Aquinatis - super Mt 34

34

Lectio 2

Supra instruxit dominus de officio suo, et de necessariis ad victum, modo vero instruit de periculis imminentibus: et circa hoc duo facit.

Primo ponitur instructio in figura; secundo exponit illam figuram, ibi cavete autem ab hominibus.

Circa primum primo praenuntiat pericula; secundo quomodo in periculis se habere debent, ibi estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.

Dicit ergo ecce ego mitto vos.

Quia dixerat in quamcumque civitatem intraveritis etc., et tunc quod dignus est operarius cibo suo: possent credere quod omnes deberent eos recipere, ideo istud excludit; quasi dicat, non sic erit. Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum, unde mitto vos ad pericula. Et hoc dicit propter duo, ne imputaretur eius ignorantiae, vel impotentiae, quod non posset eos tueri. Item dixit eis, ne putarent se deceptos. Et comparat eos ovibus propter mansuetudinem, persecutores vero lupis propter rapacitatem; ipse enim christus ovis fuit, de quo Is. LIII, 7: quasi ovis ad occisionem ducetur. Et discipuli oves; ps.

Xciv, 7: nos autem populus eius, et oves pascuae eius.

Sed ut non credatis quod hoc non sit ex mea voluntate mitto vos in medio luporum; Io. XX, 21: sicut misit me pater, ego mitto vos.

Et quare voluit sic deus mittere ad pericula? hoc fuit ad manifestationem suae virtutis, quia si misisset aliquos armatos, illud imputaretur violentiae eius, non virtuti dei; ideo pauperes misit. Magnum enim fuit quod per pauperes, et despectos, et inermes, tot fuerint conversi ad dominum, sicut dicit apostolus I Cor. I, 26: non multum potentes elegit et nobiles deus; sed quae stulta sunt mundi elegit deus etc..

Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Hic ostendit quomodo se debeant habere. Et quia duo mala poterant accidere: quia si apostoli consensissent eis, posset eis malum accidere; si contradixissent, posset similiter; ideo ad duo monet eos: ad prudentiam videlicet, et simplicitatem.

Ad prudentiam, ut devitent mala illata; ad simplicitatem, ut non inferant mala.

Unde, quia mitto vos, estote prudentes.

Vult eos habere prudentiam serpentis.

Prudentia serpentis in hoc consistit quod semper vult defendere caput. Caput christus est, quem servare iubet. Unde II ad Tim., c. Ult., 7: bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Item debent servare caput, I Cor. XI, 3, quod est principium totius; Prov. IV, 23: omni custodia serva cor tuum. Item alia prudentia est serpentis, quia quando veterascit, transit per foramen arctum, et expoliat vestem, sive pellem; sic nos debemus facere in nostra conversatione.

Et dicit apostolus ad Col. III, 9: expoliantes veterem hominem cum actibus suis etc.. Item debemus habere prudentiam serpentis in praedicatione; quia, sicut habetur Gen. III, 1 ss., propter astutiam serpentis deiectum est genus humanum, quia invasit fragiliorem sexum; item ostendit ei lignum.

Sic praedicatores debent peccatores convertere per magis aptos. Item debent suadere de ligno crucis, ut sicut ille profecit in ligno ad malum, ita isti proficiant ad bonum.

Et simplices sicut columbae. Comparaverat autem eos ovi, quia non remurmurat, item non nocet; hic comparat columbae, quia non habet iram in corde. Item simplices contra dolositatem, quae aliud gerit in corde, aliud in ore, iuxta illud Ps. XXVII, 3: loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus suis. Contra tormenta habere patientiam et simplicitatem. Prov. XI, 3: simplicitas iustorum diriget eos.

Post exponit pericula dicens cavete autem ab hominibus etc.. Et primo in generali; secundo in speciali.

Quia isti sunt simplices, possent credere quod mittebat eos in medio luporum, ita quod hoc diceret ad litteram; ideo exponit cavete ab hominibus. Unumquodque enim debet denominari ab eo, quod principalius inest ei.

Unde videndum quid principalius movet in homine: si ratio, homo est; si ira, ursus vel leo est; si concupiscentia, tunc non est homo, sed potius porcus, vel canis. Unde licet sint homines per naturam, tamen lupi sunt per affectionem; in Ps. XLVIII, 13: homo autem cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis etc.. Et alibi Ps. XXXI, 9: nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus.

Tradent enim vos etc..

Primo tangit quibus tradentur; secundo a quibus tradentur, ibi tradet autem frater fratrem etc.. Et primo ostendit quod dictum est; secundo eos confortat, ibi cum autem tradent vos etc.. Et primo dicit quibus sunt tradendi; secundo quid sequatur ex ista traditione, ibi et in synagogis suis flagellabunt vos.

Circa primum sic. Talis erat mos apud Iudaeos, quod si aliquis primo diceret, vel faceret contra legem, primo vocabatur ad Concilium, et reprehendebatur; sed si secundo, cum reprehensione flagellabatur; sed si tertio, vel occidebatur, cum esset eis potestas, vel occidendus tradebatur ei cui potestas inerat.

Et istud factum est, sicut dicitur Act. IV, 1 ss.

Et V, 16; ibi enim dicitur quod loquentibus apostolis ad populum, comminati sunt eis; et post hoc cum adhuc loquerentur, caesis nuntiaverunt, quod non loquerentur, et tertio lapidaverunt stephanum, et Iacobum Herodi tradiderunt. Ideo cavete, quia tradent vos in Conciliis suis; Ps. XXV, 4: non sedi cum Concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo.

Et ad praesides et reges ducemini, ut ad Herodem, et multos alios. Sed magnam debetis habere consolationem, quia propter me, scilicet quem diligitis. Augustinus: omnia quasi inania et quasi nulla facit amor. Item beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam etc. Supra V, 10.

Et quid inde sequetur? hoc erit in testimonium illis, idest contra illos, idest Iudaeos et gentes. Quia enim tradent vos in Conciliis, ideo hoc erit in testimonium contra illos.

Item quia ante reges et praesides, hoc similiter erit contra illos. Unde infra XXIII, 34: ecce ego mitto ad vos sapientes et Scribas et ex illis occidetis, et flagellabitis in synagogis vestris etc..

Vel sic: in testimonium illis, scilicet Iudaeis et gentibus, quia mitto vos ad eos, testes fidei meae ad Iudaeos et gentes; unde martyr idem est quod testis; quia per passionem vestram eritis testes passionis meae; Act. I, 8: et eritis mihi testes in ierusalem, et in omni Iudaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae etc..

Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini etc..

Possent dicere apostoli: nos sumus piscatores insipientes, erimus stupefacti. Et non est mirum, quia Moyses, qui instructus in lege erat, cum mandaret dominus quod accederet ad Pharaonem, dixit, impeditioris linguae sum. Ex. IV, 10. Ideo ut hoc excludat, dicit cum autem tradent vos etc..

Et tria facit.

Primo excludit stuporem; secundo promittit sapientiae donum, ibi dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini; tertio auctorem doni, ibi non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis.

Nolite ergo cogitare de hoc. Et duo excludit. Et quantum ad id quod dicitur; et quantum ad modum loquendi. Primum pertinet ad sapientiam; secundum ad eloquentiam.

Sed videtur esse contra hoc quod apostolus Petrus dicit in canonica sua: parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, fide et spe.

Chrysostomus solvit, quod quando aliquis habet necessitatem respondendi, et habet tempus deliberandi, non debet expectare divinum auxilium; sed apostoli cum erant in tribulatione, non habebant tempus, quare debebant se committere filio dei: sic etiam est quod cum aliquis habet facultatem, debet facere quod potest; sed certe si non habet tempus, debet se committere filio dei, sed non debet tentare deum si habeat tempus cogitandi.

Ideo dominus non dixit solum nolite cogitare, sed dicit cum tradent vos... Nolite cogitare etc..

Et sequitur ex illa promissione dabitur enim vobis in illa hora; quia in manu dei sunt omnes sermones nostri, sap.

C. VII, 16. Et Ex. IV, 12: ego ero in ore tuo doceboque quid loquaris. Et Lc. XXI, 15: ego dabo vobis os et sapientiam.

Et quis est auctor? certe spiritus sanctus. Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Simile est quod habetur II cor.

C. XIII, 3: an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur christus? sed quid est quod videbantur isti arreptitii? notandum quod omnis actio quae ex duobus causatur, quorum unum est principale agens, secundum vero instrumentale, debet denominari e principaliori. Isti fuerunt agentes instrumentaliter, spiritus sanctus principaliter; ideo tota actio debet denominari a spiritu sancto.

Sed videndum quod aliquando movet spiritus perturbando rationem, aliquando movet confortando. Unde haec differentia est inter motum diaboli, et spiritus sancti. Homo enim non est dominus, nisi per rationem, per quam est liber; unde quando homo secundum rationem non movetur, tunc est motus arreptitius.

Quando cum ratione, tunc dicitur motus a spiritu sancto. Motio enim diaboli perturbat rationem. Isti autem, licet a spiritu sancto loquerentur, tamen remanebat in eis ratio; et ideo etiam a se loquebantur, non sicut arreptitii.

Unde reducit eos ad veritatem propheticam, ut habetur II Petr. I, 19: et habemus firmiorem propheticum sermonem.

Sed possent dicere apostoli: quis tradet nos? non habemus inimicitias.

Primo ergo ostendit a quibus tradentur; secundo consolationem adhibet, ibi qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

Aliquis potest male cavere a persecutione sibi praenuntiata in universali tantum; ideo praenuntiat in singulari. Et duo dicit quoad primum.

Tradet autem frater fratrem.

Istud secundum litteram aliquando accidit quod pater tradidit filium, et e converso, et frater fratrem, aut propter timorem, aut propter odium; quia tanta est virtus fidei quod inter homines qui non sunt eiusdem fidei, vix firma sit amicitia. Et hoc est quod dicit tradet enim frater fratrem etc.. Unde dicitur et Ier. IX, 4: ut unusquisque in fratre suo non habeat fiduciam. Et ob hoc est necessarium quod caveant, et propter laesionem quam homo patitur, et propter amissionem amicitiae; in Ps. LIV, 13: si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique.

Item plus, quia non ibitis ad familiares, sed ad extraneos. Et hoc non valebit, quia eritis odio omnibus hominibus. Unde in Io. XVI, 2: venit hora in qua omnis qui occiderit vos, reputabit se obsequium praestare deo. Sed numquid fuit hoc verum? nonne multi fuerunt qui recipiebant eos? ideo dicebat de hominibus, qui humanitus vivebant.

Alii vero, qui dei erant, eos recipiebant.

Sed causa huius assignatur Io. XV, 18: si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat, diligeret; quia vero de mundo non estis, ideo odit vos mundus.

Item promisit dominus consolationem, quia propter nomen meum. Hoc enim vobis dulce debet esse pro nomine meo pati, ut habetur I Petr. IV, 14: si exprobramini in nomine christi, beati eritis.

Item alia ratione confortat eos, quia ad magnum fructum eorum debebat venire tribulatio.

Quia enim praevidit multos cadere, ideo monet ad perseverantiam; quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

Unde II Tim. Ult., 7: bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; in reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi dominus in illa die iustus iudex.

Unde in levitico dicitur quod cauda offerebatur, idest finis.

Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Supra docuit pericula, in quo exposuit quod dixerat, ecce ego mitto vos etc., nunc autem docet quomodo se habere debent.

Et dividitur haec pars: quia primo docet cavere mala et periculum quoad prudentiam; secundo docet habere aequanimitatem in periculis, ibi nolite ergo timere.

Circa primum primo docet vitare periculum corporale; secundo spirituale, ibi non est discipulus super magistrum.

Circa primum duo facit.

Primo innuit malum periculorum; secundo ad tacitam obiectionem respondet, ibi amen dico vobis etc..

Dicit ergo: ita dictum est, quod qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit, et non propter hoc tentationibus exponatis vos, immo cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam: et hoc infirmis expedit, ne incaute se exponentes deficiant; Prov. XIV, 15: astutus considerat gressus suos, stultus transibit, et confidit. Item docet etiam perfectos; et si non propter ipsos, tamen propter aliorum salutem, ut habetur ad phil.

C. I, 24: manere autem in carne necessarium est propter vos. Istud autem ostendit dominus quando propter Herodem fugit in Aegyptum, ut habetur supra II, 14. Item hoc fecerunt discipuli, sicut habetur Act. VIII, 1.

Sed contra hoc obiicitur quod habetur Io. X, 12, quod mercenarius fugit, et dimittit oves. Ergo videtur quod ad ipsos non pertineat, sed ad mercenarios.

Respondet Augustinus, quod persecutio aut imminet singulari personae: et tunc declinare, et dimittere aliquos debet, per quos fiat salus; si autem toti ecclesiae, oportet quod vel tota ecclesia fugiat ad loca tutiora, ut iam factum est; vel quod aliqui fugiant, et aliqui firmi remaneant, aut pastor cum grege remaneat.

Sequitur amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat filius hominis. Respondet tacitae obiectioni.

Possent dicere: tu mittis nos ad Iudaeam; si eiiciant, quo ibimus? dico, dato quod ab una civitate expellant vos, fugite in aliam, et non poteritis peragrare civitates Iudaeae, donec veniat filius hominis, idest donec resurgat a mortuis, et tunc mittet vos ad gentes, ut habetur in. Ult., 19: ite, docete omnes gentes.

Hilarius aliter exponit. Dicit enim quod loquitur de secunda missione, scilicet cum dicit, cum persequentur vos; scilicet de Iudaea fugite ad gentes, sicut habetur Act. XIII, 46: vobis oportebat primum praedicare regnum dei: sed quia repellitis illud, et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimus nos ad gentes.

Sed possent dicere: quare vis quod dimittamus nostros? quia non poteritis consummare usque in finem, tunc consummabuntur filii Israel.

Mystice sic: cum persequentur vos haeretici cum auctoritatibus suis, eos auctoritatibus repellite; non enim consummabuntur donec manifestetur veritas.

Non est enim discipulus super magistrum.

Hic monet eos ne deficiant: et primo exemplo; secundo beneficio, ibi ne ergo timueritis eos; tertio ex divino iudicio, ibi et nolite timere eos qui occidunt corpus.

Primo hortatur ne deficiant exemplo; et primo ponit similitudinem; secundo applicat ad propositum.

Et primo inducit quod est inconveniens; secundo quod perfectum est.

Dicit ergo non est discipulus super magistrum.

Possent enim dicere: tu dicis quod erimus odio omnibus hominibus; quomodo poterimus tot odia sustinere? dederat eis dominus magnam sapientiam, et magnam potestatem: unde sapientiae debetur honor, potestati reverentia; ideo dominus ponit se in exemplum quoad utrumque.

Non est discipulus super magistrum, inquantum discipulus; unde si honorem mihi non exhibuerunt qui debetur magistro, nec vobis. Item nec servus est maior domino; et hoc inquantum ad dominium. Unde Io. XIII, 13: vos vocatis me, magister, et domine, et bene dicitis, sum etenim etc..

Debet autem esse gloriae unicuique si sit sicut dominus eius vel magister; ideo subdit sufficit discipulo ut sit sicut magister eius. Sicut enim est in rebus quod unumquodque perfectum est, quando potest generare sibi simile, sic etiam tunc est perfectus discipulus, cum est persimilis magistro; similiter et de servo. Ideo non debet vobis esse grave si sitis sicut et ego; unde habetur I Petr. II, 21: christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius. Et Eccle. II, 12: quis est qui possit sequi dominum suum? deinde vocat eos domesticos: si patrem familias vocaverunt beelzebub, quanto magis domesticos eius? et vocat eos domesticos ad maiorem familiaritatem: unde magnum est donum pati pro christo, ut habetur Iac. I, 2: magnum gaudium existimate, fratres, cum in tentationes varias incideritis, scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur. Et Act. V, V. 41: ibant apostoli gaudentes a conspectu Concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine iesu contumeliam pati. Unde non est magnum, domesticum pati pro amico. Ad Eph. II, 19: vos estis cives sanctorum, et domestici dei.

Unde si patrem familias vocant beelzebub, non est mirum si vobis opprobria dicunt.

Quid autem dicitur beelzebub? sciendum quod Ninus fuisse dicitur filius beli: unde imaginem patris fecit honorari, et vocavit bel.

Deinde postmodum translatum est ad aliam linguam, et dictum est beelzebub. Zebub, idest musca: sacrificabatur enim isti cum multo cruore, ubi congregantur multae muscae.

Ne ergo timueritis eos etc.. Hic hortatur ne deficiant in tribulationibus ex beneficio.

Et primo eos confortat; secundo similitudinem dat; tertio ad propositum applicat.

Dicit ergo: persequentur vos, sed ne timeatis, quia non debetis timere nisi malum; sed magnum bonum est portare quod dominus portavit. Unde Paulus ad Gal. Ult., 17 gloriabatur dicens: stigmata domini mei in corpore meo porto.

Nihil est enim opertum quod non reveletur.

Istud potest ad praecedentia referri, vel ad sequentia. Ad praecedentia sic: isti vocabunt vos beelzebub; sed non est curandum, quia in fine patebit malitia eorum. Ideo non timeatis, quia nihil opertum quod non reveletur; ut habetur I Cor. IV, 5: nolite itaque ante tempus iudicare, quousque veniat dominus, qui revelabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.

Et occultum. Differt opertum, et occultum: quia occultum dicit aliquid non manifestum, sicut est illud quod alius habet in corde, secundum illud supra c. IX, 4: ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? opertum autem est etiam aliquid quod, etsi sit manifestum, operitur tamen per aliquid aliud.

Vel potest exponi sic: non timeatis, quia si statim non pateat veritas vestra, tamen postea patebit.

Deinde instruit eos dominus sicut instruitur advocatus: quia primo docetur qualiter debeat allegare antequam proferat ante alios. Sic dominus discipulos elegerat ad seminandum verbum suum omni populo; ideo primo in occulto volebat eos docere dicens: quod vobis dico in tenebris, dicite in lumine.

Duo sunt sensus disciplinales: auditus, et visus. Quod in tenebris dicitur, occultum est: similiter quod in auribus auditur. Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine, quia in lumine omnia manifestantur. Item occultum est, quod in aure auditur; ideo dicit et quod in aure auditis, praedicate super tecta.

Sed contra hoc videtur quod dicitur in Io. XVIII, 20: in occulto locutus sum nihil. Sed hoc intelligendum est sic: nihil locutus sum in occulto quod non possit dici in manifesto. Vel sic quod dico vobis in tenebris, idest inter Iudaeos, qui tenebrae sunt. Unde Eph. V, 8: eratis aliquando tenebrae. Vel quod dico vobis qui estis tenebrae, dicite in lumine; I ad Cor. IV, 5: qui illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.

Et quod in aure auditis, praedicate super tecta. Prov. X, 14: sapientes abscondunt scientiam.

Et iob V, 27: quod auditum est, mente pertracta. Super tecta, quia in aliquibus regionibus mos est quod tecta sunt plana; ita quod et ibi potest fieri manifestatio omnibus.

Mystice super tecta praedicat, qui carnem sibi subiiciens aliis praedicat.

Et nolite timere eos qui occidunt corpus. Supra ostendit quod non debebant discedere a confessione veritatis, tum propter exemplum, tum propter beneficium, nunc ostendit, quod non debent discedere ex divino iudicio, quia facta subsunt iustitiae divinae.

Vel potest aliter continuari. Docuit qualiter vitandae sunt persecutiones, nunc autem docet quod propter aliquid non desistant ab executione officii. Tria autem poterant impedire: opprobria, timor mortis, affectus carnalis. Docuit ergo quod non desistant propter opprobria; nunc autem quod non propter timorem mortis; deinde quod non propter affectum carnalem, ibi nolite arbitrari quia venerim pacem mittere in terram.

Unde secundum hoc primo docet quia non timendi sunt qui occidunt corpus, ne praedicatio veritatis dimittatur; secundo non sunt timendi, quia parum possunt, ibi animam autem non possunt occidere; tertio ostendit qui sunt timendi, quia qui multum possunt.

Primo ergo dicit nolite timere eos qui occidunt corpus. Et quare? quia corpus in se necessitatem habet moriendi, unde non facit quod non sit aliquando futurum; rom.

C. VIII, 10: si in vobis est christus, corpus quidem mortuum est propter peccatum. Item quia occisio corporis propter gloriam est optabilis; unde Rom. VII, 24: quis me liberabit de corpore mortis huius? item quia brevis est et momentanea; II ad Cor. IV, 11: semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur.

Et ideo nolite timere. Is. LI, 12: quis es tu ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi foenum arescit? animam autem non possunt occidere. Hic tangit quod parum possunt, quia animam non possunt occidere; unde spiritus semper vivit; Eccli. XV, 18: ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit, dabitur ei. Sicut enim corpus vivit per animam, ita anima per deum: et ita deus est vita animae. Non sunt ergo timendi, quia parum possunt.

Nolite ergo eos timere; sed potius timete eum qui potest et animam et corpus perdere in Gehennam. Si dicitis quod illi sunt timendi qui corpus occidunt; potius ille timendus est qui potest etiam animam perdere.

Et notandum quod nomen Gehennae, ut dicit Hieronymus, non habetur in Scriptura, tamen assumitur a salvatore ab Ier. XIX, 6, ubi dicitur: ecce dies veniunt, et non vocabitur locus iste amplius vallis filiorum ennon, sed vallis occisionis. Unde ennon vallis est a radice montis ierusalem, quae erat vallis pinguissima, et vocabatur vallis ennon. Contigit autem quod locus ille esset consecratus idolo; et ideo quia ad voluptates conversi sunt, comminatus est dominus quod occiderentur, et quod non vocaretur locus ennon, sed coriandrum, idest sepulcrum mortuorum; ideo vocat locum istum Gehennam.

Unde dicit: non solum timete eos qui occidunt corpus, sed potius timete eum qui potest et animam et corpus perdere in Gehennam, quia deo non est serviendum propter timorem poenae, sed propter amorem iustitiae, ut habetur Rom. VIII, 15: non enim accepistis spiritum servitutis in timore; sed accepistis spiritum adoptionis filiorum dei.

Et notandum quod hic excludit duos errores. Quidam enim dicebant, quod anima, mortuo corpore, perit; et hoc destruit, cum dicit qui potest animam mittere in Gehennam.

Unde patet quod post corpus remanet.

Item erat positio quorumdam quod non esset resurrectio, sicut habetur I ad Cor. XV, 12. Et hoc excludit, quia si corpus et anima mittitur in Gehennam, constat quod erit resurrectio: et hoc habetur Apoc. XX, 9: mittentur in resurrectione in stagnum ignis et sulphuris.

Nonne duo passeres asse veneunt? ita dictum est quod isti non sunt timendi, quia non possunt etc.. Item non sunt timendi, quia illud parum quod possunt, non possunt nisi ex divina providentia. Et primo ponit divinam providentiam circa aves; secundo circa homines, ibi vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt; tertio indicit eis securitatem nolite ergo timere etc..

Dicit ergo nonne duo passeres, per passeres dat intelligere omnes aves parvas, asse veneunt? et in hoc notat vilitatem, quia duo habentur pro asse, quia sicut unitas est minimum in numeris, ita as in ponderibus.

Sed nota, secundum Augustinum, quod aliquid dicitur valere dupliciter: aut secundum dignitatem naturae, et sic unus passer dignior est quam denarius: vel secundum quod ad usum nostrum refertur, et sic dignior est denarius.

Sed obiicitur quod Lucas XII, 6 ponit quinque passeres, et duos asses. Dicendum, quod pauca est differentia: si duo habentur pro asse, et quinque pro duobus, non est magna differentia.

Et unus ex illis non cadet super terram sine patre vestro: sine providentia patris. Et quare dicit hoc? quia consonat verbum istud verbo legis, Lev. XIV, quod cum aliquis curabatur a lepra, offerebat duos passeres, et unus immolabatur, alter vero cum ligno cedrino et hyssopo intingebatur in sanguine occisi, et aspergebatur mundandus, et sic vivus dimittebatur. Vult ergo quod duo accipiuntur, et unus non occiditur; et hoc non fit sine providentia dei.

Hilarius sic exponit: per duos passeres intelliguntur corpus et anima, et dantur pro asse, idest pro modica delectatione; Is. L, 1: ecce in iniquitatibus venumdati estis; et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram. Et istorum unus solus cadit in terram, scilicet corpus; anima autem tendit ad iudicium.

Sed obiicitur: non est cura deo de bobus: ergo nec de passeribus.

Dicendum, quod deo est cura de omnibus, ut habetur Sap. XII, 13: non est alius deus, quam tu, cui cura est de omnibus.

Sed sciendum quod providet omnibus secundum modum suae naturae. Haec autem est diversitas in rebus creatis, quod quaedam sunt naturaliter liberae, aliae vero non. Illa dicitur creatura libera, in cuius potestate est quod faciat quod vult: non libera, quae hoc non habet. Unde providet rationalibus tamquam liberis, sed providet aliis tamquam servis: sicut paterfamilias aliter providet liberis, aliter servis; liberis providet propter seipsos, sed servis secundum quod sunt in usum dominorum, et etiam secundum quod unusquisque magis aptus est ad serviendum.

Sic divina misericordia rationalibus distribuit propter seipsos, quia totum fit propter bonum eorum, vel propter malum. Unde eis omnia sunt vel praemia vel poenae meritorum.

Quae autem irrationalibus fiunt, vel ad salutem hominum fiunt, vel ad completionem universi, ut habetur III Reg. XIII, quod quidam propheta occisus est a leone, et hoc propter culpam. Mus occiditur a catto ad servandum bonum universi. Hic est enim ordo universi, ut unum animal vivat de alio.

Ideo consequenter ostendit aliam curam habere de hominibus et brutis, cum dicit vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt. Ostendit quod differentia est providentiae dei, ex quo diversimode providet.

Dixerat enim quod de passeribus non cadit unus in terram sine patre: hic vero dicit, quod nedum vos non cadetis, sed nec capilli vestri. Et hic notat providentiam circa minimos actus, quia omnia quae in ipsis sunt, ordinantur ad eos, et de his providet dominus.

Sed notandum quod dicit numerati sunt. Sed ratio est, quia consuetum est, quod illud quod vult aliquis sibi retinere, illud numerat; quod vult autem dispensare, alii tradit. Unde haec est differentia inter providentiam rationabilium et aliorum, quia immediate ordinantur ad deum, quia talis creatura capax dei est, aliae vero non. Item quae numeramus, nobis conservare volumus; et ideo non dixit superius, quod passeres numerati sunt, quia non in perpetuum durant; sed homines ita sunt ut in perpetuum durent, quia anima perpetua est.

Sed hic est quaestio: si capilli numerati sunt, nonne totum in resurrectione reintegrabitur, quod de capillis abscinditur? et si hoc, indecens erit longitudo.

Dicunt aliqui quod non perit materies; sed quod erit superfluum in una parte, cedet in aliam partem. Sed dato quod nihil fuerit diminutum, quid inde fiet? ideo intelligendum est quod fuit hic triplex opinio. Quidam dixerunt, quod non resurget nisi quod est de veritate humanae naturae. Alii vero quod non resurget nisi quod decisum est ab Adam, quod sic multiplicatum est in tantam magnitudinem.

Alii vero quod non solum quod ab Adam, sed etiam quod decisum est a proximo parente. Unde quicquid additur, quod est de veritate humanae naturae, resurget; sed quod pertinet ad quantitatem partium, non resurget.

Sed contra hoc videtur, quod calor agens in humidum nutrimentale agit etiam in radicale, et ita homo non consumit unum, quin consumat alterum, cum permisceantur ad invicem.

Ideo aliter dicendum videtur, quod quicquid est de veritate, remanebit solum quantum ad complementum pertinet. Appello autem illud, quod est de veritate humanae naturae, carnem secundum speciem; aliud autem, carnem secundum materiam. Caro autem secundum speciem resurget, non secundum materiam.

Sed quid est dictu carnem secundum speciem? dicendum quod partes hominis possunt considerari aut quantum ad formam, aut quantum ad materiam. Quantum ad formam semper manent. Si autem consideremus materiam subtractam, aliquid fluit et refluit, ut patet in igne. Si autem igni addantur ligna, ignis secundum speciem manet idem; tamen fluit materia secundum subtractionem lignorum.

Unde resurget quod magis perfectum Est. Unde non dicit: capilli vestri ponderati sunt, sed numerati sunt: unde non resurgent in pondere, sed in forma.

Nolite timere etc.. Hic ostendit securitatem ex quo non possunt nisi parum: et illud quod possunt, non possunt sine dei providentia. Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos. Omnia enim subiecisti sub pedibus eius, oves et boves universas, insuper et pecora campi; ut habetur in Ps. VIII, 8. Et Gen. I, 26: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et sequitur: et praesit volatilibus caeli, et piscibus maris, et bestiis, universaeque terrae, omnique reptili quod movetur in terra.

Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo. Hic tangit utilitatem, quae provenit ex ipsius confessione.

Secundo, damnum quod provenit ex negatione, ibi qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram patre meo.

Dicit ergo: ita volo quod moriamini et patiamini. Et quare? certe propter utilitatem vestram. Quia qui me confitebitur coram hominibus etc.. Et elidit errorem cuiusdam, qui dicebat non esse necessarium confiteri fidem, nisi coram deo in corde, non autem ore coram hominibus; quod hic patet falsum, quia corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem, Rom. X, V. 10. Confitebor illum coram patre meo, scilicet cum habebo accessum ad patrem, quando dicetur venite, benedicti patris mei etc..

Sed possent dicere: tu es in terra, hoc potest parum valere; ideo addit qui est in caelis, et ille habet potestatem.

Qui autem negaverit verbo, ut Petrus, vel facto, sicut illi de quibus dicitur ad titum I, 16: quidam ore confitentur se nosse deum, factis autem negant. Negabo et ego eos, quando dicet, sicut habetur supra c. VII, 23: numquam novi vos, idest numquam approbavi vos.

Nolite arbitrari quod venerim pacem mittere in terram etc.. Supra monuit discipulos, quod non desisterent a praedicatione veritatis, nec propter opprobria, nec propter timorem mortis, nunc autem monet, quod non desistant etiam propter affectum carnalem. Et primo ostendit quod imminet eis separatio ab affectu carnali; secundo, quomodo debent se habere, ibi qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus.

Circa primum tria facit.

Primo excludit intentionem opinatam; secundo suum proponit propositum; tertio exponit.

Secunda ibi non veni pacem mittere; tertia ibi veni enim separare hominem adversus patrem suum etc..

Dicit ergo: possent ita opinari: quid est, domine, quod tot evenient nobis? in adventu tuo credebamus habere pacem. Et ideo dicit nolite arbitrari etc.. Sed quid est quod dicit? nonne habetur Lc. II, 14, quod nato domino cecinerunt Angeli, gloria in excelsis deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis? et ipse episcopus cum primo vertitur ad populum, dicit: pax vobis, et supra nuntiavit dominus pacem? ideo dicendum quod duplex est pax, videlicet bona, et mala. Nomine pacis concordia significatur. Est pax mala, de qua habetur Sap. XIV, 22: sed in magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant. Ista pax est carnalium affectuum.

Istam non veni ponere. Unde Apoc. VI, 14: datum est ei ut sumeret pacem de terra. Est et pax bona, de qua Eph. II, 14: ipse est pax nostra qui fecit utraque unum; et ideo Angeli cecinerunt, Lc. II, 14: et in terra pax hominibus bonae voluntatis.

Ideo, non veni mittere pacem, sed gladium. De ratione gladii est dividere. Iste gladius est verbum dei; Hebr. IV, 12: vivus est sermo dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Unde etiam: gladium spiritus, quod est verbum dei, ad Eph. Ult., 17.

Iste gladius missus est in terram. Et quidam crediderunt, quidam non. Et ideo fit bellum, ut habetur ad Gal. IV, 9: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis etc.. Unde venit separare istam divisionem. Venit ergo mittere gladium etc. Scilicet verbum, sed partim, quia quidem crediderunt, et hoc ex eo fuit; quidam vero non, et hoc ex malitia sua.

Hoc tamen causatur etiam ab eo, quia permittit, sicut habetur ad Rom. I, 26: propterea tradidit illos deus in passiones ignominiae.

Sed posset aliquis dicere: venisti separare. Inter quos venisti? nonne inter diversos et extraneos? et ostendit quod non, sed inter coniunctissimos. Veni enim, inquit, separare hominem adversus patrem etc..

Duplex est enim maxima coniunctio: quaedam est coniunctio naturalis; quaedam domestica, vel oeconomica; ideo contra utramque mittit gladium. Amicitia naturalis fundatur super actum naturalem, et hic est generatio, vel coniunctio maris et feminae: domestica vel oeconomica super affinitatem. Contra primam ergo veni separare hominem adversus patrem.

Sed est quaestio. Dictum est supra non veni solvere legem, sed adimplere. Sed lex praecipit: honora patrem tuum etc..

Solutio. Dico quod debes ei obedire ubi non retrahit a dei amore; sed ubi retrahit, non teneris obedire.

Et filiam adversus matrem suam: et hoc quantum ad generationem. Et nurum adversus socrum suam. Et in hoc communicat nova lex veteri, ut habetur Ex. XXXII, ubi dicitur: si quis est domini, coniungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii levi, quibus ait: ponat vir gladium super femur suum. Et sequitur, et occidat unusquisque fratrem suum, et amicum. Et illud reputatum est ad laudem Levitarum, ut habetur Deut. XXXIII, 8, ubi dicitur, levi quoque ait: perfectio tua et doctrina a viro sancto tuo. Et sequitur, qui dixit patri suo, et matri suae, nescio vos; et fratribus suis, ignoro vos: et nescierunt filios suos.

Sed hic est quaestio, quia hic enumerat sex personas; in Luca XII, 53 vero non enumerantur nisi tres.

Et dicendum quod idem est utrobique, quia eadem est mater, et socrus uxoris eius.

Item ponit quae ad familiaritatem pertinent, ubi dicit et inimici hominis domestici etc.. Et habetur Ier. XX, 10: et audivi contumelias multorum, et terrorem in circuitu: persequimini, et persequemur eum: ab omnibus viris qui erant pacifici mei. Et videte quia totum istud habetur michaeae VII, 6: filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam, nurus contra socrum suam, et inimici hominis domestici eius.

Qui amat patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus. Hic ostendit quomodo in ista divisione se debeant habere.

Si vis recipere gladium domini, oportet quod dividaris ab istis quos dixit. Sed diceret aliquis: nolo dividi a patre, et huiusmodi; ideo dicit qui amat patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus. Hortatur dominus ut omni amori carnali praeponatur.

Et primo ponit exhortationem; secundo utilitatem inde sequentem, ibi qui recipit vos, me recipit.

Et ponit tres gradus. Naturale enim est quod homo diligat patrem, sed magis naturale quod pater filium diligat: item plus naturale quod diligat seipsum.

Quare ergo pater plus diligit filium, quam e converso? assignant quidam rationem, quia pater habet plus scire de filio, si sit filius, quam filius de patre. Item quanto aliquis diutius adhaeret alicui, tanto magis radicatur in amore eius. Item alia ratio, quia unusquisque magis diligit se quam alium. Sed filius est quaedam pars separata ab eo, pater autem non est pars filii; ideo etc.. Item naturale est quod unumquodque diligat facturam suam. Sed diversitas est secundum aliquos, quia quoad aliquid filius magis diligit patrem: naturaliter enim fit descensus a patre in filium, tamen naturaliter filius subditus est patri; ideo pater naturaliter diligit filium, etiam pater spiritualis, ut habetur I Cor. IV, V. 14: non ut confundam vos, hoc scribo, sed ut filios carissimos moneo. Sed filii naturaliter subiecti sunt patri; ideo naturaliter honorant patrem, et magis irascuntur de iniuria patri illata quam sibi, et magis appetunt gloriam patri quam sibi; Prov. XVII, 6: gloria filiorum patres eorum.

Unde qui amat patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus, quia ipse est deus. Deus autem prae cunctis est diligendus; iob XXXII, 21: non accipiam personam viri, et deum homini non aequabo. Deus enim ipsa bonitas est; ideo magis amandus. Non est ergo me dignus qui amat patrem aut matrem plusquam me.

Et qui amat filium aut filiam etc..

Quare diligit filius patrem? dicendum, quod quicquid habet filius, habet a patre: habet enim a patre nutrimentum et doctrinam. Et hoc non potest filius dare patri; sed quae filius recipit a patre, abundantius recipit a deo. Ipse enim docet nos, ut habetur iob c. XXXV, 11: qui docet nos super iumenta terrae, et super volucres caeli erudit nos etc..

Item pascit nos, ut dicitur in Gen. De Iacob.

Item conservat nos in perpetuitatem. Et hoc magis habet a deo homo quam filius a patre.

Ideo semper magis est diligendus deus. Scio quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo deum meum, iob XIX, 25.


Aquinatis - super Mt 34