Thomae Aq. ad Rm 11

Lectio 2: Ad Romanos 2,6-12

11
075 (
Rm 2,6-12)

Postquam, apostolus proposuit veritatem divini iudicii, exclusa contraria opinione, hic manifestat divini iudicii veritatem, et primo proponit quod intendit; secundo manifestat propositum, ibi his quidem qui secundum patientiam. Proponit autem primo veritatem divini iudicii quantum ad duo, scilicet, quantum ad opera et quantum ad personas

Quantum ad opera quidem, quia in praesenti non reddit secundum opera, sed quandoque male agentibus gratiam largitur, sicut ipsi paulo apostolo, qui prius blasphemus et persecutor misericordiam consecutus est, ut dicitur i tim. I, 13. Sed hoc non erit in die iudicii, quando erit tempus secundum iustitiam iudicandi. Ps. Lxxiv, 3: cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. Et ideo alibi dicitur: secundum opera manuum eorum tribue illis

Quantum ad personas attenditur veritas divini iudicii, quia retributionis aequalitas servabitur quantum ad omnes. Ii cor. V, v. 10: omnes nos manifestari oportet. Videtur autem quod non sit secundum opera retributio futura, quia peccato temporali poena aeterna retribuetur. Sed dicendum est quod, sicut augustinus dicit, xxi de civit. Dei: in retributione iustitiae non consideratur aequalitas temporis inter culpam et poenam, quia etiam secundum humanum iudicium pro culpa adulterii, quae brevi hora committitur, infligitur poena mortis; in qua non attendit legislator moram occisionis, sed potius quod per mortem perpetuo excluditur a societate viventium

Et sic etiam suo modo homo pro culpa temporali punitur poena aeterna. Et ideo non est mirum si peccata commissa contra charitatem, per quam scilicet est societas inter deum et homines, aeternaliter divino iudicio puniuntur

Et hoc quidem esse iustum ex tribus apparet

Primo ex infinita dignitate dei in quem peccatur. Tanto enim quis gravius peccat, quanto maior est dignitas personae in quam peccatur, sicut plus peccat qui percutit principem, quam qui percutit privatam personam

Et sic cum culpa peccati mortalis sit quodammodo infinita, oportet quod ei infinita poena respondeat

Et sic cum non possit esse infinita secundum intentionem, relinquitur quod sit infinita secundum durationem

Secundo apparet ex voluntate per quam peccatur. Quicumque enim mortaliter peccat aversus ab incommutabili bono, finem constituit in bono commutabili, sicut fornicator in dilectione carnis, avarus in pecunia. Et quia finis per se appetitur, quicumque appetit finem, fertur in illud, volens illud semper obtinere, si aliquid aliud non obsistat. Unde ille qui peccat mortaliter, voluntatem habet perpetuo in peccato manendi, nisi forte per accidens, sicut quando timet poenam, vel aliquod aliud impedimentum. Unde conveniens est, ut ex quo homo secundum suam voluntatem peccatum perpetuo obtinendum appetit, quod aeternaliter pro illo puniatur. Deus enim qui est inspector cordis, praecipue ad voluntatem peccantis attendit

Tertio ex parte effectus peccati, qui est subtractio gratiae, ex qua sequitur quod homo, quantum est de se, perpetuo maneat in peccato, a quo exire non potest nisi per auxilium gratiae. Non est autem conveniens ut durante culpa cesset poena, et ideo in perpetuum durat poena. Quod autem dicitur reddere unicuique secundum opera sua, non est intelligendum secundum aequalitatem operum, quia praemium excedit meritum, sed secundum proportionem, quia bonis retribuet bona et melioribus meliora. Et eadem ratio est de malis

Deinde cum dicit his quidem qui secundum patientiam, manifestat propositum, et primo quantum ad opera, secundo quantum ad personas, ibi in omnem animam

Quantum autem ad opera ostendit veritatem divini iudicii, primo quidem in bonis, secundo in malis, ibi his autem qui ex contentione. Circa primum duo consideranda sunt, scilicet meritum et praemium. Ad meritum tria concurrunt

Primo quidem patientia. Quod potest intelligi, uno modo, de patientia dei, de qua supra dictum est: an divitias bonitatis et patientiae ut intelligantur illi esse secundum patientiam boni operis, scilicet dispositi, qui bene patientia dei utuntur bene operando. Alio modo potest intelligi de patientia hominis, quod etiam intelligi potest dupliciter. Uno modo, secundum quod patientia importat tolerantiam adversorum cum aequanimitate cordis. Hoc autem necessarium est, quod aliquis a bono opere non desistat propter mala quae patitur, et hoc est quod dicit secundum patientiam boni operis. Iac. C. I, 4: patientia opus perfectum habet. Lc. C. Xxi, 19: in patientia vestra possidebitis animas vestras

Secundo, potest intelligi patientia pro longanimitate, sive pro perseverantia, ut scilicet aliquis a bono opere propter taedium non recedat. Iac. Ult.: patientes estote, fratres, usque ad adventum domini. Hebr. X, 36: patientia vobis necessaria est. Secundum est bonitas operis, quod quidem dicitur bonum secundum ordinem ad debitum finem et secundum quod convenit regulae debitae, quae est lex dei et ratio humana. Gal. Ult.: bonum facientes non deficiamus

Tertio tangitur rectitudo intentionis quaerentibus vitam aeternam, ut scilicet in malis quae homo patitur, vel in bonis quae agit, non quaerat aliquid temporale, sed aeternum. Matth. Vi, 33: primum quaerite regnum dei. Ex parte etiam praemii tangit tria, quorum primum est gloria, quae significat claritatem sanctorum, etiam intrinsecam, qua replebuntur in mente, secundum illud is. C. Lviii, 11: implebit splendoribus animam tuam: et exteriorem, qua splendebunt in corpore. Matth. Xiii, 43: fulgebunt iusti sicut sol in regno patris eorum. Ps. Cxlix, 5: exultabunt sancti in gloria

Secundo tangitur honor, per quem significatur sanctorum dignitas, et reverentia quae eis exhibetur ab omni creatura. Erunt enim reges et sacerdotes. Apoc. V, 10: fecisti nos deo nostro regnum et sacerdotes. Et ulterius computabuntur inter filios dei, secundum illud sap. V, 5: ecce quomodo computati sunt inter filios dei. Ps. Cxxxviii, 17: nimis honorati sunt amici tui, deus

Tertio tangitur incorruptio, quia scilicet illa gloria et honor non erunt transitoria, sicut ea quae sunt in hoc mundo. I cor. C. Ix, 25: illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam

Deinde cum dicit his autem, ostendit veritatem divini iudicii in malis, in quibus etiam tangitur culpa et poena

Et quantum ad culpam tanguntur tria, quorum primum est contentionis pertinacia. Quae quidem, primo, potest intelligi hominis ad deum, beneficiis ad se vocantem, contra quem homo contendere videtur divinis beneficiis resistendo. Deut. Xxxi, 27: adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra dominum

Secundo potest intelligi de contentione hominis contra fidem. Ii tim. Ii, 14: noli verbis contendere

Tertio potest intelligi de contentione hominum ad invicem, quae contrariatur charitati, quae est mater virtutum. Iac. Iii, 16: ubi zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum

Secundo ponitur duritia eorum, scilicet, qui non acquiescunt veritati. Quod potest, uno modo, intelligi de veritate fidei. Io. Viii, 45: si veritatem dico, quare non creditis mihi? alio modo de veritate divinae iustitiae, cui non acquiescunt, veritatem divini iudicii non credentes. Ez. Xviii, v. 29: dixistis: non est aequa via domini

Tertio potest intelligi de veritate vitae, cui non acquiescunt, qui perverse vivunt. Io. Iii, 21: qui facit veritatem, venit ad lucem

Tertio autem tangitur malitia in hoc quod dicit credunt autem iniquitati, vel quia consentiunt persuadentibus iniquitatem. Prov. C. Xvii, 4: malus obedit linguae iniquae. Vel quia credunt impunitatem peccatorum, quae in divinam iniquitatem redundaret. Eccli. V, 4: ne dixeris, peccavi, et quid mihi accidit triste? vel credunt iniquitati, id est infidelitati, scilicet doctrinae quae est contra fidem. Ii thess. Ii, 11: iudicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. Ex parte autem poenae quatuor ponuntur, quae quidem dupliciter distingui possunt. Uno modo ut ira, id est poena et vindicta corporalis, intelligatur esse post iudicium. Soph. I, 15: dies illa, dies irae. Indignatio autem in iudicio, quando impii sibi ipsis indignabuntur, fit ex peccatis quae commiserunt sap. V, 6: erravimus a via veritatis. Tribulatio autem et angustia pertinent ad animam separatam a corpore ante resurrectionem. Prov. I, 27: quando venerit super vos tribulatio et angustia. Vel alio modo possunt distingui, ut prima duo accipiantur ex parte dei, cuius ira dicitur dispositio ad puniendum, quae est malis horribilis. Apoc. Vi, 16: dicent montibus et petris: cadite super nos, etc.. Indignatio eius refertur ad hoc quod peccatores indignos reputabit vita aeterna. Ps. Xciv, 11: quibus iuravi in ira mea, si introibunt. Alia vero accipiuntur ex parte hominis. Et tribulatio quidem dicitur a tribulo, qui pungit, unde ad tribulationem potest pertinere omne quod dolorem infert. Soph. I, 14: vox diei domini amara, tribulabitur ibi fortis. Angustia autem dicitur ex hoc, quod animus hominis angustiatur non valens invenire remedium contra mala quae timet, vel iam patitur. Dan. Xiii, 22: angustiae mihi sunt undique, et quid eligam ignoro. Iob xxvii, v. 9: numquid clamorem illius audiet deus cum venerit super illum angustia? deinde cum dicit in omnem animam, ostendit veritatem divini iudicii quantum ad personas. Et primo proponit huius aequitatem; secundo rationem assignat, ibi non est enim personarum; tertio rationem manifestat, ibi quicumque enim. Veritatem quidem divini iudicii quantum ad personas ostendit primo in malis, cum dicit in omnem animam hominis operantis id est contra omnem animam, quia sicut gloria sanctorum ab anima ad corpus devenit, ita reproborum poena primo et principaliter est in anima et secundo in corpore, quod propter defectum vel culpam animae resurget passibile. Ez. Xviii, 4: anima quae peccaverit, ipsa morietur. Dicit autem iudaei primum et graeci, quia iudaeis maior poena debebatur tamquam cognoscentibus dei voluntatem per legem. Lc. Xii, 47: servus sciens voluntatem domini sui, et non fecit, etc., digne plagis vapulabit multis. Et similiter Christiani quantum ad idem peccatum, puta adulterium vel furtum, graviori poena puniuntur quam infideles. Hebr. X, 29: quanto magis putatis maiora mereri supplicia, qui filium dei, etc.. Sed quantum ad totam poenam, gravior est poena infidelium propter peccatum infidelitatis, quod est gravissimum. Unde dicitur i petr. Iii, quod super incredulos ira dei manet

Secundo manifestat in bonis, et ponit primo duo, quae supra dixit gloriam et honorem, tertium vero, scilicet pacem, ponit loco incorruptionis, quam includit pax, et multa alia comprehendit. Non enim potest esse pax hominis perfecta quamdiu aliquis timet se amissurum bona quae habet, sed tunc aliquis habet veram pacem cordis, quando habet omnia quae concupiscit et ea perdere non timet. Is. Xxxii, v. 18: sedebit populus meus in pulchritudine pacis. Et in his etiam primatum iudaeis attribuit, quia eis sunt primo promissa, et in eorum promissiones gentes introierunt. Io. Iv, v. 38: alii laboraverunt et vos in labores eorum introistis

Deinde cum dicit non enim est acceptio, assignat rationem dictorum, quia scilicet non est personarum acceptio apud deum. Act. X, 34: non est personarum acceptor deus. Opponitur autem personarum acceptio iustitiae distributivae, per quam aliquis distribuit unicuique secundum dignitatem personarum; ergo acceptio est quando praeter dignitatem datur alicui plus vel minus. Tunc autem hoc fit praeter dignitatem, quando hoc fit non propter conditionem, sed propter personam quae facit ad causam. Hoc est enim causam accipere, scilicet quasi regulam operandi, sed propter personam, quasi ipsa persona accipiatur ut causa aliquid faciendi. Puta si aliquis det alicui propter consanguinitatem plus de bonis patrimonialibus, non est acceptio personarum, quia consanguinitas est conveniens causa propter quam de talibus bonis debeat habere. Si autem propter consanguinitatem aliquis praelatus det alicui plus de bonis ecclesiasticis, potest hoc ad acceptionem personarum pertinere, si alia idoneitas non concurrat. Non enim consanguinitas est ratio conveniens distributionis bonorum spiritualium. Quia igitur deus omnia convenientissima ratione facit, non cadit in ipsum personarum acceptio. Dicitur enim sap. Viii, 1, quod disponit omnia suaviter. Sed videtur acceptor personarum, quia peccatorum quosdam in suis peccatis relinquit, quosdam ad se vocat. Sed dicendum quod personarum acceptio opponitur iustitiae, unde locum habet in his quae dantur ex debito, quod attendit iustitia. Deus autem non ex debito, sed gratis, peccatores ad poenitentiam vocat. Si enim ex operibus, iam non ex gratia, ut dicitur infra c. Xi, 6, et tit. Iii, 5: non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. In talibus autem beneficiis gratis datis non solum deo, sed etiam homini, liberum est dare cui voluerit. Matth. Xx, 15: an non licet mihi quod volo facere? deinde cum dicit quicumque enim, exponit praedictam rationem. Quod enim non sit personarum acceptio apud deum, patet per hoc quod omnes qui peccant puniuntur. Unde primo loquitur quantum ad illos qui legem non susceperunt, dicens, quod quicumque peccaverit sine lege, scilicet moysi, accepta a deo, sine lege peribit, id est condemnabitur, non propter legis transgressionem. Iob iv, 20: quia nullus intelligit, in aeternum peribunt

Secundo loquitur quantum ad illos qui legem scriptam acceperunt, et dicit quod quicumque peccaverunt in lege, id est, post legem scriptam, iudicabuntur per legem, id est, propter hoc quod transgressi sunt praeceptum legis. Io. Xii, 48: sermo quem locutus sum vobis ille iudicabit eum in novissimo die. Quidam autem ex hoc modo loquendi occasionem erroris sumpserunt. Quia enim apostolus non dicit, quicumque in lege peccaverit per legem peribit, sicut dixerat de his qui sunt sine lege quod sine lege peribunt, crediderunt quod illi qui post legem susceptam peccant, iudicentur aliqualiter, scilicet in praesenti, non tamen pereunt. Sed, sicut dicit glossa quis Christianus dicat non perire iudaeum si non credat in Christum, cum dominus dicat quod tolerabilius erit sodomae in die iudicii quam eis? ut habetur matth. X, 15. Unde ez. C. Xviii, 32: nolo mortem peccatoris. Utitur autem tali diversitate in loquendo, quia, ut gregorius dicit in moralibus super illud iob xxxvi, 6: iudicium pauperibus tribuit, quidam in futuro iudicio peribunt, sed non iudicabuntur, id est impii, qui sunt sine fide et lege dei. Ps. I, 5: non resurgent impii in iudicio, quia scilicet non est locus disceptandi contra eum, qui totaliter alienus est a deo. Io. Iii, 18: qui non credit, iam iudicatus est. Alii vero, qui lege dei et fide suscepta peccant, ita peribunt, quod etiam iudicabuntur, quasi quadam disceptatione cum eis facta. Unde ez. Xxxiv, 17 dicitur: ecce ego iudico inter pecus et pecus, arietum et hircorum. Sicut et rex, ut gregorius dicit, hostes condemnat absque audientia, cives autem cum diligenti audientia.



Lectio 3: Ad Romanos 2,13-16

12
075 (
Rm 2,13-16)

Postquam apostolus confutavit humanum iudicium, quo se gentiles et iudaei mutuo iudicabant et divinum iudicium commendavit, hic procedit ad ostendendum ea, quibus iudaei gloriabantur, eis non sufficere ad salutem et primo ostendit propositum, secundo solvit ea quae in contrarium dici possent iii cap., ibi quid ergo amplius, etc.. De duobus iudaei gloriabantur, scilicet de lege et circumcisione, quae non erat ex lege moysi, sed ex patribus, ut dicitur io. Vii, 22

Primo ergo ostendit quod lex audita sive recepta, non sufficiebat ad salutem

Secundo ostendit idem de circumcisione, ibi circumcisio quidem, etc.. Circa primum duo facit

Primo proponit quod intendit, secundo manifestat propositum, ibi cum enim gentes. Circa primum proponit duo, unum excludendo, alterum asserendo. Excludit enim quod iudaei opinabantur se per solum legis auditum iustificari. Unde dicit: ita dictum est, peccantes in lege iudicentur per legem; non enim auditores legis, ex hoc ipso quod legem audiunt, iusti sunt apud deum et si apud homines iusti reputantur. Matth. Vii, 26: qui audit verba mea et non facit ea, similis est viro stulto. Iac. I, 23: si quis auditor est verbi, et non factor, etc.

Secundo astruit quod factores legis sunt iusti, cum dicit sed factores legis iustificabuntur. Matth. Vii, 24: omnis qui audit verba mea et facit ea, assimilabitur viro, etc.. Iac. I, 22: estote factores verbi, et non auditores tantum et ps. Cx, 10: intellectus bonus omnibus facientibus eum. Sed circa secundum videtur esse quod infra iii, 20, dicitur: ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram eo. Non ergo aliqui ex hoc quod opera legis faciunt, iustificantur. Sed dicendum est quod iustificari tripliciter accipi potest. Uno modo potest accipi quantum ad reputationem, ut tunc aliquis iustificari dicatur, quando iustus reputatur. Ez. C. Xvi, 51: iustificasti sorores tuas, scilicet per reputationem. Et secundum hoc potest intelligi factores legis iustificabuntur, id est, iusti apud deum et homines reputabuntur

Secundo, per executionem iustitiae, inquantum scilicet opera iustitiae exequuntur. Lc. C. Xviii, 14: descendit hic iustificatus in domum suam, quia scilicet publicamus opus iustitiae fecerat confitendo peccatum

Et hoc modo verificatur quod hic dicitur factores legis iustificabuntur, scilicet legis iustitiam exequendo

Tertio modo potest accipi iustificatio quantum ad causam iustitiae, ut scilicet ille dicatur iustificari qui iustitiam de novo accipit, sicut infra v, 1: iustificati igitur ex fide, etc.. Sic autem non intelligitur hic quod factores legis iustificentur, quasi per opera legis iustitiam acquirant. Hoc quidem esse non potest neque quantum ad opera caeremonialia, quae gratiam iustificantem non conferebant; neque etiam quantum ad moralia, ex quibus habitus iustitiae non acquiritur, sed potius per habitum iustitiae infusum huiusmodi opera facimus

Deinde cum dicit cum enim gentes, manifestat propositum. Et primo ostendit quod factores legis, etiam si non sint auditores, iustificantur; secundo, quod auditores legis sine legis observantia non iustificantur, ibi si autem iudaeus. Circa primum tria facit

Primo proponit dignitatem eorum qui legem absque auditu observant; secundo manifestat quod dixerat, ibi qui, ostendunt opus legis; tertio probat ibi testimonium reddente illis. Circa primum tria tangit quantum ad gentiles

Primo, carentiam legis, dicens cum enim gentes quae legem non habent, scilicet divinam, quam non acceperunt. Non enim gentibus data est lex, sed iudaeis, secundum illud eccli. Xxiv, 33: legem mandavit moyses in praeceptis iustitiarum, et haereditatem domui iacob et israel promissiones. Et ps. Cxlvii, 20: non fecit taliter omni nationi. Deut. Xxxiii, 4: legem praecepit nobis moyses, haereditatem multitudinis iacob. Ex quo patet quod gentiles non peccabant non observando caeremonialia legis

Secundo commendat in eis legis observantiam, cum dicit naturaliter faciunt quae sunt legis, id est, quae lex mandat, scilicet quantum ad praecepta moralia, quae sunt de dictamine rationis naturalis, sicut et de iob dicitur, quod erat iustus et rectus ac timens deum et recedens a malo. Unde ipse dicit: vestigia eius secutus est pes meus, vias eius custodivi. Sed quod dicit naturaliter, dubitationem habet. Videtur enim patrocinari pelagianis, qui dicebant quod homo per sua naturalia poterat omnia praecepta legis servare. Unde exponendum est naturaliter, id est per naturam gratia reformatam. Loquitur enim de gentilibus ad fidem conversis, qui auxilio gratiae Christi coeperant moralia legis servare. Vel potest dici naturaliter, id est per legem naturalem ostendentem eis quid sit agendum, secundum illud ps. Iv, 7 s.: multi dicunt: quis ostendit nobis bona? signatum, etc., quod est lumen rationis naturalis, in qua est imago dei. Et tamen non excluditur quin necessaria sit gratia ad movendum affectum, sicut etiam per legem est cognitio peccati, ut dicitur infra iii, 20, et tamen ulterius requiritur gratia ad movendum affectum

Tertio ostendit eorum dignitatem, in hoc scilicet quod huiusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, inquantum scilicet funguntur officio legis ad seipsos, instruendo se et inducendo ad bonum, quia, ut philosophus dicit ethic., lex est sermo coactionem habens ab aliqua prudentia et intellectu procedens. Et ideo dicitur i tim. I, 9, quod iusto lex non est posita, id est, exteriori lege non cogitur, sed posita est iniustis, qui indigent exterius cogi. Et iste est supremus gradus dignitatis in hominibus, ut scilicet non ab aliis, sed a seipsis inducantur ad bonum. Secundus vero gradus est eorum qui inducuntur ab alio, sed sine coactione. Tertius autem est eorum qui coactione indigent ad hoc quod fiant boni. Quartus est eorum qui nec coactione ad bonum dirigi possunt. Ier. Ii, 30: frustra percussi filios vestros, disciplinam non receperunt

Deinde, cum dicit qui ostendunt, ostendit quomodo ipsi sunt sibi lex, quod quidem accipere possumus ad similitudinem legis quae ab exteriori homine proponitur, quae scilicet consuevit ad infirmitatem et memoriam scripto tradi; et similiter illi qui legem observant absque exteriori auditu legis, ostendunt opus legis scriptum, non quidem atramento, sed, primo quidem et principaliter spiritu dei vivi, ut dicitur i cor. Iii, 3

Secundo, etiam humano studio, prov. Iii, 3: describe ea in tabulis cordis tui, scilicet praecepta sapientiae. Unde et hic sequitur in cordibus suis, non pergameno, aut tabulis lapideis, sive aereis. Ier. Xxxi, 33: dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum superscribam eam

Deinde, cum dicit testimonium reddente, probat quod dixerat, scilicet quod opus legis sit in cordibus eorum inscriptum per quaedam opera quae huiusmodi scriptum annuntiant. Et, primo, ponit illa opera, quorum unum est testimonium conscientiae, quod tangit dicens testimonium reddente illis conscientia, quae quidem nihil aliud est quam applicatio cognitionis habitae ad iudicandum de aliquo opere, utrum sit bene vel male factum. Unde huiusmodi conscientia quandoque testimonium perhibet de bono, secundum illud ii cor. I, 12: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae quandoque autem de malo eccle. Vii, 23: scit conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis. Non autem potest aliquis perhibere testimonium de aliquo opere, quod sit bonum vel malum, nisi per hoc quod habet legis notitiam. Unde hoc ipsum quod conscientia testimonium reddit de bono vel malo, est evidens signum quod in corde hominis sit opus legis descriptum. Aliud autem opus est accusatio et defensio, quae sine notitia legis esse non possunt

Et quantum ad hoc dicit et cogitationum, id est, cogitationibus, accusantium aut etiam defendentium, id est, accusantibus vel defendentibus, more graecorum, qui genitivis loco ablativorum utuntur

Et hoc inter se invicem. Insurgit enim homini circa aliquod factum aliqua cognitio accusans, dum propter rationem aliquam cogitat se male fecisse. Ps. Xlix, 21: arguam te, et statuam contra faciem tuam. Is. Iii, 9: agnitio vultus eorum respondebit eis. Quandoque etiam insurgit aliqua cognitio defendens, dum per aliquam rationem cogitat se fecisse bene, secundum illud iob xxvii, v. 6: non reprehendet me cor omni vita mea. Et inter hanc accusationem et defensionem locum habet testimonium conscientiae, cui statur. Potest et aliter legi, ut dicatur testimonium reddente illis conscientia ipsorum, quae scilicet conscientia non solum est operum, sed etiam cogitationum, de quibus scilicet homo conscientiam habet, sed primum melius est. Sed quia testimonium, accusatio et defensio in iudicio locum habent, agit, secundo, de huiusmodi iudicio, ostendens tempus cum dicit in die, quod dicit non ad designandum temporis qualitatem, sed absconditorum manifestationem. I cor. Iv, 5: illuminabit abscondita tenebrarum. Quandoque tamen dicitur nox propter incertitudinem horae illius. Matth. Xxv, 6: media nocte clamor factus est. Dicuntur autem cogitationes accusantes vel defendentes in die iudicii, non illae quae tunc erunt, quia tunc unicuique manifesta erit salus vel damnatio, sed defensio vel accusatio cogitationum quae nunc sunt et testimonium conscientiae quod nunc est, repraesentabitur homini in illa die, virtute divina faciente, ut dicit augustinus, ii de civit. Dei. Notitia autem illarum cogitationum quae remanent in anima, nihil esse aliud videtur, ut dicit glossa, quam reatus poenae vel meritum ex eis consequens. Ostendit etiam auctorem iudicii, dicens cum iudicabit deus. Ps. Xcv, 13: iudicabit orbem terrarum in aequitate. Determinat etiam de quibus erit iudicium, cum dicit occulta hominum, de quibus nunc homines iudicare non possunt. I cor. Iv, 5: illuminabit abscondita tenebrarum. Ostendit etiam doctrinam ex qua habetur fides de hoc iudicio, cum dicit secundum evangelium meum, id est a me praedicatum. Matth. Xii, 36: omne verbum otiosum, etc.. Dicit autem evangelium meum, quamvis non possit dicere baptismum suum et sit utriusque minister, quia in baptismo nihil operatur industria hominis, sed in evangelio praedicando industria praedicatoris operatur, eph. Iii, 4: prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in ministerio. Postea ponit cui datum est iudicium, cum subdit per iesum Christum, qui scilicet est constitutus a deo iudex vivorum et mortuorum, ut dicitur act. X, 42, et io. V, 21 s.: pater omne iudicium dedit filio, qui scilicet in iudicio apparebit bonis et malis: sed bonis secundum gloriam divinitatis, is. Xxxiii, v. 17: regem in decore suo videbunt, malis autem secundum naturam humanitatis, apoc. C. I, 7: videbit eum omnis caro.



Lectio 4: Ad Romanos 2,17-29

13
075 (
Rm 2,17-29)

Ostenso quod factores legis iustificantur etiam sine hoc quod sint auditores, quod pertinebat ad gentiles, hic ostendit quod auditores non iustificantur, nisi sint factores, quod pertinet ad iudaeos

Primo ergo ostendit praerogativam iudaeorum quantum ad legis susceptionem; secundo ponit eorum defectum quantum ad legis transgressionem, ibi qui ergo alium. Ponit autem eorum praerogativam tripliciter

Primo, quantum ad gentem cui data est lex; secundo, quantum ad legem, ibi et requiescis in lege; tertio, quantum ad legis effectum sive factum, ibi et nosti voluntatem eius

Quantum autem ad gentem dicit si autem tu iudaeus cognominaris, quod est nomen honorabile, secundum illud ps. Cxiii, v. 2: facta est iudaea sanctificatio eius. Io. C. Iv, 22: salus ex iudaeis est. Dicuntur autem iudaei non a iuda machabaeo, ut quidam dicunt, forte propter hoc quod iudas machabaeus gentem illam in dispersione existentem congregavit et protexit, secundum illud i mach. Iii, 2 s.: proeliabatur proelia israel cum laetitia, et dilatavit gloriam populo suo. Invenitur enim nomen iudaeorum ante iudam machabaeum, secundum illud esther viii, 16: iudaeis nova lux oriri visa est. Et ideo dicendum est quod iudaei denominantur a iuda patriarcha, gen. Xlix, 8: iuda, te laudabunt fratres tui. Cum enim tempore roboam decem tribus, ab eius regno se segregantes, vitulum aureum adorarent, in transmigrationem sunt ductae ab assyriis, ut habetur i reg. Xvii. Nec de eorum reversione facit mentionem scriptura, sed potius terra remansit occupata ab alienigenis, qui postmodum samaritani sunt dicti. Duae autem tribus, scilicet iudae et beniamin, adhaerentes regno roboam, perseveraverunt in cultu dei. Et quamvis in captivitatem babylonis fuerint ductae, postmodum tamen per cyrum regem persarum sunt reducti in terram suam, ut dicitur i esdrae i. Et quia tribus iudae maior erat, ab ea gens tota illa denominabatur. Et non solum illi qui erant ex tribu beniamin, sed etiam de aliis tribubus revertentibus qui se illis adiunxerunt. Consequenter cum dicit et requiescis in lege, ponit eorum praerogativam quantum ad legem. Et primo quidem, quantum ad ipsam legem, cum dicit et requiescis in lege, quasi per eam certificatus in credendis et in agendis. Dubitans enim intellectu non quiescit, sed utrinque sollicitatur: qui autem sapientiae certitudinem accipit, mente quiescit. Sap. C. Viii, 16: intrans in domum meam conquiescam eum illa

Secundo, quantum ad legislatorem, cum subdit et gloriaris in deo, id est, in cultu et notitia unius dei. Ier. Ix, 24: in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me. I cor. C. I, 31 et ii cor. X, 17: qui gloriatur, in domino glorietur

Deinde, cum subdit et nosti, ponit praerogativam eorum quantum ad fructum legis: primo, quantum ad hominem respectu sui ipsius; secundo, respectu aliorum, ibi confidis. Ponit autem duplicem fructum. Primum quidem respondentem gloriae, quam de deo habebant, cum dicit nosti voluntatem eius, quid scilicet deus velit nos facere. Infra xii, 2: ut probetis quae sit voluntas dei. Secundum fructum ponit, qui respondet quiescenti in lege dei, cum dicit et probas utiliora, id est, scis approbare eligendo non solum mala a bonis, sed etiam meliora a minus bonis. Unde quaerebat quidam, matth. C. Xxii, 36: quod est mandatum magnum? et hoc instructus per legem. Ps. Xxxiii, v. 12: beatus homo quem tu erudieris, domine, et de lege tua docueris eum. Consequenter ponit fructus per respectum ad alios, qui quidem tripliciter se habent ad notitiam legis. Quidam enim sunt omnino in legis ignorantia constituti. Uno quidem modo per defectum naturalis ingenii, sicut et homo corporaliter dicitur caecus per defectum interioris potentiae visivae. Is. Lix, 10: palpavimus ut caeci parietem. Huiusmodi autem hominibus non potest homo lumen scientiae praebere, ut ipsi per se videre possint quid sit agendum, sed praebet eis homo ducatum ut caecis, mandando eis quid facere debeant, quamvis mandatorum rationem non cognoscant, iob xxix, 15: oculus fui caeco de quibus tamen dicitur matth. Xv, 14: caeci sunt, et duces caecorum. Alio modo sunt in ignorantia per defectum disciplinae, qui sunt quasi in tenebris exterioribus non illuminati per doctrinam, quibus sapiens praebere potest lumen disciplinae, ut intelligant quae mandantur, et hoc est quod dicit lumen eorum qui in tenebris sunt. Lc. I, 79: illuminare his qui in tenebris

Secundo autem tangit illos qui sunt in via perveniendi ad scientiam, quam nondum attigerunt

Et hoc, uno modo, per defectum plenae instructionis

Et hoc est quod dicit eruditorem insipientium, id est, eorum qui nondum sapientiam acceperunt, qui dicuntur erudiri, quasi erui a ruditate, quae a principio inest omnibus, cum primo instruuntur. Eccli. Vii, 25: filii tibi sunt? erudi eos. Alio modo per defectum aetatis, sicut sunt pueri

Et quantum ad hoc dicit magistrum infantium. Is. Xxxiii, 18: ubi est doctor parvulorum? tertii vero sunt qui iam sunt in scientia provecti. Et isti indigent a sapientibus informari, ut habeant sapientium dicta in auctoritate quasi quamdam regulam seu formam

Et quantum ad hoc dicit habentem formam scientiae. Ii tim. I, 13: formam habe bonorum verborum quae a me audisti. Et, phil. Iii, 17: observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. Oportet autem eos qui sic informantur, auctoritate maiorum instrui, ut sciant quid sit in lege traditum, et ideo dicit scientiae. Sap. X, 10: dedit illi scientiam sanctorum. Et etiam ut sciant quid sit verus intellectus eorum quae traduntur in lege

Et quantum ad hoc dicit veritatis. Ps. Xlii, 3: emitte lucem tuam et veritatem tuam

Deinde, cum dicit qui ergo alium doces, ostendit defectum eorum secundum transgressionem legis. Et, primo, hominis ad seipsum, cum dicit qui ergo alium doces, dirigendo ipsum ad bonum, teipsum non doces, dirigendo. Et potest legi vel interrogative, quasi cum quadam indignatione, vel remisse, quasi asserendo eorum malitiam et simile est in sequentibus. Iob iv, 3: ecce docuisti plurimos, et infra: nunc tetigit plaga, et defecisti

Secundo tangit defectum quantum ad proximum

Primo quidem quantum ad res quae furto subtrahuntur, cum dicit qui praedicas non furandum, furaris? is. I, 23: principes tui infideles, socii furum

Secundo, quantum ad personam coniunctam, quae per adulterium polluitur

Et quantum ad hoc dicit qui doces non moechandum, moecharis? os. Vii, 4: omnes adulterantes quasi clibanus. Ier. V, 8: unusquisque ad uxorem proximi sui

Tertio autem ostendit eorum defectum per comparationem eorum ad deum, et, primo quidem, quantum ad hoc quod peccabant contra ipsius cultum

Et quantum ad hoc dicit qui abominaris idola, cognoscens scilicet ex praecepto legis ea non esse colenda, sacrilegium facis, abutendo scilicet his quae pertinent ad divinum cultum. Quod quidem primo fecerunt in statu legis, mal. I, 12: dicitis: mensa domini contaminata est, et postmodum blasphemando Christum. Matth. Xii, 24: in beelzebub principe, etc.

Secundo, quantum ad ipsam gloriam, cum dicit qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis deum inhonoras. Sicut enim legis observantia in bonis operibus est occasio videntibus, ut honorent deum, ita etiam transgressio legis per mala opera occasio est videntibus blasphemandi. I petr. Ii, 12: ex bonis operibus vos considerantes, glorificent deum. E contra autem dicitur i tim. Vi, 1: quicumque sunt sub iugo servitutis, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen domini et doctrina fidei blasphemetur. Et ideo in ps. Cxviii, 158 dicitur: vidi praevaricantes, et tabescebam. Et ad hoc inducit auctoritatem, subdens nomen enim dei per vos blasphematur inter gentes quia scilicet gentes videntes iudaeorum malam conversationem, reputabant hoc provenire ex mala instructione legis a deo traditae. Dicit autem sicut scriptum est, scilicet is. Lii, 5: dominatores eius inique agunt, et iugiter tota die nomen meum blasphematur, et ez. Xxxvi, 22, secundum aliam litteram, ubi nostra sic habet: non propter vos faciam, domus israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus

Deinde cum dicit circumcisio, ostendit quod nec circumcisio sufficit ad salutem eadem ratione qua nec lex, quia scilicet observantia legis sine circumcisione valet, sine qua tamen circumcisio non prodest, sicut superius dictum est. Et circa hoc tria facit

Primo comparat circumcisionem ad iudaeos circumcisos; secundo, ad gentes incircumcisas, ibi si igitur praeputium; tertio manifestat quod dixerat, ibi non enim qui in manifesto. Circa primum duo facit

Primo ostendit qualiter circumcisio prosit; secundo, qualiter non prosit, ibi si autem praevaricator, etc.. Dicit ergo primo circumcisio quidem prodest quantum ad remissionem peccati originalis, unde dicitur gen. Xvii, 14: masculus cuius praeputii caro circumcisa, etc.. Sed tibi adulto tunc finaliter prodest, si legem observes, sicut religiosis prodest professio, si regulam observent. Circumcisio enim erat quasi quaedam professio, obligans homines ad observantiam legis. Gal. V, 3: testificor omni circumcidenti se, quoniam debitor, etc.. Quod autem apostolus dixit: si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit, loquitur quantum ad tempus post gratiam evangelii divulgatum; hic autem loquitur quantum ad tempus ante passionem Christi, in quo circumcisio statum habebat

Secundo, ibi si autem praevaricator, ostendit quomodo circumcisio non prosit, dicens: si tu iudaee adulte, praevaricator es legis, circumcisio tua praeputium facta est, id est, non plus valet tibi quam praeputium, quia non servas quod per circumcisionem profiteris, ier. Ix, 26: omnes gentes praeputium habent, domus autem israel incircumcisi sunt corde quinimmo ex hoc sunt magis rei, quia non servant quod promiserunt. Displicet enim stulta et infidelis promissio, ut dicitur eccle. V, 3

Deinde cum dicit si ergo praeputium, comparat circumcisionem ad gentiles, et hoc dupliciter

Primo quidem quantum ad hoc quod eius fructum habent gentiles observando legem. Unde dicit: si circumcisio prodest cum observatione legis, non autem sine ea, igitur, si praeputium, id est gentilis incircumcisus, custodiat iustitias legis, id est iusta praecepta legis, ps. Cxviii, 86: omnia mandata tua veritas, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur? quasi dicat: fructum verae circumcisionis habebit. Ad hoc enim homo exterius circumciditur in carne, ut scilicet se circumcidat in corde. Ier. Iv, 4: circumcidimini domino, et auferte praeputia cordium vestrorum

Secundo, ibi et iudicabit, etc., comparat circumcisionem gentili, eum ostendens propter observantiam legis iudaeo praeferri. Unde dicit et praeputium, id est gentilis incircumcisus, consummans, id est implens mandata legis, ex natura, id est per naturalem rationem, ut supra dictum est quod naturaliter quae sunt legis faciunt, iudicabit, per comparationem, te, scilicet iudaeum circumcisum, qui es praevaricator legis, transgrediendo praecepta eius, per litteram, id est habentem legem litteris descriptam, et circumcisionem, scilicet carnis. Unde de hoc comparationis iudicio dicitur matth. Xii, 41: viri ninivitae, etc.

Deinde, cum dicit non enim qui in manifesto, etc. Assignat rationem dictorum. Et primo ponit rationem; secundo probat eam, ibi cuius laus. Circa primum duo facit

Primo assignat rationem quare circumcisio vel iudaismus sine legis observatione non prosit; secundo assignat rationem quare observantia legis prosit sine iudaismo et circumcisione, ibi sed qui in abscondito. Dicit ergo quod ideo circumcisio praevaricantis legem sit praeputium et iudicatur a praeputio custodiente legem, non enim est verus iudaeus ille qui in manifesto est iudaeus, secundum carnalem generationem. Infra ix, 6: non enim omnes qui ex circumcisione sunt israel, hi sunt israelitae, sed qui filii sunt promissionis. Et similiter etiam non est vera circumcisio illa, quae est manifesta in carne. Illa enim est signum, ut dicitur gen. Xvii, 11: circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis. Non autem est signum verum, nisi ei respondeat signatum. Unde si quis iudaeus esset transgressor foederis, non esset eius vera circumcisio, et ideo reputatur in praeputium

Deinde, cum dicit sed qui in abscondito, assignat rationem quare praeputium custodientis legem reputetur in circumcisionem et iudicet circumcisionem carnalem; quia scilicet ille vere est iudaeus qui est in abscondito, id est, qui habet in affectu cordis mandata legis, quam iudaei profitentur. Matth. Vi, 6: pater tuus qui videt in abscondito, etc.. Et similiter circumcisio vera est, quae est cordis in spiritu, id est, per spiritum facta, per quam superfluae cogitationes a corde praeciduntur. Vel in spiritu, id est per spiritualem intellectum legis, non litteralem. Phil. Iii, 3: nos sumus circumcisio, qui spiritu deo servimus

Deinde cum dicit cuius laus etc., probat praemissam rationem. Manifestum est enim quod in omnibus iudicium divinum praeferendum est humano. Ea vero quae exterius apparent, sive sit iudaismus, sive circumcisio, laudantur ab hominibus, sed ea quae sunt in abscondito laudantur secundum iudicium divinum, quia, ut dicitur i regum xvi, 7: homines vident quae apparent, deus autem intuetur cor, etc.. Unde relinquitur quod interior iudaismus et circumcisio praevalet exteriori

Et hoc est quod dicit cuius, scilicet interioris circumcisionis, laus non est ex hominibus, sed ex deo. Ii cor. X, 18: non enim qui seipsum commendat, etc..




Thomae Aq. ad Rm 11