Thomae Aq. ad Rm 13


CAPUT 3

Lectio 1: Ad Romanos 3,1-8

14
075 (
Rm 3,1-8)

Postquam apostolus ostendit quod iudaismus, ad quem pertinet legis susceptio, et circumcisio non sufficiunt ad salutem sine legis custodia, per quam gentilis, sine exteriori iudaismo et circumcisione, fructum utriusque consequitur, hic obiicit contra praemissa; et primo quidem proponit obiectionem, secundo solvit, ibi multum quidem. Obiicit ergo primo sic: si ita esset, sicut dictum est, quod non est verus iudaeus, nec vera circumcisio in manifesto, sed in occulto cordis, quid ergo amplius est iudaeo? id est, quid amplius datum est quam caeteris? videtur quod nihil

Et hoc est inconveniens, cum dominus dixerit deut. C. Vii, 6: te elegit dominus deus tuus, ut sis ei populus peculiaris. Aut quae utilitas circumcisionis, scilicet exterioris? videtur ex praemissis quod nulla, quod est inconveniens, cum sit a deo tradita, qui dicit is. Xlviii, 17: ego dominus docens te utilia

Deinde cum dicit multum quidem, solvit praemissam obiectionem. Et primo quantum ad praerogativam iudaismi, secundo quantum ad utilitatem circumcisionis, iv cap. Ibi quid ergo dicemus? circa primum duo facit

Primo ostendit iudaeorum praerogativam; secundo excludit eorum gloriam, qua se gentibus superbe praeferebant, ibi quid ergo? praecellimus. Circa primum tria facit

Primo proponit quod intendit; secundo manifestat, ibi primum quidem, tertio excludit obiectionem, ibi quid enim si quidam. Dicit ergo primo. Quaesitum est quid amplius sit iudaeo, est autem ei amplius et quantum ad quantitatem, quae significatur cum dicit multum, et quantum ad numerum, qui significatur cum dicit per omnem modum. Habent enim amplius aliquid et in contemplatione divinorum, secundum illud ps. Lxxv, v. 1: notus in iudaea, et secundum dispositionem temporalium, ps. Cxlvii, 20: non fecit taliter omni nationi. Habent etiam amplius quantum ad patres, quantum ad promissiones, et quantum ad prolem. Infra ix, 4: quorum est adoptio filiorum dei et gloria, et testamentum. Et in quolibet eorum non est parva excellentia sed magna et praecipua, quod pertinet ad id quod dicit multum. Maximum enim bonum hominis est in dei cognitione, in hoc quod deo adhaereat et a deo instruatur, ps. Xciii, 12: beatus homo quem tu erudieris, domine

Deinde, cum dicit primum quidem, etc., manifestat quod dixerat, dicens: primum quidem, id est praecipue amplius est iudaeis quia eloquia dei sunt tradita illis, quasi amicis, io. Xv, 15: vos dixi amicos

Et hoc est multum, quia eloquia dei sunt honesta, ps. Xviii, 10: eloquia domini vera iustificata in semetipsa, sunt delectabilia, ps. Cxviii, 113: quam dulcia faucibus meis eloquia tua, sunt etiam utilia ad non peccandum, ps. Eodem: in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi

Deinde cum dicit. Quid enim si quidam, excludit obiectionem. Et primo ponit eam; secundo excludit ipsam ducendo ad inconveniens, ibi numquid incredulitas; tertio ostendit esse inconveniens id ad quod inducitur, ibi est autem deus verax. Posset aliquis praerogativae iudaeorum derogare, opponendo ingratitudinem eorum, per quam viderentur dignitatem eloquiorum dei amisisse. Unde dicit quid autem si quidam illorum non crediderunt; numquid per hoc excluditur quod nihil amplius sit iudaeo? secundum illud ii petr. Ii, 21: melius erat eis non cognoscere viam iustitiae, quam post cognitam retrorsum converti. Non crediderunt autem, primo quidem, legislatori. Ps. Cv, 24: non crediderunt in verbo eius

Secundo non crediderunt prophetis. Ez. Ii, 6: increduli et subversores sunt tecum

Tertio non crediderunt ipsi filio. Io. C. Viii, 45: si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi? deinde cum dicit numquid incredulitas, excludit dictam obiectionem ducendo ad inconveniens, quia si propter incredulitatem aliquorum praerogativa iudaeorum tolleretur, sequeretur quod incredulitas hominis fidem dei evacuaret, quod est inconveniens

Et hoc est quod dicit numquid incredulitas eorum, scilicet qui non crediderunt, evacuavit fidem dei? quod potest dupliciter intelligi. Uno modo de fide qua creditur in deum. Non enim per hoc quod quidam non crediderunt, evacuatur fides illorum qui crediderunt. Malum enim quorumdam in societate existentium, non evacuat bonum aliorum. Eccli. Xxxiii, 12: ex ipsis benedixit et exaltavit, sanctificavit et ad se applicavit, etc.. Quod est contra illos, contra quos augustinus dicit in epistola ad plebem hipponensem: ad quid aliud sedent isti, et quid aliud tractant, nisi ut cum episcopus, vel clericus, vel monachus, vel sanctimonialis ceciderit, omnes tales esse credant, sed non omnes posse manifestari? alio modo potest intelligi de fide qua deus fidelis est implens promissa. Hebr. X, 23: fidelis enim est qui repromisit. Haec autem fidelitas evacuaretur, si propter quorumdam incredulitatem accideret quod nihil amplius esset iudaeo. Promisit enim deus populum illum multiplicare et magnificare, ut patet gen. Xxii 16: multiplicabo semen tuum

Deinde cum dicit absit, est autem, ostendit hoc esse inconveniens, quod fides dei evacuaretur propter hominum incredulitatem. Et primo quidem ad hoc inducit rationem; secundo, auctoritatem, ibi sicut scriptum est; tertio, excludit falsum sensum auctoris, ibi si autem iniquitas. Ratio autem sumitur ex hoc quod deus secundum se verax est. Ier. X, 10: dominus autem deus verax est; i io. Ult.: hic est verus deus et vita aeterna. Et tamen omnis homo est mendax. Ps. Cxv, v. 10: ego dixi in excessu meo, omnis homo mendax. Unde patet quod mendacium hominis sive infidelitas veritati non adhaerens, dei veritatem sive fidem non evacuat. Ad horum evidentiam sciendum est, quod veritas importat adaequationem rei ad intellectum. Aliter autem adaequatur res ad intellectum nostrum, aliter ad intellectum divinum. Noster enim intellectus cognitionem accipit a rebus, et ideo causa et mensura veritatis ipsius est esse rei: ex eo enim quod res est, vel non est, oratio dicitur vel vera vel falsa, secundum philosophum. Unde intellectus noster potest esse verus vel falsus, inquantum potest adaequari vel non adaequari. Quod autem potest esse et non esse, indiget alio agente ad hoc quod sit, sine quo remanet non ens. Sicut enim aer, sine illuminante, remanet tenebrosus, ita et intellectus noster, nisi a prima veritate illuminetur, de se in mendacio remanet. Unde, quantum est de se, omnis homo est mendax secundum intellectum, sed solum est verus inquantum veritatem divinam participat. Ps. Xlii, 3: emitte lucem tuam et veritatem tuam. Intellectus autem divinus est causa et mensura rerum et propter hoc, secundum seipsum, est indeficienter verax, et unaquaeque res est vera, inquantum ei conformatur. Similiter, secundum quod accipitur veritas ex parte rei, homo de se non habet veritatem, quia natura sua vertibilis est in nihilum; sed solum natura divina, quae nec est ex nihilo, nec vertibilis in nihilum, de se veritatem habet

Deinde cum dicit sicut scriptum est, probat idem per auctoritatem ps. L, 6, in quo sic legitur ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris. Quod qualiter ad propositum faciat videri potest, si praecedentia psalmi considerentur. Praemittitur enim, tibi soli peccavi, et tunc sequitur, ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris. Promiserat enim deus per nathan prophetam david, quod eius regnum in aeternum stabiliret in semine suo, ut habetur ii reg. Vii, 12. Postea vero cum in grave peccatum incideret, adulterii scilicet et homicidii, ut legitur ii reg. Xi, 2 ss., propter huiusmodi peccatum dicebatur a quibusdam quod deus non esset ei promissum observaturus. Intentio ergo psalmistae, est duo dicere

Primo quidem, quod propter peccatum eius non mutatur iustitia dei, ad quam pertinet ut suos sermones impleret

Et quantum ad hoc dicit ut iustificeris in sermonibus tuis, id est, ut ex hoc appareas in sermonibus tuis iustus, quia propter mea peccata eos non praeteris. Prov. Viii, 8: recti sunt omnes sermones mei. Ps. Cxliv, 13: fidelis dominus in omnibus verbis suis

Secundo, quod divina promissio imitetur humanum iudicium

Et hoc est quod dicit, vincas, scilicet promissionem tuam servando, cum iudicaris, scilicet ab hominibus: quod eam propter mea peccata non sis impleturus. Infra xii, 21: noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Hoc dicitur homini quod multo magis competit deo. Est autem considerandum, quod promissio facta david a deo, erat implenda de Christi incarnatione. Unde pertinebat ad prophetiam praedestinationis, secundum quam aliquid promittitur, quasi omnibus modis implendum: quod vero promittitur vel praenunciatur secundum prophetiam comminationis, non praedicitur, quasi omnibus modis implendum, sed secundum quod exigunt humana merita quae possunt mutari. Et ideo si non factum fuisset quod promissum est david, praeiudicaret divinae iustitiae. Si vero non fiat quod promittitur per prophetiam comminationis, non praeiudicat divinae iustitiae, sed designat mutationem meritorum humanorum. Unde dicit: ier. Xviii, v. 7: repente loquar adversus gentem et adversus regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam, et dissipem. Si egerit poenitentiam gens illa, etc., poenitentiam agam et ego super malo, etc.. Sic ergo patet secundum hunc sensum, quod peccatum hominis divinam fidelitatem non excludit. Ponuntur autem et alii sensus auctoritatis huius in glossa, qui non ita pertinent ad intentionem apostoli, quorum primus est, ut haec verba, quae hic ponuntur, continuentur cum his quae ante psalmista praemiserat: amplius lava me ab iniquitate mea, ad hoc scilicet ut iustificeris, id est iustus appareas, in sermonibus tuis, in quibus veniam peccatoribus promisisti non solum ez., quia haec verba ps. Prius fuerunt dicta sed etiam levit. Xxiv, 41 s.: orabunt pro impietatibus suis, et recordabor foederis mei, etc.. Deut. Xxx, 1 s.: si ductus poenitudine cordis reversus fueris ad deum, reducet te dominus deus tuus, et miserebitur tibi

Et sic vincas cum iudicaris, ab hominibus, quod mihi veniam dare non debeas

Secundo, continuantur haec verba cum eo, quod dictum est tibi soli peccavi, id est, per comparationem ad te qui solus es iustus

Et hoc est, quod dicit ut iustificeris, id est, ex comparatione mei et aliorum peccatorum iustus appareas, ps. X, 8: iustus dominus, et iustitias dilexit, et hoc non solum in factis, sed etiam in sermonibus, quod est maximum, secundum illud iac. Iii, 2: si quis in verbo non offendit et vincas cum iudicaris, id est, dum cuicumque alii in iudicio compararis. Is. V, 3: iudicate inter me et vineam meam, etc.

Tertio, referuntur haec verba ad Christum, qui solus est sine peccato, secundum illud i petr. Ii, 22: qui peccatum non fecit, nec inventus est in ore eius dolus, et sic iustificatur in sermonibus in comparatione ad omnes homines. Et vincas, scilicet peccatum, mortem et diabolum. Apoc. V, 5: ecce vicit leo

Et hoc dum iudicaris, scilicet iniuste a pilato. Iob xxxvi, 17: causa tua quasi impii iudicata est

Deinde cum dicit si autem iniquitas nostra, excludit falsum intellectum auctoritatis inductae. Posset enim aliquis intelligere praemissa verba secundum hunc sensum, ut haec dictio ut, poneretur causaliter et non solum consecutive

Et sic sequeretur, quod peccatum hominis directe ordinaretur ad commendandum dei iustitiam. Sed apostolus ostendit hoc esse falsum, ut sic det intelligere quod ly ut ponitur consecutive, quia, scilicet, david peccante, consecutum est quod divina iustitia manifestetur; non autem causaliter, quasi peccatum hominis commendet dei iustitiam. Quod quidem probat ducendo ad inconveniens

Et hoc dupliciter

Primo quidem ex parte iudicii divini, secundo ex parte iudicii humani. Circa primum tria facit

Primo ponit sensum falsum; secundo ostendit inconveniens, quod ex hoc sequitur, ibi quid dicemus? numquid iniquus; tertio ostendit hoc esse inconveniens, ibi absit. Est considerandum quod supra apostolus duas comparationes fecerat, unam quidem veritatis divinae ad humanum mendacium, cum dixerat: est autem deus verax, omnis autem homo mendax. Alia iustitiae dei ad peccatum humanum, secundum verba ps. L, 6, quibus dicit: tibi soli peccavi, ut iustificeris

Et quantum ad comparationem primam, dicit: si haec verba sunt intelligenda quod iniquitas nostra directe commendat dei iustitiam, quid dicemus? id est, non poterimus sustinere inconvenientia quae sequuntur. Non enim peccatum est deo necessarium ad eius iustitiam commendandam. Eccli. Xv, 22: non concupiscit multitudinem infidelium filiorum et inutilium. Exprimit autem inconveniens quod sequitur, dicens numquid deus qui infert iram, id est vindictam pro peccato, est iniquus? hoc enim sequitur ex eo quod dictum est. Si enim peccatum directe ordinaretur ad commendandam iustitiam, non esset dignum poena sed praemio

Et sic deus puniens homines pro peccato, esset iniquus, contra illud deut. Xxxii, 4: deus autem fidelis et absque ulla iniquitate. Excludit autem consequenter hoc inconveniens, cum subdit absit, scilicet quod deus sit iniquus. Secundum hominem dico, id est, quod haec verba protuli, non ex meo sensu, sed ex hominis errantis sensu protuli, sicut dicitur i cor. Iii, 3: cum sint inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis? hoc autem non esse dicendum ostendit subdens alioquin, scilicet, si deus est iniquus, quomodo iudicabit hunc mundum, id est, quomodo conveniet quod ipse sit universalis et supremus mundi iudex? oportet enim, quod est primum et supremum in quolibet genere esse infallibile: sicut primum movens est immutabile. Unde in psalmo xcv, 13 dicitur: iudicabit orbem terrae in aequitate. Et simile argumentum ponitur iob xxxiv, v. 12 s., ubi dicitur: vere deus non condemnat frustra; nec omnipotens subvertit iudicium; quem constituit alium super terram? etc., scilicet quia si ipse non iuste iudicaret, oporteret dicere alium esse iudicem mundi

Deinde cum dicit si enim veritas, ostendit idem per humanum iudicium. Et circa hoc etiam tria facit

Primo proponit falsum intellectum praedictorum verborum; secundo ponit inconveniens, quod sequitur, ibi quid adhuc; tertio ostendit illud esse inconveniens, ibi quorum damnatio. Exprimit autem falsum sensum secundum illam comparationem, quae est divinae veritatis ad humanum mendacium, cum dicit si enim in meo mendacio, id est propter meum mendacium, veritas dei, manifesta scilicet, abundavit in gloria ipsius, ita quod mendacium hominis directe pertineat ad augmentum gloriae, contra id quod dicitur iob xiii, 7: numquid deus indiget vestro mendacio? subdit autem consequenter duo inconvenientia, quae sequuntur. Quorum unum est quod homo non deberet reputari peccator propter mendacium, ex quo in dei gloriam directe ordinatur

Et hoc est quod dicit quid adhuc, id est cur etiam nunc, et ego iudicor, scilicet ab hominibus, tamquam peccator, pro mendacio. Sap. Xvii, 10: cum sit timida nequitia, data est in omnium condemnationem, quia scilicet peccatores ab omnibus iudicio condemnantur. Aliud autem inconveniens est, quod locum habeat verbum falsum, quod apostolis imponebatur. Quia enim praedicabant quod per abundantiam gratiae Christi solvebatur abundantia peccatorum, secundum illud infra v, v. 20: ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia, blasphemabant apostolos, quasi dicerent quod homines deberent facere mala ut consequerentur bona, quod sequeretur si mendacium hominis directe commendaret dei gratiam et veritatem. Hoc est quod dicit non faciamus mala, peccando scilicet, et mendacium docendo, ut veniant bona, scilicet ut dei veritas et iustitia commendetur, sicut blasphemamur, id est, sicut quidam blasphemando nobis imponunt. Infra i cor. Iv, v. 5: blasphemamur et obsecramus et sicut quidam aiunt nos dicere, verba nostra depravando. Ii petr. Ult.: quae indocti et instabiles depravant. Haec autem excludit subdens quorum condemnatio iusta est, idest eorum qui faciunt mala ut eveniant bona. Sicut enim non est verum syllogizandum ex falsis, ita non est perveniendum ad bonum finem per mala. Ier. Xii, 1: bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt, quod dicitur ex persona impiorum. Vel quorum, scilicet haec nobis false imponentium, damnatio iusta est. Iuste enim condemnantur perversores sacrae doctrinae. Apoc. Ult.: si quis apposuerit ad haec apponet deus plagas scriptas in libro isto.



Lectio 2: Ad Romanos 3,9-20

15
075 (
Rm 3,9-20)

Postquam apostolus ostendit praerogativam iudaeorum supra gentiles quantum ad divina beneficia, hic excludit eorum inanem gloriam, qua se gentibus ad fidem conversis praeferebant. Et primo proponit quod intendit; secundo probat propositum, ibi causati enim sumus. Dicit ergo primo. Ita dictum est: quid amplius est iudaeo? primum quidem, quia tradita sunt illis eloquia dei. Quid igitur, dicemus nos iudaei ad fidem conversi? numquid praecellimus eos, scilicet gentiles ad fidem conversos? de quo erat inter eos contentio. Lc. Xxii, 24: facta est contentio inter discipulos iesu quis esset maior. Et respondens subdit nequaquam. Sed hoc videtur contra praemissa in quibus dictum est, multum per omnem modum amplius est iudaeo. Sed ad hoc respondetur in glossa quod illud fuit dictum quantum ad esse quod habebant iudaei tempore legis: hoc autem nunc dicit apostolus secundum statum gratiae, quia, ut dicitur col. Iii, 11: in Christo non est gentilis et iudaeus, circumcisio et praeputium, quia scilicet non faciunt differentiam quantum ad statum gratiae. Sed haec responsio non videtur esse omnino secundum intentionem apostoli, quia infra ostendet quod etiam dum sub lege erant peccatis subiacebant, sicut et gentiles, vel amplius. Ez. V, 5 s.: ista est ierusalem, in medio gentium posui eam, et in circuitu eius terras, contempsit iudicia mea ut magis esset impia quam gentes? sic igitur dicendum est quod supra ostendit praerogativam divinorum beneficiorum, unde non dixit quod iudaeus esset excellentior, sed quod aliquid esset iudaeo amplius donatum; hic autem excludit excellentiam personarum, quia illi qui divina beneficia acceperunt, non sunt illis debite usi

Deinde cum dicit causati enim sumus, ostendit propositum, et primo quod iudaei non excedunt gentiles quantum ad statum peccati; secundo quod non excedunt quantum ad statum iustitiae, ibi nunc autem sine lege. Primum ostendit dupliciter

Primo quidem ex his quae supra dicta sunt; secundo per auctoritatem, ibi sicut scriptum est. Dicit ergo causati enim sumus, id est causando rationibus ostendimus, iudaeos atque graecos, id est gentiles, omnes sub peccato esse. Is. I, 6: a planta pedis usque ad verticem non est, etc.. Ostendit enim primo quod gentiles veritatem dei cognitam in impietate et in iniustitia detinebant; secundo, quod iudaei lege suscepta per praevaricationem legis deum inhonorabant

Deinde cum dicit sicut scriptum est, ostendit propositum per auctoritatem psalmistae, et primo inducit auctoritatem, secundo manifestat eam, ibi scimus autem. Circa primum duo facit

Primo ponit peccata omissionis; secundo, peccata commissionis, ibi sepulchrum patens. Peccata autem omissionis tangit dupliciter

Primo quidem removendo principia bonorum operum; secundo, removendo ipsa bona opera, ibi omnes declinaverunt. Sunt autem tria bonorum operum principia, quorum unum pertinet ad ipsam operis rectitudinem et hoc est iustitia, quam excludit dicens sicut scriptum est, scilicet in ps. Xiii, 3, quia non est iustus quisquam. Mich. Vii, 2: periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est. Quod quidem dupliciter potest intelligi. Uno modo quod intelligatur: nullus est iustus in se ex seipso, sed ex se quilibet est peccator, ex solo autem deo habet iustitiam. Ex. Xxxiv, 6 s.: dominator domine deus, misericors et clemens, qui aufers iniquitatem atque peccata, nullusque apud te per se innocens est. Alio modo quod nullus est quantum ad omnia iustus, quin aliquod peccatum habeat, secundum illud prov. Xx, 9: quis potest dicere, mundum est cor meum? eccle. Vii, 21: non est homo iustus in terra quia facit bonum, et non peccet

Tertio etiam potest intelligi, ut referatur ad populum malorum, inter quos nullus est iustus. Est enim consuetudo scripturae, ut quandoque loquatur de toto populo ratione malorum, quandoque ratione bonorum, ut patet ier. Xxvi, 8 s., ubi dicitur quod cum complesset ieremias loqui omnia quae praeceperat ei dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes et prophetae, et omnis populus, dicentes, morte moriatur. Et postea subditur: dixerunt principes et omnis populus, non est viro huic iudicium mortis. Sed primi duo sensus magis sunt secundum intentionem apostoli

Et hoc idem dicendum est in sequentibus. Secundum autem principium boni operis est discretio rationis

Et hoc excludit subdens non est intelligens. Ps.: nescierunt neque intellexerunt, et alibi: noluit intelligere. Tertium principium est rectitudo intentionis quam excludit subdens non est requirens deum, intentionem suam scilicet dirigendo ad ipsum. Os. X, 12: tempus inquirendi dominum, qui cum venerit docebit iustitiam. Consequenter excludit ipsa bona opera. Et primo quidem quantum ad offensionem divinae legis, cum dicit, omnes declinaverunt, scilicet a regula divinae legis. Is. Lvi, 11: omnes in viam suam declinaverunt

Secundo, quantum ad ostensionem finis; unde subdit simul inutiles facti sunt. Hoc enim inutile dicimus, quod non sequitur finem suum. Et ideo cum homines a deo declinant propter quem facti sunt, redduntur inutiles. Sap. Iv, 3: impiorum multitudo non est utilis

Tertio excludit ipsa bona opera, cum subdit non est qui faciat bonum. Ier. Iv, 22: sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. Subdit autem usque ad unum, quod potest uno modo intelligi exclusive, quasi diceret, praeter unum qui scilicet solus fecit bonum redimendo humanum genus. Eccle. Vii, v. 29: virum de mille unum reperi, mulierem non inveni. Vel potest intelligi inclusive, quasi dicat, nec etiam unus est purus homo qui faciat bonum, scilicet perfectum. Ier. V, 1: quaerite in plateis eius an inveniatis virum facientem iudicium et quaerentem fidem

Deinde cum dicit sepulchrum patens, ponit peccata commissionis, et primo peccata oris; secundo, peccata operis, ibi veloces pedes eorum. Peccata vero cordis ex his peccatis deprehenduntur. Circa peccatum oris quatuor ponit

Primo promptitudinem, seu turpitudinem cum dicit sepulchrum patens est guttur eorum. Sepulchrum enim patens duo habet. Est enim paratum ad recipiendum mortuum, et secundum hoc guttur hominis dicitur esse sepulchrum patens, quando est paratum ad dicendum mortifera, per quem modum dicitur ier. V, 16: pharetra eius quasi sepulchrum patens

Secundo exhalat foetorem. Matth. Xxiii, 27: similes sunt sepulchris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus sunt plena ossibus mortuorum et omni spurcitia. Eorum ergo guttur est sepulchrum patens, ex quorum ore procedit turpiloquii foetor. Apoc. Ix, 17: et de ore ipsorum procedit ignis et fumus et sulphur

Secundo tangit, circa peccatum oris, fraudem, cum dicit linguis suis dolose agebant, aliud scilicet habendo in corde, aliud in ore. Ier. Ix, 8: sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est.

Tertio ponit verborum noxietatem, cum dicit venenum aspidum sub labiis eorum, quia scilicet talia verba eveniunt, quae insanabiliter proximos occidunt vel spiritualiter vel corporaliter. Deut. Xxxii, 33: fel draconum vinum eorum, et venenum, etc.

Quarto designat abundantiam horum peccatorum, cum dicit quorum os maledictione plenum est et amaritudine, quia scilicet in talibus semper abundat maledictio, quia scilicet maledicunt de aliis detrahendo, contra id quod dicitur infra xii, 14: benedicite et nolite maledicere. Et amaritudine, in quantum scilicet non verentur in faciem proximi dicere iniuriosa verba, quibus ad amaritudinem provocantur, contra id quod dicitur eph. Iv, 31: omnis amaritudo tollatur a vobis

Deinde cum dicit veloces pedes eorum, tangit peccata operis, circa quae tria tangit

Primo quidem promptitudinem ad male agendum. Unde dicit veloces pedes eorum, prompti sunt pedes, id est affectus eorum, ad effundendum sanguinem, id est ad faciendum quaecumque gravia peccata, quia inter caetera quae committimus in proximum, homicidium est gravius. Prov. I, 16: pedes eorum in malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem

Secundo tangit multitudinem nocumentorum, quae aliis inferunt, cum subdit in viis eorum, id est in operibus eorum, est contritio, quia scilicet alios conterunt opprimendo eos. Is. X, 7: ad conterendum cor eius. Et infelicitas, inquantum scilicet privant homines bonis suis, ad miseriam eos deducendo. Iob xxiv, 7: nudos dimittunt homines indumenta tollentes, etc.. Possunt tamen haec duo intelligi esse posita ad designandum poenam potius quam culpam, ut sit sensus: in viis eorum est contritio et infelicitas, id est opera eorum, quae per vias designantur, ducunt eos ad contritionem et infelicitatem. Ita quod contritio referatur ad oppressionem poenae, qua pro peccatis punientur, is. Xxx, 14: comminuentur sicut conteritur lagena figuli; infelicitas autem referenda est ad poenam damni, quia felicitate aeterna privabuntur. Sap. Xiii, 10: infelices autem sunt, et inter mortuos spes eorum

Tertio ostendit eorum culpae obstinationem ad malum, a qua quidem aliqui revocantur dupliciter. Uno modo per hoc, quod volunt ab hominibus pacem habere. Sed contra dicitur et viam pacis non cognoverunt, id est, non acceptaverunt. Ps. Cxix, 7: cum his qui oderunt pacem. Alio modo intuitu divini timoris, sed isti nec deum timent, nec hominem reverentur, ut dicitur lc. Xviii, 7. Unde subditur non est timor dei ante oculos eorum, id est, ante ipsorum considerationem. Eccli. C. I, 27: timor domini expellit peccatum. Nam qui sine timore est non poterit iustificari. Potest autem et hoc specialiter dici contra iudaeos, Christo non credentes, quod non cognoverunt viam pacis, id est Christum, de quo dicitur eph. Ii, 14: ipse est pax nostra

Deinde cum dicit scimus autem quia quaecumque, manifestat auctoritatem inductam tripliciter

Primo quidem exponendo sensum eius; secundo exponendo intentionem ipsius, ibi ut omne os; tertio, assignando rationem dictorum in ipsa, ibi quoniam ex operibus. Circa primum considerandum est quod iudaei, contra quos apostolus hic loquebatur, poterant ad sui excusationem pervertere sensum auctoritatis inductae dicendo quod praedicta praemissa verba sunt intelligenda de gentibus, non de iudaeis. Sed hoc excludit apostolus dicens scimus quod quaecumque lex loquitur, his qui in lege sunt loquitur, id est, ad quos lex datur, et qui legem profitentur. Deut. Xxxiii, 4: legem praecipit nobis moyses. Gentiles autem non erant sub lege, et secundum hoc praedicta verba pertinent ad iudaeos. Est hic autem duplex obiectio. Prima quidem, quia verba supra inducta non sunt assumpta de lege, sed de psalmo. Sed ad hoc dicendum est, quod quandoque nomen legis sumitur pro toto veteri testamento, non pro quinque libris moysi tantum, secundum illud io. Xv, 25: ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio habuerunt me gratis, quod scriptum est in veteri testamento, non in quinque libris moysi, qui proprie lex dicuntur

Et sic etiam lex accipitur hic. Quandoque autem totum vetus testamentum dividitur in tria, scilicet in legem, psalmos, et prophetas, secundum illud lc. Ult.: necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege moysi, psalmis et prophetis de me. Aliquando vero totum vetus testamentum dividitur in duo, scilicet in legem et prophetas, secundum illud matth. Xxii, 40: in his duobus mandatis pendet omnis lex et prophetae. Et secundum hunc modum psalterium sub prophetis continetur. Secunda obiectio est, quia in lege, id est in veteri testamento, multa dicuntur pertinentia ad alias gentes, sicut patet in pluribus locis isaiae et ieremiae, ubi dicuntur multa contra babylonem, et similiter contra alias nationes. Non ergo quaecumque loquitur lex, loquitur his et de his qui in lege sunt. Sed dicendum quod quaecumque indeterminate loquitur ad eos pertinere videntur, quibus lex datur; quando vero scriptura de aliis loquitur, speciali titulo designat alios, sicut cum dicitur onus babylonis, et onus tyri, etc.. Quae contra alias gentes in veteri testamento dicuntur, aliquo modo ad iudaeos pertinebant, inquantum eorum infortunia ad eorum consolationem vel terrorem praenunciabantur, sicut etiam praedicator ea debet dicere quae pertinent ad eos quibus praedicat, non autem quae pertinent ad alios. Is. Lviii, 1: annuntia populo meo peccata eorum, quasi diceret, non quae sunt aliorum

Deinde cum dicit ut omne os, etc., assignat intentionem praedictae auctoritatis: propter duo enim sacra scriptura omnes de iniustitia arguit

Primo quidem ad reprimendum eorum iactantiam, qua se iustos arbitrabantur, secundum illud lc. Xviii, 12: ieiuno bis in sabbato

Et quantum ad hoc dicit ut omne os obstruatur, quod scilicet sibi iustitiam praesumptuose adscribebat. Ps. Lxii, 12: obstructum est os loquentium iniqua. I reg. Ii, 3: nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes

Secundo, ut suam culpam recognoscentes, se deo subiiciant, sicut infirmus medico. Unde subdit et subditus fiat omnis mundus deo, id est, non solum gentilis, sed etiam iudaeus, culpam suam recognoscentes. Ps. Lxi, 2: nonne deo subiecta erit anima mea? deinde cum dicit quoniam ex operibus legis, assignat rationem praemissorum verborum. Et primo ponit rationem; secundo manifestat eam, ibi per legem etc.. Dicit ergo primo. Ideo non est iustus quisquam, quoniam omnis caro, id est omnis homo, non iustificatur coram illo, id est secundum eius iudicium, ex operibus legis, quia, ut dicitur gal. Ii, 21: si ex lege est iustitia, Christus gratis mortuus est, et ad tit. Iii, 5: non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum misericordiam suam salvos nos fecit. Est autem duplex opus legis. Quoddam quidem est proprium legis mosaicae, sicut observatio caeremonialium praeceptorum; quoddam est opus legis naturae, quia pertinet ad legem naturalem, sicut: non occidas, non furtum facias, etc.. Quidam ergo hoc intelligunt dictum esse de primis legis operibus, scilicet quod caeremonialia gratiam non conferebant per quam homines iustificantur. Non tamen ista videtur esse intentio apostoli, quod patet ex hoc quod statim subdit per legem enim cognitio peccati. Manifestum est autem quod peccata cognoscuntur per prohibitionem moralium praeceptorum, et ita apostolus intendit, quod ex omnibus operibus legis, etiam quae per praecepta moralia mandantur, non iustificatur homo, ita quod ex operibus in eo causetur iustitia, quia, ut dicitur infra xi, 3: si enim per gratiam, iam non ex operibus

Deinde cum dicit per legem, probat quod dixerat, scilicet quod opera legis non iustificent. Lex enim datur ut homo cognoscat quid debeat agere, quid vitare. Ps. Cxlvii, 20: non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestavit eis. Prov. Vi, 23: mandatum lucerna est, et lex lux et via vitae. Ex hoc autem quod homo cognoscit peccatum, quod vitare debet tamquam prohibitum, non statim sequitur quod illud vitet, quod pertinet ad rationem iustitiae, quia concupiscentia subvertit iudicium rationis in particulari operabili. Et ideo lex non sufficit ad iustificandum, sed est necessarium aliud remedium per quod concupiscentia reprimatur.



Lectio 3: Ad Romanos 3,21-26

16
075 (
Rm 3,21-26)

Postquam ostendit apostolus iudaeos et gentiles aequales esse quantum ad statum culpae praecedentis, hic ostendit eos aequales quantum ad statum gratiae subsequentis. Et circa hoc tria facit

Primo ostendit propositum; secundo ostendit quoddam quod supposuerat, ibi an iudaeorum deus tantum? tertio respondet obiectioni, ibi legem ergo destruimus? circa primum tria facit

Primo proponit quod intendit; secundo manifestat propositum, ibi non est distinctio; tertio infert conclusionem intentam, ibi ubi est ergo gloriatio tua? circa primum tria facit

Primo proponit habitudinem iustitiae ad legem; secundo assignat causam iustitiae, ibi iustitia autem dei; tertio assignat huiusmodi iustitiae communitatem, ibi in omnes, etc.. Ponit autem primo duplicem comparationem seu habitudinem iustitiae ad legem

Primo quidem quia non est ex lege causata

Et hoc est quod dicit: dictum est quod olim per opera legis non poterat esse iustitia dei, vel quia ipse iustus est adimplens promissa de iustificatione hominum. Infra c. Xv, 8: dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem dei. Vel potius iustitia dei, qua aliquis iustificatur a deo, de qua dicitur infra x, 3: ignorantes dei iustitiam. Haec, inquam, dei iustitia, nunc, id est tempore gratiae, manifestata est, tum per Christi doctrinam, tum per eius miracula, tum etiam per facti evidentiam, inquantum evidens est multos esse divinitus iustificatos

Et hoc sine lege, scilicet causante iustitiam. Gal. V, 4: evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini, a gratia excidistis. Is. C. Lvi, 1: prope est salus mea ut veniat, et iustitia mea ut reveletur. Et ne aliquis credat hanc iustitiam legi esse contrariam, secundo, ponit aliam habitudinem iustitiae ad legem cum dicit testificata a lege et prophetis. Lex quidem Christi iustitiam testificata est praenunciando et praefigurando: io. V, 46: si crederetis moysi, forsitan et mihi crederetis, de me enim ille scripsit, et etiam per effectum, quia, cum ipsa iustificare non posset, testimonium perhibebat aliunde quaerendam esse iustitiam. Prophetae autem testificati sunt eam praenunciando. Act. X, 43: huic omnes prophetae testimonium perhibent. Consequenter autem assignat causam huius iustitiae, et dicit iustitia autem dei est per fidem iesu Christi, id est quam ipse tradidit. Hebr. Xii, 2: aspicientes in auctorem fidei, etc.. Vel etiam quae de ipso habetur. Infra x, 9: quia si confitearis in ore tuo dominum iesum, et in corde tuo credideris quod deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Dicitur autem iustitia dei esse per fidem iesu Christi, non ut quasi per fidem mereamur iustificari, quasi ipsa fides ex nobis existat et per eam mereamur dei iustitiam, sicut pelagiani dixerunt, sed quia in ipsa iustificatione qua iustificamur a deo, primus motus mentis in deum est per fidem. Accedentem enim ad deum oportet credere, ut dicitur hebr. Xi, 6. Unde et ipsa fides quasi prima pars iustitiae est nobis a deo. Eph. Ii, 8: gratia estis salvati per fidem, etc.. Haec autem fides ex qua est iustitia, non est fides informis, de qua dicitur iac. Ii, 26: fides sine operibus mortua est, sed est fides per charitatem formata, de qua dicitur gal. V, 6: nam in Christo iesu neque circumcisio aliquid valet sine fide, per quam in nobis habitat Christus. Eph. Iii, 17: habitare Christum per fidem in cordibus vestris, quod sine charitate non fit. I io. Iv, 16: qui manet in charitate, in deo manet, et deus in eo. Haec est etiam fides de qua dicitur act. Xv, 9: fide purificans corda eorum, quae quidem purificatio non fit sine charitate. Prov. X, 12: universa delicta operit charitas. Et ne aliquis dicere per hanc fidem solos iudaeos iustificari, tertio, ostendit communitatem huius iustitiae, cum subdit in omnes, scilicet ista iustitia est in corde, non carnalibus observantiis, de quibus dicitur hebr. Ix, 10, quod carnales observantiae erant ad iustificationem carnis, usque ad tempus correctionis impositae. Et super omnes, quia videlicet facultatem humanam ac merita excedit. Ii cor. Iii, 5: non quod sufficientes simus cogitare. Addit autem qui credunt in eum, quod pertinet ad fidem formatam, per quam homo iustificatur, ut dictum est

Deinde cum dicit non est enim distinctio, manifestat quod dixerat, et primo quantum ad communitatem iustitiae; secundo, quantum ad causam eius, ibi iustificati gratis; tertio, quantum ad manifestationem ipsius, ibi ad ostensionem. Dicit ergo primo: dictum est, iustificatio dei est in omnes et super omnes qui credunt in Christum, non enim est, quantum ad hoc, distinctio inter iudaeum et gentilem. Col. Iii, 11: in Christo iesu non est gentilis et iudaeus, scilicet distinctionem aliquam habens, quasi iudaeus non indigeat iustificari a deo sicut gentilis. Omnes enim peccaverunt, sicut supra ostensum est. Is. C. Liii, 6: omnes nos quasi oves erravimus, et per hoc egent gloria dei, id est, iustificatione quae in gloriam dei cedit. Non autem sibi debet homo hanc gloriam adscribere. Ps. Cxiii, 1: non nobis, domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Ps. Lxv, 2: date gloriam deo. Sic igitur quia omnes peccaverunt, et ex se iustificari non possunt, restat ut per aliam causam iustificentur, quam consequenter ostendit subdens iustificati. Ubi primo ostendit, quod huiusmodi iustificatio est sine lege, id est, quod non est ex operibus legis, cum dicit iustificati gratis, id est, absque merito praecedentium operum. Is. Lii, 3: gratis venumdati estis, et sine argento redimemini

Et hoc per gratiam ipsius, scilicet dei, cui ex hoc debetur gloria. I cor. Xv, 10: gratia dei sum id quod sum

Secundo ostendit quae sit causa iustificationis. Et primo ponit ipsam causam, cum dicit, per redemptionem ut enim dicitur io. Viii, 34: qui facit peccatum, servus est peccati: ex qua quidem servitute homo redimitur si pro peccato satisfaciat. Sicut si aliquis ob culpam commissam obnoxius esset regi ad solvendam pecuniam, ille eum redimere diceretur a noxa, qui pro eo pecuniam solveret. Haec autem noxa ad totum humanum genus pertinebat, quod erat infectum per peccatum primi parentis. Unde nullus alius pro peccato totius humani generis satisfacere poterat, nisi solus Christus qui ab omni peccato erat immunis. Unde subdit quae est in Christo iesu. Quasi dicat: in alio non poterat nobis esse redemptio. I petr. I, 18: non corruptibilibus auro vel argento

Secundo, ostendit unde ista redemptio efficaciam habuit cum dicit quem proposuit deus propitiatorem. Ex hoc enim Christi satisfactio efficaciam ad iustificandum habuit, et ad redimendum, quia eum deus ad hoc ordinaverat secundum suum propositum, quod designat cum dicit quem proposuit deus propitiatorem. Eph. C. I, 11: qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae. Vel proposuit. Id est pro omnibus posuit, ut quia humanum genus non habebat unde satisfacere posset, nisi ipse deus eis redemptorem et satisfactorem daret. Ps. Cx, 9: redemptionem misit dominus populo suo

Et sic, dum satisfaciendo, nos redimit a noxa peccati, deum peccatis nostris propitium facit, quod petebat psalmista dicens: propitius esto peccatis nostris: et ideo dicit eum propitiatorem. I io. C. Ii, 2: propitiatio. In cuius figura, ex. Xxv, v. 17, mandatur quod fiat propitiatorium, id est quod Christus ponatur super arcam, id est, ecclesiam

Tertio, ostendit per quos redemptionis effectus ad nos perveniat, cum dicit per fidem in sanguine eius, id est, quae est de sanguine eius pro nobis effuso. Ut enim pro nobis satisfaceret, congruebat ut poenam mortis pro nobis subiret, quam homo per peccatum incurrerat, secundum illud gen. Ii, 17: quacumque die, etc.. Unde dicitur i petr. Iii, 18: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est. Haec autem mors Christi nobis applicatur per fidem, qua credimus per suam mortem mundum redemisse. Gal. Ii, 20: in fide vivo filii dei, qui dilexit me, etc.. Nam et apud homines satisfactio unius alteri non valeret, nisi eam ratam haberet

Et sic patet quomodo sit iustitia per fidem iesu Christi, ut supra dictum est. Sed quia etiam supra dixit iustitiam dei esse nunc manifestatam, agit consequenter de hac manifestatione, et, primo, tangit modum manifestationis, dicens ad ostensionem quasi dicat: hoc inquam factum est, ut iustificaremur per redemptionem Christi et per fidem sanguinis eius, ad ostensionem iustitiae suae, id est ad hoc quod suam iustitiam deus ostenderet, et hoc propter remissionem praecedentium delictorum. In hoc enim quod praecedentia delicta deus remisit, quae lex remittere non poterat, nec homines propria virtute ab eis se praecavere poterant, ostendit quod necessaria est hominibus iustitia, qua iustificentur a deo. Solum autem per sanguinem Christi potuerunt remitti peccata non solum praesentia, sed praeterita, quia virtus sanguinis Christi operatur per fidem hominis, quam quidem fidem habuerunt illi qui praecesserunt Christi passionem, sicut et nos habemus. Ii cor. Iv, 13: habentes eumdem spiritum fidei credimus. Unde et legitur aliter, ut dicatur propter remissionem delictorum quae sunt hominum praecedentium Christi passionem. Unde dicitur mich. Ult.: deponet iniquitates nostras et proiiciet, etc.

Secundo, ostendit tempus manifestationis eius, cum subdit in sustentatione dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore. Quasi diceret: praecedentia delicta erant ante Christi passionem in sustentatione dei quasi in quadam divina dei sustinentia: quia nec pro eis credentes et poenitentes damnat, nec ab eis totaliter reddit absolutos, ut scilicet, eis non obstantibus, possint introire in gloriam. Vel, secundum aliam litteram, potest intelligi quod ipsi sancti patres erant in sustentatione dei, quia detinebantur in limbo, non quidem patientes poenam sensibilem, sed expectantes introire in gloriam per Christi passionem. Eccli. Ii, 3: sustine sustentationes dei. Ad hoc, inquam, praecedentia delicta vel praecedentes patres erant in sustentatione dei, ad ostensionem scilicet iustitiae eius in hoc tempore, id est, ut in hoc tempore gratiae suam iustitiam perfecte ostenderet, plenam remissionem peccatorum tribuendo. Ps. Ci, 14: venit tempus, etc.. Et ii cor. Vi, 2: ecce nunc tempus acceptabile, etc.

Et hoc est quod supra dixerat nunc esse iustitiam dei manifestatam. Oportuit autem ut praecedentia peccata usque ad hoc tempus essent in dei sustentatione, ut primo convinceretur homo de defectu scientiae, quia tempore legis naturae in errores et turpia peccata incidit, et etiam defectu potentiae, quia post legem scriptam, quae fecit cognitionem peccati, adhuc homo per infirmitatem peccavit

Tertio, ostendit quod per remissionem peccatorum dei iustitia ostendatur, sive accipiatur dei iustitia, qua ipse est iustus, sive qua alios iustificat. Unde subdit ut sit ipse iustus, id est ut per remissionem peccatorum deus appareat esse iustus in se ipso, tum quia remittit peccata sicut promiserat, tum quia ad iustitiam dei pertinet quod peccata destruat, homines ad iustitiam dei reducendo. Ps. X, 8: iustus dominus et iustitias dilexit. Et etiam ut sit iustificans eum, qui est ex fide iesu Christi, id est, qui per fidem iesu Christi accedit ad deum. Hebr. Xi, 6: accedentem enim ad deum oportet credere.




Thomae Aq. ad Rm 13