Aquinatis - ad Philip.

Sancti Thomae Aquinatis Doctoris Angelici

super Epistolam Sancti Pauli Apostoli

ad Philippenses expositio


092 CP

1

LECTIO

Iustorum semita quasi lux splendens, etc.. prov. Iv, 18. in hac auctoritate describitur vita sanctorum ex tribus. Ex eorum arctitudine, ibi semita, quia matth. Vii, 14: arcta est via, etc.; iob xxviii, 7: semitam ignoravit avis, etc.. Ex claritate, ibi lux splendens. eph. V, 8: eratis aliquando tenebrae, etc.. iusti enim sunt lucentes, et ideo eorum via est lucida. Ex profectu, quia semper crescit. i petr. Ii, 2: in eo crescatis, etc.

Et hoc usque ad perfectum diem, scilicet gloriae. i cor. Xiii, 10: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur, etc.. E converso malorum via est lata; obscura, tenebrosa, et deficiens. unde prov. Iv, 19 subditur via impiorum tenebrosa, etc.

Et matth. Vii, 13: lata porta, et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, etc.. ex his verbis trahi potest materia huius epistolae. Erant enim philippenses in christi recta semita, tribulationes multas pro christo sustinentes. Item, illuminati per fidem, infra ii, 15: inter quos lucetis, etc.. item, proficiebant, ut patet per totam epistolam. item, convenienter post epistolam ad ephesios, in qua fit instructio qualiter servanda sit ecclesiastica unitas, hi proponuntur in exemplum servandae ecclesiasticae unitatis, qui optime eam servaverunt.



092

CAPUT 1

2
(
Ph 1,1-7)

LECTIO 1: ad Philippenses 1,1-7



Dividitur autem haec epistola in salutationem et epistolarem narrationem. Secunda, ibi gratias ago, etc.. circa primum tria facit: quia primo describuntur personae salutantes; secundo personae salutatae, ibi omnibus sanctis, etc.; tertio bona optata, ibi gratia vobis, etc.. circa primum, primo ponuntur personae salutantes; secundo earum conditio, ibi servi, etc.. circa primum, primo ponitur persona principalis, cum dicit paulus

Et interpretatur paulus quasi modicus, in quo notatur eius humilitas. Is. Lx, 22: minimus erit in mille, et parvus in gentem fortissimam. secundo, ibi et timotheus, ponitur persona adiuncta, quia fuerat eorum praedicator. Infra ii, 20: neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. deinde cum dicit servi, etc., ponitur conditio eorum. Ii cor. Iv, 5: non enim nosmetipsos praedicamus, sed iesum christum dominum nostrum: nos autem servos vestros per iesum, etc.. sed contra io. Xv, 15: iam non dicam vos servos, etc.. respondeo. Duplex est servitus secundum duplicem timorem. Timor enim poenae causat malam servitutem, et de hac intelligitur dictum praemissum io. Xv, 6. Timor vero castus causat servitutem reverentiae, et de hac loquitur apostolus hic. personae salutatae sunt omnes de ecclesia philippensi. Et, primo, minores. Unde dicit omnibus sanctis qui sunt philippis, quae est civitas quam philippus condidit; et dicit sanctis, et hoc propter baptismum. Rom. c. Vi, 3: quicumque baptizati sumus in christo, in morte ipsius baptizati sumus. maiores autem tangit, dicens cum episcopis, etc.. Quaestio est quare minores praeponit maioribus? quia prius est populus, quam praelatus. Ez. Xxxiv, 2: nonne greges pascuntur a pastoribus? greges enim pascendi sunt a pastoribus, non e converso. item cur intermittit presbyteros? respondeo. Dicendum est quod comprehenduntur cum episcopis, quia in una civitate non sunt plures episcopi. Unde dicens in plurali, dat intelligere etiam presbyteros

Et tamen est alius ordo, quia ex ipso evangelio hoc legitur quod post designationem duodecim apostolorum (quorum personas gerunt episcopi), designavit septuaginta duos discipulos, quorum locum sacerdotes tenent. Dionysius etiam distinguit episcopos et sacerdotes. sed in principio, licet ordines fuerint distincti, non tamen nomina ordinum; unde hic comprehendit presbyteros cum episcopis. deinde ponit bona optata, ibi gratia, etc.

Et sunt duo quae includunt omnia. primum est gratia dei remittens peccata. eph. Ii, 8: gratia salvati estis, etc.. Ultimum est pax hominis. Ps. Cxlvii, 14: qui posuit fines tuos pacem, etc.

Et per consequens optat bona media, et hoc a deo patre. Iac. I, 17: omne datum optimum, et omne donum perfectum de sursum est, descendens a patre luminum. item, per meritum humilitatis christi, et ideo addit et domino iesu christo. Io. I, v. 17: gratia et veritas per iesum christum facta est. Eph. Ii, 14: ipse enim est pax nostra, etc.. consequenter ponit epistolarem narrationem

Et circa hoc duo facit, quia primo agit gratias de praeteritis; secundo hortatur ad profectum in futurum, ibi scire autem vos volo, etc.. circa primum, primo praemittit gratiarum actionem pro eis; secundo materiam eius, ibi super communicatione, etc.. gratias autem agit super adiuncto gaudio et deprecatione

Et ideo haec tria tangens, dicit gratias deo nostro. Gratias agere, est recognoscere gratiam sibi factam. i thess. Ult.: in omnibus gratias agite. in omni memoria vestra, quia in eis nihil occurrit apostolo, quod non esset dignum gratiarum actione

Et hoc est valde magnum. prov. X, 7: memoria iusti cum laudibus, etc.. Pro omnibus. Is. Lx, 21: populus autem tuus, omnes iusti in perpetuum, etc.. agit ergo gratias pro eorum bono, orationem et deprecationem pro custodia: totum tamen pro gaudio. I reg. Xii, 23: absit autem a me hoc peccatum in domino, ut cessem orare pro vobis. deinde cum dicit super communicatione, etc., tangit de materia trium praedictorum. et primo ponit materiam gratiarum actionis; secundo gaudii de futuris, ibi confidens, etc.; tertio deprecationis, ibi testis, etc.. dicit ergo: super communicatione, scilicet qua communicatis doctrinae evangelii, credendo et opere implendo. Haec est enim vera communicatio. Hebr. Ult.: beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci, etc.. A prima die, etc.. Eccli. Xxvii, v. 12: homo sanctus in sapientia manet sicut sol, etc.. et hoc ipsum confidens de vobis gaudeo, quia qui coepit, etc.. Ier. Xvii, 5 s.: maledictus homo, qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum. Benedictus vir qui confidit in domino, et erit dominus fiducia eius

Et hoc in virtute dei

Et ideo dicit qui coepit, etc.. Io. Xv, 5: sine me nihil potestis facere. Quod est contra pelagianos, qui dicunt principium boni operis esse ex nobis, sed consummationem ex deo. Sed hoc non est verum: quia principium boni operis in nobis est cogitare de bono, et hoc ipsum est a deo. Ii cor. Iii, 5: non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, etc.. In diem christi iesu, quo remunerabit singulos. Ii tim. Ult.: in reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi dominus, etc.. I cor. I, 8: confirmabit vos usque in finem sine crimine, etc.. ratio gaudii ponitur cum dicit sicut est mihi, etc.; quia scilicet id iustum est quia congaudetis mihi de bonis meis. Eo quod habeam vos, etc., quasi dicat: habeo de vobis hanc conscientiam tales vos esse, ut scilicet gaudeatis de his de quibus et ego ideo gaudeo, quod gaudium est in vinculis meis, quia tunc pro christo fuit ligatus, de quo gaudebat. Iac. I, 2 s.: omne gaudium existimate, fratres mei, cum in varias tentationes incideritis, scientes, etc.. Act. V, 41: ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine iesu contumeliam pati, etc.

Et in defensione, et in confirmatione evangelii, scilicet audacter praedicando, contra tyrannos et haereticos, et confirmando evangelium in cordibus fidelium. act. Xii: perambulans ex ordine galatiam regionem, et phrygiam, confirmans omnes discipulos. vel aliter, secundum glossam. In corde, id est desiderio ut socii sitis sempiterni gaudii. io. Xvi, 22: gaudium vestrum nemo tollet a vobis

Et hoc non potest abstrahi a corde meo, quia etiam in vinculis existens et intentus confirmationi et defensioni evangelii, sollicitudo de vobis non recedit de corde meo.



092 CP1

3
(
Ph 1,8-17)

LECTIO 2: ad Philippenses 1,8-17



Posita materia gaudii de spe futura, hic ostendit super quo deprecationem pro eis facit

Et primo praemittit suum desiderium, quod ostenditur omnino fervens; secundo materiam deprecationis, ibi et hoc oro, etc.. et quia cordis desiderium soli deo est manifestum, ideo invocat deum testem quod pro eis deprecetur cum desiderio. Iob c. Xii: ecce in caelo testis meus est, scilicet deus, etc.. Quomodo cupiam vos, scilicet ego, existens in visceribus iesu christi. vel quomodo cupiam vos esse in eis; quasi dicat: quomodo cupiam vestram salutem et participationem viscerosae charitatis christi. lc. I, 78: per viscera misericordiae dei, etc.; quasi dicat: quia ad profunda et intima cordis, virtus amoris pertingit. vel cupiam ut sitis in visceribus iesu christi, id est ut ipsum intime diligatis, ut et diligamini ab eo; in hoc enim vita hominis consistit. deinde cum dicit et hoc oro, etc., ponit deprecationem, et tria bona optat. primo quantum ad interioris charitatis augmentum. affectus enim interior perficitur per charitatem, et ideo non habenti charitatem optandum est ut habeat; habenti vero, ut perficiatur. unde dicit ut charitas, etc.. Pro augmento autem charitatis orandus est deus, quia solus deus hoc in nobis operatur. Ii cor. Ix, 8: potens est autem deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, etc.

Et hoc necessarium est ut petamus et nos, quia matth. V, 20: nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. secundo quantum ad intellectum. unde dicit in omni scientia. sed numquid ex charitate provenit scientia? sic, quia dicitur i io. Ii, 27: et vos unctionem quam accepistis ab eo, maneat in vobis, et non necesse habetis ut aliquis doceat vos, sed sicut unctio eius docet vos de omnibus, etc.. Item, charitas est spiritus, de quo dicitur io. Xvi, 13: cum venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem, etc.. Cuius ratio est, quia qui habet habitum, si rectus est habitus, sequitur inde rectum iudicium de his quae pertinent ad illum habitum; si vero corruptus, falsum. Sicut circa venerea temperatus habet bonum iudicium, intemperatus non sed falsum. omnia autem quae a nobis fiunt, sunt informanda charitate, et ideo habens charitatem, habet rectum iudicium, et quantum ad cognoscibilia

Et sic dicit in omni scientia, qua scilicet agnoscat veritatem et inhaereat circa ea quae sunt fidei. Haec est scientia sanctorum, de qua dicitur sap. X, 10. et quantum ad operabilia, et sic dicit et in omni sensu, qui est vis cognoscitiva circa exteriora obiecta

Et proprium eius est ut statim iudicet de proprio sensibili recte

Et ideo hoc nomen translatum est ad interius iudicium rationis; unde sensati dicuntur qui habent rectum iudicium circa agibilia. Sap. I, v. 1: sentite de domino in bonitate, etc. Sap. c. Vi, 16: cogitare ergo de illa, sensus est consummatus, etc.. sed hic sensus debet esse non tantum considerativus sed etiam discretivus inter bonum et malum, et inter bonum et melius. Unde subdit ut probetis, etc.. nota quod charitas perficit sensum ut probet bona; sed perfecta charitas ut probet meliora. i cor. Xii, 31: aemulamini meliora charismata, etc

Et infra cap. Xiv: sectamini charitatem, etc.

Et ideo dicit potiora. tertio quantum ad effectum

Et primo ponit immunitatem a malo; secundo perfectionem in bono. primum in hoc quod dicit ut sitis sinceri. est enim duplex peccatum vitandum, scilicet interioris corruptionis, qua homo corrumpitur in se, et hoc excluditur per sinceritatem. i cor. V, 8: in azymis sinceritatis, etc.. Aliud est in proximum, scilicet offensa

Et ideo dicit et sine offensa. I cor. Iv, 10: sine offensione estote iudaeis et gentilibus, et ecclesiae dei, sicut ego, etc.

Et ii cor. Vi, 3: nemini dantes ullam offensionem, etc.. in diem christi iesu, id est usque in finem vitae. Matth. Xxiv, 13: qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. quantum ad gratiam dicit repleti fructu iustitiae, ut opera iustitiae quaedam fructus sint. Rom. Vi, 22: habetis fructum vestrum in sanctificatione, etc.. Vel fructu iustitiae, id est praemio iustitiae, scilicet corona. ii tim. Iv, 8: in reliquo reposita est mihi corona iustitiae, etc.. Sap. Iv: bonorum enim laborum gloriosus est fructus, etc.

Et hoc habetur per christum, quia omnia, quae facimus, sunt bona per ipsum. io. Xv, 5: sine me nihil potestis facere, etc.. et haec facienda sunt hoc fine, scilicet in gloriam et laudem dei, quia ex operibus sanctorum, deus clarificatur, cum inde alii prorumpunt in laudem dei. Ps. Cl, 1: laudate dominum in sanctis eius, etc.. Ier. Xxxiii, 9: erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exultationem cunctis gentibus terrae, quae audierint omnia bona, etc.. deinde cum dicit scire autem, etc., admonet ad futura

Et primo ponit exempla exequenda et vitanda; secundo concludit moralem monitionem in iv cap., ibi itaque, fratres mei charissimi, etc.. circa primum duo facit, quia primo ostendit quae sunt imitanda; secundo quae sunt vitanda, iii cap., ibi de caetero, etc.. item prima dividitur in duas, quia primo inducit se eis imitandum; secundo alios, secundo cap. Si qua ergo, etc.. item prima in tres, quia primo ponit exemplum profectum suum; secundo gaudium, quod habet ex profectu, ibi quid enim, etc.; tertio fructum ex profectu suo, ibi scio enim, etc.. item prima in duas. primo praemittit profectum; secundo modum, ibi ita ut vincula mea, etc.. dicit ergo: monui vos ad profectum, et ut formam habeatis profectum meum, scire vos volo, et quae circa me sunt, exterius, quia tribulationes etsi exterius essent, non immutabant interius, sed magis ad profectum venerunt, quia ex eis fides praedicata magis profecit. Ii cor. I, 6: sive tribulamur, pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur, pro vestra consolatione, etc.. et ostendit profectum. Primo quantum ad se; secundo quantum ad alios, ibi ut plures, etc.. quantum ad se quidem manifestum fuerat quod talia pro christo pateretur constanter, ita ut vincularetur, unde dicitur ut vincula, etc., quod est gloriosum pro christo. I petr. c. Iv, 15: nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut alienorum appetitor; si autem ut christianus, non erubescat, etc.. in omni praetorio, sicut in curia caesaris, etc.. ex parte vero aliorum fides crescebat in communi. Unde dicit ut plures, etc.. I mach. c. Iv: de elephantibus. Eccli. X, 2: secundum iudicem populi, sic et ministri eius, etc.. prov. Xviii: iustus quasi leo confidens absque terrore erit, etc.. ex parte tamen aliorum est diversitas, quia quidam bene loquebantur, quidam male

Et qui bene, quidam ex generali charitate et quidam ex speciali amore ad apostolum

Et qui male, quidam ex generali malitia, quidam ex speciali odio ad apostolum. sed ut mihi videtur, apostolus duplicem ostendit causam propter quam quidam praedicabant. primo propter invidiam

Et ideo apostolus eorum pravam intentionem ostendit, dicens quidam quidem propter invidiam, etc.. Iac. Iii, 16: ubi zelus et contentio, ibi inconstantia, et omne opus pravum. I cor. c. Iii, 3: cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis? secundo propter amorem christi, et evangelii. unde dicit quidam propter bonam, etc.. ps. Cl, 20: benigne fac in bona voluntate, etc.. Sed apostolus addit dicens quidam vero ex charitate, scilicet quae facit bonam voluntatem, etc., quia ut supplerent defectum mei docentis, praedicaverunt. deinde apostolus exponit quod dixerat, dicens quod quidam non secundum sanam intentionem, sed ex contentione. Corrupta eorum intentio dupliciter patuit: uno modo ut publice praedicando, turbationem facerent in populo gentili contra apostolum, supra illam quam habuit. Alio modo quia credebant quod paulus audiens eos usurpare officium sibi commissum, turbaretur et ex hoc adderetur afflictio afflicto.



092 CP1

4
(
Ph 1,18-24)

LECTIO 3: ad Philippenses 1.18-24

Supra apostolus descripsit profectum ex ipso subsecutum, hic agit de gaudio concepto ex hoc profectu

Et ponitur primo materia gaudii; secundo ipsum gaudium, ibi et in hoc gaudeo, etc.. contingit autem quandoque quod aliquod gaudium provenit ex bona causa, et hoc directe et per se, et quandoque ex mala causa et hoc indirecte et per accidens. Quando enim est ex bona causa, gaudendum est de effectu et de causa, sicut de eleemosyna facta propter deum. Sed quando est ex causa mala, tunc est gaudendum de effectu, sed de causa non

Et sic de redemptione per christum, licet fuerit ex scelere iudae et iudaeorum. ita contigit in ecclesia, ubi provenit utilitas quandoque per bonos praedicatores quo ad bonam intentionem, quandoque per malos quo ad malam; et de utraque gaudendum est, sicut dictum est

Et ideo dicit quid enim, etc.. per occasionem annuntiat christum, qui non intendit hoc principaliter sed propter aliud, puta lucrum vel gloriam. Prov. Xviii, v. 1: occasionem quaerit, qui recedere vult ab amico. Per veritatem autem, quando ex recta intentione. Is. Xxxviii, 3: obsecro, domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et corde perfecto, etc.. Sed hoc utroque modo fit ad utilitatem ecclesiae, ideo dicit si christus annuntietur, etc., quia si aliud annuntiaret quam christum, tunc multum interesset, quod fit quando falsa doctrina docetur. Augustinus: pastor qui propter veritatem annuntiat, est amandus; mercenarius qui propter lucrum, est tolerandus; qui falsus, expellendus. deinde ponit gaudium consequens, dicens et in hoc, scilicet quod vincula mea manifesta sunt propter christum, quod christus annuntiatur, gaudeo, in praesenti, io. Xiv, v. 28: si diligeretis me, gauderetis utique, etc., et gaudebo in futurum, is. Li, 3: gaudium et laetitiam obtinebunt, etc.. deinde cum dicit scio enim, etc., ponit fructum ex profectu suo provenientem. et primo ponit ipsum fructum; secundo movet quamdam dubitationem, ibi quod si vivere, etc.. item primo proponit fructum; secundo auxilium ipsum consequendi, ibi per vestram orationem, etc.; tertio assignat materiam fructus, ibi sed non in omni, etc.. dicit ergo: gaudeo de his, et hoc propter fructum provenientem ex eis in salutem aeternam. Is. Xlv, 17: salvatus est israel in domino salute aeterna, etc.

Et hoc ideo, quia quando nos aliqua bona facimus cooperando saluti aliorum, redundat in salutem nostram. si enim, ut dicitur matth. Xviii, 6, qui scandalizaverit unum ex his pusillis, etc.; quanta gloria dignus est qui salutem multorum procurat? auxilium autem est triplex, scilicet ex parte aliorum mutua oratio. Unde dicit per vestras orationes, scilicet ex quibus spero adiuvari a deo. Iac. Ult.: orate pro invicem, ut salvemini, etc.. ex parte dei, de quo habemus spem salutis. is. Xxvi, 17 s.: a facie tua, domine, concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum salutis

Et ideo dicit et subministrationem spiritus iesu christi. Rom. Viii, v. 26: spiritus adiuvat infirmitatem nostram. et loquitur similitudinarie. Quando enim aliquis est debilis, indiget relevante ut sustentetur, et hoc est subministrare; et nos debiles sumus, ideo indigemus subministratione spiritus. io. Xiv, 26: et suggeret vobis omnia, etc.; quasi vobis subministrando. ex parte nostra est spes in deo, quia, prov. c. Xi, 28: qui confidit in divitiis, corruet. oportet ergo quod spes nostra sit in deo, etc.. Ps. Cxxiv, 1: qui confidunt in domino sicut mons sion, etc.

Et ideo dicit secundum expectationem, et spem meam. sed nonne spes est expectatio futurae beatitudinis? dicendum est quod spes est motus appetitus in bonum arduum

Et hoc dupliciter: quia quando quis sperat adipisci per se, sic spes est sine expectatione; quando autem per alium, tunc est spes cum expectatione, et sic nos expectamus, spem habentes aliquid consequi per alium. Ps. Xxxix, 2: expectans expectavi dominum, etc.. Rom. Viii, 24: spe salvi facti sumus. sed dicit scio, et postea spero et expecto. Numquid certa est haec spes? respondet apostolus dicens: ita, quia in nullo confundar. I mac. Ii, 61: omnes qui sperant in illo, non infirmantur. Rom. V, 5: spes autem non confundit. Eccli. Ii, 11: nullus speravit in domino, et confusus est. huius primo rationem assignat, secundo exponit eam, ibi mihi enim vivere, etc.. ratio haec sumitur ex hoc, quod ipse totaliter ordinatur ad servitium christi, quasi dicat: ideo haec mihi provenient in salutem, quia totaliter sum ad servitium christi. et primo ponit fiduciam; secundo perseverantiam; tertio certitudinem intentionis. dicit ergo sed in omni fiducia, etc., quasi dicat: multi persequuntur me, sed ego confido in deum. Is. Xii, 2: fiducialiter agam, et non timebo. Ps. Xi, 6: fiducialiter agam in eo. sicut semper id est a principio conversionis. act. Ix, 27: quomodo in damasco fiducialiter egerit, etc.. Ita et nunc, iob xxvii, v. 6: iustificationem meam quam coepi tenere, non deseram. tertio, ostendit quod sit eius recta intentio, quia magnificabitur christus, qui cum sit verus deus, non potest in seipso magnificari vel minorari, sed in nobis, id est in cognitione aliorum. Tunc ergo quis magnificat christum, quando eius cognitionem dilatat. Eccli. c. Xliii, 35: quis magnificabit eum sicuti est a principio? et hoc et verbo et facto, quando magnitudo divini effectus ostendit magnitudinem eius. et inter effectus mirabiles iustificatio est haec, quamdiu est in corde hominis latens, non magnificabitur per eam christus, nisi quantum ad cor illius, non quantum ad alios, sed quandocumque prorumpit in exteriora per actus corporales apparentes; tunc vere et proprie magnificatur

Et ideo ait in corpore meo. in corpore nostro christus dupliciter magnificatur. uno modo in quantum corpus nostrum deputamus ad obsequium eius, ministeria eius corporaliter exequendo. I cor. Vi, v. 20: glorificate, et portate deum in corpore vestro. Alio modo corpus nostrum exponendo pro christo. I cor. Xiii, 3: si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, etc.. Sed primus modus fit per vitam; secundus vero per mortem. Ideo dicit sive per vitam, quia vivendo operatur, sive per mortem. Rom. Xiv, v. 8: sive vivimus, sive morimur, domini sumus, etc.. Quod etiam intelligi potest de morte spirituali. Col. Iii, 5: mortificate membra vestra quae sunt super terram, etc.. deinde exponit quomodo mortificabitur per vitam et per mortem, dicens mihi enim vivere, etc.. vita enim importat motionem quamdam. illa enim vivere dicuntur, quae ex se moventur. et inde est quod illud videtur esse radicaliter vita hominis, quod est principium motus in eo. Hoc autem est illud, cui affectus unitur sicut fini, quia ex hoc movetur homo ad omnia. Unde aliqui dicunt illud, ex quo moventur ad operandum, vitam suam, ut venatores venationem, et amici amicum. Sic ergo christus est vita nostra, quoniam totum principium vitae nostrae et operationis est christus

Et ideo dicit apostolus mihi enim vivere, etc., quia solus christus movebat eum. et mori lucrum, hic apostolus proprie loquitur. quilibet enim sibi ad lucrum reputat, quando vitam quam habet imperfectam potest perficere. Sic infirmus ad lucrum reputat sanam vitam. Vita nostra christus est. Col. c. Iii, 3: vita vestra abscondita est cum christo in deo. Sed hic est imperfecta. Ii cor. c. V, 6: quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a domino

Et ideo quando morimur corpore, perficitur nobis vita nostra, scilicet christus, cui tunc praesentes sumus. Ps. Cxxvi, v. 2: cum dederit dilectis suis somnum, etc.. ii tim. Iv, 6: ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat, etc.. deinde cum dicit quod si vivere, etc., ponit dubitationem quamdam circa ea quae dicta sunt

Et circa hoc duo facit. primo ponit dubitationem; secundo solvit eam, ibi et hoc confidens, etc.. item prima in duas: quia primo ponit dubitationem; secundo proponit rationes ad utramque partem, ibi coarctor autem, etc.. dicit ergo: si vivere in carne hic mihi est fructus, etc.; verum est quod in corpore meo, dum vivo, magnificatur christus. ergo vivere meum in carne, id est vita mea in carne, est huiusmodi fructus. Unde praedicat effectum de causa, id est si vita affert mihi hunc fructum, ut christus magnificetur, vita in carne est bona et fructuosa. rom. Vi, 22: habetis fructum vestrum in sanctificationem, etc.. Si ergo ita est, ignoro quid eligam, utrum mori, vel vivere. Rom. c. Viii, 26: nam quid oremus sicut oportet nescimus, etc.. Sap. Ix, 14: cogitationes enim mortalium sunt timidae, et incertae providentiae nostrae. sed quare dubitas? quia coarctor, etc.. Primo ponit rationem ad partem unam; secundo ad aliam. in homine enim duplex est motus, naturae scilicet et gratiae. Naturae ad non moriendum. ii cor. V, 4: nolumus expoliari, sed supervestiri, etc.. Io. Ult.: et alius ducet te quo tu non vis, etc.

Et gratiae, quam suggeret charitas, quae movet ad dilectionem dei et proximi. Hic affectus ad dilectionem dei movet, ut simus cum christo

Et ideo dicit desiderium habens dissolvi, non simpliciter, sed esse cum christo. Ii cor. V, 8: audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad dominum, etc.. in quo notatur falsitas opinionis graecorum, quod animae sanctorum post mortem non statim sunt cum christo. et hoc ideo opto, quia est multo melius esse cum christo. Ps. Lxxii, 25: quid enim mihi est in caelo, etc.. Defecit caro mea, et cor meum, scilicet ad habendum bonum. Ps. lxxxiii, 11: melior est dies una in atriis tuis super millia, etc.. dilectio autem proximi movet ad profectum proximi, et ideo dicit permanere autem, etc., id est necessaria est vita mea propter utilitatem vestram. Ii cor. V, 13: sive mente excedimus, deo, sive sobrii sumus, vobis, etc.. vel aliter coarctor, etc., id est ex duplici parte insurgit desiderium dissolvi, etc., melius, etc.. Sententia non mutatur. Sed hoc non videtur dubitabile, quinimo videtur etiam apostolus in priorem partem declinare. primum enim desiderium excitat in nobis dilectio dei, secundum dilectio proximi: maius autem et melius est desiderium primum, igitur, etc.. respondeo. Dicendum est quod duplex est dilectio dei, scilicet dilectio concupiscentiae, qua vult frui deo et delectari in ipso, et hoc est bonum hominis. Item est dilectio amicitiae, qua homo praeponit honorem dei etiam huic delectationi, qua fruitur deo, et haec est perfecta charitas. Unde rom. Viii, 38: neque mors, neque vita, neque angeli, etc.. et subdit ix cap., 3: optabam ego anathema fieri pro fratribus meis, etc.

Et hoc dixit, ut ostendat se esse perfectioris charitatis, quasi sit paratus propter amorem dei et gloriam carere delectatione visionis dei; et ideo hoc elegit, et bene, tamquam magis perfectum.



092 CP1

5
(
Ph 1,25-30)

LECTIO 4 ad Philippenses 1,25-30

Posita dubitatione et rationibus hinc inde, hic solvit dubitationem

Et primo, quasi eligens unam partem, praenuntiat post futurum adventum suum ad eos quantum ad se; secundo ostendit quid requiratur ex parte eorum, ibi tantum digne, etc.. item prima in tres, quia primo praemittit futurum adventum; secundo ostendit fructum; tertio illum fructum exponit. dicit ergo: postquam supra dictum est quod permanere in carne necessarium est propter vos, et hoc quod mea vita est fructuosa vobis, scio, ideo scilicet quia permanebo, sed hoc quasi confidens de deo. Prov. c. Xviii: iustus quasi leo confidens, etc.. Manebo et permanebo, id est vivam et diu vivam. sed contra, statim occisus est a nerone. respondeo. Dicendum est quod epistola est facta vel scripta primo anno incarcerationis, quod fuit primo anno neronis. Unde postea vixit septem annis. omnibus vobis, id est ad utilitatem omnium vestrum. I cor. X, 33: non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant

Et hoc ad profectum vestrum, id est, ut per meam exhortationem proficiatis in fide et gaudeatis de mea vita quam audistis, sed magis gauderetis si essem praesens. rom. I, 11: desidero autem videre vos, etc.. deinde exponit quod dixerat, dicens ut gratulatio vestra, etc., id est si detur ut iterum veniam ad vos, est ut gaudium abundans sim vobis. Eph. Iii, 20: ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus, aut intelligimus, etc.

Et hoc in christo iesu, quia hoc ipsum quod gaudebant de eo, erat propter christum. Philem. 20: fruar te in domino, etc.. deinde cum dicit tantum digne, etc., ostendit quid requiratur ex parte eorum. et circa hoc tria facit, quia primo facit hoc; secundo manifestat utilitatem inde consequentem; tertio explicat. dicit ergo quod tantum ex parte eorum requiritur quod in evangelio christi digne conversentur, scilicet secundum quod doctrinae tali congruit. I thess. Ii, 12: testificati sumus, ut ambularetis digne deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam, etc.. col. I, 10: ambuletis digne deo, etc.. Ut sive cum venero ad vos et videro vos, sive absens, audiam de vobis bona

Et hoc gaudium est mihi. I io. Iii: maiorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare, etc.. et nunc in speciali expetit ab eis, primo unitatem, secundo constantiam, ibi et in nullo, etc.. est autem sanctis necessaria unitas triplex, scilicet amoris; unde dicit audiam de vobis, quod scilicet statis in uno spiritu, quod est per amorem. Eph. Iv, 3: solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis

Et i cor. Vi, v. 17: qui autem adhaeret domino, unus spiritus est. item concordiae; unde dicit unanimes, id est unam voluntatem, et animum habentes. act. Iv, 32: multitudinis credentium erat cor unum, et anima una. Ps. Lxvii, 7: qui inhabitare facit unius moris in domo, etc.. item, cooperationis. Unde dicit collaborantes, etc., ut scilicet unus adiuvet alium. ad hoc facit quod dicitur i reg. Xxv, 1: congregatus est israel universus, et planxerunt eum, scilicet samuelem. Prov. Xviii, 19: frater qui iuvatur a fratre quasi civitas firma. secundo expetit constantiam, ibi et in nullo, etc.

Et primo inducit ad fortitudinem; secundo ponit rationem. dicit ergo et in nullo, etc.; quia nihil possunt, nisi quantum deus permittit. Lc. Xxi, v. 18: capillus de capite vestro non peribit. ps. I, 3: folium eius non defluet, etc.. Is. Li, v. 12: quis tu ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi foenum ita arescet? ratio autem est triplex. Prima sumitur a fructu tribulationis; secunda ex dono duplici dei; tertia ab actore. dicit ergo non terreamini, quia est vobis fructus, id est ipsa persecutio quae in illis, scilicet persequentibus, est causa perditionis, sed vobis est causa salutis. Matth. Xvi, 25: qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam, etc.. Io. Xii, 25: qui amat animam suam perdet eam. Os. Xii: perditio tua ex te, israel, tantummodo ex me auxilium tuum, etc.

Et hoc a deo, a quo pro munere donatum est vobis, quod sustineatis tribulationes patienter. secunda ratio, ut in eum credatis. Eph. Ii, v. 8: gratia enim estis salvati per fidem, quod est magnum et primum donum

Et etiam ut pro illo patiamini, quod est maius donum, ut scilicet curam christi agatis, quasi athletae eius. Act. V, 41: ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, etc.. Si ergo utile est et honorificum, ideo agatis fortiter. tertia ratio sumitur ex exemplo, quia ita tractat eosdem, sicut nos qui sumus primitiae fidelium

Et ideo dicit idem certamen habentes, quale et vidistis in me, scilicet apud vos, quando nudus fui verberatus philippis, propter pythonissam liberatam, act. Xvi, v. 16 s.: et nunc audistis de me, qui sum in vinculis.



092

CAPUT 2

6
(
Ph 2,1-4)

LECTIO 1: ad Philippenses 2,1-4

Supra praebuit se in exemplum patientiae et sanctitatis, hic ad idem adducit exempla aliorum

Et primo ponit exemplum christi; secundo exempla suorum discipulorum, quos ad eorum confirmationem mittere promittit, ibi spero autem in domino, etc.. circa primum tria facit, quia primo praemittit exhortationem; secundo inducit exemplum, ibi hoc enim sentite, etc.; tertio concludit propositum ex exemplo christi, ibi itaque, charissimi mei, etc.. circa primum, primo est considerandum medium quo eos inducit; secundo ad quod inducit, ibi implete gaudium, etc.. utitur autem, circa primum, quadruplici medio. Primo ex devotione ad ipsum christum; secundo ex charitate proximi; tertio ex speciali societate; quarto ex miseratione. dicit ergo si qua ergo consolatio, etc.. haec quatuor media quae hic consequenter ponuntur, omnia referuntur ad hoc quod subdit implete, etc.

Et est sensus, quasi dicat: consolari volo in vobis. Si qua ergo consolatio, id est si quam consolationem mihi afferre vultis in christo, implete meum gaudium. Is. Lxi, 3: ut ponerem fortitudinem lugentibus sion, etc.. Ii cor. I, 4: consolatur nos in omni tribulatione, ut et ipsi possimus consolari, etc.. ex parte vero charitatis fraternae, dicit si quod solatium charitatis, scilicet est, implete gaudium meum. Gal. Iii: fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, etc.. Ps. Cxxxii, 1: ecce quam bonum, etc.. item ex speciali societate, et haec est inter homines, qui communicant in rebus. Sicut socii in bellicis armis, ita boni spirituales, quae sibi communicant in spiritualibus bonis

Et ideo dicit si qua societas spiritus, scilicet est mihi ad vos, implete meum gaudium. Quasi dicat: exhibui ego vobis multam consolationem vestram; si ergo socii mei estis, exhibete idem et vos mihi. Eph. Iv, 3: solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, etc.. prov. Xviii, 24: vir amicabilis ad societatem magis amicus erit quam frater. item ex miseratione, cum dicit si qua viscera miserationis. Col. Iii, 12: induite vos sicut electi dei sancti et dilecti viscera misericordiae, etc.. deinde ponit ea ad quae inducit. et primo in generali, dicens implete, etc., quasi dicat: gaudeo in vobis, propter bona quae vidi et audivi de vobis; sed quando haec perficientur, tunc gaudium meum crescet et tandem perficietur. Unde illud implete, scilicet proficiendo in bonum. secundo in speciali monet ad mutuam charitatem, cuius unitas in duobus consistit, scilicet interius in affectu et exterius in effectu. I io. Iii, 18: non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate. Prima designatur in obiecto charitatis, cum dicit idem sapite. Sapientia enim est cognitio altissimarum causarum, quia eius est iudicare; quod nullus potest sine causa altissima

Et ideo sapientia est cognitio de divinis. Idem ergo sapite, etc., quasi dicat: idem sapiatis circa ea quae sunt fidei. Rom. Xv, 5 s.: deus autem patientiae et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum iesum christum, ut uno ore glorificetis deum. Sed hoc fit per charitatem eamdem; ideo sequitur eamdem charitatem habentes. Col. Iii, 14: super omnia charitatem habentes, quod est vinculum perfectionis. item, quantum ad effectum, sunt duo necessaria, scilicet consensus duorum in idem ex parte affectus, et iudicium rationis concors in eodem. Quantum ad primum dicit unanimes, scilicet in agendis. Ps. Lxvii, 7: qui habitare facit unius moris in domo. Rom. c. Xv, 6: uno ore honorificetis deum. Quantum ad secundum dicit idipsum sentientes. quod ita differt ab hoc quod dicit idem sapite, sicut hoc quod dicit unanimes, ab eo quod dicit eamdem charitatem habentes. secundo, monet ad humilitatem; circa quam primo excludit contraria humilitati; secundo monet ad eam. contraria autem humilitati sunt quae oriuntur ex superbia. Haec autem sunt proprie exterior contentio, quia humiles sibi cedunt. prov. Xiii, 10: inter superbos semper iurgia sunt, etc.. Iac. Iii, 16: ubi zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. ideo dicit nihil per contentionem. aliud est inanis gloria. Superbus enim inordinate appetit suam excellentiam, etiam in opinione aliorum. Gal. V, 26: non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes, etc.. Io. Viii, 50: ego autem non quaero gloriam meam, etc.. Ideo hic dicit neque per inanem gloriam. et sequitur monitio sed in humilitate superiores invicem arbitrantes. Sicut enim pertinet ad superbiam quod homo se extollat supra se, ita ad humilitatem quod homo se subiiciat secundum suam mensuram. sed quomodo superior poterit hoc implere? aut enim non cognoscit se esse superiorem, et virtutem suam, et sic non est virtuosus, quia non est prudens. Aut scit, et sic non potest alium existimare superiorem se. respondeo. Dicendum est, quod nullus est sic bonus, quin in eo sit aliquis defectus, et nullus est sic malus, quin habeat aliquid boni. unde non oportet quod eum praeponat sibi simpliciter, sed quantum ad hoc dicat in mente sua sic: forte in me est aliquis defectus, qui non est in illo

Et hoc ostendit augustinus in libro de virginitate, quomodo virgo praeferat sibi coniugatam, quia forte ferventior. Sed, detur quod quantum ad omnia sit ille bonus, et ille malus, nihilominus tu et ille geritis duplicem personam, scilicet tui, et christi. Si ergo illum non praeponas, ratione suae personae, praeponas ratione imaginis divinae. Rom. Xii, 10: honore invicem praevenientes. tertio monet ad mutuam sollicitudinem, dicens non quae sua, etc.. I cor. Xii, v. 25: pro se invicem sollicita sunt membra, etc.. I cor. Xiii, 5: charitas non quaerit quae sua sunt.



092 CP2


Aquinatis - ad Philip.