Aquinatis - ad Philip. 14

14
(
Ph 4,10-23)

LECTIO 2: ad Philippenses 4,10-23



Superius ostendit apostolus qualiter fideles se debeant habere in futurum, hic commendat eos de praeterito sibi impenso beneficio

Et primo ponit commendationem; secundo terminat epistolam in oratione et salutatione, ibi deus autem, etc.. circa primum duo facit. primo commendat eos de beneficio impenso; secundo beneficium diffusius exponit, ibi non quasi, etc.. item prima pars dividitur in tres particulas, quia primo ponit gaudium conceptum ex eorum beneficio; secundo commendat eorum beneficium, ibi quoniam tandem, etc.; tertio excusat tarditatem, ibi occupati, etc.. dicit ergo: moneo ut gaudeatis, sed ego gavisus sum propter ea quae fecistis, non in rebus, sed in domino. Hab. Iii, 18: ego autem in domino gaudebo, etc.. Gavisus sum, inquam, vehementer, quia propter filios meos. deinde ponitur materia gaudii, ibi quoniam tandem, etc.. Bona opera sunt opera misericordiae, et dicuntur flores, quia sicut ex flore fructus provenit, ita ex eis fruitio vitae beatae percipitur. Eccli. Xxiv, 23: flores mei fructus honoris et honestatis. quando ergo opus bonum intermittitur, et postea resumitur, dicitur reflorere. Isti autem aliquando providerant apostolo, et iterum nunc providerunt; ideo dicit eos refloruisse. et hoc exponit, cum subdit pro me sentire, id est mihi compati. Supra i, 7: sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis, etc.. I mach. X, 20: quae nostra sunt sentias nobiscum, ut conserves amicitias ad nos, etc.. Sicut et olim sentiebatis, scilicet quando mihi providistis

Et hoc tandem aliquando, quia licet tarde, tamen aliquando fecistis. Rom. I, 10: si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam, etc.. deinde cum dicit occupati, etc., excusat tarditatem; quasi dicat: non imputo negligentiae vel culpae, sed necessitati, quia eratis occupati propter tribulationes quas passi estis. Eccli. Xl, 1: occupatio magna creata est omnibus hominibus, etc.. deinde cum dicit non quasi propter, etc., beneficium exponit, et primo causam gaudii; secundo beneficium quo floruerunt, ibi scitis autem et vos; tertio commemorat beneficium praesens, ibi habeo autem omnia. item primo excludit causam gaudii aestimatam; secundo declarat propriam mentis constantiam, ibi ego enim didici, etc.; tertio approbat beneficentiam, ibi verumtamen bene fecistis. dicit ergo: non gaudeo propter penuriam a vobis propulsam, quae gravis erat. Is. Xlviii, 10: elegi te in camino paupertatis. sed tamen non deprimit animum, nisi eorum qui in divitiis delectantur, aut qui gloriantur in substantia. et hoc ideo, quia apostolus non tristatur de paupertate, cuius ratio est constantia mentis eius, quam primo ponit, secundo causam eius, ibi omnia possum, etc.. item primo ponit constantiam in speciali casu, secundo generaliter in omnibus, ibi ubique, etc.. dicit ergo: paupertatem non timeo, quia didici, etc.. Nihil demonstrat ita mentem sapientis perfecti, sicut quod sciat uti quolibet statu. Sicut enim est bonus dux qui in quolibet exercitu operatur secundum exigentiam eius, et coriarius qui ex quolibet corio facit optimos sotulares: sic ille perfectus est qui scit uti quolibet statu, ut si sit in magno, non elevetur, et si in minimo, non deiiciatur

Et ideo dicit didici, etc.. Is. L, 5: dominus deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico, retrorsum non abii, etc.. et hoc sufficit, si parum habeo; si multum, scio me contemperare

Et ideo se exponit, dicens scio humiliari. Humilitas autem quandoque dicit virtutem quamdam, lc. Xiv, v. 12, et xviii, 14: qui se humiliat, exaltabitur, quandoque deiectionem, ps. Civ, 18: humiliaverunt in compedibus pedes eius

Et sic loquitur hic, dicens scio humiliari, id est, abiectionem sustinere moderate, sicut oportet. et quia homines exaltantur per divitias et deprimuntur per paupertatem, ideo exaltationem vocat abundantiam

Et in utroque est periculum, quia ex abundantia erigitur animus contra deum, ex paupertate deiicitur. et ideo dicitur prov. Xxx, 8: paupertatem et divitias ne dederis mihi. sed apostolus loquitur melius, quia virtute in utroque scit uti, et hoc ubique, id est in omni loco, negotiis, statibus, et conditionibus, institutus sum. Ii cor. c. Vi, 4: in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut dei ministros, etc.. deinde cum dicit omnia possum, etc., ponit causam suae constantiae, dicens omnia possum, quasi dicat: non possem hos insultus sustinere, nisi manu dei me confortante. ez. Iii, 14: manus domini erat mecum. Is. Xl, 31: qui sperant in domino, habebunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, etc.. sed numquid superfluit quod misimus, cum scias egere? non, quia licet sciam penuriam pati, quod est virtus, tamen non debet mihi subventio subtrahi. Rom. Xii, 13: necessitatibus sanctorum communicantes. hebr. X, 34: nam et vinctis compassi estis. et sic patet causa gaudii. secundo commemorat praeteritum beneficium, ibi scitis autem. A quibusdam enim nihil accipiebat, scilicet corinthiis et thessalonicensibus, et quia corinthii erant avari, et cum turbatione ministrassent, et quia thessalonicenses erant otio dediti, laborabat, dans eis exemplum laborandi. Isti vero erant boni in absentia et praesentia. Unde dicit ii cor. Xi, 8: alias ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum. in ratione dati spiritualis et accepti temporalis. i cor. Ix, 11: si nos vobis spiritualia seminavimus, non magnum est si nos carnalia vestra metamus? quia et thessalonicam, etc.

Et hoc est argumentum, quod papa potest ab una ecclesia accipere in subsidium aliarum, non autem sine quacumque causa. sciendum est autem, quod cum quis dat aliquid alicui, duo sunt consideranda, scilicet substantia muneris et meritum dantis. Qui gaudet de temporalibus, gaudet de substantia muneris, nec quaerit nisi dantem, et hic est mercenarius; qui autem quaerit dantis meritum, quaerit fructum virtutis et iustitiae, et talis est pastor. fructum, inquam, qui abundat in ratione vestra. Ratio dicitur dupliciter. Vel secundum quod est virtus animae, et sic omnis virtus est rationis. Rom. Xii, 1: rationabile obsequium vestrum. Quandoque est ratiocinatio et computatio. Matth. Xviii, 23: qui voluit rationem ponere cum servis suis. ideo dicit abundantiam in ratione, quia plus dabant, quam tenerentur; quia quidam tantum in praesentia, sed isti etiam mittebant romam. habeo autem quae misistis. Repletus sum acceptis, scilicet his, quae misistis in odorem, etc.. Lev. Iii, 5 et iv, 31: offerte holocaustum in odorem suavitatis domino. Est enim odor deo suavis devotio offerentium, et inter omnes hostias multum valent eleemosynae. Hebr. Xiii, 16: beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci, talibus enim hostiis promeretur deus. deinde cum dicit deus autem, etc., finit epistolam in oratione, et primo ponit orationem, deus autem meus. Unus deus est omnium per creationem et potentiam, sed meus, quia singulariter ei servio. Rom. I, 9: testis enim est mihi deus cui servio. impleat, etc., quia implestis meum

Et hoc potest dominus, quia abundat secundum divitias. rom. X, 12: idem dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum, etc.. et hoc verum in gloria, scilicet sua, quia ibi implebitur totum desiderium. Ps. Xvi, 15: satiabor cum apparuerit gloria tua. Ps. Cii, v. 5: qui replet in bonis desiderium tuum. et hoc est in christo, id est per christum. ii petr. I, 4: per quem maxima nobis et pretiosa donavit. et de omnibus his sit deo, trinitati, et patri nostro gloria. I tim. I, 17: soli deo honor et gloria in saecula saeculorum. Saeculum est spatium seu duratio generationis aut memoriae hominum. posita primo oratione, et secundo gratiarum actione, tertio ponit salutationem, dicens salutate omnem sanctum, id est fideles in christo, quia per christum sanctificati. hebr. Xiii, 12: ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. maxime, etc.

Et per hoc intelligitur quod multos de familia caesaris convertit. Supra c. I, 13: ut vincula mea manifesta in christo fierent in omni praetorio, et caeteris hominibus, etc.. Quamvis autem matth. Xi, 8 dicatur: qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt, tamen ad promovendum bonos, et impediendum malos, videtur licitum sanctis in curiis regum commorari, sed non propter delicias et concupiscentiam voluptatum. et dicit qui de caesaris domo sunt, ut eos animet ad gaudium et ad fidem. deinde ponit suam salutationem de manu sua, dicens gratia domini, etc..








Aquinatis - ad Philip. 14