sabbato nihil agebant, praeparabant in praecedenti die, et ideo dicebatur parasceves; unde quamvis aliquid solemnitatis haberent, tamen maioris observationis erat sabbatum, unde nihil in sabbato praeparabant ex praecepto, Exod. XVI, V. 22, ubi praecepit dominus quod die veneris colligerent de manna ad duos dies.

Tunc convenerunt principes sacerdotum, unde multum intenti erant ipsum persequi, quia non sufficit persequi usque ad mortem, sed etiam post mortem; unde voluerunt impedire resurrectionem.

Sed quare convenerunt? sequitur causa domine, recordati sumus quod seductor ille. Seductorem vocant illum; unde io.

C. VII, 12 dicitur, quod quidam ex eis dicebant, quia bonus est: alii autem non, sed seducit turbas. Post tres dies resurgam. Istud habebant ex hoc, quod dixerat supra c. XII, V. 40, quod sicut ionas fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. Et ponitur pars pro toto, sicut supra expositum est.

Item ponitur petitio iube ergo custodiri sepulcrum. Ipsum studium Iudaeorum prodest nobis ad certitudinem; unde quanto magis nocere intendebant, tanto magis proficiebant ad salutem credentium, iob V, 13: apprehendit sapientes in astutia eorum, quia quod intendunt, dominus in aliud convertit.

Deinde ponitur intentio petitionis ne forte discipuli eius veniant, et furentur eum, et dicant plebi: resurrexit a mortuis: et in hoc prophetaverunt, ideo magis peccaverunt, quia mirabilia viderunt, et tamen non crediderunt posse resurgere.

Sequitur concessio: ait illis Pilatus: habetis custodiam; idest habeatis custodiam, quasi dicens: in vobis est, ut custodiatis eum.

Sequitur executio illi autem abeuntes munierunt sepulcrum signantes lapidem cum custodibus. Unde non suffecit quod custodes ponerent, sed etiam sigillaverunt.

Nec suffecit eis quod milites hoc facerent, sed etiam ipsimet sigillaverunt; Ps. XXI, V. 17: consilium malignantium obsedit me.

Capitulus 28

90

(
Mt 28)


Lectio 0

Postquam complevit sacramenta dominicae passionis, agit evangelista de triumpho dominicae resurrectionis: et dividitur.

Quia primo ostenditur, quomodo discipuli cognoverunt christi resurrectionem per auditum; secundo, quomodo per visum, ut per auditum et visum fiat testificatio certa.

Circa primum primo ponitur quomodo per auditum a mulieribus; secundo quomodo a custodibus. Secunda ibi quae cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem.

Circa primum duo facit.

Primo dicit, quomodo mulieres cognoverunt per Angelum; secundo per christi visionem, ibi et exierunt cito de monumento.

Circa primum tria.

Primo ponuntur personae, quibus facta fuit revelatio; secundo Angelus revelans; tertio revelatio.

Secunda ibi et ecce terraemotus factus est magnus; tertia ibi respondens autem Angelus dixit.

Circa primum tria facit.

Primo designat tempus; secundo personas; tertio studium.

Tempus vespere autem sabbati.

Et circa hoc duplex est dubitatio. Prima de hoc quod dicit vespere; secunda de hoc quod dicit lucescit.

Circa primum est dubitatio, quia videntur contrariari matthaeus et ioannes, quia ioannes dicit quod adhuc tenebrae erant.

Quid ergo dicit hic vespere autem sabbati? hic est triplex solutio. Prima Hieronymi, quod venerunt vespere et mane. Et quod hic dicit vespere, ille autem mane, non est dissonantia, sed sedulitas sanctarum mulierum.

Beda solvit sic, quod inceperunt venire in vespere, sed pervenerunt in mane. Sed numquid erat tantum spatium? dicit quod non; sed tunc dicitur aliquis facere, quando praeparat se ad faciendum. Et hoc habetur in Lc. XXIII, 55 quod videntes monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius, revertentes paraverunt aromata. In parasceve emerunt aromata, et in sabbato quieverunt, et in vespere paraverunt se ad eundum. Tertia solutio est Augustini, qui dicit quod modus consuetus in sacra Scriptura est quod sumitur pars pro toto, unde intelligitur vespere pro tota nocte sabbati; unde vespere autem sabbati, idest quae est post sabbatum, unde vespere quae est initium primae sabbati. Simile habetur gen.

C. I, 5 in commemoratione operum dei: et factum est vespere et mane dies unus. Unde venerunt vespere, quia in ultima parte noctis.

Et haec est quae lucescit in prima sabbati.

Vespere non lucescit, quia vespere tenebrescit.

Unde venerunt quando lucescit, idest in prima hora diei. Notate quod Iudaei omnes ferias incipiunt a sabbato; unde prima sabbati dicitur dies dominica.

Et si quaeras ab Augustino, quare marcus utitur tali modo loquendi, dicet quod vespere paraverunt aromata, et mane venerunt; unde redit in idem quod beda dicit.

Sed secundum Hieronymum quomodo intelligendum quod dicit quae lucescit? quia vespere tenebrescit. Sciendum quod Iudaeis dies incipit esse a vespere. Et ratio est, quia a luna observabant dies; luna autem incipit lucere a sero; ideo illa dies incipit a vespere, sed lucescit in prima sabbati. Similis modus loquendi Lc. XXIII, 54: erat autem parasceves, et sabbatum illucescebat.

Et iste modus loquendi mysterio competit, primo, ad solemnitatem dominicae resurrectionis, quia nox illa fuit lucida; ps.

Cxxxviii, 12: et nox sicut dies illuminabitur.

Item competit humanae restaurationi, quae facta est per christum: in primo enim homine fuit processus a die in noctem, scilicet peccati; et mutatus est status, scilicet a nocte in diem; ad Eph. V, 8: eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. Item signatur, quod quicquid erat tenebrosum in lege et prophetis, totum per resurrectionem christi lucescit. Tenebrosa aqua in nubibus aeris, Ps. XVII, 12. Hoc autem in resurrectione illuminatur, ut habetur Lc. Ult., 27: incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant.

Consequenter agit de personis venit maria Magdalena et altera maria; et intelligitur mater Iacobi; marcus addit tertiam, et Salome: unde Salome est nomen mulieris. Sed non fuit sine mysterio, quod duae eiusdem nominis venerunt; unde mulieri primo voluit apparere, quia in hoc quodammodo reparatur sexus muliebris: quia sicut mulier primo in loco vitae prius audivit mortem, sic in loco mortis per ordinationem divinam primo vidit vitam; Eccli. XXV, 33: a muliere initium peccati factum Est. Item eiusdem nominis, quia per has unitas signatur ecclesiae: primo enim una fuit ex gentibus, una ex Iudaeis, sed modo omnes sunt una ecclesia; Cant. VI, 8: una est columba mea.

Item vocantur mariae: sicut enim de utero clauso maria suscepit puerum, sic istae exeuntem de tumulo clauso meruerunt videre eum.

Unde istae venerunt videre sepulcrum; et in hoc signatur devotio earum, quia non poterant satiari, ideo cum non possent eum videre, volebant saltem videre sepulcrum.

Ubi est thesaurus tuus, ibi et cor tuum est, supra VI, 21.

Et ecce terrae motus factus est magnus. Hic agitur de Angelo revelante. Et primo tangitur adventus Angeli; secundo opus eius; tertio dispositio; quarto effectus.

Secunda ibi et accedens revolvit lapidem; tertia ibi et sedebat super eum; quarta ibi prae timore autem eius exterriti sunt custodes.

Et circa primum primo praesignatur adventus; secundo tangitur adventus causa, ibi Angelus autem domini descendit de caelo.

Dicit ergo et ecce terrae motus factus est magnus. Hoc congruebat, et habet causam litteralem. Una ratio, secundum chrysostomum, quia istae de nocte venerant, et ideo esse potuit quod dormierunt; ideo ut excitarentur, factus est terraemotus ad excitandum illas. Hieronymus dicit quod aliquid tactum erat de humanitate, ideo debebat aliquid tangi de divinitate; ideo cum agitur de sepulcro quod erat humanitatis, fit terraemotus, ut signaretur quod talis mortuus non poterat teneri sub terra. Fuit enim inter mortuos liber, Ps. Lxxxvii, 6.

Mystice bis factus est terraemotus, ut per unum significetur motus cordium, quia per mortem eius liberati sumus a peccato; per alium translatio ad gloriam; Rom. IV, 25: traditus est propter peccata nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram. Et in Ps. LIX, 4: commovisti terram, et conturbasti eam. Item huius resurrectio est quaedam praefiguratio resurrectionis futurae: in futura autem erit tremor terrae; Ps. Lxxv, 9: terra tremuit et quievit, cum exurgeret in iudicio deus.

Et quare? subiungitur Angelus domini descendit de caelo. Si terra non potuit Angelum sustinere, multo minus poterit adventum christi ad iudicium: et dicit descendit; licet enim Angelus non circumscribatur loco, tamen definitur loco secundum suam operationem; ideo aliquis motus ei convenit.

Item convenit quod per Angelum denuntietur resurrectio, tum propter gloriam illius, per quem fit, ut dicit Paulus Act. XIII, 30: deus suscitavit eum a mortuis. Eius autem ministri sunt Angeli. Item ad denotandum dignitatem resurgentis. De isto dicitur supra c. IV, 11 quod accesserunt Angeli, et ministrabant ei. Item competit, quia per resurrectionem caelestia terrestribus coniungebantur.

Consequenter ponitur opus Angeli et accedens revolvit lapidem etc.. Et hoc secundum litteram, ut panderet iter mulieribus, quia secundum veritatem iam surrexerat christus: sicut enim de utero clauso exivit, ita de signato sepulcro. Unde hoc factum est ad manifestandum mulieribus: unde revolvit, idest iterato volvit, ad signandum gloriam resurgentis; et haec revolutio significabat manifestationem legis, quae scripta erat in tabulis lapideis.

Consequenter ponitur dispositio.

Et primo quoad situm; secundo quantum ad aspectum; tertio quoad habitum.

Quantum ad situm, quia sedebat, non ut fessus, ad signandum quod doctor esset divinae resurrectionis. Item sedere est quiescentium: et per hoc signatur quies quam ex resurrectione habuit in gloria; Rom. VI, 9: christus exurgens ex mortuis, iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Item sedere est dominantis; Ps. Cix, 1: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis. Et iste sedet super lapidem, scilicet diabolum, ad signandum, quod iam dominabatur et mortis et diaboli.

Erat autem aspectus eius sicut fulgur. Hic describitur ex aspectu; et in hoc patet quod apparuit in corpore assumpto. Sed quare sicut fulgur? quia sicut fulgur claritatem habet, sic et Angeli cognitionem; Dan. X, 6: et oculi eius quasi lampas. Sed christus est qui omnem venientem in hunc mundum illuminat, Io. I, 9. Item fulgur habet terrorem, sic aspectus Angeli; unde Lc. I, 9 dicitur quod territus fuit zacharias ad vocem Angeli.

Item describitur ex habitu vestimenta eius sicut nix, per quod candor iustorum. Mystice autem signatur gloria resurrectionis; Apoc. III, V. 5: qui vicerit vestietur vestimentis albis.

Item claritas vitae; Eccle. IX, 8: omni tempore vestimenta tua sint candida.

Item nota quod dicit quod aspectus eius erat sicut fulgur et vestimenta eius sicut nix, quia in iudicio erit terribilis malis, et demulcebit bonos; Io. XVI, 22: videbo vos, et gaudebit cor vestrum.

Prae timore autem eius exterriti sunt custodes. Hic ponitur effectus apparitionis, quia in eorum cordibus extitit timor; et merito, quia ex mala conscientia servabant eum, et semper timida est nequitia, Sap. XVII, 10.

Et facti sunt quasi mortui, qui christum in morte quantum in ipsis fuit voluerunt detinere; Is. XXXIII, 3: a voce Angeli fugerunt populi.

Respondens autem Angelus dixit mulieribus etc..

Hic sequitur denuntiatio resurrectionis. Et primo mulieres confortat; secundo studium commendat; tertio gaudium indicat; quarto officium iniungit denuntiandi.

Dicit ergo respondens autem Angelus etc.. Sed ad quid respondet? intentioni mulierum. Non legitur eas aliquid fuisse locutas prae timore: semper enim ita est, quod homo semper turbatur in apparitione Angeli, sive bonus, sive malus appareat Angelus; quia natura humana fragilis Est. Sed sicut dicit b.

Antonius, si bonus est Angelus, semper dimittit consolatum, ut patet in apparitione zachariae et virginis mariae, utrique dictum est: ne timeas etc. Lc. I, 30. Sic et istas confortat.

Et si dimittat desolatum hominem, constat quod non fuit bonus Angelus. Ideo dixit nolite timere vos; quasi dicens: vestrum non est timere, quia amatis christum. Non enim accepistis spiritum servitutis in timore, rom.

C. VIII, 15. Non enim confortavit custodes, quia non digni erant.

Tunc commendat studium scio enim quod iesum, qui crucifixus est, quaeritis.

Sed numquid Angeli cognoscunt cogitationes? videtur quod non; Ier. XVII, 9: pravum est cor hominis et inscrutabile, quis cognoscet illud? ego dominus scrutans corda et probans renes. Dicendum est quod non, nisi per revelationem divinam; vel per signum, quia frequenter per gestus corporis habentur indicia voluntatis.

Iesum quaeritis. Nominat eum, ut significet eundem esse. Item crucifixum: et in hoc innuit parvam fidem earum, quia quaerebant eum in loco mortis, et credebant eum morte posse teneri.

Tunc annuntiat resurrectionem: surrexit, scilicet propria virtute; Ps. III, 6: ego dormivi, et somnum cepi, et exurrexi, quia dominus suscepit me. Et probat hoc per recordationem verbi dei sicut dixit; qui supra c. XX, 19 dixerat: et tertia die resurget.

Verbum enim domini non potest deficere.

Item indicat ex visu: venite et videte locum ubi positus erat dominus, unde viderunt lapidem revolutum, et non viderunt christum, quia surrexit clauso tumulo.

Tunc indicit eis officium denuntiationis et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit. Et tria indicit. Primo, quia denuntient resurrectionem; secundo, quia locum; tertio quia visionem eis promittant. Et sicut prima mulier primo locuta est diabolo, sic cum bono Angelo prima locuta est, ut omnia restaurarentur.

Secundo innuitur locus: et praecedet vos in Galilaeam.

Et quare primo in Galilaeam? non enim prius visus est in Galilaea, sed in ierusalem.

Sed quare magis nominat Galilaeam? ad signandum quod ipse idem est, qui solebat conversari in Galilaea. Item ut a timore liberarentur, quia securius habitabant in Galilaea, quam in Iudaea. Vel mystice dicitur Galilaea transmigratio, et potest signare transitum ad gentes.

Unde videbitis in Galilaea, idest nuntiabitis nomen meum gentibus. Hoc autem non facerent, nisi praecederet eos.

Ibi eum videbitis, sicut praedixit vobis. Unde verbum domini tantae potestatis est, quod non poterit aliter esse.

Sed hic est quaestio litteralis, quia hic dicitur quod viderunt eum sedentem super lapidem; in alio evangelista quod introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris. Solvit Augustinus, quod bis viderunt visionem Angelorum: unde possibile fuit, quod unum viderunt extra, alium intra.

Vel potest dici quod sepulcrum non solum dicitur lapis excisus, sed erat ibi aliqua materies, ubi includebatur monumentum; unde quod marcus dicit, introeuntes in monumentum, non est intelligendum de lapide illo, sed de spatio in quo includebatur: et hoc patet, quia dicitur hic quod exierunt cito de monumento cum timore et gaudio etc..

Supra nuntiata est resurrectio mulieribus, hic certificantur de ipsa per christum: et tria facit evangelista.

Primo describuntur mulieres; secundo christi occursus; tertio iniungitur denuntiationis officium.

Secunda ibi et ecce iesus occurrit illis; tertia ibi nolite timere etc..

In prima tria notabilia est considerare.

Primo mulierum statum; secundo affectum; tertio propositum.

Status tangitur cum dicitur exierunt cito de monumento. Quantum ad litteram monumentum non dicitur lapis excisus, sed illud spatium, quod aliquo munimine erat firmum.

Secundum mysterium monumentum est locus mortuorum: et per hoc signatur status peccati; Ps. Lxxxvii, 6: sicut vulnerati dormientes in sepulcris. Unde exire de monumento est exire de peccato; II ad Cor. VI, 17: propter hoc exite de medio eorum etc.. Et notate quod dicit cito, quia de peccato est cito exeundum; Eccli. V, 8: non tardes converti ad dominum, et ne differas de die in diem.

Item tangitur affectus duplex, scilicet timoris et gaudii. Timor de Angeli visione, gaudium de resurrectione: timor ex fragilitate humana, gaudium a visione divina; Ps. XXIX, V. 6: ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Sic peccator debet timere; Eccli. V, 5: de propitiato peccato noli esse sine metu. Sed gaudere debet de spe resurrectionis; Ps. II, 11: servite domino in timore, et exultate ei cum tremore.

Tunc tangit propositum currentes nuntiare discipulis etc.. Et istud poenitentibus competit, quia currere debent et festinare ut proficiant in bonis: I ad Cor. IX, 24: sic currite ut comprehendatis. Et ad Hebr. IV, 11: festinemus ingredi in illam requiem. Item tangit bonum propositum, quia voluit ut quod acceperant, aliis communicarent; I Petr. IV, 10: unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum administrantes.

Et ecce iesus occurrit illis. Hic ponitur occursus christi.

Et primo ponitur occursus; secundo salutatio; tertio mulierum reverentia.

Dicit ergo et ecce iesus occurrit illis (Mt 28,9). Et recte dicit quod occurrit, quia ex insperato occurrit, dando gratiam; Sg 6,14: praeoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat; Is 54,5: occurristi laetanti, et facienti iustitiam.

Item salutavit eas, dicens avete. Avete in Graeco gaudium signat; unde dictum est supra, quod cum gaudio ibant. Unde spirituale gaudium semper augetur in iustis, et hoc per spiritualem loquelam; Ps. Lxxxiv, 5: audiam quid loquatur in me deus. Et haec erant verba consolatoria, qui sicut prima mulier audivit maledictionem, sic istae mulieres audierunt benedictionem, et maledictioni benedictio respondet.

Et tunc illae accesserunt et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum. Unde accedunt, tenent pedes, adorant. Sic anima peccatoris non debet gratiam dei recipere in vanum: et hoc signatur, quia accesserunt; Ps. XXXIII, 6: accedite ad eum, et illuminamini. Item debent firmiter adhaerere: et hoc signatur in hoc quod tenuerunt pedes eius. Deut. XXXIII, 3: qui appropinquant pedibus eius, accipient de doctrina illius. Item tangit reverentiam in hoc quod dicit et adoraverunt eum, quia ipsum deum recognoverunt; Ps. Cxxxi, 7: adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius.

Sed potest esse quaestio, quia Io. Ult., 12 dicitur ei: noli me tangere (Jn 20,17); hic autem dicitur, quod tenuerunt pedes eius.

Ideo intelligendum, quod bis viderunt, et semel viderunt unum Angelum, ut dicit Augustinus, et alia vice duos, sed etiam bis christum.

Primo vidit maria Magdalena plorans, ut habetur Jn 20,14. Sed post aliis supervenientibus occurrit eis, et tunc tenuerunt pedes eius; sed maria Magdalena primo non potuit tenere eum; et hoc secundum Augustinum, quia primo dubitavit, et ideo digna non fuit; sed iam certificata, digna est effecta tangere christum, ut tactus exterior concordaret interiori.

Consequenter iniungit officium denuntiandi.

Et ubi hoc facit, primo excutit timorem; secundo officium iniungit, ibi ite, nuntiate fratribus meis.

Dicit ergo tunc ait iesus eis: nolite timere (Mt 28,10). Et hoc factum est convenienter, quia qui ad officium praedicationis ponuntur non debent timere; unde dominus mittens discipulos suos dixit: nolite timere. Timor autem est duplex, scilicet servilis, et initialis, et hic est bonus; Ps. Cxviii, V. 120: confige timore tuo carnes meas. Unde dixit avete, ut augeret caritatem in eis. Sed quia perfecta caritas foras mittit timorem, I Io. IV, 18, ideo dicit nolite timere.

Et primo dat annuntiandi officium; secundo perfectam caritatem ad suos ostendit. Iniungitur autem annuntiandi officium mulieribus, ut sicut mulier tulit verba mortis ad virum, sic e contrario congruebat mulieri, ut esset nuntia salutis. Et primo tangitur denuntiatio; secundo locus apparitionis.

Dicit ergo ite, nuntiate fratribus meis.

Et quare dicit meis? ad comprobandum veritatem naturae. Quia enim exierat de sepulcro, et apparebat gloriosus, posset aliquis credere quod veram carnem non cepisset, ideo dicit fratribus meis. Item propter similitudinem gratiae, quia frater noster fieri voluit propter iustificationem nostram; ad Rom. VIII, V. 29: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.

Item fratres, idest cohaeredes: haeredes quidem dei, cohaeredes autem christi, Rom. VIII, 17. Unde iam acquisita haereditate vocat fratres.

Ut eant in Galilaeam. Haec verba videntur sonare quod primo apparuit in Galilaea. Iste non facit mentionem de aliis apparitionibus; sed beda dicit quod decem vicibus apparuit. Quinquies ipso die resurrectionis.

Primo mariae Magdalenae, ut Io. XX, V. 14. Secundo his duabus de quibus tangit hic matthaeus. Tertio apparuit Petro; qualiter tamen, et quando, non dicitur, sed quod sit factum, non tacetur in Lc 24,12. Quarto duobus discipulis euntibus in emmaus. Quinto quando omnibus discipulis apparuit, excepto thoma. Verum post istas leguntur quinque aliae. Prima post alias fuit quando die octava omnibus discipulis apparuit, et thomae.

Secunda quando apparuit in piscatione, quando Petrus dixit, vado piscari, Io. Ult., 3.

Alia, quae hic dicitur. Alia, quando exprobravit incredulitatem. Ultima quando in monte oliveti, cum ascendit in caelum, mc.

Ult., 14. Tamen aliae fuerunt, sicut dicit Paulus I Cor. XV, 5-8.

Sed quid est quod dicunt et Angelus, et christus, quod praecedet vos in Galilaeam? chrysostomus dicit quod hoc, propter hoc dicit quia solebant ibi conversari. Item, ut securi essent ibi, et secure eum expectarent.

Tamen Augustinus secundum mysterium dicit, quod Galilaea transmigratio dicitur: unde signat transmigrationem ad gentes, vel huius mundi in gloriam. Apostolus II cor.

C. V, 6: dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a domino.

Quae cum abiissent, ecce quidam etc.. Hic agitur de denuntiatione, quae facta est per custodes. Et primo ponit denuntiationem; secundo impedimentum, ibi et congregati cum senioribus etc..

Dicit ergo et cum abiissent etc.. Et quare tantum expectaverunt? dicendum quod dictum est, quod prae timore exterriti sunt custodes. Et forte hoc fecit dominus, ne molestiam mulieribus inferrent.

Ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum.

Et quare principibus? quia habebant familiaritatem: item quia ab eis acceperant pretium. Nihilominus nuntiaverunt Pilato; unde in quadam epistola, quam misit Pilatus ad tiberium, scriptum est, quomodo custodes nuntiaverunt Pilato etc.. Et nuntiaverunt.

Iam signabatur, quod per ora gentilium erat manifestanda christi resurrectio.

Tunc ponitur malitia impedientium. Et primo tangitur malitia principum; secundo corruptio custodum; tertio plebis.

Circa primum concurrunt quatuor ad exaggerandum malitiam istorum. Primo ponitur congregatio; unde dicit et congregati cum senioribus etc. Quia non unus tantum; Dan. XII, 5: egressa est iniquitas a senioribus populi.

Item exaggeratur malitia, quia hoc non fecerunt ex infirmitate, sed ex malitia, sive ex maligno consilio; et hoc est consilium impiorum, de quo Ps. I, 1: beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum.

Item fraudem fecerunt, quia oblatam pecuniam expenderunt in usum mendacii; unde sciebant illud Eccle. X, 19 quod pecuniae obediunt omnia; sicut dicit Hieronymus, similes sunt istis qui bona ecclesiastica expendunt ad faciendam voluptatem.

Item in hoc quod suaserunt mendacium.

Et primo suadent, secundo impunitatem promittunt.

Suadent mendacium dicite, quia discipuli eius nocte venerunt, et furati sunt eum. Ier. IX, 5: docuerunt linguam suam loqui mendacium. In Ps. XXVI, 12: mentita est iniquitas sibi. Et vere, ut ait Hieronymus, mendacium, quia discipuli ita stupefacti erant quod non ausi fuissent accedere.

Item si debuissent accedere, accessissent primo die, quando non aderant custodes.

Item hoc patet, quia remanserunt linteamina, unde si tulissent eum, non dimisissent.

Item constat quod cum aromatibus sepultus est, unde linteamina adhaerebant ut colla, unde vix potuissent amovisse.

Item lapis erat magnus; unde non potuissent sine magno adiutorio et sine strepitu multo solvisse.

Item arguit sic Augustinus: aut venerunt vobis vigilantibus, aut dormientibus. Si vigilantibus, quare non eiecistis eos? si dormientibus, quomodo vidistis? et sic apparet, quod mendacium fuit.

Deinde impunitatem promittunt: unde possent dicere: erimus puniti, si praeses audiret. Unde dicit si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. Et quomodo potuerunt illud facere? dicendum, quod praeses non multum curabat. Item sciebant quod non puniret eos, nisi ad petitionem eorum; ideo sciebant quod etc.. In hoc signatur cautela diaboli.

At illi, accepta pecunia fecerunt sicut erant edocti. Non est mirum si milites corrupti fuerunt pro pecunia, quia et unus de discipulis eius corruptus erat. Eccli.

C. X, 9: avaro nihil est scelestius.

Et divulgatum Est. Et non solum usquequo fuit scriptum hoc, sed etiam usque nunc.

Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam etc.. Supra auditum est quomodo notitia resurrectionis pervenit ad discipulos ex revelatione mulierum, hic quomodo ex eius visione.

Et dividitur: quia primo ponitur christi apparitio; secundo apparentis instructio.

Secunda, ibi et accedens iesus locutus est eis.

Circa primum tria facit.

Primo describitur locus visionis; secundo visio; tertio officium.

Dicit ergo undecim autem discipuli, quia obedientes christo, abierunt in Galilaeam. Quod dicit undecim, intelligendum, quod Iudas abierat: Io. VI, 71: duodecim elegi vos, et unus ex vobis diabolus est.

Sed duo sunt notanda, quod christus videtur in Galilaea, et quod in monte. Galilaea interpretatur transmigratio. Per hoc signatur quod nullus potest videre deum, nisi ex duplici transmigratione transferatur, scilicet a vitio ad virtutem; supra V, 8: beati mundo corde, quoniam ipsi deum videbunt.

Item, a mortalitate ad immortalitatem; unde dicit apostolus, Phil. I, 23: coarctor autem e duobus, desiderium habens dissolvi, et esse cum christo. Item visus est in monte, ad signandum quod qui vult videre deum, oportet quod tendat ad celsitudinem iustitiae; ps.

Lxxxiii, 3: ibunt de virtute in virtutem.

Item quod in monte, significat excellentiam illam, ad quam exaltatus est per resurrectionem: quia dum fuit in mundo, fuit in valle mortalitatis, et ascendit in montem immortalitatis per resurrectionem. Is. II, 2: elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes.

Et notate, quod apparet eis in loco ubi constituerat, in quo signatur obedientia, quia soli obedientes veniunt ad visionem divinam; in Io. XIV, 15: si diligitis me, mandata mea servate: et sequitur: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.

Ps. Cxviii, 104: a mandatis tuis intellexi; idest, ab observatione mandatorum; unde in veteri lege nemo poterat ascendere in montem: nova lex supplet. Et necessarium fuit, quod eis apparuerit, quia testes debebant ad tantum opus dari. Sed ipse dedit testes non solum de auditu, sed etiam de visu; I Io. I, 2: quod videmus, et audivimus... Hoc testamur.

Sed quaestio est, quando fuit facta haec apparitio: et secundum quod Augustinus dicit, in prima die resurrectionis non, quia in sero fuit visio ubi thomas non erat. Item nec infra octavam, aut in octava die, quia in ierusalem fuerunt octo diebus.

Nec possumus dicere, quod statim post octo dies: quia contradiceremus ioanni, qui dicit, quod quando manifestavit se ad mare tiberiadis, iam tertio manifestatus est iesus; et haec hic non est tertia, sed post hanc tertiam facta est.

Et videntes. Notandum quod considerantium dei magnalia duo sunt genera, quia quidam habent illa in reverentia: unde Abraham dixit, Gen. XVIII, 27: loquar ad dominum meum, cum sim pulvis et cinis; et iob IX, 14: quantus sum ego ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo? et sequitur: ideo me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere. Item haec reverentia reperitur in Angelis. Apoc. VII, 11: omnes Angeli ceciderunt in conspectu throni in facies suas, et adoraverunt deum. Et hoc est, quia quanto magis aliquis eum cognoscit, eo magis reveretur eum.

Sed aliqui in infidelitatem vertuntur: volunt enim omnia adaequare suo intellectui, unde quaecumque non intelligunt, blasphemant.

Sic fuit de discipulis, quia et videntes eum adoraverunt Ps. XXXI, 7: adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius. Quidam autem dubitaverunt, ideo dominus tradidit se palpandum, ut dicitur Lc. XXIV, 39.

Et accedens iesus locutus est eis.

Hic ponitur instructio facta a christo.

Et tria sunt consideranda.

Primo potestatem denuntiat; secundo officium iniungit; tertio auxilium futurum promittit.

Secunda ibi euntes ergo docete omnes gentes; tertia ibi ecce ego vobiscum sum omnibus diebus.

Dicit ergo et accedens iesus locutus est eis. Discipuli dispartiti erant, quia quidam eum in reverentiam habebant, quidam autem dubitabant; ideo indigebant utroque, scilicet quod manifestaret se, et quod confortaret eos. Sic accessit ad totum populum; is.

C. IX, 2: populus, gentium, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam.

Item nuntiavit potestatem data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.

Et, sicut dicit Hieronymus, data est potestas ei qui a populo ante crucifixus Est. Potentia dei nihil aliud est quam omnipotentia; et haec data non est christo, quia non convenit christo secundum humanitatem. Convenit autem ei aliquid, et secundum quod homo, et secundum quod deus: unde in christo secundum quod homo, est scientia, voluntas et liberum arbitrium, et similiter secundum quod deus. Duplex ergo in christo est voluntas, scilicet creata et increata. Potest ergo argui quod duplex est potentia, et duplex scientia etc..

Est ergo quaestio, quare sicut communicatur ei omnis scientia, quare non omnipotentia. Ratio est ista. Scientia et cognitio est secundum assimilationem cognoscentis ad cognitum, quia sufficit quod species cognitorum sint in cognoscente aliquo modo, vel ita quod per essentiam cognoscat vel quod sint inditae vel ita quod accipiantur a rebus: qualitercumque sint, sufficit ad cognitionem; ideo non oportet quod essentia sit omnium, sed quod sit capax omnium. Hoc autem est esse receptionis infinitae, sicut materia prima.

Sed potentia activa sequitur actum, quia quantum est actu, tantum habet agere; ideo qui habet omnipotentiam activam, habet potentiam ad actum omnium. Hoc autem non est, nisi quia habeat potentiam infinitam, quod non convenit christo inquantum homo, sed solum inquantum deus.

Quid ergo dicit quod mihi est data omnis potestas in caelo et in terra? notandum, secundum Hilarium, quod datio potest intelligi sive quantum ad divinitatem, quia pater ab aeterno suam essentiam communicavit filio; et quia sua essentia est sua potentia, ideo ab aeterno dedit suam potentiam; vel potest etiam referri ad christum, secundum humanitatem. Sed intelligendum quod humanitas christi aliquid accepit gratia unionis, et haec sunt omnia quae sunt deo propria; aliquid autem accepit consequens unionem, ut plenitudinem gratiae et huiusmodi, et est quasi effectus unionis; Io. I, 14: vidimus eum quasi unigenitum a patre plenum gratiae et veritatis. In omnibus ergo his quae insunt christo gratia unionis, non oportet quod omnia dicantur secundum duplicitatem, sed in aliis quae consequuntur. Unde dico quod potentia est data, non quia alia potentia sit data, sed data est secundum quod est unita verbo, ut filio dei per naturam, sed christo per gratiam unionis.

Sed quare magis dicit post resurrectionem data est mihi omnis potestas, quam ante resurrectionem? dicendum quod in Scriptura dicitur aliquid fieri, quando primo innotescit: sic ergo ante resurrectionem non fuit ita manifestata omnipotentia, licet eam habuerit; sed tunc fuit maxime manifestata, quando potuit totum mundum convertere.

Possumus et aliter dicere, quod potestas significat quemdam honorem praesidentiae, sicut dicimus homines in potentatibus; et sic accipitur hic potestas. Constat autem quod christus qui ab aeterno habebat regnum mundi, ut dei filius, executionem accepit ex resurrectione; quasi dicat: iam sum in possessione.

De ista habetur Dan. VII, 26: iudicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem. Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni detur populo sanctorum altissimi, cuius regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient. Unde intelligitur quaedam praesidentia actualis: sicut si exaltaretur filius ad exercitium potestatis quam naturaliter habebat; Apoc. V, 12: dignus est agnus quia occisus est, accipere virtutem et divinitatem.

Euntes ergo docete omnes gentes.

Hic iniungit officium; et triplex iniungit officium.

Primo docendi; secundo baptizandi; tertio officium informandi quantum ad mores.

Dicit ergo euntes ergo docete omnes gentes. Et hoc sic sequitur; quasi dicat: data est mihi omnis potestas a deo, quod non solum Iudaei, sed etiam gentes convertantur ad me; ideo quia tempus est euntes docete omnes gentes. Io. XX, 21: sicut misit me pater, et ego mitto vos. Et Lc. XXII, 29: ego dispono vobis sicut disposuit mihi pater meus regnum. Et dicit euntes ergo docete; quia hoc est primum, in quo debemus instrui, scilicet in fide, quia sine fide impossibile est placere deo, ad Hebr. XI, 6. Et ex hoc inolevit in ecclesia, quod primo catechizat baptizandos, idest instruit in fide. Et, potestate accepta, mittit ad omnes gentes; et hoc est quod dicit docete omnes gentes. Is. XLIX, 6: dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.

Et postquam docti sunt de fide, dat officium baptizandi. Baptizantes eos etc.

Quasi diceret: qui ad dignitatem promovetur, oportet quod primo notificetur ei dignitas, ut ei post reverentia habeatur. Ad Gal. III, 27: quicumque in christo baptizati estis, christum induistis.

Sed quae est forma baptismi? in nomine patris, et filii, et spiritus sancti.

In christo duo sunt, humanitas et divinitas.

Humanitas est via, non finis; Io. XIV, 6: ego sum via, veritas, et vita: veritas, tamquam finis contemplativae: vita, tamquam finis activae.

Non volo quod in via, scilicet in humanitate, maneatis, sed ulterius transeatis ad divinitatem.

Ideo oportebat quod duo signarentur, humanitas et divinitas. Per baptismum humanitas; ad Rom. VI, 4: consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem? et per formam verborum, divinitas ita quod sanctificatio est per divinitatem. Et ideo dicit in nomine patris, et filii, et spiritus sancti.

Et ratio est, quia per baptismum fit regeneratio, et in regeneratione tria requiruntur. Primo, cui fiat; secundo, per quem; tertio, quo.

Cui, scilicet deo patri, ut dicit apostolus Rom. VIII, 29: quos praescivit, hos et praedestinavit conformes fieri imaginis filii sui.

Et Io. I, 12: dedit eis potestatem filios dei fieri his qui credunt in nomine eius. Per quem, quia per filium; Gal. IV, 4: misit deus filium suum... Ut adoptionem filiorum reciperemus, quia per adoptionem ad naturalem filium sumus filii. Item quo, quia accepimus donum spiritus sancti; ad Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum dei.

Ideo oportuit fieri mentionem de patre, filio et spiritu sancto. Et ista in baptismo christi fuerunt, quia fuit filius per quem, pater a quo, et spiritus sanctus in columba.

Et dicitur in nomine, idest in invocatione nominis, vel in virtute nominis, quia virtutem habet; Ier. XIV, 9: tu autem in nobis es, domine, et nomen tuum invocatum est super nos, ne derelinquas nos. Item dicit in nomine, non in nominibus, et confunduntur haereses, quae non ponunt distinctionem in hoc quod dicit in nomine patris, et filii. Sed confunditur Arius per hoc quod in singulari dicit in nomine.

Notandum quod in primitiva ecclesia baptizabatur in nomine christi, et hoc ut redderetur nomen venerabile. Sed numquid modo sufficeret? credo quod non, quia expressa requiritur invocatio trinitatis. In christo continetur implicite trinitas.

Sic ergo inducit ut eos instrueret ad baptismum.

Sed contra apostolus dicit, quod non misit eum deus baptizare, sed evangelizare, sed baptizare per alios, sicut christus non baptizabat, sed discipuli eius.

Docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Sed numquid sufficit ad salutem credere et baptizari? non; immo etiam requiritur instructio morum; ideo dicit docentes servare omnia quaecumque mandavi vobis. Ps. Cxviii, 4: tu mandasti mandata tua custodiri nimis. Et dicit quae mandavi, non quae consului. Unde supra X, 27: quae vobis dico, omnibus dico.

Tunc ponit tertium et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Hic promittit auxilium; quare respondet dicentibus: tu mandas quod doceamus omnes, non sumus sufficientes. Non timeatis, quia ego vobiscum sum.

Et notate quod sicut mandatum ponitur transire in omnes, sic et auxilium; quia promittit apostolis et aliis simile exequentibus: unde ipse ad patrem orans dicit: non pro eis autem rogo tantum, scilicet discipulis, sed et pro his qui credituri sunt per verbum eorum in me. Unde omnibus communiter promittit; Io. XIV, 12: qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet.

Item per omne tempus; unde dicit omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.

Non sic dicit, ut quasi post non sit nobiscum, nisi usque ad consummationem saeculi, sed quia tunc erimus per consummationem in gloria; Apoc. XXI, 3: ecce tabernaculum dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus eius erunt, et ipse deus cum eis erit eorum deus. Unde etiam Is. VII, 14 dicitur quod vocabitur nomen eius emmanuel, quod interpretatur nobiscum deus, usque ad consummationem saeculi; quasi dicat: generatio fidelium fortior est quam mundus. Non enim peribit mundus, donec omnia fiant, idest ecclesia fidelium consummetur, et compleatur numerus electorum a deo in vitam aeternam, cui est honor et potestas per infinita saecula saeculorum. Amen.





Aquinatis - super Mt 89