Aquinatis - ad Titum

Sancti Thomae Aquinatis Doctoris Angelici super

super Epistolam Sancti Pauli Apostoli

ad Titum




098 CP

1

LECTIO

Si sciret paterfamilias, etc.. Lc. Xii, 39. per patremfamilias significatur praelatus ecclesiae propter tria, quae debet exhibere, scilicet generationem ad fidem, eruditionem ad salutem, custodiam ad securitatem. primum quidem, quia sicut est vita corporalis per animam, ita spiritualis per fidem. ab. Ii, 4: iustus autem meus ex fide vivit. et sicut ad vitam carnalem generatur quis per emissionem seminis corporalis: ita ad vitam spiritualem per infusionem seminis spiritualis, quod est verbum dei, matth. Xiii, v. 3-17 et i cor. Iv, 15: per evangelium ego vos genui. Item per eruditionem. Eccli. Vii, v. 25: filii tibi sunt? erudi illos. Is. Xlviii, v. 17: ego dominus deus tuus docens te utilia. Item per protectionem ac tutelam. deut. Xxxii, 10: circumduxit eum, et docuit, etc.. Cuilibet enim praelato committitur cura subditorum. Iii reg. Xx, 39: custodi virum hunc, qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima eius. Et hebr. Xiii, 17: ipsi pervigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris. sed ad hanc generationem requiritur scientia. os. Iv, 6: quia tu scientiam repulisti, et ego repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi. et ideo dicit si sciret. Requiritur enim quod sciat. item, ultra eruditionem, requiritur quod sit sollicitus. Rom. Xii, 8: qui praeest in sollicitudine. lc. Ii, 8: pastores erant in regione eadem, vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. Ad custodiam vero fortitudo requiritur ad protegendum. I mac. c. Iii, 3 de iuda machabaeo: induit se loricam sicut gigas, et succinxit se arma bellica sua in praeliis, et protegebat castra gladio suo

Et ideo dicitur et non sineret perfodi domum suam, id est, ecclesiam. I tim. Iii, v. 15: ut scias quomodo oporteat te conversari in domo dei, quae est ecclesia dei. Haec domus est dei, sicut domini, et praelati sicut famuli. Hebr. Iii, 5: moyses quidem erat fidelis in tota domo illius, tamquam famulus; christus vero tamquam filius in domo sua. haec perfoditur a fure, id est, haeretico. Abd. cap. Unico: si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses? qui dicitur fur, quia occulte venit, et graditur in tenebris

Unde fur a furno dicitur, quod est obscurus; sic isti per obscura dogmata. prov. Ix, 17: aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior. Item ex perversa intentione, quia intendunt occidere. io. X, 10: fur non venit nisi ut furetur, et mactet et perdat. Item ex modo intrandi, quia non per ostium. I io. Iv, 3: et omnis spiritus, qui solvit iesum, ex deo non est, et hic est anti-christus, etc.. sic ergo ex praemissis trahitur convenienter intentio huius epistolae, in qua apostolus instruit titum, quomodo regat ecclesiam, ut patet in argumento.


CAPUT 1

2
(
Tt 1,1-4)

LECTIO 1: Titus 1,1-4

1. Paulus servus Dei, Apostolus autem 1esu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem venteáis, quae secundum pietatem est,2. 1n spem vitae aeternae, quam promisit qui non menútur Deus ante témpora saecularia;3. Manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei;4. Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia et pax a Deo patre, et Christo 1esu Salvatore nostro.


Haec epistola dividitur in salutationem et epistolarem narrationem, ibi huius rei. in prima, primo ponitur persona salutans, quae notificatur tripliciter, scilicet ex nomine, cum dicit paulus, quod significat humilitatem. I cor. Xv, 9: ego sum minimus apostolorum, etc.. item ex conditione, cum dicit servus. Ps. cxv, 16: domine, ego servus tuus. contra, io. Xiv: iam non dicam vos servos

Respondeo. Sancti quandoque dicuntur servi, quandoque non, sed filii. duplex enim est servitus. Una est ex timore, quae non competit filiationi dei, sed condividitur contra eam. Rom. Viii, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, etc.. Alia ex amore, quae consequitur filiationem dei. Et ratio huius distinctionis est, quia liber est qui est causa sui, qui operatur quod vult; servus vero est qui est causa alterius. sed triplex est causa, quae est principium operis, scilicet finalis, formalis et efficiens

Si ergo propter causam finalem, sic omnes sancti sunt servi dei, quia propter deum faciunt. i cor. X, 31: sive manducatis, sive bibitis, vel aliud quid facitis, omnia in gloriam dei facite. Et hoc est ex amore, a quo procedit, quod omnia operemur propter deum

Si vero propter causam moventem, quae est extrinseca, et compellit, sic est servitus timoris, et est malorum

Si propter causam formalem, sic est habitus inclinans, et sic quidam sunt servi peccati, quidam servi iustitiae, qui secundum habitum inclinantur ad malum vel ad bonum. item ex auctoritate, cum dicit apostolus. lc. Vi, 13: elegit, scilicet super omnes fideles, duodecim ex ipsis, quos etiam apostolos nominavit. Eph. Iv, 11: primum quidem apostolos. et describitur primo ab auctore, cum dicit iesu christi, quia ab ipso est electus. Gal. I, v. 1: non ab hominibus, neque per hominem, sed per iesum christum, etc.. Item quia solum christum annuntiabat. Ii cor. Iv, 5: non enim nosmetipsos praedicamus, sed iesum christum dominum nostrum, nos autem servos vestros per iesum. Item quia legatus christi, cuius auctoritate utebatur. Ii cor. V, v. 20: pro christo ergo legatione fungimur. eph. Vi, 20: legatione fungor in catena. ii cor. Ii, 10: si quid donavi propter vos in persona christi. item secundo describitur ex idoneitate; nam apostolus est annuntiator. Matth. Ult.: docete omnes gentes, etc.. doctor autem debet habere fundamentum doctrinae, et perfectionem. Primum pertinet ad quemlibet, secundum vero pertinet ad praedicatores, et ad doctores. Et sicut in aliis scientiis sunt principia, sic in hac sunt articuli fidei, qui innotescunt cuilibet fideli secundum lumen infusum, et articuli sunt fundamenta fidei, quae est substantia rerum sperandarum, etc., hebr. Xi, 1

Et ideo dicit secundum fidem electorum dei. item requiritur perfectio doctrinae

Unde dicit et agnitionem veritatis. Duplex autem habetur cognitio veritatis, scilicet perfecta in patria, scilicet quando videbimus facie ad faciem, et imperfecta per fidem, quam habent sancti. Io. Viii, 32: cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. sed cuius veritatis? in agnitionem eius, quae est secundum pietatem. Religio enim et pietas, secundum tullium, sunt partes iustitiae; et differunt, quia religio est cultus dei. Sed quia deus non solum est creator, sed etiam est pater, ideo non solum debemus ei cultum ut creatori, sed amorem et cultum sicut patri

Et ideo pietas quandoque pro cultu dei sumitur. Iob xxviii, 28: ecce pietas, ipsa est sapientia, secundum aliam translationem, ubi nostra sic habet: ecce timor domini, ipsa est sapientia. tertio describitur ex fine, et primo ponit ipsum finem; secundo eius dignitatem, ibi quam promisit. finis autem est spes vitae aeternae, quia etsi moyses possit dici apostolus, quia a domino missus; sed tamen non in spem vitae aeternae, sed terrae hevei et amorrhaei; sed paulus est apostolus in spem vitae aeternae. io. Vi, 40: haec est voluntas patris mei qui misit me, ut omnis qui videt filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam, et ego resuscitabo, etc.. I pet. I, 3: regeneravit nos in spem vivam. Rom. V, 2: gloriamur in spe gloriae filiorum dei. promissio autem haec est firma dupliciter: primo, ex parte promittentis; unde dicit qui non mentitur. Deus enim veritas est, cuius contrarium est mendacium. Num. c. Xxiii, 19: non est deus quasi homo ut mentiatur. secundo ex divino proposito dandi; unde dicit ante tempora saecularia. Saeculum, secundum philosophum, est mensura durationis uniuscuiusque rei. Tempora ergo saecularia sunt tempora distincta secundum diversas successiones rerum; quasi dicat: antequam tempus successivum inciperet esse. Et quia incepit hoc tempus cum mundo, ideo fuit ante principium mundi. alia littera habet, aeterna, id est, antiqua. sic enim aliquando accipitur aeternum, id est, antiquum. Vel aeterna, non secundum veritatem, sed secundum imaginationem. Et ante ista promisit hoc, quia haec sunt successiva. sed promittere est verbo nuntiare suam voluntatem de dando. Et deus ab aeterno protulit verbum suum in quo erat ut sancti haberent vitam aeternam. Eph. I, 4: elegit nos ante mundi constitutionem. confirmatur autem haec spes ex manifestatione promissionis, unde dicit manifestavit autem suis temporibus, etc.. Et describitur haec manifestatio tripliciter. primo ex tempore, unde manifestavit quando verbum suum incarnari constituit; unde dicit temporibus suis, id est, tempore congruo, quo homo esset convictus de superbia, per quam peccaverat. Et sic primo medicus convincit aegrotum, ut eum congruentius sanet. homo enim superbiebat de scientia, sed convictus est de ignorantia ante tempus legis, ubi peccavit in idololatria, et vitiis contra naturam. Item de virtutibus, et de his convictus est tempore legis. Gal. Iv, 4: at ubi venit plenitudo temporis, misit deus filium suum, etc.. item, secundo, describitur ex modo, quia per publicam praedicationem. Mc. Ult.: euntes in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae

Unde dicit in praedicatione. I cor. Ix, 17: dispensatio credita est mihi. item tertio ex auctore

Unde dicit secundum praeceptum, etc.. Matth. I, 21: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. act. Ix, 15: vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum, etc.. persona salutata ponitur, cum dicit tito, quem describit tripliciter: primo ex nomine; secundo ex dilectione; tertio ex filiatione. filius ergo est per dilectionem et fidem, quae debet esse communis, ut idipsum dicant omnes

Et ideo dicit communem fidem, quae etiam dicitur catholica, id est, universalis. unde dicitur eph. Iv, 5: una fides, unus dominus, etc.. bona vero optata sunt gratia et pax. Haec saepe coniungit, quia omnium spiritualium donorum principium est gratia, et pax, finis. ps. Cxlvii, 14: qui posuit fines tuos pacem. a deo, etc..

098 CP1

3
(
Tt 1,5-8)

LECTIO 2: Titus 1,5-8

5. Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui.6. Si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos.7. Oportet enim Episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum;8. Sed hospitalem, benignum, sobrium, iustum, sanctum, continentem.


Accedit ad narrationem; et, sicut dictum est, intendit munire ecclesiam contra haereticos. Et primo monet titum quod alios instruat ad resistendum haereticis; secundo docet, quomodo ipse eis resistat, ibi tu autem loquere, c. Ii. item primo monet ut instituat episcopos, qui haereticis resistant; secundo ostendit necessitatem huius commissionis, ibi sunt enim multi. item primo ponit commissionem tito factam de instituendo episcopo; secundo ostendit quales debent esse episcopi, ibi si quis sine crimine; tertio manifestat quae dixit, ibi oportet enim. quia ergo apostolus habuit universalem commissionem ecclesiae gentium, et non poterat solus per se omnia exequi, ideo dicit huius rei gratia reliqui te cretae, in creta scilicet insula, ut loco apostoli, ecclesiae cretensi officium pastorale gerat. Prov. c. Xviii, 19: frater qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma. sed quod dicit ut quae desunt corrigas, videtur quod deberet dicere, suppleas. respondeo. Dicendum est quod glossa sic supplet: ut omnia quae sunt in malis, corrigas: et quae desunt in bonis, addas. I thess. c. Iii, 10: impleamus ea quae desunt fidei vestrae. Vel dicendum est, quod est quoddam peccatum omissionis, et quoddam transgressionis, et utrumque indiget correctione. In sanctis autem et perfectis, sicut titus fuit, non abundaverunt transgressiones; et ideo non dicit, transgressiones corrigas sed quae desunt, id est, omissiones. et constituas presbyteros, id est, episcopos, unde inferius dicit oportet episcopum, etc.. Et utitur indifferenter nomine episcoporum et presbyterorum

Unde sumpsit occasionem haereticus, qui ambivit episcopatum, quem quia non poterat adipisci, divisit se ab aliis, et multa falsa docuit. Inter quae dixit, quod episcopi in nullo differunt a sacerdotibus, quod est contra dionysium in libro de eccl. Hierar.. Utitur ergo apostolus eodem nomine in utroque per identitatem rei, quia presbyter dicitur senior. Item, quia pertinet ad superiores episcopum constituere, licet eum canonici eligant. et dicit constituas, non in villis, sed per civitates; sicut enim in republica reges sunt tantum in civitatibus, sic in spirituali regimine episcopi. I petr. Ii, 9: regale sacerdotium. item debent seniores esse. Eccle. X, 16: vae tibi, terra, cuius rex est puer. Et intellige senes non solum aetate, sed et moribus. num. Xi, 16: congrega mihi septuaginta viros de senioribus israel, quos tu nosti, quod senes sint populi ac magistri, etc.. Item secundum formam ecclesiae; unde dicit sicut ego disposui tibi. Prov. Xiii: fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis. deinde cum dicit si quis sine crimine, describit eos tripliciter, scilicet quantum ad seipsos, quantum ex parte uxoris et ex parte filiorum. de primo dicitur sine crimine

Si quis talis erit. I io. I, 8: si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Dicendum est, quod aliud est crimen, aliud est peccatum. Peccatum dicitur quodcumque, sive magnum, sive parvum, sive occultum. Crimen autem magnum et infame. Ps. Xiv, 1: domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, etc.; et postea subdit: qui ingreditur sine macula, etc.. Non quod qui mortaliter peccat post baptismum, non possit eligi; sed quod eligendus non sit infamis. quo ad secundum dicit unius uxoris virum. Quod orientales sic exponunt, id est, quod non habeat simul duas uxores, sicut quorumdam est consuetudo. Sed secundum hoc non esset necessarium quod apostolus hoc diceret; quia secundum leges romanas, quibus apostolus scribebat, etiam ante fidem, non licebat simul habere plures uxores. item i tim. V, 9 dicit de vidua, quae fuit unius viri uxor, et tamen numquam licuit quod una plures viros simul posset habere. et hoc modo vult istud etiam de vidua, scilicet quod non habuerit nisi unum virum. sed hieronymus dicit oportere, quod unam tantum uxorem post baptismum habuerit, et quod non est vis, si ante baptismum alias habuisset. Sed augustinus et ambrosius dicunt quod per baptismum delentur omnia crimina; sed quod per baptismum, matrimonium non deletur; ergo secundum hos dicendum est, et rectius, quod unam tantum et non plures, licet habuisset ante vel post. secundum quosdam autem ratio huius est, quia signum esset incontinentiae si plures habuisset. Sed hoc non est verum; quia nihil repugnaret si plures habuisset meretrices, quae magis sunt incontinentes. Sed est alia ratio altior significato, scilicet quia ipse est dispensator sacramentorum, et ideo nullus defectus sacramentorum debet esse in eo; sed sacramentum matrimonii est significativum coniunctionis christi et ecclesiae; ergo ut signum respondeat signato, sicut christus est unus, et ecclesia una, sic et hic; quod quidem deficeret, si episcopus plures uxores habuisset. In veteri autem lege, patriarchae significabant coniunctionem hanc, non ut coniunctam christo, sed coniungendam, et cum ecclesia erat futura ex multis, ideo tunc non una, sed plures habebantur

Et ideo multitudo uxorum ipsorum hoc significabat. quantum autem ad tertium, scilicet ex parte filiorum, subiungit, dicens filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, etc.. episcopus enim constituitur, ut superintendat: et qui constituitur ad aliquid debet esse exercitatus in illo, alias non prudenter institueretur. praesumitur autem esse bene exercitatus, si bene alios rexit. episcopus autem constituitur ad tria. Primo ut fidem doceat. Matth. Ult.: docete omnes gentes, etc.

Et ideo dicit fideles. secundo requiritur quod populum instruat ad virtutes. Eccli. Vii, 25: filii tibi sunt? erudi illos. Peccata autem lasciviae magis abstrahunt a virtute. Eccli.: lascivus et imprudens non servabunt tempus. et ideo dicit non in accusatione luxuriae. i reg. Iii, 13: heli condemnatur, quia filios de hoc non correxit. Tertio oportet, quod pertinaces corrigat

Unde dicit aut non subditos, id est, non obedientes. Eccli. Xxx, 8: equus indomitus evadet durus, et filius remissus evadet praeceps. deinde cum dicit oportet enim, exponit quod dixit, et primo quod dixit sine crimine; secundo sine quibus debet esse, ibi non superbum. causa autem primi est, quia debet dispensare divina. Eccli. X, 2: secundum iudicem populi, sic et ministri eius. Ps. C, 6: ambulans in via immaculata, hic, etc.. deinde cum dicit non superbum, ostendit a quibus debet esse immunis: et primo ostendit a quibus criminibus; secundo quibus virtutibus luceat, ibi hospitalem. peccatorum autem quaedam sunt carnalia, quaedam spiritualia. De primis non facit mentionem, quia omnino debent mundi esse ab eis. Eph. V, 3: fornicatio autem et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos. Sed tantum de spiritualibus, quae sunt quinque, quorum duo non habent locum in praelatis, scilicet invidia, quod est peccatum parvulorum. Iob v, v. 2: parvulum occidit invidia, praelatus autem est in summo. Item nec accidia, quia omnia ei ad votum succedunt; sed superbia, quia est in summo, et ira et cupiditas occasione temporalium, quorum est dispensator. quantum ad primum dicit non superbum. ps. C, 5: superbo oculo et insatiabili corde, cum hoc non edebam. Eccli. Xxxii, 1: rectorem te posuerunt? noli extolli, etc.. quantum ad secundum, primo excludit iram, cum dicit non iracundum. Secundo incendium irae, quod est vinum, dicens non vinolentum. Prov. Xxiii, 29: cui suffossio oculorum? nonne his qui commorantur in vino, etc.. Tertio sequelam irae, quod est percussio. Ideo dicit non percussorem, id est, non crudelem. Is. L, 6: corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus, etc.. vel, non percussorem, id est, non percutientem conscientias aliorum pravis moribus. i cor. Viii, 10: et percutientem conscientiam eorum infirmam. quantum ad tertium dicit non turpis lucri cupidum. I tim. Iii, 8: non turpe lucrum sectantes. Sap. Xv, 12: sed aestimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitae compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. deinde ponit bona, quae debet habere: et primo, quae pertinent ad conversationem vitae; secundo, quae ad veritatem doctrinae, ibi amplectentem. et patent omnia.

098 CP1

4
(
Tt 1,9-13)

LECTIO 3: Titus 1,9-13

9. Amplectentem eum qui secundum doctrinara est, fidelem sermonem, ut polens sit exhortan in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere.10. Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui et seductores, máxime qui de circumcisione sunt;11. Quos oportet redargüí; qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia.12. Dixit quídam ex Mis proprius ipsorum propheta: Cretenses semper per mendaces, malae bestiae, ventres pigri.13. Testimonium hoc verum est.


Supra docuit qualem oportet esse episcopum in vita, hic ostendit qualem oportet esse in doctrina. Et primo ostendit quod ad ipsum requiritur diligentia studii; secundo ponit materiam studii; tertio eius utilitatem. quantum ad primum dicit amplectentem. aliquid enim amplectens, illud diligenter constringit, et amplexus ex dilectione fit. Oportet enim eum scientiae inhaerere cum amplexu, id est firma adhaesione animi et cordis dilectione. Sap. Vi, 14: praeoccupat eos, qui se concupiscunt. Prov. Iv, 8: arripe illam, et exaltabit te, glorificaberis ab ea, cum eam fueris amplexatus. materia studii non debent esse fabulae, nec temporalia, sed sermo fidelis, id est verus. Ps. Cxliv, 13: fidelis dominus, etc.. vel sermo fidelis, id est, fidei, in qua oportet episcopum instrui. sed aliqui student in eis dupliciter, ut scilicet addiscant solum et operentur. Sed hoc non sufficit episcopo, sed oportet ut et alios instruat

Et ideo dicit qui secundum doctrinam est. I tim. Iv, 12 dicitur: nemo adolescentiam tuam contemnat, sed esto exemplum fidelibus in verbo, in conversatione. utilitas est facultas exequendi officium suum. Officium autem praelati est sicut pastoris. Io. Ult.: pasce oves meas. pastor vero duo habet facere, scilicet pascere gregem, i petr. V, 2: pascite qui in vobis est gregem dei, item arcere lupum. Sic et episcopus pascere debet per doctrinam veram. ier. Iii, 15: dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. et ideo dicit ut sit potens exhortari in doctrina. Non dicit ut exhortetur sed ut potens sit exhortari. Quod est quando habet in promptu exhortationes quando est necesse exequi. Quod figuratur exod. Xxv, 27, per vectes in circulis arcae, ut arca scilicet posset portari. Lc. Ult.: potens in opere et sermone. Et dicit sana, id est, absque corruptione falsitatis. Infra ii, 1: tu autem loquere quae decent sanam doctrinam. i thess. Ii, 3: exhortatio nostra non fuit de errore, neque de immunditia, etc.. item ut custodiant contra haereticos

Et ideo dicit et eos qui contradicunt arguere, id est, convincere. Et hoc per studium sacrae scripturae. Ii tim. Iii, 16: omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum. Iob vi, 10: nec contradicam sermonibus sanctis. et haec duo secundum philosophum pertinent ad opus sapientis, scilicet non mentiri de quibus novit, quantum ad primum; et mentientem manifestare posse, quantum ad secundum. consequenter cum dicit sunt enim multi, ponit necessitatem dictorum. et primo ex parte falsorum doctorum, secundo ex parte malorum auditorum, ibi dixit quidam. circa primum duo facit, quia primo describit conditionem falsorum doctorum; secundo perversitatem studii ipsorum, ibi qui universas. item primo ostendit eorum conditionem; secundo docet remedium contra eos, ibi quos oportet. conditionem ostendit quadrupliciter. et primo ex numero, cum dicit multi. eccli. I, 15: stultorum infinitus est numerus. secundo ex vitio inobedientiae, cum dicit etiam inobedientes, quantum ad deum et suos superiores. Rom. I, 30: parentibus non obedientes. I reg. Xv, 23: peccatum inobedientiae, sicut idololatria dicitur esse. Tertio ex vaniloquio, cum dicit vaniloqui, scilicet quo ad se. Ps. Xciii, 11: dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. sap. Xiii, 1: vani sunt homines, in quibus non subest scientia dei; et praecipue vani sunt haeretici; ideo subiungit dicens seductores, scilicet quo ad inferiores. Ii tim. Iii, v. 13: mali homines et seductores, etc.. quarto ex loco, cum dicit maxime qui de circumcisione, qui cogebant homines iudaizare. phil. Iii, 2: videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. contra quos ponit remedium. Non enim sunt tolerandi, quia corrumperetur populus et imputaretur pastori. Ez. Xiii, 5: non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo israel, etc.. Ii tim. Iv, v. 2: argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina

Et ideo dicit quos oportet redargui. deinde cum dicit qui universas, etc., describit horum studium; et primo describit ex damno quod inferunt; secundo ex falso quod docent; tertio ex lucro quod concupiscunt. damnum est, quia universas domos subvertunt. doctrina enim catholica publice proponitur in ecclesia, sed haeretici latenter; et ideo quaerunt latibula. Prov. Ix, 17: aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior

Et ideo circumeunt per domos, ut seducant praecipue mulieres. Ii tim. Iii, 6: ex his sunt, qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis. docentes quae non oportet, id est vana et inutilia. Nec quaerunt lucrum spirituale, sed temporale; et ideo addit turpis lucri gratia, scilicet temporalis, vel propriae gloriae. Sap. c. Xv, 12: sed aestimaverunt lusum esse vitam nostram, et conversationem vitae compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. deinde cum dicit dixit quidam, describit auditores, quia isti erant cretenses, et ad hos refert hoc opus. Et primo ostendit conditionem; secundo dat remedium, ibi quam ob causam. circa primum, primo describit conditionem per testimonium; secundo confirmat. dicit ergo: tales sunt doctores, sed et auditores sunt similiter seducibiles iuxta testimonium cuiusdam poetae eorum, scilicet epimenidis, quem hic paulus dicit eorum prophetam. ubi nota quod propheta aliquis dicitur, qui a deo illuminatur secundum intellectum, ad cognoscendum aliqua supra communem cognitionem. Num. Xii, 6: si quis fuerit inter vos propheta domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. Item qui exponit prophetias eodem spiritu, et eodem modo quo sunt traditae. Item qui profert aliquid propheticum

Unde potest proferri aliquid propheticum ex quodam interiori instinctu, etiam praeter suum intellectum. io. Xi, 51: caiphas, cum esset pontifex, prophetavit. Non enim prophetavit secundum suam intentionem, qui dicebat expedire eum mori, intelligens sic, ne seduceret populum. Nihilominus tamen fuit motus ad id dicendum per spiritum. Et hic modus prophetandi est apud illos, qui accipiunt primum verbum aliquorum pro omine quod etiam fit a daemonibus. et dicit proprius, quia proprie descripsit eorum conditiones. deinde cum dicit cretenses, proponit testimonium, et notat eos de tribus, scilicet de corruptione rationalis, cum dicit semper mendaces. Ps. Liv: perdes omnes qui loquuntur mendacium. item de corruptione irascibilis, cum dicit malae bestiae, id est, crudeles; bestiae dicuntur, quasi vastiae, quia crudeles sunt. Prov. c. Xxviii, 15: leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. et dicit malae, quia, secundum philosophum in politicis homo quando secundum rationem operatur, est optimum animalium; sed quando declinat ad malitiam, est pessimum; quia si declinat propter crudelitatem, nulla bestia ita est crudelis

Unde dicit quod decies millies est peior malus homo quam mala bestia. item de corruptione concupiscibilis, cum dicit ventres pigri, id est, pigritiam habentes ex ventre: erant enim gulosi, et tales quaerunt quietem. Lc. Xii, 19: anima, habes multa bona reposita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe, epulare. confirmat autem testimonium, cum dicit testimonium, etc.. Glossa: per hoc intelligimus quod doctor sacrae scripturae accipit testimonium veritatis, ubicumque invenerit. unde apostolus in pluribus locis recitat dicta gentilium, sicut in i cor. Xv, 33: corrumpunt bonos mores colloquia mala. item act. Xvii, 28: in ipso vivimus, movemur et sumus. Nec propter hoc approbatur tota eorum doctrina; sed eligitur bonum, quia verum a quocumque dicatur, est a spiritu sancto, et respuitur malum

Unde dicitur deut. Xxi, 11 in figura huius, quod si quis viderit puellam in numero captivorum, debet praecidere ungues et capillos, id est, superfluitates.

098 CP1

5
(
Tt 1,14-16)

LECTIO 4: Titus 1,14-16

Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide.14. Non intendentes iudaicis fabulis, et mandatis hominum aversantium se a veritate.15. Omnia munda mundis; coinquinatis aulem et infidelibus nihü est mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia.16. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.


Posita conditione cretensis populi, hic ponit remedium; et primo ponit remedium reprehensionis; secundo assignat dictorum rationem, ibi omnia munda. circa primum tria facit, quia primo hortatur titum ad reprehendendum eos; secundo reprehensionis finem ostendit, ibi ut sani; tertio docet debitum modum perveniendi ad finem, ibi non intendentes. dicit ergo: cretenses sunt malae bestiae, quibus scilicet debetur flagellum et castigatio

Et ideo increpa illos dure. Prov. c. Vi, 23: via vitae, increpatio. Ps. Lxvii, 31: increpa feras arundinis. sed contra ii tim. Iv, 2: in omni patientia. respondeo. Duplex est ratio exhortationis huius. Una ex parte eorum qui reprehenduntur. cretenses enim duri et pertinaces erant, et ideo dure eos reprehendi iubet; non autem ephesii, quorum archiepiscopus erat timotheus. Alia ex parte reprehendentium, quia et titus fuit lenis et mansuetus, et ideo inducitur quasi ad contrarium; sed timotheus erat rigidus, et ideo inducitur ad patientiam. deinde cum dicit ut sani sint in fide, tangit finem reprehensionis. Nam homo est sanus, in quo non est corruptio. Et sic sanus est in fide, qui in nullo habet eam corruptam. Horum autem fides vitiabatur per haereticos. Ii cor. Xi, 3: timeo ne sicut serpens evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quae est in christo iesu. I tim. Vi, 3: si quis autem aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus domini nostri iesu christi, etc.. modus perveniendi ad sanitatem est si vitent errores iudaeorum

Unde dicit non intendentes iudaicis fabulis. In lege enim erant duplicia documenta fidei, scilicet quaedam circa credenda. Item quaedam mandata religionis, quae erant servanda circa cultum dei. Et prima vocat fabulas; secunda, mandata hominum, et non dei. ex quo videtur quod condemnet vetus testamentum, ut dicunt manichaei. Sed quod dicit fabulis, potest referri ad eorum narrationes, praeter doctrinam legis, quae sunt fabulosa, ut thalmuth. I tim. I, 4: ne intenderent fabulis et genealogiis interminatis. Vel ipsa doctrina, quae fuit olim veritas, nunc secundum quod ipsi intelligunt, sunt fabulae; sicut illud is. Vii, 14: virgo concipiet, etc., fuit veritas; sed nunc quia ipsi dicunt adhuc hoc esse implendum, est fabulosum. Item mandata hominum possunt intelligi non quae sunt in lege moysi, sed traditiones seniorum, matth. Xv, 2. sed numquid mandatis hominum non est obediendum? respondeo quod sic quamdiu non avertunt a veritate dei

Et ideo subdit aversantium se a veritate. Ii tim. Iv, 4: a veritate quidem auditum avertent, etc.. Simile habetur matth. Xv, 9: sine causa colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum. Simile dicitur mc. Vii, 7. Vel dicendum est quod mandata, quae sunt in lege dei, sunt facta mandata hominum. Quando enim servantur in signum futurae veritatis, sunt mandata dei; sed quando volunt ea servare postquam corpus nostrum mortuum est legi, sunt mandata hominum. deinde cum dicit omnia munda, in speciali ostendit dictorum rationem, scilicet quomodo avertunt se a veritate, et quomodo dicunt fabulas, et mandata hominum; quod est praecipue de discretione ciborum secundum legem, quam pseudo quidam dicebant esse servandam

Et ideo primo ostendit quomodo hi cibi habent se ad bonos; secundo quomodo ad malos, ibi coinquinatis autem. dicit ergo: non intendentes iudaicis fabulis de cibis: quia omnia, scilicet cibaria, sunt munda mundis. sed infert: ergo adulterium est mundum mundis. respondeo. Dicendum est quod non: quia ex hoc ipso quod adulterium est, immundat. sed sunt munda mundis illa, quae de se non immundant. Ad haec, matth. Xv, 11: ea quae intrant in os, non coinquinant hominem. ergo omne quod intrat in os, mundum est. sed duplex est obiectio. Una quod lev. Xi, 7 dicitur, quod quando aliquod animal non ruminat, vel non scindit ungulam, est immundum. respondeo, secundum augustinum contra faustum. Aliquod est immundum, vel secundum rei naturam, vel secundum significationem: puta si hoc nomen stultus, secundum se sumatur, inquantum est vox quaedam, sic non est immundum, sed bonum

Si vero secundum significationem, quia significat defectum sapientiae, et sic habet immunditiam. actus autem illius populi erant actus prophetici. unde porcus secundum quod res quaedam, non est immundus; sed secundum quod significat hominem voluptatibus se involventem. sed nunc veritate veniente cessant, et utuntur cibis homines secundum suam naturam. alia quaestio est quod act. Xv, 28 mandaverunt apostoli, quod abstinerent se a sanguine et suffocato; ergo videtur quod non sit licitum hoc comedere; non ergo omnia munda mundis. respondeo. Aliqui credunt quod illud mandatum intelligatur ad litteram, et quod obligat usque modo, ut apud graecos, et etiam aliquando apud latinos. Aliqui autem dicunt, quod non intelligitur secundum litteram, sed secundum mysterium, ut per sanguinem intelligatur homicidium, et a suffocato, id est, oppressione pauperum. Et hoc bonum est, sed non est tota ratio praecepti; et ideo dico, quod ad litteram est praeceptum, et tamen non obligamur. Quaedam enim prohibentur quia mala sunt, et haec simpliciter sunt vitanda. Aliqua vero, quae non sunt mala simpliciter, sed pro tempore, et haec sunt servanda existente causa. Et haec apostoli prohibuerunt, non quia mala secundum se, quia matth. Xv, 11 dicit dominus contrarium. Sed ratio erat, quia conversi erant quidam ex iudaeis, quidam ex gentibus: et ideo oportebat ad hoc quod unus populus ex eis fieret, quod uni condescenderet alius, ut iudaeis, quibus abominabile erat comedere sanguinem et suffocatum, condescenderetur. et ideo ad servandam pacem, instituerunt apostoli hoc esse servandum pro tempore illo. deinde cum dicit coinquinatis, ostendit quomodo se habent ad malos; et circa hoc tria facit, quia primo ostendit hoc; secundo assignat causam, ibi sed inquinatae; tertio manifestat per signum, ibi confitentur se nosse deum. dicit ergo: cibi isti mundi sunt mundis, sed immundi coinquinatis, id est his qui habent conscientiam coinquinatam. Eccli. c. Xiii, 1: qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea; et infidelibus, id est, qui habent malam fidem. Is. Xxi, 2: qui incredulus est, infideliter agit. sed numquid facit peccator et infidelis immundam eleemosynam? dicendum est quod apostolus non ponit affirmativam, sed negativam

Unde non dicit, omnia, sed nihil mundum eis, quod est verum: quia nihil eis perfecte mundum est, quia nihil est mundum in actibus, nisi in finem debitum ordinatum sit. Isti autem sunt extra finem. sed numquid aliquid est eis mundum? sic. sed contra: quia omne quod non est ex fide, peccatum est. dicendum est, quod malum numquam corrumpit totum bonum. Impossibile enim est quin in peccatore quolibet sit aliquod bonum, scilicet naturae, etiam in daemonibus: quando ergo peccator facit aliquod bonum secundum quod est peccator et infidelis, totum est peccatum ex radice. Sed si quid facit ex principio alicuius boni quod habet, ut fidei informis, vel naturae, non est immundum

Et ideo signanter dicit coinquinatis et infidelibus, id est, inquantum sunt huiusmodi. Comedebant enim contra conscientiam, et errabant in fide

Et ideo quod de natura sua est mundum, fecerunt sibi immundum. cuius causa est, quia causa actuum eorum est immunda, scilicet voluntas et intellectus, quae sunt in eis depravata

Unde dicit sed inquinatae sunt eorum mentes, scilicet per infidelitatem, et conscientia, scilicet per peccatum. Bar. Iii, 10: quid est, israel, quod in terra inimicorum es, inveterasti in terra aliena, coinquinatus es cum mortuis, etc.. deinde cum dicit confitentur, etc., ostendit fidem per signum

Si enim aliquis dicat quod eorum dicta sunt vera, immo quod habent fidem unius dei et confitentur eum, hoc excludit. et primo ostendit bonum quod erat in eis, scilicet quod confitentur, scilicet labiis exterioribus, se nosse deum. Is. Xxix, 13: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Ier. Xii, 2: prope es tu ori eorum. secundo ostendit defectum interiorem; et primo quantum ad praesentia; secundo quantum ad futura, ibi incredibiles. quo ad praesentia, quia negant eum factis. qui enim peccat, inquantum est de se, negat eum factis: quia qui confitetur deum, confitetur et eius potestatem, scilicet quod est ei obediendum

Et ideo si non obedit peccando, negat factis, confitetur ore. sed dicis: quicumque negat deum, est infidelis; peccatores negant deum factis, ergo peccatores sunt infideles. respondeo. Sicut habens scientiam in universali, potest errare in particulari; ita habens fidem in universali, in particulari tamen agibili corrumpitur, propter corruptionem affectus. i tim. V, 8: fidem negavit, et est infideli deterior. quomodo autem quo ad futura deficiunt? certe, quia non solum negant, sed sunt indispositi ad redeundum ad deum. sunt enim tria per quae homo redit ad deum, scilicet dei gratia, rom. V, 9: iustificati gratia ipsius, secundum est fides, act. c. Xv, 9: purificans fide corda eorum, tertium, exercitium boni operis, rom. Ii, 13: factores legis iustificabuntur. haec tria excludit ab ipsis: primo gratiam, ibi cum sint abominati, id est, non accepti ad gratiam. Secundo fidem, cum dicit incredibiles, id est, non apti ad credendum. Ez. c. Ii, 6: increduli et subversores sunt tecum. tertio tertium, quia ad omne opus bonum reprobi, id est, reprobandi. Ier. Vi, 30: argentum reprobum vocate eos.


Aquinatis - ad Titum