Aquinatis - ad Titum 5


CAPUT 2

6
(
Tt 2,1-6)

LECTIO 1: Titus 2,1-6

1. Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam.2. Senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia.3. Anus similiter, in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes;4. Ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,5. Prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.6. 1uvenes similiter hortare ut sobrii sint.


Superius apostolus instruxit titum quales ministros instituat ad arcendum haereticos, hic docet quid ipse circa eos faciat. Et primo proponit hoc in generali; secundo distinguit per partes, ibi senes. dicit ergo: ita dixi quod oportet episcopos constituere, sed ne credas quod tu sis propter hoc alienus a cura, imo maior debet esse tibi sollicitudo ad instruendum. ideo tu autem loquere quae decent sanam doctrinam, scilicet per quae fides incorrupta aedificatur. Supra i, 9: ut sis potens exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere. deinde ostendit idem per partes; et primo ponitur doctrina sana contra perversitatem vitae; secundo contra haereticos et errores, ibi stultas autem quaestiones. circa primum duo facit, quia primo instruit singulas conditiones hominum; secundo generaliter omnes, cap. Iii, 1, ibi admone illos. iterum prima in duas, quia primo ostendit quomodo instruat liberos; secundo quomodo instruat servos, ibi servos. item primo ostendit quomodo instruat liberos verbo; secundo exemplo, ibi in omnibus teipsum. circa primum duo facit, quia primo ostendit quomodo instruat senes; secundo quomodo doceat iuvenes, ibi adolescentulas. item prima in duas, quia primo ostendit quomodo instruat senes mares; secundo quomodo anus foeminas, ibi anus. sciendum est autem, quod quaedam bona sunt ad quae senectus disponit, quae primo ponit; secundo quaedam bona quibus senectus contrariatur; et haec secundo ponit, ibi sani in fide. inter bona vero ad quae senectus disponit, unum est contemptus delectationum; aliud est perfectio sapientiae et prudentiae. disponit quidem senectus ad contemptum delectationum. Iuvenum enim corpora fervent naturali calore, ex quo concitatur iuventus ad delectationes corporales, quae praecipue consistunt in cibis, et potibus, et venereis. sed ad vitandum haec disponit senectus. senes enim sunt mortificati. Ii reg. Xix, v. 35: numquid vigent sensus mei ad discernendum suave vel amarum? et ideo dicit ut sobrii sint, quantum ad cibos et potus, et pudici, quantum ad venerea. Gen. Xviii, 12: postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? sed si senectus ad hoc disponit, quare hoc monet? respondeo. Aliquando contingit ex magna perversitate quod senex reducitur ad puerilia peccata. Is. Lxv, 20: puer centum annorum morietur: et peccator centum annorum maledictus erit. Et duplex est ratio quare hoc contingit. Aliter enim ad hoc movetur senex, aliter iuvenis. Iuvenis enim incitatur ad haec ex instinctu passionis; sed senex ex electione, propter duo. Nullus enim vult esse sine delectationibus, et tanto plus appetit eas, quanto maiores molestias sentit. Senex autem patitur multa incommoda et defectus naturae

Et ideo quando non habet spirituales delectationes, quaerit corporales. Secunda ratio est, quia iuvenis quandoque refraenatur per pudorem; senes autem, secundum philosophum, sunt inverecundi, quia sunt antiqui et multa experti; iuvenes autem vani et verecundabiles naturaliter: et ideo refrenantur, sed non senes. item senectus disponit ad prudentiam, propter experimentum longi temporis. iob xii, 12: in antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. Eccli. Xxv, 7: quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosis intellectus, et consilium. Corona senum multa peritia. unde subdit prudentes. contingit tamen aliquando senem esse fatuum. eccli. Xxv, 4: senem fatuum et et hoc est ex duobus quod senex est fatuus: prudentia enim acquiritur per exercitium; quando ergo in iuventute se in bonis non occupant, sunt in senectute imprudentes. eccli. Xxv, 5: quae in iuventute tua non congregasti, quomodo invenies ea in senectute tua? item alia ratio est, quia in iuventute quandoque affluunt voluptatibus, et maxime superfluitate ciborum; et ideo desiccatur eorum cerebrum. Prov. Xx, 1: luxuriosa res est vinum, et tumultuosa ebrietas; quicumque his delectatur, non erit sapiens. deinde ponit ad quae contrariatur senectus: et primum est fides; secundum dilectio; tertium patientia. quantum ad primum dicit sani in fide, quia sine ea impossibile est placere deo, hebr. Xi, 6. Sed quod aliqui non sunt sani in fide, maxime in aliquo novo quod proponitur senibus credendum, contingit ex duobus. primo quod senes non sunt firmi in aliquo novo propter praesumptionem sapientiae, et ideo non credunt aliis. Iob xii: et senes sunt in nobis. Item quia naturale vitium senum est, quod sint increduli; quia sunt experti se saepius esse deceptos. et ideo loquuntur semper cum forte vel fere; adverbiis temperativi modi et dubitativi modi. Incredulitas autem repugnat fidei. is. I: qui incredulus est, infideliter agit. quantum ad secundum dicit in dilectione. et hoc ideo, quia plenitudo legis est dilectio. et monet ad hoc propter duo. Primo quia in senibus parum est amicitiae, quia amor nutritur per convictum. Nullus autem vult diu convivere cum tristibus. Senes autem sunt tristes, et ideo non est cum eis amicitia. Item quia senes diligunt propter utilitatem tantum, sicut iuvenes propter delectabile. senex enim indiget sustentatione. quantum ad tertium dicit in patientia, et monet ad hoc propter tria. Primo quia senes multa mala sive incommoda circumveniunt; et ideo indigent patientia contra turbationes. alia ratio est: senes enim vivunt in memoria multorum, unde semper dicunt antiqua; iuvenes autem vivunt in spe magnorum; et ex hoc senes dupliciter ad impatientiam moventur, propter bona scilicet quae habuerunt et carent eis, unde boetius: summa miseria est, fuisse felicem. Thren. I, 7: recordata est ierusalem dierum afflictionis suae, praevaricationis omnium desiderabilium suorum, quae habuerat a diebus antiquis. item quia vivunt in memoria, contingit quod aliqui, qui modo eos despiciunt, aliquando fuerunt peiores; et ideo turbantur. Iob xxx, v. 1: nunc autem derident me iuniores tempore, quorum patres non dignabar ponere cum canibus meis. Tertia ratio est, quia quanto senex appropinquat ad finem vitae, tanto magis desiderat vivere

Unde videns se deficere, magis tristatur. deinde cum dicit anus, docet qualiter vetulae instruantur. Et primo docet qualiter vetulae instruantur in vita; secundo in doctrina. Item primo qualiter in habitu; secundo qualiter in victu; tertio quomodo in verbo. quantum ad primum dicit in habitu sancto, id est, carentes lascivia et pompa. Et hoc convenit omni mulieri. I pet. Iii, 3: quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti, vestimentorumque cultus, etc.. I tim. Ii, 9: similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa, etc.. Sed specialiter anus hoc servare debent; quia iuvencularum est propter viros suos modeste se ornare; quod intelligitur simpliciter de omni motu corporis. Eccli. c. Xix, 27: amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis enuntiant de illo. quantum ad secundum dicit non criminatrices. duo enim sunt in sene. Unum quod commune est senibus, scilicet quod sunt suspiciosi, quia viderunt multa mala, quae similiter praesumunt de aliis. Item in mulieribus quae specialiter sunt zelotypae, et utrumque contingit in vetula, quia ratione aetatis est suspiciosa; ratione sexus est zelotypa. eccli. Xxvi, 9: in muliere zelotypa flagellum linguae omnibus communicans

Et ideo non criminatrices. quantum ad convictum dicit non multo vino servientes. Et de viris dixit ut sobrii sint. Et dicit, non multo, quia quandoque utuntur eo propter frigiditatem earum. quantum ad doctrinam dicit bene docentes. contra i cor. Xiv, 34: mulieres in ecclesiis taceant, non enim eis permittitur loqui, sed subditas esse. I tim. Ii, 11: mulier in silentio discat cum omni subiectione: docere autem mulieri non permitto. respondeo. Dicendum est quod doctrina publica, quae fit in populo, interdicitur mulieri; sed privata, qua quis familiam docet, ei conceditur. Prov. Xxxi, 1: visio, qua erudivit eum mater sua, etc.. Prov. Iv, 3: nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea, et docebat me, atque dicebat, etc.. et bene dicit ut prudentiam doceant magis ad anus quam ad viros, quia quandoque docent fabulas aniles magis quam proficua, et etiam quia magis ipsae conversantur cum pueris et cum familia, quam viri. deinde cum dicit adolescentulas, ostendit qualiter instruat iuvenes, et primo ostendit qualiter instruat iuvenes foeminas; secundo qualiter mares iuvenes, ibi iuvenes similiter. item prima in tres, quia primo ostendit qualiter se habeant ad personas coniunctas; secundo ad seipsas; tertio ad subiectos. quantum ad primum dicit ut viros suos ament. Viro enim debetur amor. prov. Xii, 4: mulier diligens corona est viro suo. Eccli. Xxv, 1: in tribus beneplacitum est spiritui meo, etc., et infra: vir et mulier bene sibi consentientes. vel sic, ut prudentiam doceant adolescentulas et viros, etc.. Sed prima expositio est melior. et filios diligant, hoc est naturale. Is. Xlix, v. 15: numquid potest mulier oblivisci infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? et nota quod dicit ut viros ament, et filios diligant, quia ad viros est amor ferventior, sed ad filios naturalior. sed quantum ad seipsas, tria dicit: unum quo ad rationem, scilicet prudentes. prov. Xix, 14: domus et divitiae dantur a parentibus, a domino autem proprie uxor prudens. Et hoc necessarium est, quia iuventus earum et sexus contrariatur prudentiae. aliud est quantum ad concupiscibilem, scilicet cum dicit castas. Tertium vero quantum ad irascibilem, cum dicit sobrias. eccli. Xxvi, 19: gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. sed quantum ad subiectos, primo ponit curam eorum; secundo modum; tertio rationem assignat. de primo dicit domus curam habentes. prov. Xiv, 1: sapiens mulier aedificat domum suam; insipiens vero instructam quoque destruet manibus. in cura autem sunt duo observanda mulieri; sunt enim ut plurimum iracundae. Eccli. c. Xxv, 23: non est ira super iram mulierum. et ideo dicit benignas, quasi dicat: cum mansuetudine regant. Aliud est, quia quando mulier potestatem habet, nititur in contrarium viro suo. Eccli. Xxv, 30: mulier si primatum habeat, contraria est viro suo. ideo dicitur subditas viris suis

Unde dicitur gen. Iii, 16: sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Et hoc ideo ut non blasphemetur verbum dei, id est, non detis occasionem blasphemandi. et haec omnia notantur tob. X, 13 ubi dicitur, quod raguel et sara monuerunt filiam suam honorare soceros, diligere maritum, regere familiam, gubernare domum, et seipsam irreprehensibilem exhibere. consequenter ostendit qualiter doceat mares iuvenes, scilicet ut sobrii sint, quod repetit, quia ebrietas est principium vitiorum. i pet. V, 8: sobrii estote, etc..

098 CP2

7
(
Tt 2,7-10)

LECTIO 2: Tito 2,7-10

7. 1n ómnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum: in doctrina, in integritate, in gravitóte;8 Verbum sanum, irreprehensibile, ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis.9. Servos dominis suis subditos esse, in ómnibus placentes, non contradicentes,10. Non fraudantes; sed in ómnibus fidem bonam ostendentes, ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in onmibus.

Supra apostolus titum docuit de quibus instruat subditos liberos. Et quia non tantum verba prosunt, sed etiam exempla, ideo docet ut se exemplum praebeat, primo generaliter; secundo specialiter, ibi in doctrina; tertio rationem huius assignat, ibi ut is qui ex, etc.. dicit ergo: quia aetate iuvenis es, praebe te in exemplum omnibus bonorum operum. Praelatus enim debet esse quasi forma existens discipulis. I cor. Xi, 1: imitatores mei estote, sicut et ego christi. Io. Xiii, v. 15: exemplum dedi vobis, etc.. deinde cum dicit in doctrina, ponit specialia, in quibus debet se praebere exemplum: primo ostendit quis debeat esse eius actus, scilicet in doctrina; unde dicit in doctrina. hoc enim est proprium praelati. Ier. c. Iii, 15: dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. Et ei maxime convenit, ut qui habet alios episcopos sub se, ut dicitur supra i, 5: episcopos constituas, etc.. Ideo debet alios docendo, eis exemplum doctrinae praebere. I tim. Iv, v. 16: attende tibi et doctrinae. item monet eum quantum ad vitam; et primo declinare a malo. Is. I, 16: quiescite agere perverse

Et ideo dicit in integritate, per incorruptionem. Sicut enim corpus perdit integritatem per corruptionem membrorum suorum, ita anima per corruptionem peccati. in praelato autem est integritas sensus per prudentiam, affectus per charitatem, corporis per castitatem. Thess. Ult.: integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu domini nostri iesu christi servetur. Secundo quod sit gravis quantum ad bona quae cum charitate fiunt. Grave autem duo habet, unum quia descendit, et secundum hoc vituperatur. Ps. Iv, 3: filii hominum usquequo gravi corde, etc.; aliud est, quod est stabile et firmum

Et ideo illi dicuntur graves, qui non de facili moventur a bono; ita hic cum dicit in gravitate, et hoc commendatur. Ps. Xxxiv, 18: in populo gravi laudabo te. deinde ostendit qualis debet esse eius doctrina et verbum. Et dicit quod debet esse sanum, id est, non corruptum falsitate. Ii tim. I, 13: formam habe sanorum verborum, quae a me audisti in fide, etc.. Prov. Xvii, 7: non decet principem labium mentiens. Item quantum ad modum, cum dicit irreprehensibile, id est, ut proferatur tempore suo, et cum omni decentia et provocatione ad correctionem. eccli. Xx, 22: ex ore fatui reprobatur parabola; non enim dicet illam in tempore suo. finis autem doctrinae est ut is qui ex adverso est, vereatur, etc., quasi dicat: si omnes bene se habeant, scilicet praelati et subditi, adversarii non possunt vobis nocere. i pet. Ii, 15: sic est voluntas dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. I tim. V, 14: nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. deinde cum dicit servos, docet qualiter instruat servos, et primo facit hoc; secundo eius rationem assignat, ibi apparuit. circa primum tria facit, quia primo inducit servos ad subiectionem; secundo determinat modum eius, ibi in omnibus; tertio ostendit necessitatem doctrinae huius, ibi ut doctrinam. dicit ergo: admone servos dominis suis subesse. I pet. Ii, 18: servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Col. c. Iii, 22: servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, etc.. idem dicit ephes. Vi, 5. et quare monet hoc tam frequenter apostolus? respondeo. Non sine causa. Haeresis enim incepit apud iudaeos, quod servi dei non deberent servire hominibus, et ex hoc etiam derivatum est in populo christiano, quod dixerunt quod per christum filii dei facti, non deberent esse servi hominum. Sed christus per fidem non venit tollere ordinem iustitiae, immo per fidem christi iustitia servatur. iustitia autem facit alios aliis subdi. sed servitus huiusmodi est quantum ad corpus. nam per christum nunc liberamur a servitute quantum ad animam, sed non a servitute, nec a corruptione corporis; sed in futuro liberamur etiam a corruptione et servitute corporali. I cor. Xv, 24: cum tradiderit regnum deo et patri, etc.. sed quod dicit in omnibus, potest referri primo ad hoc quod dicit subditos, ut intelligatur in omnibus, scilicet ad quae se extendit ius dominativae potestatis; vel ad hoc quod dicit placentes. debet enim esse subiectio, primo ut serviant sine offensione, non cum murmure et tarditate. Col. I, 10: per omnia placentes deo. I cor. X, 33: ego per omnia omnibus placeo. contra gal. I, 10: si hominibus placerem, christi servus non essem. respondeo. Placere homini propter ipsum est vituperabile, sed propter deum est laudabile. secundo ut sint sine repugnantia; ideo dicit non contradicentes. Eccli. Iv, 30: non contradicas verbo veritatis. tertio sine fraude; unde dicit non fraudantes. ubi unum removet, et alterum astruit. removet fraudem; servis enim committuntur bona dominorum. Lc. Xix: tradidit eis bona sua. Astruit in omnibus bonitatem; et ideo dicit sed in omnibus fidem bonam ostendentes. sed quo fine sunt haec fienda? non quidem propter terrenum favorem sed propter gloriam dei, unde dicit ut doctrinam salvatoris nostri domini ornent, etc.. Glossa: ornamentum sicut sanitas infirmi est laus medici. doctor curator est animarum

Si ergo nos ostendimus bona opera, laudatur doctrina christi. Is. Lii, 5: iugiter tota die nomen meum blasphematur. Matth. V, 16: ut videant opera vestra bona, etc..

098 CP2

8
(
Tt 2,11-15)

LECTIO 3: Titus 2,11-15

11. Apparuit enim gratia Dei et Salvatoris nostri ómnibus hominibus.12. Erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, iuste et pie vivamus in hoc saeculo,13. Exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri 1esn Christi;14. Qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.15. Haec loquere et exhortare, et argüe cum omni imperio. Nemo te contemnat.



Supra apostolus instruxit titum qualiter doceret servos et liberos, et conclusit quasi rationem, ut scilicet doctrina christi ornaretur, hic, assignans plenam rationem dictorum, exponit quod dixit per bonam conversationem. Et primo praemittit gratiam et doctrinam christi; secundo inducit eum ad gratiae praedicationem, ibi haec loquere. item primo proponit gratiae apparitionem; secundo eius instructionem, ibi erudiens nos; tertio eius operationem, ibi qui dedit. sciendum est autem quod gratia importat misericordiam, quia gratia est de eo quod gratis datur, et quod gratia datur hoc misericorditer datur. misericordia autem semper in deo fuit, tamen olim circa homines latebat. Ps. Xxxv, v. 6: domine, in caelo misericordia tua. Ante christum enim omnes quantumcumque essent iusti, erant sub damnatione, sed christo filio dei carnem assumente, apparuit gratia. I tim. c. Iii, 16: et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne. ps. Lxxix, 2: qui sedes super cherubim, manifestare. sed quanto quis est potentior, tanto eius gratia magis desideratur

Unde gratia dei desideranda est; et hoc est quod dicit gratia dei. Et hoc ad salvandum, unde dicit et salvatoris nostri. Is. Li, 8: salus autem mea in sempiternum erit. Haec autem gratia non proponitur uni solummodo populo iudaeorum, sicut olim, sed omnibus hominibus. is. Xl, 5: videbit omnis caro pariter, quod os domini locutum est. Is. Lii, 10: et videbunt omnes fines terrae salutare dei nostri. I tim. Ii, 4: vult omnes homines salvos fieri. et potest dici quod in nativitate christi apparuit haec gratia dupliciter. Uno modo et primo, quia per maximam dei gratiam datus est nobis

Unde eius conceptio cum sit operatio totius trinitatis, attribuitur tamen specialiter spiritui sancto, qui est principium gratiarum. Et haec gratia apparuit omnibus hominibus, et specialiter homini christo. Io. c. I, 14: plenum gratiae et veritatis. ex hac gratia, secundo, est consecuta instructio humani generis; quia ante christum fuit mundus in ignorantia et haeresi. Is. Ix, v. 2: populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam

Unde dicit erudiens nos, scilicet sicut homo erudit filium. de duobus autem erudivit nos, quia duo necessaria sunt homini, scilicet bonum opus et recta intentio. primo ostendit quomodo christus nos de primo erudivit; secundo, de secundo, ibi expectantes. dicit ergo ut abnegantes impietatem et saecularia desideria. Notandum est quod dicit impietatem et saecularia desideria, quia omnia peccata vel consistunt in his, quae sunt directe contra deum, quae dicuntur peccata impietatis. Pietas enim proprie est, secundum quam colimus parentes et patriam. sed quia deus est principalis pater noster, ideo pertinet ad cultum dei pietas. iob xxviii, 28, secundum aliam litteram, ubi nos habemus sic: ecce timor domini ipsa est sapientia, habetur: ecce pietas ipsa est sapientia. et ideo peccata contra deum dicuntur esse impietates. Rom. I, 18: revelatur enim ira dei de caelo super omnem impietatem, et ibi loquitur de idololatria. vel consistunt in abusu temporalium, et haec sunt saecularia desideria. Est autem saeculum spatium mensurans periodum rerum. unde per saecularia intelliguntur res saeculares et omnia peccata quae in proximum committuntur, vel in se per earum abusum. deinde cum dicit sobrie, etc., ostendit quid boni faciamus. Et dicit sobrie, quantum ad se; iuste, ad proximum; pie ad deum. sobrie ad se, quasi mensurate; bria enim mensura est, et hoc est si homo cum mensura rationis utatur exterioribus rebus et propriis passionibus

Unde sobrietas accipitur pro quolibet mensurato usu rerum exteriorum et extrinsecarum passionum. Sap. Viii, 7: sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et virtutem, quibus nihil utilius est in vita hominibus. iuste ad proximum. Ps. X, 8: iustus dominus et iustitiam dilexit. pie ad deum. I tim. Iv, 7: exerce te ad pietatem. deinde cum dicit expectantes beatam spem, instruit eum de fine, qui consistit in duobus, scilicet in gloria animae in morte; alius in gloria corporis, in adventu christi. Io. V, 28: venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem filii dei, etc.. quantum ad primum dicit expectantes beatam spem, contra illos qui ponunt finem hominis in actu virtutum in hac vita. Sed hoc non est verum, quia etsi sobrie et pie et iuste vivamus, adhuc sumus expectantes. iob vii, 1 et xiv, 6: sicut mercenarii dies eius. Is. Xxx, 18: beati omnes qui expectant eum

Et ideo dicit expectantes beatam spem. quod potest intelligi dupliciter: vel quia est spes de beatitudine; vel quia expectatio facit ipsos beatos. quantum ad secundum dicit et adventum gloriae magni dei, et salvatoris nostri iesu christi, scilicet per quem resurgent corpora nostra. Qui enim diligit amicum, cum desiderio expectat eum. Ii tim. Iv, 8: non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum eius. Lc. Xii, 36: vos similes hominibus expectantibus dominum suum. et dicit adventum gloriae, quia primus adventus fuit humilitatis. Phil. Ii, 8: humiliavit semetipsum, etc.. Matth. Xi, 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Et ille erit gloriae, quia sua divinitas omnibus innotescet. Lc. Xxi, 27: et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus cum potestate magna et maiestate. et dicit magni dei, contra arrium, qui dixit filium non aequalem patri. Et bene magnus, quia dicitur rom. Ix, 5: qui est super omnia deus benedictus in saecula. I io. ult.: ut simus in vero filio eius, etc.. item est salvator. I tim. Ii, 3: hoc enim bonum est et acceptum coram salvatore nostro deo, qui omnes homines vult salvos fieri, etc.. Quia ad hoc venit, et hoc importat nomen eius. Matth. I, 21: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. et addit christi, scilicet qui est unctus, in quo intelligitur unio divinitatis ad humanitatem. aliqui enim dicuntur uniti; sed non ita quod habeant essentiam divinitatis unitam, sed quia participant eius aliquid; sed christo est unita divinitas. Ps. Xliv, 8: unxit te deus, deus tuus, etc.. deinde cum dicit qui dedit semetipsum, ostenditur operatio gratiae. Et primo ostendit beneficium gratiae passionis eius; secundo passionis fructum, ibi ut nos redimeret. dicit ergo: dico quod est noster salvator, et quomodo? quia dedit semetipsum pro nobis. Eph. V, 2: ambulate in dilectione, sicut et christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam deo. fructus eius dicitur liberatio et sanctificatio. liberatio, cum dicit ut nos redimeret ab omni iniquitate. Io. Viii, 34: qui facit peccatum, servus est peccati. Primus enim homo ex peccato suo redactus est in servitutem peccati, ex qua servitute inclinabatur ad aliud peccatum; sed christus satisfecit per suam passionem; et ideo sumus redempti a servitute. Is. Xliii, 1: noli timere, quia redemi te, etc.. Et non solum ab originali, sed ab omnibus, quae quis sua voluntate superaddidit. sanctificatio in bono ponitur, cum dicit ut mundaret sibi populum, id est, ut sanctificaret populum, sic scilicet ut essemus populus eius, id est, ei consecratus. I petr. Ii, 10: qui aliquando non populus eius, nunc autem populus eius. Acceptabilem, scilicet deo per rectam fidem et intentionem. prov. Xiv, 35: acceptus est regi minister intelligens. Vel acceptabilem, id est, peculiarem. Deut. Vii, 6: te elegit dominus deus tuus ut sis ei populus peculiaris. Sed oportet etiam quod extra sint opera bona, unde dicit sectatorem bonorum operum. rom. Xiii, 3: bonum fac, et habebis laudem ex illo. Gal. Vi, 9: bonum autem facientes, non deficiamus. deinde cum dicit haec loquere, etc., inducit eum ad praedicationem gratiae, et circa hoc duo facit; quia primo hortatur eum ad praedicandum; secundo instruit praedicandi modum, ibi cum omni, etc.. dicit ergo loquere spectantia ad credenda, exhortare ad agenda. I thess. Ii, 3: exhortatio nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo. Argue male agentes. i tim. V, 20: peccantes coram omnibus argue. et hoc cum omni imperio, id est, cum auctoritate, quia loquitur ut instrumentum, vel minister dei

Et ideo cum fiducia divinae auctoritatis. est tamen loquendum in exhortando quandoque cum prece, considerando infirmitatem propriam. Prov. Xviii, 23: cum obsecrationibus loquitur pauper; quandoque cum imperio, considerando auctoritatem commissam. ii cor. Ult.: an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur christus? vel cum mansuetudine ad bonos, cum auctoritate ad obstinatos. habet autem moneri, et cum imperio arguat, quia naturaliter fuit mitis. I tim. Iv, v. 12: nemo adolescentiam tuam contemnat.


CAPUT 3

9
(
Tt 3,1-8)

LECTIO 1: Titus 3,1-8

1. Admone illos principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse.2. Neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.3. Eramus enim aliquando et nos insipientes, et increduli. errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.4. Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,5. Non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum misericordiam suam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,6. Quem effudit in nos abunde per 1esum Christum Salvatorem nostrum.7. Ut iustificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae.8. Fidelis sermo est. Et de his voló te confirmare: ut curent bonis praeesse qui credunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus.


Supra apostolus posuit particulares admonitiones pertinentes ad singulos status, hic ponit generales ad omnes. Et primo ponit ipsas; secundo rationem ipsarum, ibi eramus; tertio inducit titum ad utrorumque praedicationem, ibi et de his volo te. circa primum duo facit, quia primo monet omnes qualiter se habeant ad superiores; secundo quomodo ad aequales, ibi neminem blasphemare. item prima in duas, quia primo ostendit quod superioribus debent subditi reverentiam subiectionis; secundo obedientiam iussionis, ibi dicto obedire. dicit ergo: dixi de quo moneas praedictos, sed admone illos, id est, omnes, principibus, id est, maioribus, scilicet regibus et huiusmodi, et potestatibus, id est, aliis officialibus, subditos esse. I pet. Ii, 13: subiecti estote omni humanae creaturae propter deum, sive regi tamquam praecellenti, sive ducibus tamquam ab eo missis. Rom. Xiii, 1: omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. et haec monitio necessaria est, primo ad tollendum errorem circa iudaeos, qui dicunt non esse obediendum mandatis hominum; secundo ut nullam inquietudinem facerent in ecclesia; tertio quia tenentur ad obedientiam iussionis. Hebr. Ult.: obedite praepositis vestris, et subiacete eis, etc.. et dixit dicto obedire, id est, ad solum verbum praesidis. I reg. Xv, 22: melior est enim obedientia, quam victimae. Ii thess. Iii, 14: si quis non obedierit verbo nostro, per epistolam, hunc notate. non solum autem est necessaria promptitudo, sed discretio

Unde dicit ad omne opus bonum, alioquin non esset obediendum; tunc enim magis deo obediendum est, quo maior est. Act. Iv, 19: si iustum est in conspectu dei, vos potius audire, quam deum, iudicate

Unde milites non tenentur obedire in bello iniusto. deinde cum dicit neminem, ostendit qualiter se habeant erga aequales. Et primo quoad vitationem mali; secundo quoad operationem boni, ibi sed modestos. monet autem eos specialiter de verbis, quia in primitiva ecclesia pauci peccabant factis. Verbis autem aliquis peccat, primo contra personam alterius, si ei improperia inferat

Unde dicit neminem blasphemare. sed contra: quia blasphemia est relatio criminis in deum, non ergo est blasphemia in proximum. respondeo. Inquantum dilectio proximi refertur in dilectionem dei, et honor proximi in honorem dei, sic eius improperium est in deum. Sumitur ergo hic blasphemare, pro qualibet maledictione occulta vel manifesta. ii pet. Ii, 10: sectas non metuunt introducere blasphemantes. secundo quis peccat contra proximum propter res exteriores

Et ideo dicit non litigiosos esse. Ubi est sciendum, quod tria sunt genera hominum: quidam eorum sunt virtuosi, et duo vitiosi. Quidam enim omnibus verbis auditis in nullo contristantur, et hi sunt adulatores. Et quidam omni verbo resistunt, et hi litigiosi sunt. Contra hos loquitur hic. Ideo dicitur ii tim. Ii, 24: servum autem domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes. Prov. Xx, 3: honor est homini, qui se separat a contentionibus. sed medium tenens, ut quandoque delectetur verbis, quandoque contristetur, est virtuosus. ii cor. Ii: si contristavi vos epistola, non me poenitet, etc.. deinde cum dicit sed modestos, ostendit quomodo se habeant in operatione boni. Et primo in exterioribus actibus, dicens sed modestos. Est autem modestia virtus, per quam aliquis in omnibus exterioribus modum tenet, ut non offendat cuiusquam aspectum. phil. Iv, 5: modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Prov. Xxii, 4: finis modestiae, timor domini, divitiae, gloria, et vita, etc.. quanto autem quis est impetuosior in interioribus affectibus, tanto refraenatur difficilius etiam in exterioribus. Talis autem est inter omnes affectus ira

Et ideo contra hoc ponit mansuetudinem, quae moderatur passiones irae

Unde dicit omnem mansuetudinem ostendentes ad omnes homines. Matth. Xi, v. 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Iac. I, 21: in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. deinde cum dicit eramus enim et nos, etc., assignat rationem praedictorum, et maxime huius ultimi, scilicet quod sint mansueti. possent enim dicere: quomodo erimus mansueti ad infideles, quomodo ad malos? non enim hoc possumus. Respondet: considera te qualis fueris

Et ideo contra iram optimum remedium est recognitio fragilitatis propriae

Et ideo primo ponit statum eorum praeteritum; secundo ostendit unde venerunt ad statum perfectionis, ibi cum autem benignitas. item primo ponit defectus pertinentes ad intellectum; secundo ad affectum, ibi servientes. intellectus autem potest dupliciter deficere: vel quia deficit a vera cognitione, sicut per ignorantiam negationis; vel quia incidit in opinionem falsi. Verum autem in rebus divinis dupliciter aliqui percipiunt. Quidam enim solum per fidem, quidam praegustando per lumen sapientiae per apertam aliquam cognitionem. unde quantum ad secundum dicit eramus enim insipientes, id est privati ista sapientia. lc. Xxi, 15: dabo vobis os et sapientiam, etc.. Quantum ad primum dicit et increduli, id est, infideles. Ez. Ii, 6: increduli et subversores sunt tecum. sed erramus incidentes in contrariam opinionem. unde dicit errantes, id est, falsum pro vero tenentes. Is. Xix, 14: errare fecerunt aegyptum in omni opere suo. deinde ponit ea quae pertinent ad corruptionem affectus: et primo quantum ad se; secundo quantum ad alios, ibi in malitia, etc.. affectus autem hominis tunc est rectus, quando servit rationi, et utitur licitis delectationibus secundum rationem. Quando ergo non sequitur rationem, sed sua desideria, tunc corrumpitur

Unde dicit servientes desideriis et voluptatibus variis. Voluptates respiciunt peccata delectationum carnalium, ut sunt luxuria et gula. Desideria vero quaelibet alia vita, ut sunt ambitio et avaritia, et huiusmodi. eccli. Xviii, 30: post concupiscentias tuas non eas, et a voluptate tua avertere. rom. Vi, 12: non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis eius. Ii tim. Iii, 4: voluptatum amatores magis quam dei. deinde cum dicit in malitia et invidia agentes, ponit peccata in ordine ad alios: et primo malitiam, quae est voluntas nocendi alteri; effectus enim denominatur a fine. Qui ergo intendit inferre malum, dicitur malitiosus. Iac. I, 21: propter quod abiicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae. secundo ponit invidiam, quae dolet de proximi bono, sicut malitia infert malum. prov. Xiv, 30: putredo ossium, invidia. tertio ponit odium

Unde dicit odibiles, scilicet vel deo, per hoc quod faciunt peccatum. sap. Xiv, 9: similiter odibiles sunt deo impius et impietas eius. Rom. I, 30: detractores deo odibiles. Vel proximo, quando faciunt illud unde proximus eos odio habere debeat. et addit odientes invicem; quasi dicat: et nos etiam odiebamus alios. I io. Iii, 15: qui odit fratrem suum, homicida est. deinde cum dicit cum autem benignitas, ostendit statum salutis nostrae, cuius ordinem et processum primo describit; secundo confirmat dictum, ibi fidelis sermo. circa primum quatuor facit, quia primo ostendit causam salutis; secundo rationem salvandi, ibi non ex operibus iustitiae; tertio modum eius, ibi per lavacrum; quarto finem, ibi ut iustificati. causa autem nostrae salutis est charitas dei. Eph. Ii, 4: deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam charitatem suam, qua dilexit nos, etc.. Hanc charitatem describit, primo quantum ad affectum; secundo quantum ad effectum. interior charitatis affectus designatur in benignitate, quae dicitur bona igneitas. Ignis autem significat amorem. Cant. Viii, 6: lampades eius, lampades ignis atque flammarum. benignitas ergo est amor interior, profundens bona ad exteriora. Haec ab aeterno fuit in deo, quia amor eius est causa omnium. Ioel c. Ii, 13: benignus et misericors est, etc.. sed hoc quandoque non apparebat. Is. c. Lxiii, 15: ubi nunc zelus tuus et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum? super me continuerunt se. Sed per effectum apparuit, quod designatur cum dicit humanitas: quod dupliciter potest intelligi, vel secundum quod significat humanam naturam, quasi dicat apparuit benignitas et humanitas, quando deus ex benignitate est homo factus. Phil. Ii, 7: habitu inventus ut homo. Ps. Lxiv, 12: benedices coronae anni benignitatis tuae. Vel secundum quod designat virtutem, quae consistit in exteriori subventione in defectibus aliorum

Unde humanum esse, est condescendere. Act. Ult.: barbari autem praestabant non modicam humanitatem nobis. Sic deus condescendit nostris defectibus. Ps. Cii, 14: ipse cognovit figmentum nostrum. Et hoc salvatoris, quia, ut dicitur ps. Xxxvi, 39: salus autem iustorum a domino. deinde cum dicit non ex operibus, etc., ponit rationem salvandi; et primo excluditur ratio praesumpta; secundo ostenditur ratio vera. ratio praesumpta est, quod propter merita nostra simus salvati; quod excludit, cum dicit non ex operibus iustitiae quae fecimus nos. rom. Xi, 5: reliquiae secundum electionem gratiae dei salvae factae sunt. Deut. Ix, 5: non propter iustitias tuas et aequitates cordis tui ingredieris, ut possideas terram eorum, etc.. sed vera ratio est sola misericordia dei, unde dicit sed secundum suam misericordiam, etc.. Thren. Iii, 22: misericordiae domini, quod non sumus consumpti. Lc. I, 50: et misericordia eius a progenie in progenies. modus salutis adipiscendae est per baptismum, quem primo ponit; secundo effectum eius; tertio causam. dicit ergo per lavacrum, id est, salvati sumus per ablutionem spiritualem. Eph. c. V, 26: mundans eam lavacro aquae in verbo vitae. Zac. Xiii, 1: erit fons patens domui david, et habitantibus ierusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae. quantum ad effectus eius subdit regenerationis et renovationis. Pro quo sciendum est, quod homo indigebat duobus in statu perditionis, quae consecutus est per christum, scilicet participatione divinae naturae, et depositione vetustatis. Erat enim separatus a deo. Is. Lix, 2: iniquitates vestrae diviserunt inter vos et deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis ne exaudiret. Et erat inveteratus. Bar. Iii, 11: inveterasti in terra aliena. Sed primum consequimur per christum, scilicet per participationem naturae divinae. I pet. Ii: ut per hoc efficiamur consortes divinae naturae. Sed nova natura non acquiritur nisi per generationem. Sed tamen haec natura ita datur, quod etiam remanet nostra, et ita superadditur. Sic enim generatur participatio in filium dei, quo non destruitur homo. Io. Iii, 7: oportet vos nasci denuo. et ideo dicitur generatio. Iac. I, 18: voluntarie genuit nos verbo veritatis suae. Homo etiam per christum deposuit vetustatem peccati renovatus ad integritatem naturae, et hoc vocatur renovatio. Eph. Iv, 23: renovamini spiritu mentis vestrae. sed quae est causa huius effectus, ut cor abluat? haec virtus est a sancta et individua trinitate. Matth. Ult.: in nomine patris, et filii, et spiritus sancti, etc.. unde et christo baptizato pater in voce, filius in carne, spiritus sanctus in columbae specie apparuerunt

Et ideo dicit spiritus sancti, id est, quam spiritus sanctus facit. Ps. ciii, 30: emitte spiritum tuum, etc.. Item est regeneratio per spiritum. Gal. Iv, 6: misit deus spiritum filii sui in corda vestra clamantem: abba pater. Rom. Viii, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: abba pater. sed hunc spiritum dat deus pater, quem effudit in nos abunde, ut designet copiam gratiae in baptismo; unde fit plena peccatorum remissio. Ioel ii, 28: effundam de spiritu meo super omnem carnem, etc.. Is. Xliv, v. 3: effundam spiritum meum super semen tuum. Et propter diversa dona gratiarum. iac. I, 5: qui dat omnibus affluenter, et non improperat. hoc etiam datur per christum iesum. Io. c. Xvi, 7: paraclitus quem ego mittam vobis, etc.. In christo enim duas naturas invenimus, et ad utramque pertinet, quod christus det spiritum sanctum. Quantum quidem ad divinam, quia est verbum, ex quo simul et a patre procedit ut amor. Amor autem in nobis procedit ex conceptione cordis, cuius conceptio est verbum. Quantum vero ad humanam, quia christus accepit summam plenitudinem eius, ita quod per eum ad omnes derivatur. Io. I, 14: plenum gratiae et veritatis. et paulo post: et de plenitudine eius omnes nos accepimus gratiam pro gratia. Et cap. Iii, 34: non enim ad mensuram dat deus spiritum, etc.

Et ideo baptismus et alia sacramenta non habent efficaciam, nisi virtute humanitatis et passionis christi. deinde cum dicit ut iustificati gratia ipsius, ponitur finis salutis nostrae, quae est participatio vitae aeternae

Unde dicit haeredes. idem autem est iustificati et quod prius dixerat regenerati. In iustificatione impii sunt duo termini, scilicet a quo, qui est remissio culpae, et haec est renovatio, et ad quem, qui est infusio gratiae, et hoc ad regenerationem pertinet. Dicit ergo: ideo verbum caro factum est, ut iustificati, id est renovati per gratiam, quia iustificatio non fit sine gratia. sed numquid deus posset remittere culpam sine gratiae infusione? videtur quod sic, quia a principio poterat constituere hominem esse sine gratia et culpa. respondeo. Dicendum est, quod aliud est de homine, qui numquam offendit, quia sic potest esse sine gratia et sine culpa; et aliud est de homine, qui iam peccavit, qui non potest esse quin odiatur, vel diligatur; et si a deo diligitur, oportet quod diligat, et si diligit, oportet quod praestetur ei gratia: quia sine gratia non diligit, et quod etiam per hoc efficiantur haeredes. I pet. I, 4: haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem conservatam in caelis in vobis, etc.. et hoc vitae aeternae. Ps. Xv, 6: funes ceciderunt mihi in praeclaris, etenim haereditas mea praeclara est mihi, etc.. Sed quomodo haeredes? secundum spem, quia iam non est spes huius vitae. Rom. V, 2: gloriamur in spe gloriae filiorum dei. deinde cum dicit fidelis sermo est, probat dicta de salute nostra et spe; quasi dicat: hoc dictum est fidele. Apoc. Ult.: haec verba fidelissima et vera sunt. deinde cum dicit et de his volo, mandat hoc praedicari. Et primo ponit praeceptum; secundo rationem assignat, ibi haec sunt. dicit ergo et de his, scilicet quae ad dei beneficia, reprehensionem peccatorum, documenta fidei et morum, volo te confirmare, scilicet alios. Iob iv, 4: vacillantes confirmaverunt sermones tui. Act. Xv, 32: et confirmaverunt eos. et ratio huius est ut curent, etc.. Quod potest intelligi de praelatis; quasi dicat: volo quod confirmes viatores, id est, praelatos, ut, ipsi, curent praeesse his qui credunt deo, scilicet fidelibus in bonis operibus. I pet. Ii, v. 12: ex bonis operibus vos considerantes, glorificent deum. Matth. V, 16: ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum. haec verba sunt bona, quia de bonitate dei. Matth. Xii, 35: bonus homo de bono thesauro profert bona. Et utilia hominibus. is. Xlviii, 17: ego dominus deus tuus docens te utilia.

098 CP3


Aquinatis - ad Titum 5