Thomae Aq. ad Rm 37

Lectio 3: Ad Romanos 8,14-16

37
075 (
Rm 8,14-16)

Postquam apostolus proposuit, quod per spiritum sanctum dabitur nobis vita gloriosa quae omnem mortalitatem a corporibus nostris excludet, hic probationem inducit. Et primo ostendit, quod per spiritum sanctum huiusmodi gloriosa vita datur; secundo ostendit causam quare differtur, ibi si tamen compatimur, etc.. Circa primum ponit talem rationem: quicumque sunt filii dei consequuntur aeternitatem gloriosae vitae: sed quicumque reguntur spiritu sancto sunt filii dei; ergo quicumque reguntur spiritu sancto, consequuntur haereditatem gloriosae vitae

Primo ergo ponit minorem praedictae rationis; secundo maiorem, ibi si autem, etc.. Circa primum duo facit

Primo proponit quod intendit; secundo probat propositum, ibi non enim accepistis, etc.. Circa primum duo consideranda sunt

Primo quidem quomodo aliqui aguntur a spiritu dei. Et potest sic intelligi: quicumque spiritu dei aguntur, id est reguntur sicut a quodam ductore et directore, quod quidem in nobis facit spiritus, scilicet inquantum illuminat nos interius quid facere debeamus. Ps. Cxlii, 10: spiritus tuus bonus deducet me, etc.. Sed quia ille qui ducitur, ex seipso non operatur, homo autem spiritualis non tantum instruitur a spiritu sancto quid agere debeat, sed etiam cor eius a spiritu sancto movetur, ideo plus intelligendum est in hoc, quod dicitur quicumque spiritu dei aguntur. Illa enim agi dicuntur, quae quodam superiori instinctu moventur. Unde de brutis dicimus quod non agunt sed aguntur, quia a natura moventur et non ex proprio motu ad suas actiones agendas. Similiter autem homo spiritualis non quasi ex motu propriae voluntatis principaliter sed ex instinctu spiritus sancti inclinatur ad aliquid agendum, secundum illud is. Lix, 19: cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus dei cogit; et lc. Iv, 1, quod Christus agebatur a spiritu in deserto. Non tamen per hoc excluditur quin viri spirituales per voluntatem et liberum arbitrium operentur, quia ipsum motum voluntatis et liberi arbitrii spiritus sanctus in eis causat, secundum illud phil. Ii, 13: deus est qui operatur in nobis velle et perficere

Secundo considerandum est quomodo illi, qui spiritu dei aguntur, sunt filii dei

Et hoc est manifestum ex similitudine filiorum carnalium, qui per semen carnale a patre procedentes generantur. Semen autem spirituale a patre procedens, est spiritus sanctus. Et ideo per hoc semen aliqui homines in filios dei generantur. I io. Iii, 9: omnis qui natus est ex deo peccatum non facit, quoniam semen dei manet in eo

Deinde cum dicit non enim accepistis, etc., probat propositum scilicet quod spiritum sanctum accipientes sint homines filii dei, et hoc tripliciter

Primo quidem ex distinctione donorum spiritus sancti; secundo, ex confessione nostra, ibi in quo clamamus, etc.; tertio, ex testimonio spiritus, ibi ipse enim spiritus. Circa primum considerandum est, quod spiritus sanctus duos effectus facit in nobis: unum quidem timoris, is. Xi, 3: replebit eum spiritus timoris domini, alium amoris, supra v, 5: charitas dei diffusa est per spiritum sanctum in cordibus nostris, qui datus est nobis. Timor autem facit servos, non autem amor. Ad cuius evidentiam considerari oportet, quod timor habet duo obiecta, scilicet malum quod quis timendo refugit, et illud a quo sibi hoc malum imminere videt. Dicitur enim homo timere et occisionem et regem qui potest occidere. Contingit autem quandoque quod malum quod quis refugit, est contrarium bono corporali vel temporali quod quis interdum inordinate amat et refugit pati ab aliquo homine temporali. Et hic est timor humanus vel mundanus; et hic non est a spiritu sancto. Et hunc prohibet dominus. Matth. X, 28: nolite timere eos qui corpus occidunt. Alius autem est timor qui refugit malum quod contrariatur naturae creatae, scilicet malum poenae, sed tamen refugit hoc pati a causa spirituali, scilicet a deo: et hic timor est laudabilis quantum ad hoc saltem, quod deum timet. Deut. V, 29: quis det eos talem habere mentem ut timeant me? et secundum hoc a spiritu sancto est. Sed inquantum talis timor non refugit malum quod opponitur bono spirituali, scilicet peccatum, sed solum poenam, non est laudabilis. Et istum defectum non habet a spiritu sancto sed ex culpa hominis: sicut et fides informis quantum ad id quod est fidei, est a spiritu sancto, non autem eius informitas. Unde et si per huiusmodi timorem aliquis bonum faciat, non tamen bene facit, quia non facit sponte, sed coactus metu poenae, quod proprie est servorum. Et ideo timor iste proprie dicitur servilis, quia serviliter facit hominem operari. Est autem tertius timor qui refugit malum quod opponitur bono spirituali, scilicet peccata vel separationem a deo, et hoc quidem timet incurrere ex iusta dei vindicta

Et sic quantum ad utrumque obiectum respicit rem spiritualem, sed tamen cum hoc habet oculum ad poenam. Et iste timor dicitur esse initialis, quia solet esse in hominibus in initio suae conversionis. Timent enim poenam propter peccata praeterita et timent separari a deo per peccatum propter gratiam charitati infusam. Et de hoc dicitur in ps. Cx, 10: initium sapientiae timor domini. Est autem quartus timor, qui ex utraque parte oculum habet solum ad rem spiritualem, quia nihil timet nisi a deo separari. Et iste timor est sanctus qui permanet in saeculum saeculi, ut in psalmo dicitur. Sicut autem timor initialis causatur ex charitate imperfecta: ita hic timor causatur ex charitate perfecta. I io. Iv, 18: perfecta charitas foras mittit timorem. Et ideo timor initialis et timor castus non distinguuntur contra amorem charitatis, qui est causa utriusque, sed solum timor poenae; quia sicut hic timor facit servitutem, ita amor charitatis facit libertatem filiorum. Facit enim hominem voluntaria ad honorem dei operari, quod est proprie filiorum. Lex igitur vetus data est in timore, quod significabant tonitrua et alia huiusmodi, quae facta sunt in datione veteris legis, ut dicitur ex. Xix, 16 s.. Et ideo dicitur hebr. Xii, 21: et ita terribile erat quod videbatur. Et ideo lex vetus per inflictionem poenarum inducens ad mandata dei servanda, data est in spiritu servitutis. Unde dicitur gal. Iv, 24: unum quidem in monte sina in servitutem generans. Et ideo hic dicit: recte dictum est quod qui spiritu dei aguntur, etc., non enim iterum, in nova lege sicut in veteri lege fuit, accepistis spiritum servitutis in timore, scilicet poenarum, quem timorem spiritus sanctus faciebat; sed accepistis spiritum, scilicet charitatis, qui est adoptionis filiorum, id est, per quem adoptamur in filios dei. Gal. Iv, 5: ut adoptionem filiorum reciperemus. Non autem hoc dicitur quasi sit alius et alius spiritus, sed quia idem est spiritus, scilicet qui in quibusdam facit timorem servilem quasi imperfectum, in aliis facit amorem quasi quoddam perfectum

Deinde cum dicit in quo clamamus, etc., manifestat idem per nostram confessionem. Profitemur enim nos patrem habere deum instructi a domino, cum dicimus orantes pater noster qui es in caelis, ut habetur matth. Vi, 9. Hoc autem convenit dicere non solum iudaeis, sed etiam gentibus. Et ideo duo ponit idem significantia, scilicet abba, quod est hebraeum, et pater, quod est latinum vel graecum, ut ostendat hoc ad utrumque populum pertinere. Unde et dominus, mc. Xiv, 36: abba pater, omnia possibilia sunt tibi. Ier. Iii, 19: patrem vocabis me. Hoc autem dicimus non tantum sono vocis, quantum intentione cordis, quae quidem propter sui magnitudinem clamor dicitur, sicut et ad moysen tacentem dicitur, ex. Xiv, v. 15: quid clamas ad me, scilicet intentione cordis? sed ista magnitudo intentionis ex affectu filialis amoris procedit, quem in nobis scilicet, facit. Et ideo dicit in quo, scilicet spiritu sancto, clamamus: abba, pater. Unde is. Vi, 3 dicitur quod seraphim qui interpretantur ardentes, quasi igne spiritus sancti, clamabant alter ad alterum

Deinde cum dicit ipse enim spiritus, etc., ostendit idem ex testimonio spiritus sancti, ne forte aliquis dicat, quod in nostra confessione decipimur; unde dicit: ideo dico, quod in spiritu sancto clamamus: abba, pater, ipse enim spiritus testimonium reddit quod sumus filii dei. Hic autem testimonium reddit non quidem exteriore voce ad aures hominum; sicut pater protestatus est de filio suo, matth. Iii, 17, sed reddit testimonium per effectum amoris filialis, quem in nobis facit. Et ideo dicit quod testimonium reddit, non auribus, sed spiritui nostro, etc.. Act. Iii, 15: nos testes sumus horum verborum

Deinde cum dicit si autem filii, etc., ponit maiorem. Et, primo, ostendit quod filiis debetur haereditas, dicens: si autem aliqui filii, per spiritum scilicet, sequitur etiam quod sint haeredes, quia non solum filio naturali, sed etiam adoptivo debetur haereditas. I petr. I, v. 3 s.: regeneravit nos in spem vivam in haereditatem, etc.. Ps. Xv, 6: haereditas mea praeclara est mihi

Secundo ostendit quae sit ista haereditas. Et primo describit eam quantum ad deum patrem, dicens haeredes quidem dei. Dicitur autem aliquis haeres alicuius existere, qui principalia eius bona percipit seu adipiscitur, non autem qui aliqua munuscula recipit, sicut legitur gen. Xxv, 5 quod abraham dedit cuncta quae possedit isaac, filiis autem concubinarum largitus est munera. Bonum autem principale quo deus dives est, est ipsemet. Est enim dives per seipsum, et non per aliquid aliud, quia extrinsecorum bonorum non indiget, ut dicitur in ps. Xv, 2. Unde ipsum deum adipiscuntur filii dei pro haereditate. Unde ps. Xv, 5: dominus pars haereditatis meae. Thren. Iii, 24: pars mea dominus, dixit anima mea. Sed cum filius haereditatem non adipiscatur nisi patre defuncto, videtur quod homo non possit esse haeres dei, qui numquam decidit. Dicendum est autem, quod illud habet locum in bonis temporalibus, quae simul a multis possideri non possunt, et ideo necesse est unum decedere ut alius succedat: sed bona spiritualia simul a multis haberi possunt, et ideo non oportet patrem decedere ut filii sint haeredes. Potest tamen dici quod deus decedit nobis inquantum est in nobis per fidem: erit autem nostra haereditas, inquantum videbimus eum per speciem

Secundo describit hanc haereditatem ex parte Christi, dicens cohaeredes autem Christi, quia ipse cum sit principalis filius a quo nos filiationem participamus, ita est principalis haeres, cui in haereditate coniungimur. Matth. Xxi, 38: hic est haeres, etc.. Mich. I, 15: adhuc haeredem adducam tibi

Deinde cum dicit si tamen compatimur, etc., ostendit causam dilationis huius vitae gloriosae. Et primo ponit causam ex parte passionum; secundo, praeeminentiam gloriae ad passiones, ibi existimo enim, etc.. Circa primum considerandum est quod Christus, qui est principalis haeres, ad haereditatem gloriae pervenit per passiones. Lc. Ult.: nonne oportuit Christum pati, et ita intrare in gloriam suam? non autem nos faciliori modo debemus haereditatem adipisci. Et ideo nos etiam oportet per passiones ad illam haereditatem pervenire. Act. Xiv, 21: per multas tribulationes oportet nos introire in regnum dei. Non enim statim immortale et impassibile corpus accipimus, ut simul cum Christo pati possimus. Unde dicit si tamen compatimur, id est simul cum Christo patienter sustinemus tribulationes huius mundi, ut et cum Christo glorificemur. Ii tim. Ii, 11: si commortui sumus, et conregnabimus.



Lectio 4: Ad Romanos 8,18-22

38
075 (
Rm 8,18-22)

Postquam apostolus demonstravit et dixit quod per gratiam Christi liberamur, nunc assignat causam dilationis immortalis vitae, quae est haereditas filiorum dei, ex eo quod oportet nos Christo compati, ut ad eius gloriae societatem perveniamus. Et quia posset aliquis dicere onerosam esse haereditatem huiusmodi, ad quam non potest nisi per tolerantiam passionum perveniri, ideo hic ostendit excellentiam futurae gloriae ad passiones praesentis temporis. Et primo ponit quod intendit; secundo probat propositum, ibi nam expectatio, etc.. Dicit ergo primo. Dictum est quod oportet nos pati ut et glorificemur, nec debemus refugere passiones, ut gloriam habeamus. Existimo enim, ego, qui utrumque expertus sum, eccli. Xxxiv, 9: vir in multis expertus, cogitabit multa. Ipse abundanter passiones sustinuit, secundum illud ii cor. C. Xi, 23: in laboribus et carceribus abundantius. Ipse etiam futurae gloriae contemplator fuit, secundum illud ii cor. Xii, 4: raptus in paradisum, et audivit arcana verba, etc.. Hoc, inquam, existimo quod passiones huius temporis non sunt passiones condignae ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Ubi quatuor ponit ad ostendendum excellentiam illius gloriae

Primo quidem designat eius aeternitatem, cum dicit ad futuram, scilicet post hoc tempus; nihil autem est post hoc tempus nisi aeternitas. Unde illa gloria excedit passiones huius temporis, sicut aeternum temporale. Ii cor. Iv, v. 17: id enim quod in praesenti est momentaneum, et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis

Secundo designat eius dignitatem, cum dicit gloriam, quae claritatem quamdam dignitatis insinuat. Ps. Cxlix, 5: exultabunt sancti in gloria

Tertio designat manifestationem cum dicit quae revelabitur. Nunc enim gloriam quidem habent sancti, sed occultatam in conscientia. Ii cor. I, 12: gloria nostra haec est: testimonium conscientiae nostrae. Tunc autem gloria illa in conspectu omnium revelabitur, et bonorum et malorum, de quibus dicitur sap. V, 2: mirabuntur in subitatione insperatae salutis

Quarto designat eius veritatem, cum dicit in nobis. Gloria enim huius mundi vana est, quia est in his quae sunt extra hominem, puta in apparatu divitiarum et in opinione hominum. Ps. Xlviii, 7: in multitudine divitiarum suarum gloriantur. Sed illa gloria erit de eo quod est intra hominem, secundum illud lc. Xvii, 21: regnum dei intra vos est. Sic igitur passiones huius temporis, si secundum se considerentur, multum deficiunt a quantitate huius gloriae. Is. Liv, v. 7: ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te. Sed si considerentur huiusmodi passiones inquantum eas aliquis voluntarie sustinet propter deum ex charitate, quam in nobis spiritus facit, sic ex condigno per huiusmodi passiones homo meretur vitam aeternam. Nam spiritus sanctus est fons cuius aquae, id est effectus, saliunt in vitam aeternam, ut dicitur io. Iv, 14

Deinde cum dicit nam expectatio creaturae, etc. Ostendit propositum per excellentiam illius gloriae. Et primo ex expectatione creaturae; secundo ex expectatione apostolorum, ibi non solum autem, etc.. Circa primum duo facit

Primo ponit expectationem creaturae; secundo manifestat eam, ibi vanitati enim, etc.. Dicit ergo primo: dictum est quod etiam futura gloria excedit passiones praesentes. Et tamen hoc manifestum est; nam expectatio creaturae, id est ipsa creatura expectans, expectat revelationem filiorum dei: quia, ut dicitur i io. Iii, 2: nunc filii dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Occultatur enim dignitas divinae filiationis in sanctis propter exteriores passiones sed postmodum revelabitur illa dignitas, quando immortalem et gloriosam vitam suscipient, ita quod ex persona impiorum dicitur sap. V, 5: ecce quomodo computati sunt inter filios dei. Dicit autem expectatio expectat, ut talis geminatio intensionem expectationis designet, secundum illud ps. Xxxix, 1: expectans expectavi dominum. Sciendum est autem quod creatura hic tripliciter accipi potest. Uno modo homines iusti, qui specialiter creatura dei dicuntur, vel quia permanent in bono, in quo creati sunt; vel propter excellentiam, quia omnis creatura quodammodo eis deservit. Iac. I, 18: voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae eius. Haec autem creatura, id est homo iustus, expectat revelationem gloriae filiorum dei, tamquam praemium sibi repromissum. Tit. C. Ii, 13: expectantes beatam spem et adventum gloriae magni dei

Secundo, potest dici creatura ipsa humana natura, quae subiicitur bonis gratiae, quae quidem in hominibus iniustis nondum iustificata est sed est sicut informis. In hominibus autem iam iustificatis, est quidem partim formata per gratiam sed tamen est adhuc informis respectu illius formae, quam est acceptura per gloriam. Sic igitur ipsa creatura, id est nos ipsi, secundum quod consideramur in bonis naturae, expectat revelationem gloriae filiorum dei. Quod etiam nobis competit per gratiam, sicut si dicamus quod materia expectat formam, vel colores expectant completionem imaginis, sicut dicit glossa. Iob xiv, 14: cunctis diebus quibus nunc milito, expecto, donec veniat immutatio mea

Tertio modo potest intelligi de ipsa creatura sensibili, sicut sunt elementa huius mundi, secundum illud sap. Xiii, 5: a magnitudine speciei et creaturae cognoscibiliter poterit eorum creator videri. Huiusmodi autem creatura dupliciter aliquid expectat: nam expectatio creaturae sensibilis, secundum quod est a deo, ordinatur ad aliquem finem, quod quidem contingit dupliciter. Uno modo secundum quod deus imprimit aliquam formam et virtutem naturalem huiusmodi creaturae, ex qua inclinatur ad aliquem finem naturalem, puta si dicamus quod arbor expectat fructificationem et ignis expectat locum sursum. Alio modo creatura sensibilis ordinatur a deo ad aliquem finem qui superexcedit formam naturalem ipsius. Sicut enim humanum corpus induetur quadam forma gloriae supernaturali, ita tota creatura sensibilis, in illa gloria filiorum dei, quamdam novitatem gloriae consequetur, secundum illud apoc. Xxi, 1: vidi caelum novum et terram novam. Et per hunc modum creatura sensibilis expectat revelationem gloriae filiorum dei

Deinde cum dicit vanitati enim, etc., manifestat praedictam expectationem. Et primo ponit necessitatem expectandi; secundo, expectationis terminum, ibi quia ipsa creatura, etc.; tertio, expectationis signum, ibi scimus enim quod omnis creatura, etc.. Necessitas autem expectandi est ex defectu cui subiacet creatura. Cui enim nihil deficit non habet necesse aliquid expectare. Defectum autem creaturae ostendit, dicens vanitati enim creatura subiecta est. Et siquidem per creaturam intelligatur homo iustus, sic intelligitur subiici vanitati, id est istis rebus corporalibus, quae sunt mutabilia et caduca. Unde dicitur vana, secundum illud eccle. I, 2: vanitas vanitatum et omnia vanitas. Subiicitur autem eis propter necessitatem praesentis vitae, circa ea occupationem habens, non tamen volens, quia huiusmodi temporalia non amat, sicut illi contra quos dicitur in ps. Iv, 3: ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? sed tamen huiusmodi vanitati subiicitur talis creatura propter eum, id est propter ordinationem dei, qui subiecit eam, id est hominem iustum, huiusmodi sensibilibus creaturis, et tamen in spe, ut scilicet quandoque a tali occupatione homo liberetur, in resurrectione scilicet quando neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut angeli in caelo, matth. Xxii, 30. Si vero intelligatur creatura ipsa humana natura, sic est subiecta vanitati, id est passibilitati secundum illud ps. Xxxviii, 6: verumtamen universa vanitas omnis homo vivens. Non tamen volens, quia talis vanitas est humanae naturae in poenam inflicta. Poena autem est involuntaria, sicut et culpa voluntaria. Sed tamen huiusmodi passionibus humana natura subiicitur propter eum, id est propter sententiam dei, qui subiecit eam, scilicet humanam naturam, defectibus, sed tamen in spe, quandoque evadendi huiusmodi passiones. Is. Xxviii, 28: non in perpetuum triturans triturabit. Si autem intelligatur de creatura sensibili, sic talis creatura subiecta est vanitati, id est mutabilitati, non volens. Huiusmodi enim defectus, qui consequuntur mutabilitatem, sicut corruptio et senium et alia huiusmodi, sunt contra naturam particularem huius vel illius rei, cuius appetitus est ad conservationem, licet sint secundum naturam universalem. Sed nihilominus huiusmodi vanitati creatura sensibilis subiicitur propter eum, id est propter ordinationem dei, qui subiecit eam in spe, id est in expectatione gloriosae novitatis, ut supra dictum est

Deinde cum dicit quia et ipsa creatura, etc., ostendit terminum praedictae expectationis. Non enim est vana eius expectatio vel spes, quia ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum dei. Et si quidem per creaturam intelligatur homo iustus, per servitutem corruptionis intelligitur cura quaerendi victum et vestitum et alia quibus servitur nostrae mortalitati, quae est quaedam servitus, a qua liberabuntur sancti tendentes in libertatem gloriae filiorum dei. Qui, quamvis nunc habeant libertatem iustitiae, quae est a servitute peccati, nondum tamen habent libertatem gloriae, quae est a servitute miseriae. Iob xxxix, 5: quis dimisit onagrum liberum? si vero per creaturam intelligatur humana natura, ipsa liberabitur a servitute corruptionis, id est ad litteram a passibilitate et corruptione, et hoc tendens in libertatem gloriae filiorum dei, quae est non solum a culpa, sed etiam a morte, secundum illud i cor. Xv, 54: absorpta est mors in victoria. Si vero intelligatur de creatura sensibili, sic ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, id est, mutabilitatis: quia in qualibet mutatione est aliqua corruptio, ut augustinus dicit et etiam philosophus in viii physic.

Et hoc in libertatem gloriae filiorum dei, quia hoc etiam libertati gloriae filiorum dei congruit ut sicut ipsi sunt innovati ita etiam eorum habitatio innovetur. Is. Lxv, 17: ego creo caelos novos et terram novam, et non erunt in memoria priora, id est, prior mutabilitas creaturae. Dicit autem, quia et ipsa, etc. Secundum primum sensum. Ac si dicat: non solum nos apostoli sed etiam alii iusti. In sensu autem secundo: non solum iusti, sed etiam ipsa humana natura, quae in quibusdam nondum est renovata per gratiam. In tertio autem sensu intelligendum est ac si dicatur: non solum homines sed alia creatura

Deinde cum dicit scimus enim, etc., ponit signum expectationis, dicens scimus enim, nos apostoli, per spiritum sanctum instructi et etiam per experimentum, quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc. Quod quidem si intelligatur de creatura sensibili, habet difficultatem

Primo quidem quantum ad hoc quod dicit ingemiscit et parturit, hoc enim convenire videtur non nisi creaturae rationali. Sed potest sic exponi, ut hoc quod dicit ingemiscit idem sit ei quod dixit non volens. In illis enim ingemiscimus, quae nostrae voluntati repugnant. Sic ergo inquantum defectus creaturae sensibilis sunt contra naturalem appetitum particularis naturae, dicitur ipsa creatura sensibilis ingemiscere. Quod autem dicit parturit, idem est ei quod supra dixerat expectat. Nam parturitio est via ad prolem producendam. Secundum autem dubium est in hoc quod dicit omnis creatura, quia sic etiam includerentur corpora caelestia; unde et glossa dicit quod sol et luna non sine labore statuta sibi implent spatia. Sed exponendum est ut labor accipiatur pro motu, sicut et requies quandoque accipitur pro cessatione ab opere, sicut deus die septima requievisse dicitur gen. Ii, 3. Et, secundum hoc, per gemitum intelligitur corruptio, quae ammiscetur motui locali, prout scilicet desinit esse in hoc ubi et incipit esse in alio. Per parturitionem autem intelligitur ordinatio caelestium corporum ad eorum innovationem. Si vero exponatur de hominibus, sic dicitur humana natura omnis creatura, quia participat cum omni creatura: cum spirituali quidem quantum ad intellectum, cum animali quantum ad corporis animationem, cum corporali quantum ad corpus. Haec ergo creatura, id est homo, ingemiscit, partim propter mala quae patitur, partim propter bona sperata quae differuntur thren. I, 22: multi gemitus mei. Parturit autem, quia cum quadam afflictione animi sustinet dilationem gloriae expectatae. Prov. Xiii, 12: spes quae differtur, affligit animam. Io. Xvi, 21: mulier cum parit, tristitiam habet. Ps. Xlvii, v. 6: ibi dolores ut parturientis. Dicit autem usque adhuc, quia iste gemitus non est ablatus per nostram iustificationem, sed manet usque adhuc, id est usque ad mortem. Vel usque adhuc, quia et si aliqui iam sint liberati qui sunt in gloria, adhuc tamen nos sumus residui. Vel usque adhuc, quia non solum antiqui patres, qui fuerunt ante Christum, sed etiam adhuc tempore gratiae eadem patimur. Ii petr. Iii, 9 dicitur ex persona impiorum: ubi est nunc promissio aut adventus eius? ex quo patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae. Est autem sciendum quod creatura dei potest dici omne illud, quod sub deo est. Aliqui voluerunt praedicta verba exponere de qualibet creatura, etiam de angelis sanctis: sed valde inconveniens est, ut ipsi dicantur vanitati subiecti, aut ingemiscere et parturire, cum ipsi iam habeant gloriam eius cuius similitudinem expectamus, secundum illud matthaei xxii, 30: erunt sicut angeli dei in caelis: et ideo convenientius secundum praedicta exponitur.



Lectio 5: Ad Romanos 8,23-27

39
075 (
Rm 8,23-27)

Supra ostendit apostolus excellentiam futurae gloriae ex expectatione creaturae, nunc ostendit idem ex expectatione apostolorum. Non autem potest esse parvum quod a magnis viris expectatur tam anxie. Et circa hoc duo facit

Primo proponit quod intendit; secundo probat propositum, ibi spe enim, etc.. Circa primum tria facit

Primo proponit dignitatem expectantium cum dicit non solum autem illa, scilicet creatura, expectat gloriam filiorum dei, sed et nos ipsi, scilicet apostoli, habentes primitias spiritus sancti, quia scilicet spiritum sanctum et tempore prius, et caeteris abundantius apostoli habuerunt, sicut et in fructibus terrae illud quod primo ad maturitatem pervenit, est pinguius et magis acceptum. Ier. Ii, 3: sanctus israel domino primitiae frugum eius. Hebr. Xii, 23: accessistis ad ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelestibus. Ex quo patet quod apostoli sunt omnibus aliis sanctis, quacumque praerogativa praefulgeant, sive virginitatis, sive doctrinae, sive martyrii, praeferendi, tamquam abundantius spiritum sanctum habentes. Sed potest aliquis dicere, quod quidam alii sancti maiora tormenta sustinuerunt, et maiores austeritates propter Christum, quam apostoli. Sed sciendum est quod magnitudo meriti principaliter et respectu essentialis praemii, attenditur secundum charitatem. Consistit enim praemium essentiale in gaudio quod habetur de deo. Manifestum est autem, quod de deo plus gaudebunt qui plus amant. Unde et illam visionem beatam dominus suo dilecto promittit, dicens io. Xiv, 21: si quis diligit me, diligetur a patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Sed secundum quantitatem operum, meretur homo praemium accidentale, quod est gaudium de talibus operibus. Apostoli ergo, illa opera quae fecerunt, ex maiori charitate fecerunt, ex qua habebant cor ad multa maiora facienda si fuisset opportunum. Si autem dicat aliquis: potest tantum quis conari quod habebit aequalem charitatem cum apostolis, dicendum, quod charitas hominis non est a seipso, sed ex gratia dei, quae datur unicuique secundum mensuram donationis Christi, ut dicitur eph. Iv, 7. Unicuique autem dat gratiam proportionatam ei ad quod eligitur, sicut homini Christo data est excellentissima gratia, quia ad hoc est electus, ut eius natura in unitatem personae divinae assumeretur, et post eum habuit maximam plenitudinem gratiae beata maria, quae ad hoc est electa ut esset mater Christi. Inter caeteros autem ad maiorem dignitatem sunt electi apostoli, ut scilicet immediate ab ipso Christo accipientes, aliis traderent ea, quae pertinent ad salutem, et sic in eis ecclesia quodammodo fundaretur, secundum illud apoc. Xxi, 14: murus habebat fundamenta duodecim, et nomina apostolorum erant in eis scripta: et ideo dicitur i cor. Xii, 28: deus posuit in ecclesiam primum quidem apostolos. Et ideo deus eis abundantiorem gratiam prae caeteris tribuit

Secundo ponit anxietatem expectationis cum dicit et ipsi intra nos gemimus. Qui quidem gemitus designat afflictionem ex dilatione rei cum magno desiderio expectatae, secundum illud prov. Xiii, 12: spes quae differtur, affligit animam. Ps. Vi, 6: laboravi in gemitu meo. Iste autem gemitus non est tam exterius, quam interius, tum quia ex interiori cordis affectu procedit, tum quia est propter interiora bona. Unde signanter dicit intra nos. Thren. I, 22: multi gemitus mei.

Tertio ponit rem expectatam dicens adoptionem filiorum dei expectantes, id est completionem huius adoptionis. Inchoata enim est huiusmodi adoptio per spiritum sanctum iustificantem animam. Supra eodem: accepistis spiritum adoptionis filiorum. Consummabitur autem per ipsius corporis glorificationem. Unde supra v, 2: gloriamur in spe gloriae filiorum dei

Et hoc est quod subdit redemptionem corporis nostri, ut scilicet sicut spiritus noster redemptus est a peccato, ita corpus nostrum redimatur a corruptione et morte. Os. Xiii, 41: de morte redimam eos. Phil. Iii, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae

Deinde cum dicit spe enim, etc., probat quod dixerat tali ratione: spes est de his quae non praesentialiter videntur, sed in futuro expectantur. Sed nos sumus salvi facti per spem, ergo expectamus in futurum complementum salutis

Primo ergo ponit minorem, dicens: nos enim, apostoli et caeteri fideles, spe salvi facti sumus, quia scilicet spem nostrae salutis habemus. I petr. I, 3: regeneravit nos in spem vivam. Ps. Lxi, 9: sperate in eum omnis congregatio populi

Secundo ponit maiorem, dicens spes autem, id est, res sperata, quae videtur, quasi praesentialiter habita, non est spes, id est, non est res sperata, sed habita. Spes enim est expectatio futuri. Soph. Iii, 8: expecta me in die resurrectionis meae in futurum.

Tertio ponit probationem maioris, dicens nam quod videt quis, quid, id est cur, sperat? quasi dicat: spes importat motum animae in aliquid non habitum tendentem. Cum autem aliquid iam habetur, non est necessarium ut in id aliquis moveatur. Et est notandum, quod quia spes ex fide quodammodo oritur, attribuit spei opus illud quod est fidei, scilicet esse de non visis, secundum illud hebr. Xi, 1: fides est argumentum non apparentium

Quarto ponit conclusionem, dicens si autem quod non videmus speramus, sequitur, quod per patientiam expectamus. Unde notandum est, quod proprie patientia importat tolerantiam tribulationum cum quadam aequanimitate. Infra xii, 12: in tribulatione patientes. Quia vero dilatio boni habet quandam rationem mali, inde est quod etiam diutina expectatio bonorum absentium, cum tranquillitate animi, attribuitur patientiae, sed haec maxime ad longanimitatem pertinent, secundum illud iac. V, 7: patientes estote, fratres, usque ad adventum domini. Utroque autem modo patientia hic accipitur: quia apostoli expectabant aequanimiter gloriam, et cum dilatione et tribulatione

Deinde cum dicit similiter autem, etc., ostendit quomodo per spiritum sanctum adiuvamur in defectibus vitae praesentis. Et primo quantum ad completionem desideriorum; secundo, quantum ad directionem exteriorum eventuum, ibi scimus autem, etc.. Circa primum duo facit

Primo proponit quod intendit; secundo manifestat propositum, ibi nam quid oremus, etc.. Dicit ergo primo: dictum est quod per spiritum sanctum vivificabuntur nostra mortalia corpora, quando auferetur a nobis nostra infirmitas, similiter autem, et in statu huius vitae, in quo adhuc infirmitati subiicimur, spiritus adiuvat infirmitatem nostram, et si non totaliter eam tollat. Ez. Iii, v. 14: spiritus quoque elevavit me, et assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus mei, quasi infirmitate nondum totaliter cessante, manus enim domini erat mecum confortans me. Et in hoc spiritus me assumpsit. Matth. Xxvi, 41: spiritus quidem promptus est, caro autem infirma

Deinde cum dicit nam quid oremus, etc., manifestat quod dixerat. Et primo ostendit necessitatem auxilii spiritus, quod pertinet ad infirmitatem praesentis vitae; secundo ostendit modum auxilii, ibi sed ipse spiritus, etc.; tertio ostendit efficaciam auxilii, ibi qui autem scrutatur. Dicit ergo primo: recte dico quod spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam in hoc patimur infirmitatem quod nescimus quid oremus, sicut oportet. Iob iii, v. 23: viro cuius abscondita est via, et circumdedit eum deus tenebris. Et est considerandum quod duo dicit nos apostolus nescire, scilicet quid orando petamus, et modum quo petere oporteat; sed utrumque videtur esse falsum. Nam primum scimus quid oremus: quia hoc nos dominus docuit matth. Vi, 9: sanctificetur nomen tuum, etc.. Sed dicendum quod in generali quidem possumus scire quid convenienter oremus, sed in speciali hoc non possumus scire

Primo quidem, quia si desideramus aliquod opus virtutis facere, quod est implere voluntatem dei, sicut in caelo et in terra, potest contingere quod illud opus virtutis non est huic vel illi congruum: sicut alicui qui utiliter potest in actione proficere, non expedit contemplationis quies, et e converso, ut gregorius dicit in moralibus super illud iob v, v. 26: ingrediens in abundantia sepulchrum. Unde dicitur prov. Xiv, 12: est via quae videtur homini iusta, novissima autem illius ducunt ad mortem

Secundo aliquis desiderat aliquod temporale bonum ad sustentationem vitae, quod est petere panem quotidianum, quod tamen sibi vertitur in periculum mortis. Multi enim propter divitias perierunt. Eccle. V, 12: divitiae conservatae in malum domini sui

Tertio aliquis desiderat liberari ab aliqua molestia tentationis, quae tamen est sibi ad custodiam humilitatis: sicut paulus petiit amoveri a se stimulum, qui tamen erat ei datus ne eum magnitudo revelationum extolleret, ut dicitur ii cor. Xii, 7. Similiter etiam videtur quod sciamus sicut nos oportet orare: secundum illud iac. I, 6: postulet in fide nihil haesitans. Et ad hoc dicendum, quod in generali hoc scire possumus, sed speciali motu cordis nostri usquequaque discernere non possumus, utputa utrum petamus aliquid ex ira, vel ex zelo iustitiae. Unde et matth. Xx, 20, reprobata est petitio filiorum zebedaei, quia licet viderentur participationem divinae gloriae postulare, tamen ex quadam vana gloria seu elatione procedebat eorum petitio

Deinde, cum dicit sed ipse, etc., ponit modum auxilii spiritus sancti, dicens quod ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Quod quidem videtur suffragari errori arii et macedonii, qui posuerunt spiritum sanctum esse creaturam et minorem patre et filio; postulare enim est minoris, sed si ex eo, quod dicit eum postulare, intelligamus eum esse passibilem creaturam et patre minorem, consequens est etiam quod ex eo quod dicit gemitibus postulare, intelligamus eum esse passibilem creaturam beatitudine carentem, quod nullus umquam haereticus dixit. Nam gemitus ex dolore est qui ad miseriam pertinet. Et ideo exponendum est postulat, id est postulantes nos facit, sicut et gen. Xxii, 12: nunc cognovi quod timeas dominum, id est, cognoscere feci. Facit autem spiritus sanctus nos postulare, inquantum in nobis recta desideria causat. Nam postulatio est quaedam desideriorum explicatio. Desideria autem recta ex amore charitatis proveniunt, quam in nobis scilicet facit. Supra v, 5: charitas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Spiritu autem sancto dirigente et instigante cor nostrum, et nostra desideria non possunt esse nisi nobis utilia is. Xlviii, 17: ego dominus docens te utilia; et ideo subdit pro nobis. Eius autem quod multum desideramus et desideranter petimus, dilationem cum dolore et gemitibus patimur, et ideo subdit gemitibus, quos scilicet in corde nostro causat, inquantum scilicet nos facit caelestia desiderare, quae differuntur animae. Iste est gemitus columbae, quem spiritus sanctus in nobis facit. Nah. Ii, 7: minabantur gementes ut columbae. Dicit autem inenarrabilibus: aut quia sunt propter rem inenarrabilem, scilicet caelestem gloriam ii cor. Xii, 4: audivit arcana verba quae non licet homini loqui, aut quia ipsi motus cordis sufficienter enarrari non possunt, secundum quod a spiritu sancto procedunt. Iob xxxviii, 37: quis enarrabit caelorum rationem? deinde, cum dicit qui autem scrutatur, etc., ostendit efficaciam auxilii, quo spiritus sanctus nos adiuvat, dicens qui autem scrutatur corda, id est, deus cui proprium est corda scrutari. Ps. Vii, 10: scrutans corda et renes deus. Dicitur autem deus scrutari corda, non quod inquirendo occulta cordis cognoscat, sed quia manifeste scit ea quae in corde latent. Soph. I, 12: scrutabor ierusalem in lucernis. Deus, inquam, scrutans corda, scit, id est approbat secundum illud ii tim. Ii, 19: novit dominus qui sunt eius, quid desideret spiritus, id est, quid desiderare nos faciat. Ps. Xxxvii, 9: domine, ante te omne desiderium meum. Ideo autem desideria spiritus quae in sanctis facit spiritus sanctus, sunt deo accepta: quia postulat pro sanctis, id est postulare eos facit, secundum deum, id est, quod convenit divino beneplacito prov. Xi, 23: desiderium iustorum omne bonum, in cuius exemplum dominus patri dicebat, matth. Xxvi, v. 39: non sicut ego volo, sed sicut tu vis.




Thomae Aq. ad Rm 37