Aquinatis - ad Philip. 7

7
(
Ph 2,5-6)

LECTIO 2: ad Philippenses 2,5-8



Postquam apostolus posuit exhortationem suam, hic hortatur ad virtutem humilitatis, exemplo christi

Et primo inducit ad imitandum christi exemplum; secundo ponit eius exemplum, ibi qui cum in forma, etc.. dicit ergo: sitis humiles, ut dixi, ideo hoc sentite, id est experimento tenete quod fuit in christo iesu. notandum quod quinque modis debemus hoc sentire, scilicet quinque sensibus. Primo videre eius charitatem, ut ei conformemur illuminati. is. Xxxiii, 17: regem in decore suo videbunt, etc.. Ii cor. Iii, 18: nos autem omnes revelata facie gloriam dei speculantes, etc.. Secundo audire eius sapientiam, ut beatificemur. Iii reg. X, 8: beati viri tui, et beati servi tui, hi qui stant coram te, et audiunt sapientiam tuam. Ps. Xvii, 45: in auditu auris obedivit mihi. Tertio odorare gratias suae mansuetudinis, ut ad eum curramus. cant. I, 3: trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum. quarto gustare dulcedinem eius pietatis, ut in deo semper dilecti simus. Ps. Xxxiii, 9: gustate et videte quoniam suavis est dominus. quinto tangere eius virtutem, ut salvemur. matth. Ix, 21: si tetigero tantum fimbriam vestimenti eius, salva ero

Et sic sentite quasi tangendo per operis imitationem. deinde cum dicit qui cum in forma dei, etc., proponit exemplum christi

Et primo praemittit christi maiestatem; secundo ponit eius humilitatem, ibi semetipsum, etc.; tertio exaltationem, ibi propter quod, etc.. et primo maiestatem christi praemittit, ut magis humilitas commendetur

Et duo proponit pertinentia ad christi dignitatem, scilicet divinae naturae veritatem; secundo aequalitatem, ibi non rapinam. dicit ergo qui, scilicet christus, cum in forma, etc.. Unumquodque enim dicitur in natura generis vel speciei per suam formam, unde forma dicitur natura rei

Et sic esse in forma dei est esse in natura dei, per quod intelligitur quod sit verus deus. i io. Ult.: ut simus in vero filio eius iesu christo. Sed non est intelligendum quod aliud sit forma dei et aliud ipse deus: quia in simplicibus et materialibus idem est forma et id cuius est, maxime in deo. sed quare potius dicit in forma, quam in natura? quia hoc competit nominibus propriis filii tripliciter. Dicitur enim et filius, et verbum, et imago. Filius enim est qui generatur, et finis generationis est forma

Et ideo, ut ostendatur perfectus dei filius, dicit in forma, quasi habens perfecte formam patris. similiter verbum non est perfectum nisi quando ducit in cognitionem naturae rei; et sic verbum dei in forma dei dicitur, quia habet totam naturam patris. Similiter nec imago dicitur perfecta, nisi habeat formam cuius est imago. Hebr. I, 3: cum sit splendor gloriae, et figura substantiae eius, etc.. sed numquid habet eam perfecte? sic, quia non rapinam, etc.. Quod posset dupliciter intelligi. uno modo de humanitate, et ita non intelligebat paulus, quia hoc esset haereticum; quia hoc esset rapina, si referretur ad humanitatem. ideo exponendum est alio modo, scilicet de divinitate, secundum quam dicitur de christo. repugnat etiam rationi aliter dicere, quia natura dei non est receptibilis in materia; quod autem aliquis existens in natura aliqua magis vel minus participet eam, est ex materia, sed ibi non est; ergo dicendum est, quod arbitratus est non esse rapinam, scilicet se esse aequalem deo, quia est in forma dei, et cognoscit bene naturam suam

Et quia cognoscit hoc, ideo dicitur io. V, 18: aequalem se deo facit; sed hoc non fuit rapina: sicut quando diabolus et homo volebat ei aequari. is. Xiv, 14: ero similis altissimo, etc., et gen. c. Iii, 5: eritis sicut dii. Haec autem fuit rapina; ideo pro hac christus venit satisfacere. ps. Lxviii, 5: quae non rapui, tunc exsolvebam. deinde cum dicit sed semetipsum, etc., humilitatem christi commendat. primo quantum ad mysterium incarnationis; secundo quantum ad mysterium passionis, ibi humiliavit se, etc.. circa primum ponit humilitatem; secundo eius modum et formam. dicit ergo sed semetipsum, etc.. Sed quia erat plenus divinitate, numquid ergo evacuavit se divinitate? non, quia quod erat permansit et quod non erat, assumpsit. Sed hoc est intelligendum secundum assumptionem eius quod non habuit, sed non secundum assumptionem eius quod habuit. Sicut enim descendit de caelo, non quod desineret esse in caelo, sed quia incepit esse novo modo in terris, sic etiam se exinanivit, non deponendo divinam naturam, sed assumendo naturam humanam. pulchre autem dicit exinanivit. Inane enim opponitur pleno. Natura autem divina satis plena est, quia ibi est omnis bonitatis perfectio. ex. Xxxiii, 19: ostendam tibi omne bonum. natura autem humana, et anima non est plena, sed in potentia ad plenitudinem; quia est facta quasi tabula rasa. Est ergo natura humana inanis. Dicit ergo exinanivit, quia naturam humanam assumpsit. tangit ergo, primo, naturae humanae assumptionem, dicens formam servi accipiens. homo enim ex sua creatione est servus dei, et natura humana est forma servi. ps. Xcix, 3: scitote quoniam dominus ipse est deus, etc.. Is. Xlii, 1: ecce servus meus, etc.. ps. Iii, 4: tu autem, domine, susceptor meus es, etc.. cur dicitur convenientius formam servi, quam servum? quia servus est nomen hypostasis vel suppositi, quod non est assumptum sed natura: quod enim suscipitur, distinguitur a suscipiente. Non ergo filius dei assumpsit hominem; quia daretur intelligi quod homo esset aliud a filio dei, cum tamen filius dei factus sit homo. Accepit ergo naturam in persona sua, ut esset idem in persona filius dei et filius hominis. secundo tangit naturae conformitatem, dicens in similitudinem hominum factus, scilicet secundum speciem. Hebr. Ii, 17: debuit per omnia fratribus assimilari. et si dicas quod in domino iesu christo non convenit speciem accipere, verum est, quae resultet ex divinitate et humanitate, quasi divinitas et humanitas convenissent in unam naturam communem. Unde sequeretur quod divina natura (ut ita loquar) mutaretur. tertio naturae humanae conditiones ponit, dicens et habitu inventus ut homo, quia defectus omnes et proprietates continentes speciem, praeter peccatum, suscepit

Et ideo habitu inventus ut homo, scilicet in exteriori conversatione, quia esuriit ut homo, fatigatus fuit, et huiusmodi. Hebr. Iv, 15: tentatum per omnia pro similitudine absque peccato. Bar. Iii, 38: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. et sic habitum possumus referre ad exteriores habitudines. vel habitu, quia ipsam humanitatem accepit quasi habitum. Est autem habitus quadruplex. Unus mutat habentem, et ipse non mutatur, ut stultus per sapientiam. Alius mutatur et mutat, ut cibus. Alius, qui nec mutat, nec mutatur, ut annulus adveniens digito. alius, qui mutatur, et non mutat, ut vestimentum

Et per hanc similitudinem natura humana in christo dicitur habitus, qui sic advenit divinae personae, quod non mutavit ipsam; sed mutata est in melius, quia impleta est gratia et veritate. Io. I, 14: vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratiae et veritatis. dicit ergo in similitudinem hominum factus, ita tamen quod non mutatur, quia habitu inventus est ut homo. sed advertendum est quod ex hoc verbo habitu, etc., aliqui erraverunt. Unde tangitur triplex opinio vi distinct. Iii sentent.. prima est quod humanitas christi advenit ei accidentaliter, quod est falsum: quia suppositum divinae naturae factum est suppositum humanae naturae; et ideo accidentaliter non advenit ei, sed substantialiter, non quod divinitas naturaliter non advenit ei, sed substantialiter praedicetur de ipso

Et per hoc etiam excluditur error photini, qui dixit quod christus esset purus homo, non de virgine, quia dicitur cum in forma dei esset. Ergo prius in forma dei erat, quam acciperet formam servi, ex qua est minor patre, quia non rapinam, etc.. Vincitur ergo quod per formam servi meruit. item excluditur error arrii, qui dixit quod esset minor patre, quia non rapinam, etc.. item nestorii, qui dixit quod unio esset intelligenda secundum inhabitationem, inquantum scilicet deus inhabitavit hominem, et quod alius est filius hominis et alius filius dei. Sed rabanus dicit quod apostolus incarnationem nominat exinanitionem. Constat autem quod pater inhabitat et spiritus sanctus: ergo et isti sunt exinaniti, quod est falsum. item dicit: semetipsum exinanivit, ergo idem est qui exinanitus est, et exinaniens. Sed huiusmodi est filius dei, quia ipse semetipsum exinanivit, ergo est unio in persona. item eutichetis, qui dixit quod ex duabus naturis resultat etiam una natura. Ergo non accepit formam servi, sed quamdam aliam, quod est contra hoc. item valentini, qui dixit quod attulit corpus de caelo. item apollinaris, qui dixit quod non habuit animam. Sic enim non esset in similitudinem hominum factus. deinde cum dicit humiliavit semetipsum, etc., commendat humilitatem christi quoad mysterium passionis eius

Et primo ostendit humilitatem christi; secundo modum, ibi factus obediens, etc.. est ergo homo, sed valde magnus, quia idem est deus et homo, et tamen humiliavit se. Eccli. Iii, 20: quanto maior es, humilia te in omnibus. Matth. Xi, 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. modus humiliationis et signum humilitatis est obedientia, quia proprium superborum est sequi propriam voluntatem: quia superbus quaerit altitudinem; ad rem autem altam pertinet quod non reguletur alio, sed ipsa alia regulet, et ideo obedientia contrariatur superbiae. Unde volens ostendere perfectionem humilitatis et passionis christi, dicit quod factus est obediens, quia si fuisset passus non ex obedientia, non fuisset ita commendabilis: quia obedientia dat meritum passionibus nostris. sed quomodo factus est obediens? non voluntate divina, quia ipsa est regula; sed voluntate humana, quae regulata est in omnibus secundum voluntatem paternam. Matth. c. Xxvi, 39: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. et convenienter introducit in passione obedientiam, quia prima praevaricatio est facta per inobedientiam. Rom. V, 19: sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per obedientiam unius hominis, iusti constituuntur multi. Prov. Xxi, 28: vir obediens loquetur victorias. sed quod magna et commendabilis sit haec obedientia, patet: quia tunc est obedientia magna, quando sequitur imperium alterius contra motum proprium; motus autem voluntatis humanae ad duo tendit: ad vitam et ad honorem; sed christus non recusavit mortem. i petr. Iii, 18: christus semel pro peccatis nostris mortuus est, etc.. Item non fugit ignominiam. Unde dicit mortem autem crucis, quae est ignominiosissima. Sap. Ii, 20: morte turpissima condemnemus eum. Sic ergo nec refugit mortem, nec genus ignominiosae mortis.



092 CP2

8
(
Ph 2,9-13)

LECTIO 3: ad Philippenses 2,9-13

Supra commendavit christi humilitatem, hic commendat eius praemium, quod est exaltatio et gloria. Lc. Xiv, 11 et c. Xviii, 14: omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. Iob xxii, v. 29: qui humiliatus fuerit, erit in gloria. nota triplicem exaltationem christi, scilicet quantum ad gloriam resurgentis, ibi propter quod, etc.. quantum ad notificationem suae divinitatis, ibi et donavit, etc.. et quantum ad reverentiam totius creaturae, ibi ut in nomine, etc.. dicit ergo propter quod et deus exaltavit illum, scilicet ut de morte resurgeret. item, de mortalitate ad immortalitatem. rom. Vi, 9: christus resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. ps. Cxvii, 16 s.: dextera domini exaltavit me, non moriar, sed vivam. Item, exaltavit eum in dextris suis constituendo. eph. I, 20 s.: constituens illum ad dexteram suam in caelestibus supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, etc.. sed verum est quod alii exaltantur in gloria, et in immortalitate, sed ille plus, quia dedit, ei nomen, etc.. Nomen autem imponitur ad significandam rem aliquam, et tanto nomen est altius, quanto res significata per illud est altior, et ideo nomen divinitatis est altius. Ps. Viii, 2: domine dominus noster, quam admirabile est nomen tuum, etc.. ergo hoc nomen, ut deus diceretur et esset, dedit isti, scilicet christo, pater, tamquam vero deo. sed photinus dicit, quod hoc ponitur hic sicut praemium humilitatis christi: et dicit, quod non est verus deus, sed quod sit sibi data quaedam eminentia creaturae, et similitudo divinitatis: quod non est verum, quia dictum est supra: cum in forma dei esset, etc.. dicendum ergo est quod in christo est duplex natura, et unum suppositum. Haec enim persona deus est et homo; et ideo potest hoc dupliciter exponi: uno modo ut donaverit ei hoc nomen pater, inquantum est filius dei, et hoc ab aeterno per generationem aeternam; quae donatio nihil est aliud quam aeterna eius generatio. Io. V, 26: sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio vitam habere in semetipso, etc.. alio modo de christo homine, et sic pater dedit illi homini nomen, ut deus esset, non per naturam, quia alia est natura dei, et alia hominis, sed ut esset deus per gratiam, non adoptionis sed unionis, qua simul esset deus et homo. Rom. I, 4: praedestinatus est filius dei in virtute, ille scilicet qui factus est ei ex semine david secundum carnem. et haec est expositio augustini secundum intentionem apostoli. Similiter habetur act. c. Ii, 36: certissime sciat omnis domus, etc.. prima autem est ambrosii. sed quaeris, quantum ad utramque expositionem obiiciendo, cur, postquam dixit humiliavit semetipsum, etc., sequitur hic propter quod, etc., cum praemium non praecedat meritum. Non ergo aeterna generatio, nec incarnatio est praemium passionis christi, quia praecedunt. sed dicendum est, quod in sacra scriptura dicitur aliquid fieri, quando innotescit. Donavit ergo, id est fecit manifestum mundo, quod hoc nomen haberet. hoc enim manifestum est in resurrectione, quia ante non erat sic nota divinitas christi. et huic concordat textus sequens, quasi non donaverit quod non haberet, sed ut hoc omnes venerentur. et ponitur duplex veneratio, scilicet in subiectione operis, et in confessione oris, ibi et omnis lingua, etc.. dicit ergo et dedit illi nomen quod est super omne nomen, etiam secundum quod homo. ideo subdit ut in nomine iesu, quod est nomen hominis, omne genu flectatur. Phil. Ii, v. 10 et is. Xlv, 24: mihi curvabitur omne genu, etc.. sed hic erravit origenes, quia cum audivit quod omne genu flectatur, quod est reverentiam exhibere, reddidit futurum quandoque quod omnis creatura rationalis, sive angeli, sive homines, sive daemones subiicerentur christo subiectione charitatis. sed contra hoc est illud matth. Xxv, 41: ite, maledicti, in ignem aeternum, etc.. sed dicendum est, quod est duplex subiectio: una voluntaria, et alia involuntaria

Et est futurum, quod omnes angeli sancti christo subiiciantur voluntarie; et ideo dicit: omne genu flectatur

Et ponitur signum pro signato. Ps. Xcvi, 7: adorate eum, omnes angeli eius. Item quod homines beati, et sancti ac iusti hoc modo subiicientur. Ps. Lxxxv, v. 9: omnes gentes, quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te, domine, et glorificabunt nomen tuum. Sed daemones et damnati non sic, sed involuntarie subiiciuntur. iac. Ii, 19: daemones credunt, et contremiscunt, etc.. deinde cum dicit et omnis lingua confiteatur, etc., ponitur exhibitio reverentiae in confessione oris. Omnis lingua, scilicet caelestium, terrestrium et infernorum. Non de confessione laudis dicitur hoc respectu infernorum sed de coacta, quae fit per recognitionem dei. Is. Xl, 5: videbit omnis caro pariter, quod os domini locutum est, etc.. Ps. xcviii, 3: confiteatur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est, etc.. et hoc, quia dominus iesus christus, etc., iste scilicet homo, in gloria, etc.. Non dicit in simili, quia in eadem. Io. V, 23: omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem. et notandum est, quod in principio dicit qui cum in forma, etc., hic dicit in gloria, quia futurum erat quod illud quod ab aeterno habuit, omnibus innotesceret, ut io. Xvii, 5: clarifica me tu, pater, apud temetipsum claritate quam habui priusquam mundus fieret apud te. deinde cum dicit itaque, fratres, etc., concluditur exhortatio

Et circa hoc tria facit: quia primo hortatur ad bene agendum; secundo ostendit quomodo debent agere, ibi omnia autem, etc.; tertio, quo fructu, ibi ut sitis, etc.. item prima in tres. Quia primo commemorat praeteritam obedientiam; secundo ostendit quid agere debeant, ibi non in praesentia, etc.; tertio dat fiduciam adimplendi, ibi deus enim, etc.. dicit ergo: itaque ex quo christus sic se humiliavit et propter hoc est exaltatus, debetis scire quod si humiliemini et exaltabimini, et hoc debetis facere, quia semper obedivistis. et facit mentionem de obedientia, commendando bona eorum, et hoc ideo, quia per obedientiam intelligitur omnis virtus: quia ex hoc est homo iustus, quod mandata dei custodit. rom. Vi, 16: servi estis eius cui obedistis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad iustitiam, etc.. Item, omne bonum, quantumcumque bonum est per se, per obedientiam redditur melius. Prov. Xxi, 28: vir obediens loquetur victorias. Item, quia obedientia inter alias est maxima. Nam offerre de rebus exterioribus est magnum, sed maius si de corpore, maximum autem si de anima et voluntate tua, quod fit per obedientiam. i reg. Xv, 22: melior est obedientia, quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum, etc.. Sed si sic fecistis, hortor ut adhuc sic faciatis de caetero. deinde cum dicit non in praesenti, etc., ostendit quid agere debeant

Et primo monet ut agant fideliter, quia servus infidelis non servit, nisi quando dominus videt, quia non curat, nisi placere; sed fidelis semper bene operatur

Et ideo dicit non in praesentia mea tantum, quia sic videretur quod non faceretis ex instinctu bonae voluntatis. eph. Vi, 6 s.: non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi christi, facientes voluntatem dei: ex animo cum bona voluntate servientes domino, et non hominibus. secundo, ut humiliter, ibi cum metu et tremore, etc.. Superbus enim non timet, sed humilis. I cor. X, 12: qui se existimat stare, videat ne cadat. Prov. Xxviii, 14: beatus homo qui semper est pavidus. Ps. Ii, 11: servite domino in timore, et exultate ei cum tremore. tertio salubriter, ibi vestram salutem operamini. Matth. Xxiv, 13: qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. deinde cum dicit deus enim, etc., confirmat fiduciam et excludit quatuor falsas existimationes. unam hominum credentium quod homo per liberum arbitrium possit salvari absque divino auxilio. Contra hoc dicit deus, etc.. io. Xiv, 10: pater in me manens, ipse facit opera: et xv, 5: sine me nihil potestis facere. alii omnino negant liberum arbitrium, dicentes quod homo necessitatur a fato, vel a providentia divina

Et hoc excludit, cum dicit in vobis. Quia interius per instinctum movet voluntatem ad bene operandum. Is. c. Xxvi, 12: omnia enim opera nostra operatus es in nobis. tertia pelagianorum, sicut et primi, dicentium electiones esse in nobis, sed prosecutiones operum in deo, quia velle est a nobis sed perficere a deo

Et hoc excludit, dicens et velle et perficere. Rom. Ix, 16: non est volentis, scilicet velle, sine auxilio dei, neque currentis, scilicet currere, sed miserentis est dei. quarta quod deus facit omne bonum in nobis, et hoc per merita nostra. Hoc excludit, cum dicit pro bona voluntate, scilicet sua, non pro meritis nostris, quia ante gratiam dei nihil boni meriti est in nobis. Ps. l, 20: benigne fac, domine, in bona voluntate tua, etc..



092 CP2

9
(
Ph 2,14-30)

LECTIO 4: ad Philippenses 2,14-30



Supra apostolus induxit ad faciendum opera salutis, hic docet eos modum faciendi

Et primo docet ipsum modum, secundo assignat rationem eius, ibi ut sitis, etc.. docet duplicem modum faciendi, scilicet sine murmure et sine dubitatione. opera enim virtutum sunt difficillima, et in his habet locum murmuratio. I cor. X, 10: neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. et ne dubitetis an fiant. Iac. I, 6: qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur, et circumfertur, etc.. ponit autem huius rationem, et primo ex parte eorum; secundo ex parte apostoli, ibi ad gloriam, etc.. circa primum ponitur triplex ratio. prima in comparatione ad fideles, cum dicit ut sitis sine querela. Lc. I, 6: incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus domini sine querela, etc.. Sine peccato autem nullus esse potest, sed bene sine querela. Unde ad hoc monet. secundo in comparatione ad deum, ibi simplices, etc.. Filius enim est similis patri; deus autem simplex est; unde simplices simus sicut filii dei, quod est, quando intentio est ad unum. Iac. I, 8: vir duplex animo, inconstans est in omnibus viis suis. Matth. c. X, 16: estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. tertio in comparatione ad infideles, ibi sine reprehensione, etc., id est ut bene se habeant ad infideles, ut scilicet sint sine offensione, in medio nationis pravae, quantum ad mala opera, et perversae, quantum ad infidelitatem: et hoc est quando non possunt infamari ab eis. I tim. V, 14: nullam occasionem date adversario maledicti gratia. et huius ratio ponitur, ibi inter quos, etc.. Quia qualitercumque mundus varietur, luminaria caeli clara manent. Matth. c. V, 14: vos estis lux mundi, etc.. Lucens non quantum ad essentiam, quia sic tantum deus lux est. Io. I, 4: et vita erat lux hominum, etc.. At vero sancti non sic. Io. I, 8: non erat ille lux, etc.. Sed sunt lux, inquantum habent aliquid lucis illius qui erat lux hominum, scilicet verbi dei irradiantis nobis. et ideo dicit verbum vitae continentes, scilicet verbum christi. Io. Vi, 68: domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes. ps. Cxviii, 105: lucerna pedibus meis verbum tuum, etc.. deinde ponit rationem ex parte apostoli, ibi ad gloriam meam. secundo manifestat rationem, quia subditi debent bene agere, etiam ut cedat in gloriam praelatorum. Eorum enim est gloria, quando subditi sunt bene instructi. Prov. X, v. 1: filius sapiens laetificat patrem, etc.. I thess. Ii, 20: vos enim estis gloria nostra, etc.. et hoc in diem christi, quando scilicet adducet secum fideles. et hoc propter duo est ad gloriam, scilicet propter laborem in praedicatione et propter passionem mortis quam sustinuit. et ideo dicit quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi. Cursum dicit praedicationem, propter agilitatem, quia a ierusalem usque in hispaniam. Item labores, propter contradictiones et poenas quas pertulit, et hoc non in vacuum, immo in multum fructum. I cor. Xv, 10: gratia eius in me vacua non fuit. item propter passionem, ibi sed et si immolor. Convertens enim aliquos, quasi de illis quos convertit, offert sacrificium deo. Sed quandoque offerentes a tyrannis occisi sunt supra sacrificium, sicut habetur lc. xiii, 1

Et ideo dicit: offero deo sacrificium de vobis. sed si contingat quod et ego supra hoc immolor, id est, occasione sacrificii conversionis vestrae occidar, gaudeo propter me. Iac. c. I, 2: omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis, etc.. et congratulor vobis quod habetis fidem etiam cum periculo personae meae, cui et in hoc congratulamini

Et ideo dicit idipsum gaudete et congratulamini mihi. Rom. Xii, v. 15: gaudere cum gaudentibus. deinde cum dicit spero autem, etc., proponit in exemplum discipulos suos

Et primo timotheum, secundo epaphroditum, ibi necessarium autem, etc.. circa primum, primo praemittit missionem timothei; secundo commendat eum, ibi neminem, etc.; tertio innuit tempus missionis, ibi hunc igitur, etc.. dicit ergo spero, etc.. Notandum est, quod apostolus sic habuit fiduciam in deo, quod etiam minima attribuebat deo. ii cor. Iii, 5: non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex deo est. littera est plana. deinde commendat eum, et primo ex charitate ad eos; secundo ex devotione ad apostolum, ibi experimentum, etc.

Et sic facit bonus mediator, quia illos diligit, hunc veneratur. Item primo ponit commendationem; secundo exponit, ibi omnes enim quae, etc.. dicit ergo mitto, etc., quia neminem, etc., scilicet in profectum vestrum. Ps. lxvii, 7: qui inhabitare facit unius moris in domo. Qui sollicitus sit. Rom. Xii, 8: qui praeest in sollicitudine. Sincera affectione, quia solum propter deum. Ii cor. I, 17: ex sinceritate, sicut ex deo, coram deo, in christo loquimur. ratio autem quare neminem, etc., quia omnes quae, etc., id est non quae ad salutem proximorum sunt, et ad honorem dei quaerunt, sed quae ad lucrum et gloriam, et quae sua sunt. sed numquid lucas et epaphroditus et alii, qui erant cum apostolo, quaerebant quae sua sunt? respondeo. Dicendum est, quod in societate apostoli plures erant, qui hoc quaerebant, qui et deseruerunt eum. Ii tim. Iv, 10: demas enim me dereliquit, diligens saeculum, et abiit thessalonicam: crescens in galatiam: titus in dalmatiam: lucas et mecum solus. sed consuetudo est quod aliquando scriptura loquitur de nonnullis, sicut de omnibus. Ier. c. Vi, 13: a minori quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum, etc.

Et ideo est distributio accommoda. et si vultis scire, quomodo se habet ad me, respondeo experimentum, etc., id est quasi esset specialis filius. I cor. Iv, 17: ideo, misi ad vos timotheum, qui est filius meus charissimus et fidelis in domino, etc.. hunc ergo sic sollicitum pro vobis, sic mihi charum, spero, etc.. sed quare non statim? est sciendum, quod aliter est de christo et de aliis sanctis. In christo enim est plenitudo gratiarum, unde habuit semper notitiam omnium; non sic alii sancti. Unde apostolus praevidebat aliqua de futuris circa se, aliqua ignorabat

Et sic non revelatum erat sibi, an deberet liberari de vinculis

Et ideo dicit mox, etc.. Quia si detur facultas, personaliter veniam

Et ideo confido, etc.. Sed tamen liberatus a vinculis non fuit. Ps. Xvii, 29: quoniam tu illuminas lucernam meam, domine deus meus, illumina tenebras meas. Semper enim aliquid tenebrosum est in sanctis. deinde cum dicit necessarium, etc., proponit in exemplum alium suum discipulum, scilicet epaphroditum

Et primo describit ipsum; secundo ostendit quomodo suscipiatur, ibi excipite, etc.. circa primum duo facit, quia primo commendat eum; secundo ostendit causam missionis, ibi quoniam quidem, etc.; tertio eam exponit, ibi nam et infirmatus est, etc.. dicit ergo necessarium, etc.. Nominat autem eum fratrem, propter fidem. Matth. c. Xxiii, 8: omnes vos fratres estis, etc.. cooperatorem, scilicet in labore praedicationis. prov. Xviii, 19: frater qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma

Et commilitonem, etc.. Quia simul passi tribulationem. Ii tim. c. Ii, 3: labora sicut bonus miles christi iesu, etc.. Apostolum, id est doctorem. hic fuit episcopus philippensium, et missus ab eis ut serviret apostolo, et ideo dicit ministrum necessitatis meae. Infra iv, 18: repletus sum acceptis ab epaphrodito, quem misistis in odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem deo. sed quare? ad satisfaciendum desiderio, quo desiderio desiderabat videre vos. rom. I, 11: desidero enim vos, etc.. item ad subveniendum suae tristitiae, quia tristis erat de vestra tristitia, quam conceperatis, quando audistis eum infirmari. et exponit causam, dicens nam et infirmatus est usque ad mortem, scilicet secundum iudicium medicorum, non autem secundum providentiam divinam, sed ad honorem dei. Io. Xi, 4: infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria dei. Ideo sequitur sed deus misertus est eius. Ps. Vi, 3: miserere mei, domine, quoniam infirmus sum, etc.

Et non solum, etc.. Quia tristitiam temporalem et naturalem habuit de afflictionibus suis, sicut et christus legitur aliquando habuisse. consequenter concludit missionem, et patet littera, et ostendit quomodo recipiatur, et secundo huius causam. recipiendus est honorifice in domino, cuius est minister. Gal. Iv, 14: sicut angelum dei excepistis me, sicut christum iesum. i tim. V, 17: qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina, etc.. et hoc propter, etc., id est propter deum et salutem fidelium, usque ad mortem accessit. io. Xv, 13: maiorem charitatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis, etc.. Tradens. Io. X, 11: bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis

Et hoc ut impleret, etc., quod vos personaliter non potuistis circa meum obsequium.



092

CAPUT 3

10
(
Ph 3,1-8)

LECTIO 1: ad Philippenses 3,1-8



Proposuit exempla quae sequi deberent, hic ostendit quorum exempla debent vitare

Et circa hoc tria facit; quia primo praemittit quos vitare debent; secundo exemplum vitandi per conversationem sanctorum, ibi vos enim, etc.; tertio inducit ad vitandum eos quos illi reputabant imitabiles, ibi imitatores, etc.. iterum prima pars dividitur in tres particulas; quia primo praemittit finem huius doctrinae; secundo scribendi necessitatem, ibi eadem vobis, etc.; tertio necessitatis rationem, ibi videte, etc.. intentio admonitionis est removere fideles gentes a legalibus, ad quae quidam eos inducebant

Et ideo dicit o fratres, scilicet per fidem, de caetero, id est postquam vos monui, ut supra, gaudete in domino tantum, non in legalibus observantiis. Hab. Iii, v. 18: ego autem in domino gaudebo, et exultabo in deo iesu meo, etc.. et hoc, quia eadem, quae dixi in praesentia, non est mihi pigrum vobis scribere in absentia. Verba enim de facili transeunt, sed scripta manent. Eccli. Xxxviii, v. 25: sapientiam scribe in tempore vacuitatis, etc.. Iud. I, 3: omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis, etc.. Rom. c. Xv, 15: audacius scripsi vobis, fratres, ex parte tamquam in memoriam vos reducens, etc.. et causa huius necessitatis est quia instant seductores; et ideo oportet instantius veritatem scribere, unde dicit videte, id est observate, etc.. et tria de his dicit: scilicet saevitiam cordis irrationabilem; unde dicit canes. Glossa: natura canis est, ut statim ex ira latret, non ex ratione, sed ex consuetudine. Sic et illi, is. Lvi, 11: canes impudentissimi nescierunt saturitatem, ipsi pastores nesciverunt intelligentiam, etc.. Apoc. Ult.: foris canes, etc.. secundo perversae doctrinae seminationem, ibi malos operarios, quia non fideliter in vinea domini laborant, nec bonum semen in agro mittunt. Matth. Xiii, 28: inimicus homo hoc fecit, etc.. Ii tim. Ii, 15: cura teipsum probabilem exhibere deo, etc.. tertio dissensionis, ibi concisionem

Et hoc verbo utitur in eorum suggillationem. Praedicant enim circumcisionem, quae non potest stare cum gratia christi. Gal. V, 2: si circumcidamini, christus nihil vobis proderit. Unde alludens vocabulo, dicit concisionem, quasi non circumcisionem, sed concisionem habeant. deinde cum dicit nos autem, etc., ostendit quomodo vitentur a sanctis

Et primo quomodo ab omnibus; secundo quomodo ab ipso, ibi quapropter, etc.. dicit ergo: ego dico quod illi sunt concisio, sed nos vera circumcisio, qui spiritu, etc.. Est autem duplex circumcisio, scilicet corporalis, et spiritualis. Rom. Ii, 28: non enim, qui in manifesto iudaeus est, neque quae in manifesto in carne est circumcisio; sed qui in abscondito iudaeus est, et circumcisio cordis in spiritu, non littera, etc.. circumcisio enim carnis est, quae est de superfluo carnis, sed circumcisio spiritus, per quam spiritus sanctus abscindit superfluas interiores concupiscentias

Et ideo dicit nos sumus, etc., id est qui interius circumcidit nos deo. Rom. Ii: testis enim est mihi deus, cui servio in spiritu meo in evangelio filii eius, etc.. I cor. Xiv, 15: psallam spiritu, psallam et mente; orabo spiritu, orabo et mente, etc.. data est autem circumcisio, ut ostenditur rom. Iv, 16, ut signum fidei abrahae ostenderetur, ut scilicet eius fides ostenderetur vera, quae fuit fides de futuro semine. Gal. Iii, 16: abrahae dictae sunt promissiones, etc.. Est ergo circumcisio signum fidei abrahae de christo. Ille ergo circumciditur, qui interius per spiritum sanctum renovatur in christo, qui est veritas circumcisionis. col. Ii, 11: circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione christi, etc.. et non habentes fiduciam in carne, id est in carnali circumcisione, quia, ut dicitur io. Vi, v. 63: spiritus est qui vivificat, caro autem non prodest quicquam. sumitur autem caro aliquando in nobis pro carnali concupiscentia, quandoque pro carnis cura, et quandoque pro carnali observantia. et utrumque debemus circumcidere, nec in eis gloriari. deinde cum dicit quamquam ego, etc., ponit exemplum proprium, et primo praemittit eminentiam suam, quam habebat in statu legali; secundo ostendit quomodo eam contempsit, ibi sed quae, etc.. primum proponit primo in generali; secundo explicat per partes, ibi circumcisus, etc.. circa primum duo facit, quia primo ostendit fiduciam, quam habere potuit in legalibus, dicens: non debemus habere fiduciam in legalibus, quamquam habeam, id est possem habere si vellem, quia in quo quis audet, in insipientia dico, audeo et ego, etc., ut dicitur ii, 21

Et hoc etiam excellentius, quia ego magis. Ii cor. Xi, 23: ut minus sapiens dico, plus ego, etc.. et hoc totum adducit, ut efficacius destruat observationes legales. Multi enim contemnunt quae nesciunt, vel non habent, et hoc non valet; sed tunc quando aliquis habet et contemnit, et non gloriatur in eis. Sic, si apostolus non habuisset locum in statu legalium, poterat dici quod ideo ad statum evangelii venit. et ideo ostendit per hoc eminentiam suam in statu illo

Et primo quantum ad genus; secundo quantum ad conversationem, ibi secundum legem, etc.. quantum ad primum tripliciter, quantum ad generis sacramentum, quia circumcisus octavo die. Gen. Xvii, 10: ut sit signum foederis inter me et vos, etc.

Et dicit octava die, quia haec erat differentia inter proselytos et eos qui erant de genere abrahae, quia illi non octava die, sed iam adulti quando convertebantur, sed isti secundum legem octava die. Gen. Xvii, 12: infans octo dierum circumcidetur ex vobis. Sic ergo non ut proselytus, sed ut vere israelita fuit. secundo quantum ad ipsum genus, et primo quantum ad gentem, cum dicit ex genere israel. Ex abraham enim duae gentes descenderunt: una per isaac, et alia per ismael. De primo, duae: una per esau, et alia per iacob. Sed duae, scilicet quae ex esau et ismaelitae, non sunt consecutae haereditatem, sed solus iacob, qui et israel. Ideo dicit ex genere israel. Ii cor. Xi, 22: israelitae sunt, et ego. item quantum ad tribum, quia in tribu israel erant quidam de ancillis, scilicet de bala et zelpha; quidam de liberis, scilicet lia et rachel; et inter istos quidam semper erant in cultu dei, scilicet levi, iuda et beniamin. aliae, tempore ieroboam, conversae sunt ad idola

Et ideo tribus beniamin privilegiata erat, quia in fide et dilectione uxoris, et in ea templum. Deut. Xxxiii, 12: beniamin amantissimus domini habitabit confidenter in eo, quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet, etc.. Gen. Xlix, v. 27: beniamin lupus rapax mane comedet praedam, et vespere dividet spolia. Quo figurabatur paulus, qui fuit quandoque contra ecclesiam. tertio quantum ad nomen et linguam, cum dicit hebraeus. aliqui dicunt quod hebraeus dicitur ab abraham: et hoc dicit augustinus, sed postea retractat. Sed dicitur ab heber, de quo gen. Xi, 14. Quod autem non ab abraham, patet, quia etiam abraham dicitur hebraeus. gen. Xiv, 13: nuntiavit abrahae hebraeo. dicit glossa super gen. Xi, quod tempore heber divisum est labium gentium omnium, et illa lingua, quae prius erat, remansit in familia heber, et in cultu unius dei, et inter omnes hebraeos. Natus est etiam ex parentibus hebraeis, et ideo dicit ex hebraeis. deinde ostendit suam eminentiam quo ad conversationem. et primo quantum ad sectam, cum dicit secundum legem pharisaeus. Apud iudaeos siquidem erant tres sectae, scilicet pharisaeorum, sadducaeorum et essenorum. Sed pharisaei magis ad veritatem accedebant, quia sadducaei negabant resurrectionem, neque credebant esse angelos, neque spiritus. Pharisaei autem utrumque confitentur, ut dicitur act. Xxiii, 8

Et ideo in hoc commendabilior est secta pharisaeorum. quomodo autem pharisaeus fuerit, dicitur act. Xxvi, 5: quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi pharisaeus. secundo, quantum ad aemulationem quam habuerunt iudaei, licet non secundum scientiam in persequendo christianos, ideo dicit persequens ecclesiam dei. Gal. I, 23: qui persequebatur nos aliquando, nunc autem evangelizat fidem quam aliquando expugnabat

Et act. Xxvi, 9: et ego quidem existimaveram me adversus nomen iesu nazareni debere multa contraria agere, quod et feci ierosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, etc.. I cor. Xv, 9: non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam dei. tertio, quantum ad innocentiam conversationis. ideo dicit secundum iustitiam, etc.. haec iustitia consistit in exterioribus, sed iustitia fidei est cordis. Act. Xv, 9: fide purificans corda eorum. Nam, quantum ad iustitiam exteriorem, apostolus innocenter vixit. et ideo dicit sine querela, etc.. Non autem ait sine peccato quia querela est peccatum scandali proximorum in his, quae sunt exteriora. lc. I 6: incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus domini sine querela, etc.

Et ideo non est contrarium quod dicitur eph. Ii, 3: in quibus et nos ambulavimus, quia veram iustitiam fidei, quae facit hominem purum, tunc non habuit, sed solum legis. deinde cum dicit sed quae mihi, etc., ostendit contemptum suae eminentiae in legalibus

Et primo ostendit propter quid legalia contempsit in generali; secundo in speciali, ibi verumtamen, etc.. dicit ergo: haec quae fuerunt, etc., id est reputabam magna, scilicet quod pharisaeus, etc., haec sum arbitratus propter christum mihi detrimenta, id est reputo quod sunt mihi in detrimentum. Legales enim observantiae, quae tempore legis erant efficaces, per christum factae sunt noxiae

Et ideo dicit detrimenta. et finis huius est christus

Et ideo dicit propter christum. et exponit, quia primo propter christum cognoscendum, secundo propter christum adipiscendum. quantum ad primum dicit verumtamen existimo omnia detrimenta esse; verum est, si eis inniteretur

Et hoc quod aliquando feci, reputo mihi detrimentum, et hoc propter desiderium rectae scientiae christi domini mei. I cor. Ii, 2: nihil reputavi me scire, nisi iesum christum, et hunc crucifixum. et hoc propter eminentem scientiam, etc.. quia haec superat omnes alias scientias. Nihil enim melius potest sciri, quam verbum dei, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, col. Ii, 3. quantum ad secundum dicit propter quem omnia, etc.

Et primo ostendit, quod propter christum adipiscendum contempsit legalia; secundo ostendit, quod possit christum adipisci, ibi non habes, etc.. dicit ergo omnia detrimentum feci, habendo me ad ea sicut ad detrimentum et vilia, et hoc ut christum lucrifaciam, id est adipiscar ipsum, et adiungar ei per charitatem.



092 CP3


Aquinatis - ad Philip. 7