Aquinatis - super Mt 22

22

Lectio 2

Docet cautelas, a quibus cavendum sit. Describitur autem a professione, quia prophetae.

Sed potest quaeri, de quibus prophetis, quia lex et prophetae usque ad ioannem: unde in tempore illo non erant prophetae de christo, quia in ipso finiuntur.

Ideo dicendum quod prophetae sunt doctores in ecclesia et praelati.

Sed quid est quod dicit falsi? falsi dicuntur qui non mittuntur. De talibus dicitur Ier. XXIII, 21: non mittebam eos, et ipsi currebant. Item falsi dicuntur qui mendacium dicunt; unde Ier. II, 8: prophetae eius prophetaverunt in baal. Sic etiam multi fuerunt pseudoprophetae in populo: sicut et in nobis erunt magistri mendaces.

Attendite, idest diligenter cavete, quia occulti sunt, et a laqueis occultis cavendum est.

Unde malignitas eorum intrinsecus latet.

Dicit ergo qui veniunt ad vos in vestimentis ovium etc.. Oves sunt fideles: nos autem populus eius, et oves pascuae eius, ps.

Xcix, 3. Vestimenta autem eorum sunt ieiunium, eleemosynae, quibus se tegunt; II ad Tim. III, 5: habentes speciem pietatis, virtutem autem eius abnegantes.

Sed sciendum, quod si lupi se tegant pellibus ovium, non tamen propter hoc ovis perdit pellem suam: sic licet illi mali bonis operibus tegantur, tamen multum boni proficiunt.

Intrinsecus autem sunt lupi rapaces.

Hoc principaliter exponitur de haereticis, ex consequenti de malis praelatis. Unde habetur super illud Io. X, 11: ego sum pastor bonus: dicitur quod quidam est pastor, qui gubernat, et regit; quidam lupus, qui perniciem intendit; quidam mercenarius qui commodum proprium quaerit. Unde pastor est amandus, lupus fugiendus, mercenarius tolerandus.

Quod ergo dicitur, quod intrinsecus autem sunt lupi rapaces, intelligitur de his qui habent intentionem pervertendi plebem, et lupi sunt dicendi. Item mercenarii, scilicet mali christiani, qui dispergunt malo exemplo, qui vitam habent malam; quantum ad effectum, habent modum lupi; Act. XX, 29: quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi etc.. Et dicit intrinsecus, quia malam habent intentionem occidendi plebem.

A fructibus eorum cognoscetis eos etc.. A fructibus, idest operationibus.

Sed videtur contra, quia habent vestes ovium; et vestes sunt opera. Ergo ab eis cognoscentur.

Chrysostomus: fructus est confessio fidei. Unde si confitetur fidem, non est haereticus. Ad Eph. V, 9: fructus enim lucis est in omni bonitate, et iustitia, et veritate etc..

Si autem exponatur de simulatoribus, tunc sic exponitur, quod per vestes exteriora opera.

Unde ad Gal. V, 22: fructus autem spiritus est caritas, gaudium et pax etc..

Sed quaeres: qualiter possunt cognosci? dicendum quod potest vix aliquis hypocrita esse ita compositus, quin appareat aliquid malitiae vel verbo, vel facto: Prov. XXVII, 19: quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. Et Seneca: nemo potest diu fictam ferre personam.

In duobus autem maxime manifestantur.

In his quae subito agenda occurrunt, quia in his quae cum deliberatione quis facit, cavet sibi. Item in tribulationibus; Eccli. VI, 8: est amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis. Item manifestantur quando non possunt quod volunt, vel cum iam consecuti sunt. Unde principatus virum ostendit.

Numquid colligunt de spinis uvas? per uvas, ex quibus fit vinum, intelligitur spiritualis laetitia: quia vinum laetificat cor hominis, Ps. Ciii, 15. Per ficus dulcedo ecclesiasticae pacis, quae est caritas. Haec non possunt nasci de tribulis, idest peccatoribus, quia spinas et tribulos germinabit tibi, gen.

C. III, 18.

Et hoc probat per exemplum omnis arbor bona bonos fructus facit, mala autem arbor malos fructus facit. Ex hoc Manichaei assumpserunt duas naturas, scilicet bonam et malam. Sed hoc non est verum: quia videmus de mala creatione bonum fructum, et e converso.

Unde ad hoc debes intelligere quod arbor est principium fructus. Sed principium est duplex.

Principium naturae, et principium moris.

Principium naturae est anima: et quicquid inde procedit naturaliter, totum bonum Est. Principium autem moris est voluntas; ideo si voluntas fuerit bona, et opus bonum, cum habeat voluntatem bonam cum intentione bona; quia si vellet furari pro eleemosyna danda, etsi voluntas bona est, non tamen intentio est recta.

Sed quid fiet de arbore mala? omnis arbor, quae fructum non facit, excidetur: quia si non facit, vel si omittit facere cum possit, excidetur; unde Io. XV, 6: si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Unde Lc. XIII, 7 dicitur de ficulnea, quam scilicet praecepit dominus succidi et tolli: tollatur impius ne videat gloriam dei.

Concludit ergo a fructibus eorum cognoscetis eos.

Non omnes qui dicunt mihi, domine, domine etc.. Posita doctrina, ostendit quod oporteat eam observare, quia nihil aliud sufficit ad salutem.

Et circa mandata, sive doctrinam dei quatuor sunt necessaria, sive laudabilia: ut ore confiteamur, confirmetur miraculis, et audiatur verbum dei, et exequatur opere. De primo ad Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam; ore autem confessio fit ad salutem. De secundo, marci ult., 20: domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Item ut audiatur; Io. VIII, 47: qui ex deo est, verba dei audit. Item, quarto, requiritur quod faciat; Iac. I, 22: estote factores verbi, et non auditores tantum.

Unde vult ostendere quod tria sine quarto non proficiunt; unde dicit non omnis qui dicit mihi, domine, domine etc..

Sed videtur hoc esse contrarium apostolo dicenti nemo potest dicere dominus iesus, nisi in spiritu sancto.

Sed qui habet spiritum sanctum, intrat in regnum caelorum.

Solvit Augustinus, quod dicere dicitur multipliciter: communiter, et stricte, et proprie.

Et stricte non est aliud nisi manifestare affectum et voluntatem; et sic dicitur ab apostolo: nemo potest dicere dominus iesus, nisi in spiritu sancto etc.. Et hoc nihil aliud est quam credere dominum, et obedire.

Item communiter, idest ore qualitercumque nuntiare; de quo habetur Ier. XXVI, 13: populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me.

Vel sic. Non omnis qui dicit mihi, domine, domine etc.. Ingeminat verbum hoc, domine, domine, ad significandum, quod duplex est confessio, scilicet vocis et laudis, quarum neutra sufficit. Ideo Is. XXVI, 13: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.

Quis ergo intrabit? non qui dicit domine, domine, sed qui fecerit voluntatem patris mei etc.. Io. III, 13: nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo etc.. Unde nemo potest ascendere, nisi descendat ut christus, de quo dicitur Io. VI, 38: descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. Unde oportet facere voluntatem dei; I Thess. IV, 3: haec est enim voluntas dei sanctificatio vestra.

Unde dicebat David Ps. Cxlii, 10: doce me facere voluntatem tuam. Et etiam sicut dominus docuit orare, fiat voluntas tua.

Sed notandum, quod per hoc quod dicit regnum, tangitur remuneratio aeterna; unde dicit intrabit. Illud enim regnum in bonis spiritualibus est, non in bonis exterioribus; ideo dicit intrabit. Ideo Cant. I, 4: introduxit me rex in cellaria sua. Item dicit caelorum, quia licet aliquis hic divitias habeat, vel honores, hoc totum est propter illud. Unde in sublimibus erit remuneratio.

Sed posset aliquis dicere, quod facere miracula sufficit ad salutem. Istud excludit, quia multi dicent mihi in illa die: domine, domine, nonne in nomine tuo prophetavimus? etc..

Et dicit multi, significans eos qui ab unitate recedunt, quia sunt sub multitudine: quia stultorum infinitus est numerus, Eccle. I, V. 15. Item introducit hoc ad notitiam eius quod dixerat, quod omnis arbor quae fructum non facit, abscindetur. Et non dixerat a quo; ideo dixit mihi, tamquam iudici constituto; quia omne iudicium dedit pater filio, Io. V, V. 22.

Item dicit in illa die. Dies terminum nominat, sed non secundum temporis qualitatem, quia dies iudicii aliquando nox dicitur.

Aliquando autem dies dicitur, aliquando nox: quia incertum est quando veniet. Unde infra XXV, 6: media nocte clamor factus est, ecce sponsus venit, exite obviam ei. Diem dicit apostolus I ad Cor. IV, 3. Et in Ps. XXXVI, V. 6: et educet quasi lumen iustitiam meam, et iudicium meum tamquam meridiem. Domine, domine. Multiplicat ad significandum maiorem confusionem et timorem; Sap. V. 2: turbabuntur enim timore horribili.

Nonne in nomine tuo Daemonia eiecimus? haec est potestas supernaturalis; iob XLI, 24: non enim est potestas super terram quae huic (scilicet potestati diaboli) valeat comparari.

Sed tunc quaeritur, qualiter qui eiiciunt Daemonia, fiunt reprobi.

Respondet chrysostomus, quod isti mentiuntur.

Alia responsio est quod aliquando fuerunt boni, et fecerunt miracula; post facti sunt mali. Sed hoc non potest stare, quia dicit dominus, numquam novi vos.

Alio modo dicendum, quod dicunt in nomine tuo, non in nomine spiritus sancti. Quidam enim in virtute spiritus sancti, quidam non. Ut enim habetur Ier. II, 8, quidam prophetaverunt in nomine baal. Item quidam per artes magicas.

Sed quaeritur qualiter Daemones faciunt miracula.

Dico quod non possunt; sed faciunt aliqua quae videntur miracula, non tamen sunt miracula.

Illa dicuntur miracula, quando effectus patent, causae latent. Unde potest esse aliquod mirum apud quosdam minus scientes, quod non est apud sapientes, ut patet de eclipsi. Unde cum Daemones, veriori modo cognoscant naturalia, possunt facere quae nobis videntur miracula. Aliter secundum Hieronymum.

Quia secundum quod dicit, inter dona spiritus sancti quaedam sunt quae gratis data sunt: sola caritas est, quae distinguit inter filios dei et filios diaboli; I Cor. XII, 7: unicuique datur manifestatio ad utilitatem, vel ad profectum bonitatis eius, vel ecclesiae, ut fides quam praedicat manifestetur. Et sic etiam aliquando praelatus male vivens potest miracula facere.

Et tunc confitebor illis, quia non novi vos, idest non approbavi, nec etiam cum faciebatis miracula; II Tim. II, 19: novit dominus qui sunt eius. Dicit non novi vos, cum dicit discedite a me, quia numquam approbati estis.

Omnis ergo qui audit etc.. Ostendit quod sine operibus nihil sufficit, nec etiam auditus verbi dei; quia auditus ordinatur ad fidem. Rom. X, 17: fides autem ex auditu.

Auditus enim non sufficit. Et hoc dupliciter manifestat, quia proponit eventum eius qui audit et facit, et eius qui audit et non facit, sub similitudine. Et primo facit tria.

Primo ponit aedificationem; secundo impugnationem, ibi et descendit pluvia etc.; tertio immutabilitatem, ibi et non cecidit etc..

Dicit ergo quod non sufficit auditus; auditus enim est necessarius; Io. VIII, V. 47: quia qui ex deo est, verba dei audit.

Sed non sufficit; Rom. II, 13: non enim auditores verbi sed factores iustificabuntur. Item bene dicit verba mea haec: quia quicquid ad salutem pertinet, ibi continetur. Unde qui audit verba haec, et facit, assimilabitur viro sapienti. Et non dicit quod sit sapiens, sed assimilabitur.

Et potest haec similitudo intelligi de corporali aedificatore: et sic plana est littera. Vel potest intelligi spiritualiter: et sic iste vir est christus. Eccle. VII, 29: virum unum de mille repperi. Domus christi est ecclesia: scit enim qualiter oportet aedificare. Unde de ipso Prov. IX, 1: sapientia aedificavit sibi domum.

Et Prov. XIV, 1: mulier sapiens aedificat domum suam. Supra petram; I Cor. X, 1: petra autem erat christus. Unde christus super se aedificat: ipse enim est fundamentum; unde I ad Cor. III, 11: fundamentum aliud nemo ponere potest praeter id quod positum est, quod est christus iesus. Hoc enim est fundamentum veritatis aeternae. Hoc autem est omnino immobile; Ps. Cxxiv, 4: qui confidunt in domino sicut mons sion.

Sequitur impugnatio huius domus et descendit pluvia. Pluvia doctrina intelligitur: et est bona, et mala pluvia. Ergo quae irruit, est mala doctrina; Gen. XIX, 24: dominus pluit super sodomam sulphur et ignem.

Item flumina sunt bona, et non bona; Is. XVIII, V. 2: diripuerunt flumina terram eius; et per hoc significantur sapientes qui reputant se sapientes esse. Ista flumina ex pluviis generantur.

Per ventos Daemones. Unde in canonica Iudae, 12: nubes sine aqua, quae a ventis circumferuntur etc.. Et irruerunt in domum, idest in ecclesiam, et non cecidit. Non enim dirumpentur funiculi eius in aeternum, is.

C. XXXIII, 20. Et quare? fundata erat super petram, idest christum.

Consequenter ponit similitudinem, ponens eventum illius qui audit et non facit: et circa hoc primo ponit aedificationem; secundo impugnationem, ibi et descendit pluvia etc.; tertio ruinam, ibi et cecidit etc..

Dicit: et omnis qui audit verba mea haec, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui cecidit a lumine sapientiae. Unde Eccle. IV, V. 13: melior est servus sapiens, quam senex infatuatus. Item stultus est diabolus. Domus quam aedificat, est congregatio infidelium; unde Ps. Lxxiii, 30: repletae sunt terrae domibus iniquitatum.

Et iste super arenam. Per arenam infideles qui infructuosi sunt. Item propter numerositatem: stultorum enim infinitus est numerus, Eccle. I, 15. Item arena non adhaeret, sic isti semper in iurgio sunt. Fundat ergo super arenam, idest finem, qui est quasi fundamentum, scilicet intentionem suam firmat super bonum temporale.

Descendit pluvia, idest bona doctrina, venerunt flumina, idest sacri doctores, flaverunt venti, idest Angeli; Ps. Ciii, 4: qui facit Angelos suos spiritus. Et irruerunt in domum illam, et cecidit. Apoc. XIV, 8: cecidit, cecidit Babylon, scilicet per praedicationem. Et fuit magna eius ruina.

Si velimus adaptare similitudinem, dicendum est sic, quod homo debet aedificare sicut christus. Et hoc docet apostolus I cor.

C. III, 10: unusquisque videat quomodo superaedificet.

Aliquis enim aedificat habitaculum dei; quidam e contrario, ut infra, et, ut habetur I Cor. III, 12, quidam super stipulam aedificant.

Fundamentum enim est illud super quod ponit aliquis intentionem suam. Quidam enim audiunt ut sciant, et hi aedificant super intellectum: et haec est aedificatio super arenam; unde Iac. I, 23: qui audit, et non facit, similis est viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo. Unde super mutabile aedificant.

Quidam autem audit ut faciat et diligat; et hic aedificat super petram, quia super firmum et stabile; Prov. XXII, 6: adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab illa. Istud enim fundamentum est super caritatem.

Apostolus Rom. VIII, 35: quis nos separabit a caritate christi? sed hic potest quaeri quare fundamentum quod est in intellectu, instabile, et non firmum est, sed quod in affectu.

Ratio est quia intellectus est universalium: non enim potest scire multa nisi in universali; ideo vagando circa universale non est stabilitas; sed operationes et affectus sunt circa particularia, et circa consuetudinem bonam; ideo si tentatio veniat, adhaeret ei quod consuevit, scilicet operationi bonae: ideo resistit.

Sed tunc quaeritur quid intelligat per pluviam.

Ideo dicendum quod diabolus numquam tentat primo in maioribus, sed primo in minoribus, deinde procedit ad maiora. Unde per pluviam cogitatio prava. Tentat ergo in cogitatione prava; et si consentit, tentat postea in maiori, et sic postea augmentatur. Et ex istis fiunt flumina: et post totis viribus irruit, et necessario cadit; Eccli. XIX, 1: qui spernit modica, paulatim decidit.

Vel sic. Pluvia, tentatio carnis; flumina, tentatio mundi; venti, tentatio diaboli.

Vel secundum Augustinum pluvia superstitiosa doctrina, cui inhaerens gravissime cadit, et haec facta est ruina magna; sed non magna quando titubat, et non cadit, quia cum accidit tentatio, timet et dolet. Quidam vero totaliter; Ps. Cxxxvi, 7: exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea. Vel dicitur ruina magna, quia impoenitens est cor; iob XXI, 13: ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.

Et factum est cum consummasset iesus verba haec, mirabantur turbae. Ponitur effectus.

Erat enim triplex modus hominum qui sequebantur dominum iesum. Quidam enim mirabantur et scandalizabantur, ut Pharisaei, de quibus inf. XV. Quidam mirabantur, sed non scandalizabantur, ut turbae. Quidam vero, ut perfecti, non mirabantur.

Sed quaerendum de hoc quod dicit turbae, quia non erant ibi turbae. Et potest dici quod factus est sermo et turbae, et discipulis; sed in monte sub cacumine montis erat quaedam planities. Discipuli ergo erant in cacumine cum christo; sed turbae in planitie. Vel potest dici quod primo discipulis, et post turbis.

Vel potest dici: secutae sunt eum turbae discipulorum.

Sed quae erat ratio admirationis? quia erat docens tamquam potestatem habens.

Unde in eo impletur quod dicitur eccle.

C. VIII, 4: sermo illius potestate plenus est.

Unde quasi potestatem habens, quia ut dominus loquebatur, vel sicut legislator. Vel sicut potestatem habens, cum virtute penetrandi Cor. Unde dicitur Ps. Lxvii, 34: dabit voci suae vocem virtutis. Vel cum potestate faciendi miracula: quia quod dicebat miraculis confirmabat.

Augustinus dicit, quod omnia quae dicuntur in hoc sermone debent reduci ad septem dona, et ad beatitudines, quia quod primo dicitur non occides, hoc pertinet ad donum timoris, et ad beatitudinem paupertatis. Istud autem quo sequitur.

Esto consentiens adversario, pertinet ad donum pietatis, per quod impletur mansuetudo.

Illud autem non moechaberis etc.

Pertinet ad donum scientiae, per quam impletur beatitudo luctus. Istud de sustinendo, ad donum fortitudinis, quo impletur, et ad beatitudinem beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam etc.. Illud autem quod dicitur diligite inimicos vestros, ad donum consilii, quo impletur beatitudo misericordiae.

Per illud vero quod sequitur in VI cap., de non habendo sollicitudinem, usque ad intrate per angustam portam, intendit mundare cor: unde pertinet ad donum intelligentiae, et ad beatitudinem quae est munditia cordis; unde beati mundo corde, quoniam ipsi deum videbunt. Quicquid autem sequitur, ad donum sapientiae.

Capitulus 8

23

(
Mt 8)


Lectio 1

Posset videri quod ex iactantia loqueretur dominus; ideo auctoritatem suam signis commendat.

Primo ergo ponuntur signa, quibus liberantur homines a corporalibus periculis; secundo a spiritualibus, cap. IX.

Circa primum duo facit.

Primo ponit signa quibus homines liberantur a periculis provenientibus ex intrinsecis causis; secundo ex extrinsecis, ut tempestate, ibi et ascendente eo in naviculam.

Commendat auctoritatem, quia statim, quia absens, quia perfecte, quia multos.

Quia statim, in leproso; quia absens, in servo centurionis; quia perfecte, in socru Petri; quia multos, in aliis multis.

Circa primum tria.

Primo testes miraculi introducuntur; secundo infirmus inducitur, ibi et ecce leprosus; tertio auxilium praebetur, ibi et extendens iesus manum, tetigit eum dicens volo, mundare.

Dicit ergo cum autem descendisset iesus de monte etc.. Mons iste est caelum; Ps. Lxvii, 17: mons in quo beneplacitum est deo habitare in eo. Unde postquam descendit de caelo secutae sunt eum turbae; Phil. II, V. 7: exinanivit semetipsum formam servi accipiens, et habitu inventus ut homo etc.. Vel per montem altitudo doctrinae; Ps. XXXV, 7: iustitia tua sicut montes dei. Cum esset in monte, idest cum altam duxit vitam, secuti sunt eum discipuli sui. Et cum descendisset, secutae sunt eum turbae; I ad Cor. III, 1: non potui vobis loqui quasi spiritualibus.

Secundo, persona infirmi introducitur: et ponuntur duo. Primo infirmitas ostenditur; secundo sollicitudo adhibetur.

Infirmitas, quia est leprosus: et hoc significat spirituales infirmitates. Quaedam enim infirmitates sunt intra latentes, ut febres: quaedam vero, etsi sunt ab intra, eius tamen effectus patet exterius, ut lepra. Ille ergo leprosus est, cuius mala voluntas manifestatur per malum actum; Is. LIII, 4: et nos putavimus eum quasi leprosum.

Sed quaestio est, quia in Luca habetur, quod cum veniret capharnaum mundavit leprosum.

Dicendum, quod matthaeus sequitur historiam, quia cum iret in capharnaum, in via apparuit ei leprosus.

Sequitur sollicitudo, quia primo venit; secundo adoravit; unde dicit ecce leprosus.

Sic peccator per fidem venit, sed adorat per humilitatem; Ps. XXXIII, 19: humiles spiritu salvabit deus. Item confitetur christi potentiam, cum dicit domine, si vis, potes me mundare. Item vocat dominum. Si dominus est, potest salvare. In Ps. Xcix, 3: scitote, quoniam dominus ipse est deus. Item confidit de dei misericordia. Misericordem non oportet petere, sed solum indigentiam ei monstrare; sic iste domine, si vis, potes me mundare. Unde Ps. XXXVII, 10: domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus. Item ostendit sapientiam christi, quia non petit nisi voluntatem suam: quia melius scit, quid opus sit tibi quam ipse. Ideo sapientiae christi dimisit.

Deinde tangit auxilium.

Primo sanat.

Secundo instruit.

Primo tangitur opus; secundo effectus, ibi et confestim mundata est lepra eius.

Christus tria facit curando. Extendit manum, quando auxilium impendit; Ps. Cxliii, V. 7: emitte manum tuam de alto, et eripe me.

Aliquando extendit manum, sed non tangit; Is. Lxv, 2: expandi manus meas tota die ad populum incredulum etc.. Aliquando tangit; et hoc est quando immutat, ut in Ps. Cxliii, V. 5: tange montes (idest superbos), et fumigabunt, per compunctionem.

Sed quare tetigit, cum esset prohibitum in lege? hoc fecit ut monstraret se esse supra legem.

Legitur de eliseo quod non tetigit Naaman, sed misit eum ad iordanem. Unde iste qui tetigit, videtur solvere legem. Sed secundum veritatem non solvit, quia prohibitum fuit propter contagionem. Quia igitur infici non potuit, tangere potuit. Item tetigit, ut humanitatem monstraret; quia non sufficit peccatori subdi deo quantum ad divinitatem, sed et quantum ad humanitatem.

Volo, mundare. Hieronymus dicit, quod quidam male exponunt. Volunt enim quod ly mundare sit infiniti modi; sed hoc non est verum: immo quia dixerat, si vis, respondit, volo, et ly mundare est imperativi modi. Unde imperavit qui dixit, et facta sunt.

Item tetigit, ut daret doctrinam de virtute quae est in sacramentis, quia non solum requiritur tactus, sed verba: quia cum accedit verbum ad elementum, fit sacramentum.

Et per hoc exclusit tres errores, quando tetigit.

Ostendit enim corpus verum contra Manichaeos.

Quod dicit volo, dicit contra Apollinarem.

Per hoc quod est mundare, ostendit deum verum contra Photinum.

Et sequitur effectus et confestim mundata est lepra eius, et curatus Est. Chrysostomus dicit, quod citius quam posset dici hoc verbum, mundare: quia istud in tempore dicitur, illud vero in instanti.

Et ait illi. Hic instruit eum: parum enim esset sanare nisi instrueret eum; Ps. XXXI, 8: intellectum tibi dabo, et instruam te. Primo iniungit ei taciturnitatem nemini dixeris. Chrysostomus: quia sciebat quod Iudaei calumniabantur de factis suis, ideo dixit nemini dixeris. Vel aliter. Quia hoc dixit ad exemplum. Quia enim supra docuerat abscondere opera bona; ideo dat exemplum, quod nullus in bonis operibus gloriari debet.

Sequitur sed vade, ostende te sacerdotibus.

Et quare hoc dicit? quia tetigerat leprosum, ne penitus videretur fractor legum. Ad sacerdotes mittitur, ut habetur Lev. XIV, 2.

Et offer munus tuum etc.. Quare? quia hoc erat praeceptum legis, quod sanatus a lepra offerret duos pullos turturum.

Sed secundum hoc videtur, quod cum dominus praeceperit, adhuc sit tenendum.

Dicendum quod figurae non debebant cessare, donec penitus veritas manifestaretur. Hoc autem non fuit nisi post resurrectionem.

In testimonium illis: et hoc exponitur dupliciter. Moyses praecepit in testimonium illis. Et per hoc docet quod praecepta Moysi erant in testimonium christi, sicut habetur Io. V, 46: si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. Vel aliter. In testimonium illis, idest, contra illos, qui viderunt miracula, et non crediderunt. Vel in testimonium illis, scilicet curationis tuae. Quia cum receperint oblationem tuam, non poterunt negare.

Item secundum mysticum intellectum tria a christo iniunguntur. Ut erubescat de peccato; contra illos de quibus dicitur Is. III, 9: peccatum suum quasi sodoma praedicaverunt, nec absconderunt. Unde Eccli. IV, V. 25: est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. Item debet ostendere sacerdoti confitendo. Iac. V, V. 16: confitemini alterutrum peccata vestra.

Et hic videtur dominus iniungere confessionem.

Et confestim sanatus est: quia in ipsa contritione quando dolet et proponit confiteri et abstinere, remittitur peccatum, iuxta illud Ps. XXXI, 5: dixi: confitebor adversum me iniustitiam meam, et tu remisisti iniquitatem peccati mei. Item iniungitur satisfactio, cum dicit offer munus tuum. Item docet observare mandata, cum dicit sicut praecepit Moyses.

24

Lectio 2

Cum autem introisset capharnaum.

Hic ostenditur virtus christi ex absentia.

Et primo designatur pietas centurionis cum fide; secundo humilitas, ibi et respondens centurio etc..

Circa primum duo, quia designatur primo pietas centurionis; secundo ostenditur christi benignitas.

Et circa primum tria.

Primo locus ponitur; secundo oratio describitur, ibi domine, puer meus iacet in domo paralyticus; tertio exauditio ponitur, ibi et ait illi iesus.

Locus primo cum introisset capharnaum, qui interpretatur villa pinguedinis, scilicet villa gentium, quae pinguedine devotionis defluxit. Ps. Lxii, 6: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea.

Deinde accessit.

Sed hic potest quaeri: quia Lucas posuit, quod misit sacerdotes.

Augustinus dicit quod non personaliter venit, sed quod dicitur quod venit, totum refertur ad intentionem: quia ille facit rem cuius auctoritate fit. Chrysostomus aliter, quia dicit quod iste constitutus erat super centum milites, et ideo erat praepositus. Unde Iudaei volentes adulari propter benevolentiam habendam, dixerunt ei: domine, nos ibimus, et impetrabimus vobis. Tunc ut satisfaceret eis, permisit eos abire; sed post ipse secutus est eos.

Istud miraculum differt a primo in tribus. Quia primum Iudaeo fuit factum, secundum gentili; per quod datur intelligi, quod non solum pro Iudaeis, sed pro gentibus christus venit.

Item in primo Iudaeus per se accessit, iste non. Et hoc quia miseretur dominus aliquorum per propriam devotionem, quorumdam per aliorum intercessionem.

Item iste centurio potest intelligi aliquis Angelus praesidens ibi ad salutem gentium, vel primitiae gentium. Item ille fuit leprosus, in quo immunditia quiescit. Paralytici autem sunt qui non possunt membra movere. Leprosi sunt intemperati, et paralytici sunt incontinentes.

Et sunt paralytici, qui ex infirmitate peccant; leprosi, qui ex certa malitia. Per centurionem potest intelligi mens. Ad Eph. IV, V. 23: renovamini spiritu mentis vestrae.

Et iste dicit domine, puer meus, idest servus meus. Et in hoc ostenditur benignitas centurionis, quia ita pro servo orat: unde facit illud quod dicitur in Eccli. XXXIII, V. 31: si fuerit tibi servus fidelis, sit tibi sicut anima tua. Et iste servus dicitur inferior pars animae.

Dicit ergo quod iacet et male torquetur; et loquitur ex affectu, quia quando aliquis diligit aliquem, reputat parvam aegritudinem valde magnam. Iacet ergo inferior pars animae, quando non potest se erigere, Gal. V, 17: caro concupiscit adversus spiritum: et torquetur.

Homines lascivi gaudent: laetantur enim cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis.

Sed isti torquentur, quia cum peccent ex infirmitate, cum ceciderint, dolent. Et ita torquentur ex dolore.

Et ait illi iesus: ego veniam et curabo eum; idest non loquar. Unde nota quod nullus auderet tantum petere, quantum dominus dare. Dicit veniam, et curabo eum, quia praesentia christi est causa salutis.

Sed notandum quod ad filium reguli noluit ire, et ad servum ivit; quod esset contra multos qui nolunt visitare nisi magnos, contra illud Eccli. IV, 7: congregationi pauperum affabilem te facito.

Sequitur et respondens centurio.

Posita fuit cum fide benignitas centurionis; nunc tangitur humilitas cum fide.

Primo ergo ponitur humilitas et fides; secundo benignitas christi, ibi audiens autem iesus miratus est.

Circa primum tria facit.

Primo confitetur suam indignitatem, ibi sed tantum dic verbo: secundo christi potestatem; deinde inducit similitudinem, ibi nam et ego homo sum sub potestate constitutus.

Obtulerat se dominus benignum.

Sed quia iste gentilis erat, reputavit se indignum, dicens domine, non sum dignus etc..

Sic etiam Petrus dixit, Lc. V, 8: recede a me, quia homo peccator sum. Et dicit Augustinus, quod confitendo se indignum, reddidit se dignum. Et sicut iste dicit, sic et nos debemus dicere: non sum dignus ut intres in corpus meum.

Deinde tangitur fides centurionis confitentis potestatem christi: dic tantum verbo, et sanabitur puer meus; quia, ut habetur Sap. XVI, 12, non herba, non malagma sanavit eos, sed sermo tuus, domine. Et in Ps. Cvi, 20: misit verbum suum, et sanavit eos.

Deinde inducit similitudinem, et probat a minori. Et describit ordinem primo; secundo potestatem, et dicit nam et ego homo sum sub potestate constitutus etc..

Et tangitur ordo: quia quidam sunt superiores, ita quod non habent superiorem se; quidam sunt superiores, ita quod habent superiorem se; quidam vero inferiores qui non habent inferiores se; quidam ergo sunt medii; et de istis erat iste, quia erat sub tribuno, sed habebat sub se milites. Habebat enim sub se quosdam quorum erat gubernator; et isti erant milites; unde dicit et dico uni: vade, et vadit; et alii: veni, et venit; in quo commendatur nobis obedientia. Ad Hebr. XIII, 17: obedite praepositis vestris, et subiacete eis.

Item alios habebat servos quibus cibaria ministrabat.

Eccli. XXXIII, 25: cibaria, et virga, et onus asino; panis, et disciplina; et opus servo. Et servo meo: fac hoc, et facit. Unde vult arguere a minori: quia si ego qui sum in potestate constitutus, haec possum, quanto magis dominus dominantium potest etc..

Sed videndum quod rationales creaturae sunt liberae, et sunt sicut milites; iob c. XXV, 3: numquid est numerus militum eius? et ideo dicitur dominus exercituum.

Sed creatura irrationalis habet subiectionem servilem, quia non habet liberi arbitrii facultatem.

Vult ergo dicere: quia tibi natura obedit, dic naturae, et obedit tibi, quia sermo tuus iudicio plenus est.

Videndum est, quod istud duplex dominium invenitur in anima: anima enim praesidet corpori; ratio vero irascibili et concupiscibili. Prima est dominativa potestas, quia ad imperium animae movetur corpus; secunda praeest aliis quadam imperativa potestate, et dominativa, vel regali: unde habent aliquid de motu suo. Et haec sunt quasi milites; iac.

C. IV, 1: unde bella et lites in vobis? nonne ex concupiscentiis, quae militant in membris vestris? I Petr. II, 11: hortamur vos abstinere a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam.

Debemus ergo dicere huic vade, idest malis moribus; et veni, scilicet bonis moribus, et servo huic, fac hoc. Unde corpus debemus operi applicare, ut sicut exhibuimus membra nostra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibeamus membra nostra servire iustitiae in sanctificationem, ut habetur Rom. VI, 19.

Audiens autem iesus miratus est etc.. Hic tangitur christi benignitas.

Sed quid est quod dicit admiratus est? quia admiratio non cadit in deo; quia non fit nisi ex ignorantia causae, quae non potest esse in deo. Item est apprehensio magnitudinis effectus, quod fit ex imaginatione et phantasia alicuius effectus magni, et sic potest cadere etiam in christo: unde admiratus est, idest magnum reputavit, et hoc turbis sequentibus ostendit.

Et commendavit eum, unde sequentibus se dixit: non inveni tantam fidem in Israel.

Sed quid est? nonne in Abraham, Isaac et Iacob fuit maior fides? dicendum, quod immo; sed quod hic dicitur, intelligitur pro tempore illo.

Sed tunc est quaestio de apostolis, et martha, et maria. Et dicendum quod iste maioris fidei erat, quia nullum praeambulum viderat, sicut isti qui miracula viderant.

Item Petrus venit ad vocem Andreae, Andreas ad vocem ioannis. Item in verbo marthae fuit aliquid dubietatis, quia dixit: domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus; quasi absens non posset.

Sed in verbo istius nihil fuit dubietatis.

Aliter exponit chrysostomus. Quia magnum et parvum aliquando dicuntur non absolute, sed in comparatione, sicut dicuntur in domo multi, in theatro pauci. Unde non inveni tantam fidem in Israel, scilicet per comparationem illius gentilis. Deut. XXVIII, 43: advena qui tecum moratur in terra, ascendet super te, eritque sublimior.

Dico autem vobis. Occasione huius agit de comparatione Iudaeorum et gentilium; et primo de vocatione gentilium; secundo de reprobatione Iudaeorum.

Dico quod multi ab oriente et occidente venient etc.. Et dicitur istud in comparatione, quia multi sunt vocati, pauci vero electi; infra XX, 16. Ab oriente et occidente, ita quod per hoc totus mundus intelligatur. Vel ab oriente, in tempore prosperitatis; et occidente, scilicet in tempore adversitatis. Vel ab oriente, in tempore iuventutis; et occidente, in tempore senectutis. Et recumbent. Iste recubitus opulentia est rerum spiritualium, scilicet in contemplatione. Lc. XXII, 29: ecce dispono vobis regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Et Is. Lxv, V. 13: ecce servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis etc..

Sed quare cum Abraham, Isaac et Iacob? quia gentiles per fidem iustificantur, sicut Iudaei, ut habetur Rom. IV, 12 et Gen. XII.

Item istis facta est repromissio, quia in semine tuo benedicentur omnes gentes, gen.

C. XV, 18. Ideo isti recumbent cum patribus suis.

Sequitur filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores. Hic ostendit reprobationem Iudaeorum, et describit poenam damni, quia amittent bona, et incurrent mala.

Dicit autem filii regni, quia in illis deus regnabat; Ps. Lxxv, 2: notus in Iudaea deus, in Israel magnum nomen eius. Item figuris legis servi erant. Item facta est eis promissio, ut habetur Rom. IV, 13.

Eiicientur in tenebras exteriores.

Et haec est poena damni. Consequenter enumerat mala quae incurrent, quia qui primo quoad intellectum incurrerunt tenebras interiores, eiicientur postea in tenebras exteriores, quia tunc erunt totaliter alienati a deo, qui est lux vera. Et hoc est quod dicitur tob.

C. IV, 11: eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animas ire in tenebras. Item quantum ad affectum ibi erit fletus. Fletus nuntiat dolorem; Is. Lxv, 14: ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini.

Item ostenditur passio in corpore, quia stridor dentium: habebunt enim corpora in resurrectione; Prov. XIX, 29: parata sunt derisoribus iudicia, et mallei, et ferrum: quae iudicia doloris pertinent ad concupiscibilem, stridor ad irascibilem. Vel secundum Hieronymum, utrumque pertinet ad poenam corporalem, quia resurrectio non erit solum in anima, sed in corpore: quia erit et multus calor, et multum frigus; iob XXIV, 19: transibunt ab aquis nivis ad calorem nimium.

Ostenditur dei benignitas, cum dicit et dixit iesus centurioni: vade, et sicut credidisti fiat tibi. Sed sequitur effectus et sanatus est puer, quia sermo eius virtute plenus est, Eccle. VIII, 4.


Aquinatis - super Mt 22