Aquinatis - super Mt 15

15

Lectio 2

Supra evangelista ostendit quomodo christus examinatus est, et approbatus, scilicet vincendo diabolum, hic ostendit quomodo christus docere incepit: et circa hoc tria facit.

Primo enim describitur locus in quo praedicat; secundo ostendit quomodo ministros suae praedicationis elegit, ibi ambulans autem iesus iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres; tertio quomodo turbam ad audiendum induxit, ibi et circuibat iesus totam Galilaeam.

Circa primum describit tempus, locum et modum praedicandi; secundum ibi secessit in Galilaeam etc.; tertium ibi et exinde coepit iesus praedicare.

Tempus istud publicae praedicationis christi fuit post incarcerationem ioannis; unde dicit cum autem audisset iesus quod ioannes traditus esset, a deo scilicet, quia ipso permittente.

Et notandum hoc pro intellectu evangeliorum, quod hic videtur quaedam contrarietas esse inter ioannem et alios tres: quia illi dicunt quod christus descendit in capharnaum post incarcerationem ioannis; ioannes vero dicit quod descendit in capharnaum ante incarcerationem ioannis: quae tamen in Galilaea erat.

Respondetur, quod ioannes qui ultimus fuit, supplevit ea quae ab aliis praetermissa sunt.

Sed quare praetermiserunt? dicendum, quod licet christus aliqua fecerit primis duobus annis, pauca tamen fecerat respectu eorum quae facta sunt ultimo anno. Ergo dicendum quod ioannes loquitur de his quae fecit primo et secundo, et aliqua de tertio: isti vero, quae facta sunt ultimo anno.

Item quaeritur quot annis christus praedicavit.

Quidam dicunt, quod duobus annis et dimidio, ut dimidius computetur ab epiphania usque ad Pascha, licet non sit completus: ioannes enim non fecit mentionem nisi de triplici Pascha, quia post baptismum dicit quod ivit in ierusalem, Io. II, 13. Postea facit mentionem de Pascha, quando factum fuit miraculum de quinque panibus, et post unus annus fuit usque ad passionem.

Sed ista opinio non videtur vera pro tanto, quia non concordat opinioni ecclesiae: tenet enim ecclesia, quod tria miracula sint facta in die epiphaniae, scilicet de adoratione magorum, de baptismo et de conversione aquae in vinum. Oportet ergo dicere quod a baptismo usque ad conversionem aquae in vinum fuerit annus unus. Unde videtur quod christus tribus annis praedicavit, quia usque ad miraculum de vino fuit unus annus: et inde ad Pascha fuit medius alius: a purificatione alius usque ad passionem: ita enim sentit ecclesia.

Et secundum hoc dicendum quod ioannes parum dicit de primo anno; de secundo vero dicit aliquid, scilicet quomodo descendit capharnaum: et de quaestione quae fuit de purificatione inter ipsum christum et Iudaeos.

Sciendum etiam quod ioannes circa Pascha occisus fuit: quia legitur Io. VI, V. 4, quod quando factum fuit miraculum de quinque panibus, quod Pascha proximum erat; et Matth. XIV, 13 dicitur quod christus, audita morte ioannis, secessit in Galilaeam.

Patet ergo quod ioannes decollatus fuit circa Pascha: et christus publice praedicationem non tenuit, nisi per unum annum.

Deinde agitur de loco, cum dicitur secessit in Galilaeam. Et primo agitur de loco provinciae; secundo de civitate.

Dicit ergo secessit; ista secessio non est prima de qua ioannes dicit, sed post unum vel duos annos hoc fuit, quia hanc tacent evangelistae.

Secessit autem propter duo. Primo ut differret tempus passionis suae; Io. VII, 6: tempus meum nondum advenit. Secundo propter exemplum nostrum, ut scilicet persecutiones fugeremus; Io. XV, 20: si me persecuti sunt, et vos persequentur.

Sed mystice declarat quod praedicatio christi transitura erat ad gentes: quia Iudaei persequebantur gratiam dei; Act. XIII, 46: vobis oportebat primum loqui verbum dei: sed quoniam repulistis illud, et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes.

Veniens autem in Galilaeam venit primo in Nazareth, sicut dicit Lucas IV, V. 18 ss., et ibi intravit in synagogam, et docuit spiritus domini super me. Et inde duxerunt eum Iudaei ad supercilium montis, et voluerunt eum praecipitare, et post christus fugit, et venit in capharnaum, et ibi statim curavit daemoniacum, de quo Mc. I, 23.

Sed hoc matthaeus omittit.

Nazareth autem interpretatur flos.

Per hoc intelliguntur doctores legis, qui non veniunt ad maturitatem. Capharnaum enim interpretatur villa pulcherrima, et significat ecclesiam; Cant. VI, 3: pulchra es, amica mea, etc.. Capharnaum est maritima ad litteram, quia iuxta lacum quemdam dulcem. Iudaei enim omnem congregationem aquarum appellant mare: et mystice, quia ecclesia posita est iuxta tribulationes mundi.

In finibus zabulon et Nephtalim. Galilaea enim divisa erat, et una pars erat in tribu zabulon et Nephtalim. Inde enim electi sunt principes ecclesiae, scilicet apostoli.

Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam. Nota quod hic non dicitur sicut Is. IX, 1; sed ponitur sensus tantum.

Isaias sic: primo tempore alleviata est terra zabulon et terra Nephtalim: et novissimo aggravata est via maris trans iordanem Galilaeae gentium: populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam etc..

Et exponitur tripliciter secundum Hieronymum.

Primo sic. Primo tempore alleviata est per praedicationem christi a peccatis, et novissimo via, quae iuxta mare Galilaeae, aggravata est onere peccatorum, quia post praedicationem christi persecuti sunt apostolos.

Vel aliter. Primo tempore. Tangit historiam: quia rex Assyriorum teglatphalassar, qui primo venit super terram Iudaeorum, primo duxit in captivitatem illas tribus. Et hoc est primo tempore alleviata est: quia tunc peccatores fuerunt primo in captivitatem ducti.

Et novissimo etc., quia postea totus populus ductus fuit in captivitatem.

Sed quid ad propositum? dicendum quod ubi primo incepit persecutio, ibi prius dominus voluit dare consolationem.

Vel aliter. Primo tempore, idest tempore praedicationis christi, alleviata etc., idest onere peccatorum exonerata per praedicationem christi, et novissimo aggravata est, idest condensata christi praedicatio, et multiplicata per Paulum qui ibi praedicavit.

Evangelista enim non ponit nisi sensum in constructione: terra zabulon, et terra Nephtalim, via maris trans iordanem, idest iuxta mare. Et dicit terra, idest populus, ut omnes sint nominati. Et dicit Galilaea gentium, quia Galilaea dividitur in duas partes: una gentium, alia Iudaeorum: et tunc divisa erat secundum quod dicitur III reg.

C. IX, 11, quia Salomon propter ligna quae rex tyri misit ad eum in aedificationem templi, dedit ei viginti oppida: qui cum esset gentilis posuit gentiles ad habitandum; et ideo dicitur Galilaea gentium et erat in tribu Nephtalim; licet alia in tribu Iuda.

Alia littera: trans iordanem Galilaeae, idest in comparatione ad Galilaeam. Sed prima expositio melior est.

Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. Duo dicit qui ambulabat, et qui sedebat; qui enim est in tenebris a principio quae non sunt multum condensae, nec stupefit ab eis, vadit, maxime quando sperat invenire lucem: et dum stupefactus est a tenebris, stat.

Ista est differentia inter Iudaeos et gentiles: quia Iudaei quamvis essent in tenebris, non tamen totaliter oppressi erant ab eis, quia non omnes colebant idola, sed sperabant christum venturum, et ideo ambulabant; Is. L, 10: quis ambulavit in tenebris, et non est lumen ei? speret in nomine domini etc.. Gentiles vero non expectabant; et ideo non erat spes de luce. Et iterum oppressi erant tenebris, quia idola colebant, quia secundum Ps. Lxxv, 2, notus in Iudaea deus, et ideo stabant. Et hoc est quod dicitur populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam. Lux Iudaeorum non magna, II Pet. I, 19: habemus propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes sicut lucernae lucenti in caliginoso loco, sed ista magna sicut solis lux; Mal. IV, 2: vobis autem timentibus nomen domini orietur sol iustitiae.

Et sedentibus, idest gentibus, in regione umbrae mortis. Mors est damnatio in inferno; Ps. XLVIII, 15: mors depascet eos.

Umbra mortis est similitudo futurae damnationis, quae est in peccatoribus. Magna autem poena eorum qui in inferno sunt, est separatio a deo. Et quia peccatores iam separati sunt a deo, ideo similitudinem habent futurae damnationis, sicut et iusti similitudinem habent futurae beatitudinis; II Cor. III, 18: nos autem gloriam domini speculantes in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem.

Et nota quod gentibus lux orta est, quia ipsi non iverunt ad lucem, sed lux venit ad eos; Io. III, 19: lux venit in mundum. Orta est eis. Et illa terra est in confinio Iudaeorum et gentium, ut ostenderet quod utrosque vocavit; Is. XLIX, 6: parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob, et faeces Israel convertendas. Et post: dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.

Exinde coepit iesus praedicare.

Posito loco ubi christus primo praedicare incepit, hic ponitur modus praedicandi.

Exinde, scilicet post superationem gulae, inanis gloriae et ambitionis, sive avaritiae, coepit praedicare: tales enim convenienter praedicare possunt. Et sic impletur illud Act. I, 1: coepit iesus facere et docere.

Vel exinde, idest post incarcerationem ioannis, incepit publice praedicare: prius enim occulte et quibusdam, Io. I, 38 ss., scilicet Petro, Andreae, Philippo et Natanaeli, sed hic publice. Noluit autem primo praedicare publice, ut daret locum praedicationi ioannis: aliter nihil valuisset, sicut lumen stellarum offuscatur per lumen solis. Significatur autem per hoc quod cessantibus figuris legis, incepit praedicatio christi; I Cor. XIII, 10: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte Est. Per ioannem enim significatur lex; infra XI, 13: lex et prophetae usque ad ioannem.

Poenitentiam agite. Notandum quod eadem verba dicit hic christus, quae ioannes, propter duo. Primo enim admonet nos de humilitate, ut scilicet nullus dedignetur verba ab aliis dicta praedicare, cum ipse fons ecclesiasticae scientiae eadem praedicaverit. Secundo quia ioannes est vox; ipse vero verbum.

Idem autem significatur per verbum et vocem, nisi quia verbum est expressivum vocis.

Circa hoc autem duo facit: unum admonet; aliud promittit.

Primum ibi poenitentiam agite; secundum ibi appropinquabit enim regnum caelorum.

Sed quare non admonuit de iustitia in principio suae praedicationis, sed ad poenitentiam? dicendum quod causa fuit, quia prius admonuit de iustitia per legem naturae, et Scripturae, sed transgressi erant; Is. XXIV, 5: transgressi sunt leges, mutaverunt ius, dissipaverunt foedus sempiternum. In hoc enim dat intelligere quod omnes peccatores invenit; I Tim. I, 15: christus iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere; Rom. III, V. 23: omnes enim peccaverunt, et egent gloria dei. Et hoc est poenitentiam agite.

Promittit autem aliud; unde appropinquabit enim regnum caelorum. Ista promissio in duobus differt a promissione veteris testamenti; quia ibi temporalia, hic caelestia, et aeterna; Is. I, 19: si me audieritis, bona terrae comedetis. Item ibi regnum chananaeorum et iebusaeorum; hic regnum caelorum; unde appropinquabit, in vos, regnum caelorum. Et ideo doctrina christi dicitur novum testamentum: quia facta est ibi nova pactio inter nos et deum de regno caelorum; Ier. XXXI, 31: feriam domui Israel et domui Iuda foedus novum. Secundo quia vetus lex simul cum promissione habebat comminationem; Is. I, 19: si volueritis, et audieritis me, bona terrae comedetis: quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos. Et Deut. XXVIII idem habetur: ubi multae benedictiones promittuntur his qui legem servaverint, et multas comminatur Moyses maledictiones transgressoribus legis. Et hoc ideo est, quia vetus erat lex timoris, nova vero amoris. Augustinus: brevis differentia, timor et amor. Hebr. XII, 18: non enim accessistis ad tractabilem et accessibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam, et tubae sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt excusaverunt se, ne eis fieret verbum. Et ideo dicit appropinquabit regnum caelorum, scilicet beatitudo aeterna.

Et dicit appropinquabit, quia ille qui dabat, ad nos descendit, quia nos non poteramus ascendere ad deum.

Ambulans autem etc.. Postquam incepit praedicare, voluit suae praedicationis habere ministros: unde hic advocat ad se eos: et circa hoc duo facit, secundum quod duo paria ministrorum advocat. Quia primo Petrum et Andream; secundo Iacobum et ioannem.

Circa primum quatuor facit: primo enim describitur locus vocationis; secundo ponitur conditio vocatorum, ibi erant enim piscatores; tertio vocatio, ibi et ait illis; quarto ipsorum obedientia perfecta, ibi at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.

Dicit ergo ambulans iuxta mare Galilaeae. Locus congruus: quia, sicut dicit Glossa, piscatores vocaturus, ambulat iuxta mare.

Quantum autem ad mysterium, sciendum, quod stare dei significat aeternitatem et immobilitatem; ipsius ambulare, temporalem nativitatem.

Per hoc ergo quod ambulans discipulos vocavit, significatur quod per mysterium suae incarnationis nos ad se traxit; Ps. VII, 7: exsurge, domine, in praecepto quod mandasti, idest disposuisti implendum, et synagoga populorum circumdabit te.

Et dicit Galilaeae, per quod intelligitur turbulentia huius mundi; Is. LVII, 20: cor impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus eius in conculcationem et lutum. Christus similitudinem habuit peccatoris; Rom. VIII, 3: misit deus filium suum in similitudinem carnis peccati etc..

Consequenter vocatorum describitur conditio.

Et primo quantum ad numerum; secundo quantum ad nomina; tertio quantum ad actum; quarto quantum ad officium.

Dicit ergo vidit duos, non oculo corporis tantum, sed etiam mentis: visus enim eius est respectus misericordiae; unde Ex. III, 7: videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Aegypto etc..

Et nota quod idem significatur per duos, et fratres: utrumque enim ad caritatem pertinet, quae consistit in dilectione dei et proximi.

Et ideo binos elegit, et binos ad praedicandum misit: et voluit significari per hoc caritas spiritualis, quia caritas firmatur magis, quando in natura fundatur; Ps. Cxxxii, V. 1: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum.

Simonem qui vocatur Petrus, nunc scilicet, sed non tunc: quia christus postea imposuit ei hoc nomen, sed primo promisit; Io. I, 42: tu vocaberis cephas, sed imposuit Matth. XVI, 18: tu es Petrus. Et Andream.

Ista nomina debet habere quilibet praedicator.

Simon enim interpretatur obediens; Petrus agnoscens; Andreas fortitudo. Et praedicator debet esse obediens, ut alios possit ad hoc invitare, Prov. XXI, 28: vir obediens loquetur victorias: agnoscens, ut alios sciat instruere: I Cor. XIV, 19: volo quinque verba sensu meo loqui, ut alios instruam, fortis, ut non terreatur comminationibus; ier.

C. I, 18: dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum; Ez. III, 8: dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum, ut adamantem, et ut silicem dedi faciem tuam.

Sequitur mittentes rete in mare.

Quaerit chrysostomus quare dominus captavit istam horam. Et dicit, ut daretur exemplum quod numquam debemus omittere servitium dei propter occupationes. Vel ideo, quia per hunc actum praefigurabatur actus futurorum praedicatorum, quia per verba praedicantium quasi per retia trahuntur homines.

Ponitur officium erant enim piscatores.

Et sciendum quod inter omnes homines, piscatores sunt simpliciores; et dominus de simplicissimo statu voluit habere homines, et illos eligere, ut non imputaretur sapientiae humanae id quod factum fuit per eos; I Cor. I, 26: videte vocationem nostram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed quae stulta sunt mundi eligit deus, ut confundat sapientes. Et ideo non elegit Augustinum, aut Cyprianum oratorem, sed Petrum piscatorem: et de piscatore lucratus est et imperatorem, et oratorem.

Et ait. Hic ponitur vocatio, circa quam tria consideranda sunt. Primo enim invitat; secundo ducatum promittit; tertio praemium.

Dicit ergo venite. Hoc ex sola liberalitate divina est, ut ad se trahat; Eccli. XXIV, 26: transite ad me omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis adimplemini; infra c. XI, 28: venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Post me, quasi dicat: ego vado, et vos venite post me, quia ego ero dux vester; Prov. IV, 11: viam sapientiae monstrabo tibi, et ducam te per semitas aequitatis; quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum; Ps. Cxxxviii, 17: mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, deus, nimis confortatus est principatus eorum.

Faciam, quasi, commutabo vestrum officium in maius. De istis dicitur Ier. XVI, 16: ecce ego mittam piscatores multos, dicit dominus, et piscabuntur eos etc..

Et dicit faciam, quia frustra laborat praedicatio exterius, nisi adsit interius gratia redemptoris: non enim virtute sua trahebant homines, sed operatione christi. Et ideo dicit faciam. Ista quidem est maxima dignitas; unde dionysius: nihil dignius in officio hominum quam dei cooperatorem fieri.

Dignitas enim sola in sua claritate consistit.

Ad illam autem dignitatem magis appropinquant qui sic illuminantur quod alia illuminent.

Quamquam vero illuminent homines qui sequuntur christum, et quantum ad iustitiam magna faciunt, sed tamen asserunt dignitatem christi quantum ad unum tantum; vita autem praedicatorum quantum ad duo; Dan. XII, 3: qui ad iustitiam erudiunt multos, fulgebunt quasi stellae in perpetuas aeternitates.

Ponitur eorum obedientia at illi, relictis retibus et navi, secuti sunt eum. Et ostendit obedientiam eorum quantum ad tria.

Primo quantum ad promptitudinem, quia non distulerunt: unde at illi. Contra illos de quibus Eccli. V, 8: ne differas de die in diem; Gal. I, 15: cum autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus, continuo non acquievi carni et sanguini.

Is. L, 5: dominus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico, retrorsum non abii.

Secundo quantum ad expeditionem, quia reliquerunt; quia non pensandus est census, sed affectus; quia omnia dimittit qui quicquid habere potest, dimittit.

Sed quae necessitas relinquendi omnia? chrysostomus: nullus potest possidere divitias, et perfecte ad regnum caelorum venire; sunt enim impedimentum virtutis, diminuunt enim sollicitudinem aeternorum, propter quod non perfecte potest homo inhaerere divinis. Et ideo dimittenda sunt; I cor.

C. IX, 25: omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet etc..

Tertio quantum ad executionem, quia secuti sunt eum: non est enim nimis magnum dimittere omnia, sed perfectio consistit in sequela ipsius, quae est per caritatem; I Cor. XIII, 3: si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.

Non enim consistit per se in exterioribus perfectio, scilicet paupertate, virginitate, et huiusmodi, nisi quia ista sunt instrumenta ad caritatem; et ideo dicit et secuti sunt eum consequenter agitur de alia vocatione: et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum zebedaei et ioannem fratrem eius. Et primo describuntur vocati; secundo ponitur vocatio, ibi et vocavit etc.; tertio obedientiam vocatorum, ibi illi autem, relictis retibus et patre, secuti sunt eum.

Vocati quadrupliciter describuntur. Quantum ad numerum, nomina, pietatem, et paupertatem.

Dicit ergo et procedens inde vidit alios duos fratres. Nota quod a principio vocavit fratres: et quamvis multos alios vocavit, tamen de istis specialiter fit mentio, quia praecipui erant, et quia binos vocavit eos; lex enim nova in caritate fundatur; unde et in veteri testamento duos fratres vocavit, Aaron et Moysen, quia etiam ibi dabatur mandatum de caritate. Et quia perfectior est nova, ideo in principio vocatur duplex numerus fratrum.

Iacobum zebedaei, et ioannem fratrem eius.

Per istos quatuor designatur doctrina quatuor evangeliorum, vel quatuor virtutes: quia per Petrum, qui interpretatur agnoscens, virtus prudentiae; per Andream, qui interpretatur virilis, seu fortissimus, virtus fortitudinis; per Iacobum, qui interpretatur supplantator, virtus iustitiae; per ioannem propter virginitatem, virtus temperantiae.

Ponitur pietas, quia erant cum zebedaeo patre. Chrysostomus: admiranda est eorum pietas, quia pauperes arte piscatoria panem quaerunt, et tamen senem patrem non derelinquunt. Eccli. III, 8: qui timet deum, honorat parentes.

Paupertas designatur in hoc, quia reficiebant retia sua. Nihilominus per istos qui mittebant retia, signantur illi qui in prima aetate negotiantur in mundo; per istos qui iam miserunt, et reficiebant, significantur illi qui diu negotiati sunt in mundo; et sunt iam per peccatum absorpti, et vocantur ad christum. Thren. III, 27: bonum est viro, cum portaverit iugum domini ab adolescentia sua.

Et vocavit eos, interius et exterius; ad Rom. VIII, 30: quos praedestinavit, hos et vocavit. Vocare interius nihil aliud est quam praebere auxilium humanae menti cum vult convertere nos.

Sequitur de obedientia illi autem, relictis retibus et patre, secuti sunt eum.

Nota quod duo superiores navem tantum, isti autem reliquerunt retia, navem et patrem: in quo significatur quod propter christum debemus omittere omnes terrenas occupationes, quae designantur per rete; II Tim. II, 4: nemo militans deo implicat se negotiis saecularibus; divitias, sive possessiones, quae designantur per navem; infra XIX, 21: si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et veni, sequere me; affectum carnalem, qui per patrem; Ps. XLIV, 11: obliviscere populum tuum, et domum patris tui.

Mystice vero per zebedaeum significatur mundus, qui interpretatur fluxus vehemens.

Sed hic est quaestio: videtur enim quod isti peccaverunt dimittendo patrem senem et pauperem, quia filii tenentur subvenire parentibus.

Et generaliter quaeritur utrum alicui liceat dimittere parentes in ultima necessitate, intrando religionem.

Dicendum quod consilium numquam praeiudicat praecepto; sed hoc, scilicet honora patrem tuum et matrem tuam, Ex. XX, 12 est praeceptum; et ideo si pater nullo modo possit vivere nisi adiutus a filio, filius non debet intrare religionem. Sed hic casus non erat in zebedaeo, quia poterat se iuvare, et habebat necessaria.

Item est quaestio litteralis. Matthaeus enim videtur hic contrarius ioanni et Lucae: ioannes enim I, 28 dicit eos vocatos iuxta iordanem; hic dicit iuxta mare Galilaeae. Item Lucas V, 10 dicit quod simul vocavit Petrum et Andream, Iacobum et ioannem, licet de aliis duobus non fiat mentio, quia creditur quod ibi fuerint. Item ibi dicitur quod omnes simul, hic quod seorsum.

Sed sciendum quod trina fuit vocatio apostolorum.

Primo enim vocati sunt ad christi familiaritatem, et illud dicitur Io., I, et hoc in primo anno praedicationis christi. Nec obstat quod dicitur post: ascenderunt cum eo discipuli eius in cana Galilaeae, quia secundum Augustinum non tunc erant discipuli, sed futuri erant: sicut si dicatur quod Paulus apostolus natus fuerit in tharso ciliciae, cum tunc non esset apostolus.

Vel dicendum quod loquitur de aliis discipulis, qui vocantur omnes credentes in christo.

Secundo vocati fuerunt ad discipulatum; et de ista dicitur Lc. Cap. V. Tertia vocatio fuit ut totaliter christo adhaererent: et de ista hic dicitur; quod patet, secundum Augustinum, quia Luc. V, 11 de hoc habetur, et subductis ad terram navibus; ergo habebant navim, et curabant de ea, quasi ad eam redituri; hic vero dicit, at illi, relictis omnibus etc.. Et ideo dicendum, quod de ultima sequela loquitur hic.

16

Lectio 3

Consuetudo est apud reges, quod congregato exercitu procedunt ad bellum: ita christus, congregato exercitu apostolorum, procedit ad pugnandum contra diabolum per officium praedicationis, ad expellendum eum de mundo. Unde hic agitur de doctrina et praedicatione christi. Et ponitur primo christi praedicatio; secundo effectus praedicationis, ibi abiit opinio eius in totam syriam etc..

Circa primum tria tangit.

Primo sollicitudinem docentis et modum docendi, et propositae doctrinae confirmationem.

Et sollicitudo ostenditur in duobus, quia non quaerebat propriam quietem; unde circuibat; Rom. XII, 11: sollicitudine non pigri. Secundo quia non erat acceptator personarum, terrarum, vel villarum, sed circuibat totam Galilaeam, absque differentia; Mc. I, 38: eamus in proximas civitates, ut et ibi praedicem; Ps. Cii, 22: in omni loco dominationis eius.

Modus, ibi in synagogis docens.

Duo dicit docens et praedicans; docens quae agenda sunt in praesenti, praedicans de futuris: vel docens ea quae pertinent ad instructionem morum, Is. XLVIII, 17: ego dominus docens te utilia, praedicans futura; Is. LII, 7: quam pulchri super montem pedes annuntiantis et praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem. Vel docens naturales iustitias: quaedam enim in theologia traduntur quae naturalis ratio dictat, scilicet iustitia, et huiusmodi: et quantum ad hoc dicit docens; quaedam vero quae excedunt rationem, sicut mysterium trinitatis, et huiusmodi: et quantum ad hoc dicit praedicans.

Sed obiicitur de hoc quod dicit Glossa, quod doceret naturales iustitias, ut est castitas, et humilitas, et huiusmodi: naturales enim virtutes non videntur posse dici virtutes, quia virtutes sunt per gratiam.

Et dicendum quod inclinatio et inchoatio est naturalis; sed perfectio, qua gratus homo redditur, est ex gratia, politica, et ex assuetudine.

In synagogis eorum. Nota duo.

Primum quia quaerebat multitudinem, ut praedicatio magis proficeret; Ps. XXXIV, 18: confitebor tibi in ecclesia magna. Item quia solum Iudaeis praedicabat; Act. XIII, 46: vobis primum oportuit praedicari verbum dei.

Et praedicans evangelium regni: non fabulas et curiosa, sed quae ad dei regnum pertinebant, et ea quae hominibus proficerent.

Consequenter confirmatur praedicatio miraculis; Mc. Ult., 20: illi autem profecti praedicaverunt ubique, domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Unde sanans. Languor potest referri ad infirmitates corporales, infirmitas ad infirmitatem animae: non enim minores sunt infirmitates animae quam corporis. Vel per languores graves infirmitates et diuturnas; per infirmitates quamcumque aliam; Ps. Cii, 3: qui sanat omnes infirmitates tuas; Eccli. X, 12: brevem languorem praecidit medicus. Datur intelligi etiam in hoc quod praedicatores debent suam doctrinam confirmare per opera; et si non per miracula, per vitam virtuosam; Rom. XV, 18: non audeo aliquid loqui eorum quae per me non efficit christus in obedientiam gentium in verbo et factis, in virtute signorum et prodigiorum, in virtute spiritus sancti.

Et abiit opinio eius in totam syriam. Hic ponitur effectus praedicationis: et est triplex, scilicet fama circa exemplum, fiducia quam homines de eo habebant, et devotio qua homines eum sequebantur.

Dicit ergo abiit opinio eius in totam syriam. Syria est regio a capharnaum usque ad mare magnum: unde et in terra gentilium divulgatum Est. Hoc etiam pertinet ad praedicatores, ut habeant testimonium bonum; Eccli. XLI, 15: curam habe de bono nomine; II Tim. II, 15: sollicite autem cura teipsum probabilem exhibere deo operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.

Per syriam autem potest intelligi superbia mundi, quia sic interpretatur: et fama christi per totum mundum diffusa est.

Fiducia, ibi et obtulerunt ei omnes male habentes; sciebant enim quod sanare poterat; Ier. XVII, 14: sana me, domine, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero. Et dicit primo abiit opinio eius etc., et post, obtulerunt ei etc., quia quando aliquis habet famam de sanctitate, homines facilius detegunt ei conscientiae vulnus. Variis languoribus et tormentis comprehensos. Per istas graves infirmitates designantur infirmitates spirituales.

Per languores possunt intelligi diuturnae infirmitates, et signatur infirmitas diu perseverans; Eccli. X, 11: languor prolixior gravat medicum. Et quia aliqui gravantur infirmitate, aliqui vero acerbitate doloris, hoc significatur cum dicit et tormentis comprehensos: et significantur illi qui habent conscientiam gravatam remordentem; Ps. XVII, 5: circumdederunt me dolores mortis, dolores inferni circumdederunt me. Et qui Daemonia habebant; et hoc est quod dicitur Lc. VI, 1: et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.

Per hoc intelliguntur illi qui colebant idola; Ps. Xcv, 5: omnes dii gentium Daemonia; I Cor. X, 20: nolo vos socios fieri Daemoniorum.

Lunatici proprie dicuntur qui patiuntur infirmitatem cuiusdam amentiae in defectu lunae: et tunc arripiuntur a Daemonibus.

Et diabolus tunc magis affligit propter duas rationes. Unam assignat Hieronymus, et est ut infamet creaturam dei; et hoc etiam fit in effectibus magicae artis, qua invocantur Daemones sub certis constellationibus et Daemones veniunt ad hoc ut extollant creaturam, et inducant ad idololatriam.

Secunda ratio est melior, quia diabolus non potest aliquid, nisi per virtutes corporis. Non est autem dubium, quod corpora inferiora immutantur secundum diversas immutationes corporum superiorum. Et ideo tunc diabolus invocatus libenter venit, quando videt superiora corpora operari ad illum effectum pro quo invocatur. In defectu autem lunae, sicut patet, humiditates deficiunt; et ideo defectus lunae facit ad talem infirmitatem, quando terra non abundat humoribus; et ideo diabolus tunc magis vexat: et hoc est et lunaticos.

Per istos possumus intelligere inconstantes Eccli. XXVII, 12: homo sanctus in sapientia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutatur, qui habent propositum caste vivendi, sed vincuntur passionibus, secundum illud Rom. VII, 15: non enim quod volo bonum, hoc facio, sed quod odi malum, illud ago.

Et paralyticos. Paralytici proprie dicuntur, qui habent membra resoluta, ita quod non possunt habere officium membrorum. Per istos significantur ignorantes: et isti omnes a christo curantur; unde et curavit eos, scilicet perfecte.

Consequenter ponitur tertius effectus, scilicet devotio sequentium; unde et secutae sunt eum turbae multae; Ps. VII, 8: exurge, domine, in praecepto quod mandasti, et synagoga populorum circumdabit te.

Sciendum autem quod diversimode aliqui sequebantur, quia quidam studio salutis, scilicet spiritualis, scilicet apostoli; unde supra: relictis omnibus sequuti sunt eum; et infra XIX, 27: ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Quidam studio salutis corporalis; Lc. VI, 17: turba copiosa plebis ab omni Iudaea, et ierusalem, et maritima, et tyri, et sidonis, qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis.

Quidam curiositate tantum videndi miracula; Io. VI, 2: et sequebantur eum multi, quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur.

Alii ad insidiandum, ut Pharisaei et Scribae; Ier. XX, 10: audivi contumelias multorum, et terrorem in circuitu.

De Galilaea. Provincia est ubi christus praecipue praedicabat, et interpretatur transmigratio. Per hoc significantur illi qui debent transmigrare de vitiis ad virtutes. Et Decapoli. Regio est ubi sunt decem villae; et significantur illi qui student ad observantiam decem mandatorum. Et de ierosolymis. Ierosolyma interpretatur visio pacis; et significat illos qui desiderio pacis ad christum veniunt; Ps. Cxviii, 165: pax multa diligentibus nomen tuum. Et de Iudaea. Iudaea interpretatur confessio; et significat illos qui per peccatorum remissionem ad christum veniunt; Ps. Cxiii, V. 2: facta est Iudaea sanctificatio eius. Et de trans iordanem; et significantur illi qui per baptismum ad christum veniunt: in iordane enim fuit figuratus baptismus.

Capitulus 5

17

(
Mt 5)


Lectio 1

Videns autem iesus turbas. Hic dominus suam doctrinam proponit: et dividitur in partes tres.

In prima ponitur doctrina christi; in secunda ponitur virtus doctrinae; in tertia finis ad quem perducit.

Secundum in cap. XIII; tertium in cap. XVII.

Prima dividitur in tres.

In secunda instruuntur ministri doctrinae; in tertia confunduntur adversarii.

Secunda in cap. X; tertia in capite XI.

Prima dividitur in duas.

In prima proponitur doctrina christi; in secunda confirmatur per miracula, in cap. VIII.

Prima in duas.

In prima praemittitur quasi quidam titulus ad doctrinam; in secunda explicatur ipsa doctrina, ibi beati pauperes spiritu.

Circa primum tria facit.

Primo describit locum, ubi doctrina fuit proposita; secundo auditores doctrinae; tertio ponit modum docendi.

Secundum ibi et cum sedisset; tertium ibi et aperiens os suum docebat eos.

Dicit ergo, ita dixi quod secuti sunt etc.. Videns autem iesus turbas. Ista littera duplicem intellectum habere potest.

Primo sic. Ascendit ad docendum turbas, scilicet non fugiens. Unde chrysostomus dicit, quod sicut artifex, quando videt praeparatam materiam, delectatur operari, ita sacerdos delectatur praedicare, quando populum videt congregatum; et ideo, ascendit; ps.

XXXIV, 18: confitebor tibi in ecclesia magna.

Vel aliter. Ascendit, fugiens scilicet turbas, ut securius discipulos doceret; Eccl. IX, V. 17: verba sapientium audiuntur in silentio.

Et notandum quod legitur quod christus habebat tria refugia: quandoque enim fugiebat ad montem, sicut dicitur hic; et Io. VIII, 1: iesus autem perrexit in montem oliveti. Aliquando ad navem; Lc. V, 1: cum turbae multae irruerent in eum...

Ascendens in unam navim, quae erat simonis...

Sedens docebat. Tertium in desertum; Mc. VI, 31: eamus seorsum in desertum.

Et satis convenienter; in tribus enim homo potest habere refugium ad deum: in protectione divinae altitudinis, quae per montem significatur; Ps. Cxxiv, 1: qui confidunt in domino sicut mons sion. In societate ecclesiastica, quae per navem designatur; Ps. Cxxi, V. 3: ierusalem quae aedificatur ut civitas, cuius participatio eius in idipsum. In solitudine religionis, quae per desertum accipitur, per contemptum temporalium; Osee II, 14: ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor eius; Ps. LIV, 8: ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine.

Ascendit autem in montem propter quinque rationes. Prima ad ostensionem suae excellentiae: ipse enim est mons, de quo Ps. Lxvii, 16: mons dei, mons pinguis.

Secunda ad ostendendum quod doctor huius doctrinae debet ad eminentiam vitae conscendere; Is. XL, 9: super montem excelsum ascende tu qui evangelizas sion. Chrysostomus: nemo potest in valle consistere, et de caelo loqui etc.. Tertia ratio ad ostendendum altitudinem ecclesiae cui doctrina proponitur; Is. II, 2: erit mons domus domini in vertice montium, et elevabitur super colles. Quarto ad ostendendum perfectionem huius doctrinae, quia perfectissima; Ps. XXXV, 7: iustitia tua sicut montes dei.

Quinto ut congrueret ista veteri legislationi, quae data fuit in monte. Exod. XIX et XXIV.

Consequenter ponuntur auditores et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius. Duo possunt notari in sessione eius. Humiliatio; Ps. Cxxxviii, 2: tu cognovisti sessionem meam. Quando erat in altitudine divinae maiestatis, non poterat capi eius doctrina; sed tunc coeperunt homines capere, quando se humiliavit. Vel hoc pertinet ad dignitatem magisterii; infra XXIII, 2: super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei.

Ad studium enim sapientiae requiritur quies. Accesserunt ad eum discipuli eius etc., non tantum corpore, sed animo; ps.

XXXIII, 6: accedite ad eum, et illuminamini; Deut. XXXIII, 3: qui appropinquant pedibus eius, accipient de doctrina illius.

Et nota quod quando dominus praedicavit turbis, stetit; Lc. VI, 17: descendens iesus de monte stetit in loco campestri; sed hic quando discipulis, sedit. Ex hoc inolevit consuetudo quod turbis praedicatur stando, religiosis sedendo.

Et aperiens os suum docebat eos.

Hic ponitur modus doctrinae.

In hoc quod dicit aperiens, significatur quod diu ante tacuerat. Et demonstrat quod magnum et longum erat facturus sermonem, sicut dicit Augustinus. Vel quod magna et profunda dicturus erat; sic enim consueverunt facere homines; iob III, 1: post hoc iob aperuit os suum, et maledixit diei suo.

Et dicit suum: prius enim aperuit ora prophetarum; Sap. X, 21: sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas: ipse enim est sapientia patris.

Sed hic est quaestio: hic enim sermo ponitur quantum ad multa etiam Lc. VI, 20 ss.. Sed videtur hic et ibi contrarietas, sicut patet in textu.

Et ponit Augustinus duas solutiones. Una est quod iste est alius sermo ab illo: ipse enim primo ascendit in montem, et fecit hunc sermonem discipulis, et postea descendens invenit turbam congregatam, cui eadem praedicavit, et multa recapitulavit: et de hoc dicitur Lc. VI, 20 ss.. Vel aliter dicendum, quod unus mons erat, et habebat planitiem in latere: illam planitiem elevabat monticulus alius. Unde dominus ascendit in montem, idest in planitiem illius montis. Et primo ascendit superius, et convocavit discipulos, et ibi elegit duodecim apostolos, sicut patet in Luca: et postea descendens invenit turbam congregatam, et venientibus discipulis sedit, et habuit sermonem istum ad turbas et discipulos.

Et hoc videtur verius: quia matthaeus dicit in fine sermonis, quod mirabantur turbae super doctrina eius.

Tamen quodcumque accipiatur, non est contrarietas.


Aquinatis - super Mt 15