Aquinatis - ad Philemonem expositio

Sancti Thomae Aquinatis Doctoris Angelici super

Super Epistolam Sancti Pauli Apostoli

ad Philemonem expositio



CAPITULUS UNICO

099

1

LECTIO


Servus si est tibi fidelis, sit tibi quasi anima tua, etc.. Eccli. Xxxiii, 31. Ostendit sapiens tria circa dominum et servum, scilicet quid requiratur ex parte servi; item qualis debet esse affectus domini ad servum; item qualis usus servi. Ex parte servi requiritur fidelitas, in qua est bonum servi, quia et quod est et omnia sua debet dare domino. Matth. Xxiv, 45: fidelis servus et prudens, etc.

Et dicit si est fidelis, quia fidelitas apud paucos est. Prov. C. Xx, 6: virum fidelem quis inveniet? talis ergo servus debet haberi a domino, sicut amicus in affectu

Unde dicit sit tibi sicut anima tua. Hoc enim est proprium amicorum, ut eorum anima una sit in nolendo et volendo. Act. Iv, 32: multitudinis credentium erat cor unum et anima una. In quo datur intelligi, quod est quidam consensus inter dominum et servum, quia servus fidelis transit in amicum. usus eius est, ut tractetur ut frater; nam frater est, et quantum ad generationem naturae, quia eodem auctore. Iob xxxi, 24: si contempsi subire iudicium cum servo meo. mal. Ii, 10: numquid non unus pater omnium nostrum? numquid non deus unus? et quantum ad generationem gratiae, quae est eadem. Gal. Iii, 27 s.: quicumque enim in christo baptizati estis, christum induistis; non est iudaeus, neque graecus, non est servus, neque liber, non est masculus, neque foemina, omnes enim vos unum estis in christo iesu. Matth. Xxiii, 8: omnes vos fratres estis. haec autem verba conveniunt materiae huius epistolae. Sicut enim supra ostendit qualiter spirituales praelati habeant se ad subditos: sic hic qualiter temporales domini ad temporales servos, et quomodo servus fidelis quoad dominum eius.

099

2
(
Phm 1,1-9)


LECTIO 1: ad Philemonem 1,1-9

1. Paulus vinctus Christi 1esu et Timotheus frater Philemoni, dilecto adiutori nostro,

2 Et Appiae sorori charissimae, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiae quae in domo tua est.

3. Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino 1esu Christo.

4. Gratias ago Deo meo, semper memoriam tul faciens in orationibus meis,

5 Audiens charitatem tuam, et fidem quam habes in Domino 1esu, et in omnes sanctos.

6. Ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis operis boni in Christo 1esu.

7. Gaudium enim magnum habui et consolationem in chántate tua, quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.

8. Propter quod multam fiduciam habens in Christo 1esu imperandi Ubi quod ad rem pertinet.

9. Propter charitatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex.

Epistolae occasio ex hoc est. Apud enim colossenses quidam christianus magnus habuit quemdam servum, qui furtim fugiens romam, ab apostolo est baptizatus, pro quo et scribit

Et primo ponitur salutatio; secundo epistolaris narratio. in salutatione primo ponit personas salutantes; secundo salutatas; tertio bona optata. dicit ergo paulus, quod est nomen venerandum omnibus fidelibus, qui sunt docti ab eo. Vinctus. Ii tim. Ii, 9: laboro usque ad vincula. Nam tunc vinctus erat romae. sed iesu christi, ubi ostenditur causa vinculorum. laudabile enim valde est vinctum esse propter christum; in hoc enim est beatificandus. matth. V, 10: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, etc.. I pet. c. Iv, 15: nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor; si autem ut christianus, non erubescat, glorificet autem deum in isto nomine. act. V, 41: ibant apostoli, etc.

Et timotheus frater. Fratres sunt quantum ad perfectam fidem. Phil. Ii, 20: neminem habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. Ipsi autem timotheum adiungit, ut facilius impetret, quia impossibile est preces multorum non exaudiri. deinde ponit personas salutatas

Et primo ponitur persona principalis salutata; secundo adiuncta. item primo ponit maritum et uxorem, qui dominium domus habent, quibus obligatur servus. Philemoni dilecto nostro adiutori, et appiae sorori bona opera. Io. Xiii, 34: hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem. Adiutori, quia subministrabat sanctis. Prov. Xviii, v. 19: frater qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma. secundo ponitur persona adiuncta, cum dicit archippo commilitoni nostro, qui ita erat potens colossis, quod omnes christiani erant sub umbra eius

Et ideo inducit totam ecclesiam ibi, cuius erat episcopus, sic scribens, col. Ult.: dicite archippo: vide ministerium, quod accepisti, etc.

Et dicit archippo commilitoni, quia omnes praelati sunt sicut spirituales milites ecclesiae. Ii cor. c. X, 4: arma militiae nostrae non sunt carnalia, etc.

Et addit et ecclesiae, etc.. Hos superinducit, ut moveant eum ad exaudiendum. bona optata exponuntur, ut consuetum est. deinde cum dicit gratias ago, ponitur epistolaris narratio

Et primo ponitur gratiarum actio; secundo petitio, ibi propter quod; tertio conclusio, ibi itaque, fratres. item primo gratiarum actio ponitur; secundo materia actionis gratiarum, ibi audiens; tertio causa propter quam deo gratias agit, ibi gaudium enim magnum. dicit ergo gratias ago deo meo. col. Iii, 15: et grati estote. Phil. Iv, 6: cum gratiarum actione. Quasi dicat: ita ago gratias de praeteritis, ut orem tamen pro futuris

Et ideo dicit semper memoriam tui faciens, etc.. Phil. I, 7: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis. Is. Xlix, 15: numquid potest mulier oblivisci infantem suum, etc.. ponendo autem materiam gratiarum actionis et orationis, ostendit quid pro eo petendo orat. materia autem huius erat necessaria et bona philemoni, scilicet et charitas et fides: sine enim charitate nihil aliorum valet, et per eam omnia habentur. I cor. Xiii, 1: si linguis hominum loquar, etc.. Item, sine fide nullus deum amare potest, quia non cognoscit vere deum. De spe autem mentionem non facit, quia media est; et in his intelligitur. sed in quo habes fidem et charitatem? in domino iesu. I cor. Ult.: si quis non amat dominum nostrum iesum christum, anathema sit

Et hoc est necessarium, quia ex christo dulcius dilecto derivatur dilectio ad membra; quia non diligit caput, qui non diligit membra. I io. Iv, 20: qui non diligit fratrem suum quem videt, deum quem non videt, quomodo potest diligere? et in omnes sanctos; fides innititur doctrinae prout est manifestata per christum, quia deum nemo vidit unquam, io. I, 18 et xiv, v. 1: creditis in deum, et in me credite

Et ideo per fidem habemus christum. sed quo ad sanctos pertinet, potest intelligi dupliciter: uno modo, quia ex fide quam habent ad christum procedunt obsequia impensa sanctis. Vel fides consistit in divinitate principaliter, prout est annuntiata per christum, sed non solum per christum, sed etiam per sanctos. Matth. Ult.: euntes ergo docete omnes gentes, etc.. Debemus ergo credere non solum dicta per christum, sed etiam per sanctos. Hebr. Ii, 3: quae cum initium accepisset enarrari per dominum, ab eis qui audierunt in nos confirmata est. ut communicatio fidei, hoc continuatur dupliciter. Uno enim modo, ut sit signum

Et est sensus ut communicatio, etc., id est, tanta est charitas tua, ut communicatio fidei tuae, etc.. Vel aliter: gratias ago, et memoriam, etc., ut scilicet ostendat quid pro eo petat orando

Et potest intelligi communicatio fidei dupliciter: vel quia in fide communicabat cum omnibus sanctis, non habens aliam fidem novam, ut haeretici. I cor. c. I, 10: idipsum dicatis omnes, etc.. Vel communicatio, qua bona communicas sanctis, procedens ex fide. I tim. Ult.: divitibus huius saeculi praecipe non altum sapere, nec sperare in incerto divitiarum, sed in deo vivo, qui praestat nobis, etc.. evidens fiat, id est, ut bonum latens in corde evidens fiat per bona opera. In agnitione omnis boni, scilicet quod a te fit

Et hoc in iesu christo, id est, pro iesu christo. iac. Ii, 18: ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus fidem meam. vel aliter: multa sunt opera in mundo, quae sunt bona hominibus, et tamen deo non sunt bona, quia non recte fiunt. Prov. c. Xiv, 12: est via quae videtur homini recta, novissima autem eius deducunt ad mortem. eccle. Viii, 10: vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi iustorum operum. Sed hoc manifestatur per fidem rectam, quando consequitur praemium a deo, qui non remunerat nisi recta

Et ideo dicit in agnitione, id est, ut hoc evidens fiat, quod cognoscas omne bonum. Vel quod cognoscatur in te omne bonum, quod est fruitio divinitatis. ex. Xxxiii, 19: ostendam tibi omne bonum. Sap. Vii, 11: venerunt mihi omnia bona pariter cum illa. causa autem propter quam gratias agit, est gaudium

Et ideo dicit gaudium enim magnum habui. Iii io. Cap. Unico: maiorem horum gratiam non habeo, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. hoc enim gaudium alleviabat pressuras

Unde addit et consolationem. Ps. Xciii, v. 19: secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam. Cuius rationem assignat, dicens quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. Col. Iii, 12: induite vos ergo sicut electi dei sancti et dilecti viscera misericordiae, benignitatem, etc.. iii io. Cap. Unico: charissime, fideliter agis quicquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, etc.. deinde cum dicit propter quod, etc., ponitur petitio, et primo fiducia petendi; secundo ipsa petitio, ibi obsecro; tertio eius ratio, ibi forsitan. dicit ergo propter quod, id est, quia sic abundas charitate, multam fiduciam habeo in christo iesu, quasi dicat: non ex me, sed ex auctoritate iesu christi, in cuius fide te genui

Et ideo possum tibi imperare ut pater, sed quod ad rem, scilicet tuam, pertinet, vel communem; alias praelatus non habet potestatem imperandi sibi quicquam, nisi quod vel est ad eius utilitatem, vel ecclesiae, vel bonorum morum christianae religionis. tamen propter charitatem magis obsecro. prov. Xviii, 23: cum obsecrationibus loquitur pauper

Et quare? certe cum sis talis, etc.. sunt duo propter quae quis debet obsecrari, scilicet aetas senectutis. I tim. V, 1: seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, etc.. Item honestas virtutis, ubi enim non delinquimus, pares sumus. Eccli. Xxxii, 1: rectorem te posuerunt, noli extolli, esto in illis quasi unus ex ipsis. dicit ergo cum sis talis, ut paulus senex, quasi dicat: si esses puer, praeciperem tibi hoc, sed tu es senex. item si levis, sed talis es vitae quod es mihi similis. Non quod talis et tantus sit simpliciter, sed aliquo modo similis, quod dicit ex sua humilitate. Rom. Xii, 10: honore invicem praevenientes. Origenes: paulus diu vixit in fide. Conversus enim fuit adolescens, nunc dicit, ut senex. Origenes: raro utilis doctor invenitur in ecclesia quin sit longaevus. Exemplum de petro et paulo.

099

3
(
Phm 1,11-25)


LECTIO 2: ad Philemonem 1,11-25

Nunc autem et vinctus lesu Christi. 10. Obsecro te pro meo filio quem genui in vinculis, Onésimo,

11 Qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et miki et tibi utilis;

12 Quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe.

13. Quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii.

14. Sine consilio autem tuo nihil volui faceré, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.

15. Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut in aeternum illum reciperes.

16. 1am non ut servum, sed pro servo charissimum fratrem, máxime mihi, quanto autem magis tibi, et in carne, et in Domino?

17. Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.

18. Si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.

19. Ego Paulus scripsi mea manu; ego reddam, ut non dicam tibi quod et teipsum mihi debes. *

20. 1ta, frater, ego te fruam in Domino, refice viscera mea in Christo.

21. Confidens in obedientia tua scripsi tibi, sciens quoniam et super illud quod dico facies.

22. Simul et para mihi hospitium; nam spero per orationes vestras donan me vobis.

23. Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo 1esu.

24. Marcus, Aristarchus, Demás et Lucas, adiutores mei.

25. Gratia Domini nostri 1esu Christi cum spiritu vestro. Amen.


Posita fiducia apostoli de bonitate philemonis, ponit hic suam petitionem

Et primo ostendit personam pro qua petit; secundo ex hoc petitionem concludit, ibi tu autem illum. circa primum duo facit, quia primo describendo personam, ostendit eam sibi acceptam ex spirituali generatione; secundo ex morum mutatione. dicit ergo: vere sum exaudiendus, quia petitio continet honestatem et pietatem pro meo filio onesimo, de quo est praesens mea sollicitudo

Et acquirens filium tempore defectus, magis eum diligit, ut senex filios in senectute genitos. Gen. Xxxvii, 3: israel autem diligebat ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum. Hunc autem genuit in vinculis. secundo est mutatio in moribus. si enim in peccato perseverasset, non fuisset dignus venia

Et nota quod minus dicit, et plus significat. docet enim tullius, quod quis factum suum debet attenuare quantum potest. Sic apostolus leviter de culpa huius loquitur, dicens inutilis, id est, nocivus in subtrahendo res tuas, nunc autem, conversus a malo ad statum virtutis, utilis est ad servitium dei et hominum. Ii tim. Ii, 21: si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum. prov. Xxv, 4: aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. deinde cum dicit tu autem illum, ponit petitionem suam

Et primo ponitur petitio; secundo respondet quaestioni, ibi quem ego. dicit ergo tu ergo illum ut mea viscera suscipe

Et hoc ideo, quia vidi eum emendatum, cuius signum est, quia eum remisi tibi. contra deut. Xxiii, 15: non trades servum domino, qui ad te confugerit, etc.. respondeo. Verum est quando dominus quaerit eum ad mortem; et ideo dicit tu autem, etc.. Phil. I, 7: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis et in defensione, etc.

Et respondet quaestioni, quia posset dicere: si est utilis tibi, quare non retines eum usque ad mortem? ideo dicit, quae est causa mittendi eum. primo autem ostendit propositum retinendi eum; secundo quare destitit a proposito, ibi sine consilio autem tuo. dicit ergo philemoni, qui licet esset magnus, tamen apostolo solitus erat ministrare. matth. Xx, 26: quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister

Unde ex hac fiducia proposuit eum tenere, ut loco eius sibi ministraret

Unde dicit quem ego volueram mecum detinere, ut pro te, etc.. quod erat maxime necessarium, quando erat in vinculis propter christum. Est enim providendum quando quis patitur pro domino suo. ratio autem quare destitit est quia noluit uti re aliena, ignorante domino

Unde dicit sine consilio, etc., quasi dicat: si retinuissem eum, iam placeret tibi non valenti resistere et esset quaedam coactio. Sed sic nolui, imo magis volui quod voluntarie fieret. ex. Xxv, 2: ab omni homine qui offert ultroneus, accipietis eas, scilicet primitias. Ii cor. Ix, 7: non ex tristitia, aut ex necessitate, hilarem enim datorem diligit deus. deinde cum dicit forsitan enim, ponit rationem quare debet eum recipere benigne

Et primo ex parte dei; secundo ex parte ipsius apostoli, ibi si ergo habes; tertio ex parte ipsius philemonis, ibi confidens. ex parte dei, quia saepe dei providentia id quod videtur malum permittit fieri, ut exinde sequatur bonum, ut patet de ioseph vendito, ut liberaret aegyptum et familiam patris. Gen. Xlv, 5: pro salute enim vestra misit me deus ante vos

Et dicit forsitan, quia incomprehensibilia sunt dei iudicia, rom. Xi, 33

Et dicit pro servo, id est, loco servi. Matth. Xxiii, 8: omnes autem vos fratres estis

Et non solum tibi, sed mihi in comparatione ad deum, licet sit filius ministerio. quanto magis tibi, et in carne et in domino? quod dupliciter potest exponi: uno modo, quod referatur ad primam originem divinae creationis, et sic est frater. Deut. c. Xxxii, 6: nonne est ipse pater tuus, qui possedit, et fecit, et creavit te? mal. Ii, 10: numquid non pater unus omnium nostrum, numquid non deus unus creavit nos? item in deo per fidem. Vel magis erat in bonum philemoni, quia affinis eius secundum carnem, quia secundum eam erat servus eius, quia hoc totum quod erat ei carnaliter, erat suum

Unde duplici ratione quis movetur ex charitate, scilicet ex amore secundum carnis originem, et ex amore spirituali. ex parte autem apostoli primo allegat suam amicitiam, sub cuius obtentu vult eum suscipi; secundo fideiubet pro eo de damno; tertio ostendit receptionis officium. secundum, ibi si autem. Tertium, ibi itaque, frater. dicit ergo si ergo habes me socium, suscipe illum. I io. I, 7: si autem in luce ambulamus, sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem

Et dicit sicut et me, quia iunctus est mihi. Matth. X, v. 40: qui vos recipit, me recipit. secundo autem obligat se pro eo satisfacturum pro damno. Dicit ergo si aliquid nocuit, scilicet dimittens servitium tuum, hoc mihi imputa, quasi dicat: ego satisfaciam. Gal. Ult.: alter alterius onera portate

Et plus: quia primo promittit se soluturum; secundo ostendit eum esse debitorem ad hoc, non necessitatis sed voluntatis. Dicit ergo ego paulus, quasi dicat: ut certus sis de restitutione, scripsi manu

Et hoc non est necessitas, quia tu debes mihi teipsum, quem erui a morte aeterna

Et talis debet se liberatori. Tob. Ix, 2: si meipsum tradam tibi servum, non ero condignus providentiae tuae

Et subiungit dicens itaque, frater, ego te fruar, quasi dicat: si vis me habere socium, suscipe eum, et ego ita fruar te, frater; id est, si feceris, implebis voluntatem meam gaudiis. Nam frui est uti fructu, et sicut est uti ad utile, sic frui ad fructum. Importat autem fructus dulcedinem. Cant. Ii, v. 3: et fructus eius dulcis gutturi meo. Item finem, quia ultimum de arbore est fructus

Et ideo proprie est habere aliquid ut delectabile et finale

Et inde est quod dicit augustinus fruimur cognitis, in quibus voluntas delectatur propter dulcedinem. Item frui est alicui inhaerere propter se. Aliquando ergo accipiuntur frui et uti communiter, prout important delectationem absque contrario. Eccli. C. Viii, 10: fruere magnatis sine querela. Dicit ergo: sic fruar, quia in nullo mihi contrarius es

Etsi in hoc mihi satisfacies, nihil erit in corde meo de te, quod contristet me, et sic delectabis me. Si autem accipitur frui prout finale quid est, sic non est fruendum homine, sed solo deo. Contra quod est illud sap. Cap. Ii, 6: fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tamquam in iuventute celeriter, etc.

Unde iste addit in domino, id est, fruar te in delectatione dei, gaudens de bono divino in te, quia eius actus est dilectio, et fruitio effectus, scilicet charitatis. Ideo additur in hoc refice viscera mea. Reficitur enim homo spiritualiter, quando satisfit desideriis animae suae. Ac si dicat: imple desideria intima cordis mei

Et non in malis, sed in christo, et ideo bona est impletio desiderii. Deinde cum dicit confidens, sumitur ratio ex parte philemonis, et commendatio obedientiae eius

Et primo ostendit quomodo confidit de obedientia eius; secundo iniungit ei aliud simile. Dicit ergo confidens, etc.. Ii cor. Vii, 16: gaudeo, quod in omnibus confido in vobis. I reg. Xv, 22: melior est obedientia quam victimae. Sed plus caute scribit, quia homo magis exaudit aliquem, quando sperat iterum ipsum visurum, quam si desperat

Et ideo dicit simul et para mihi hospitium. Solitus enim erat cum esset colossis hospitari in domo sua. Chrysostomus: iucundum verbum, ut homo pauper diviti mandet ultra tot terrarum spatia per epistolam praeparationem hospitii. Quid enim pro eo parandum erat, qui pane et vili pulmento contentus erat? dicendum ergo, quod non propter hospitii praeparationem, sed ad insinuandum familiaritatem et dilectionem hoc dicit; et magis per hoc provocat eum ad obediendum. Haec ille. Non ergo hoc apostolus dixit propter apparatum exteriorem, sed ad devotionem eius. Nam spero per orationes vestras, etc.. Contra: numquam fuit eis redditus, sed romae est mortuus, ergo spes eius defecit. Respondeo. Duplex est spes iusti, scilicet principalis ad proprium bonum, et in hoc numquam deficit pro se; alia est secundaria, scilicet probatio aliorum, et in hoc quandoque deficit, quia merita illorum contrariantur, sicut iusti quandoque non exaudiuntur pro aliis. Sed numquid fuit deceptus de sua fiducia? dicendum est, quod futura scire est solius dei, non autem in cognitione humana, nisi prophetica

Et nullus prophetarum scivit omnia futura de seipso, nisi solus christus, qui non habuit spiritum sanctum ad mensuram. Sic isaac magnus propheta fuit deceptus in iacob

Unde non est mirum de apostolo, si nesciret. Tunc terminat epistolam in salutationem; et primo ex parte aliorum; secundo ex parte sua. Dicit ergo salutant, etc.. De his omnibus habetur col. Iv, 12. Sed dubitatur de hoc quod dicit demas. Quomodo potest hoc esse, quia dicitur ii tim. Ult.: demas dereliquit me, diligens hoc saeculum? quomodo ergo utitur nomine eius? dicendum est, quod iam redierat ad eum. Sed nec hoc videtur, quia haec epistola praecesserat secundam epistolam ad timotheum, quia hic dicitur spero, etc., ibi praenuntiat mortem suam, dicens: et tempus meae resolutionis instat

Et ideo dicendum est, quod paulus fuit romae fere novem annis, et haec epistola fuit facta in principio. Secunda vero ad timotheum in fine vitae suae, et tunc demas attaediatus ex longis vinculis, dimisit eum

Et epistolae pauli non ordinantur secundum tempus, quia epistolae ad corinthios fuerunt ante epistolam ad romanos, et haec fuit ante ultimam ad timotheum

Et praemittitur illa propter materiam, quia de digniori. Salutatio sua eadem est cum secunda ad timotheum. Deo gratias. Amen.






Aquinatis - ad Philemonem expositio