Thomae Aq. ad Rm 40

Lectio 6: Ad Romanos 8,28-32

40
075 (
Rm 8,28-32)

Ostendit supra apostolus quod spiritus sanctus adiuvat nos in infirmitatibus praesentis vitae, quantum ad impletionem nostrorum desideriorum, hic ostendit qualiter nos iuvat quantum ad exteriores eventus, dirigendo in bonum nostrum. Et primo proponit quod intendit; secundo probat propositum, ibi nam quos praescivit, etc.; tertio infert quandam conclusionem ex dictis, ibi quis ergo separabit nos, etc.. Circa primum duo consideranda occurrunt

Primo quidem magnitudo beneficii quod nobis a spiritu sancto confertur, ut scilicet omnia nobis cooperentur in bonum. Ad cuius evidentiam considerandum est, quod quidquid fit in mundo, etiamsi malum sit, cedit in bonum universi: quia, ut augustinus dicit in enchiridion: deus est adeo bonus, quod nihil mali esse permitteret, nisi esset adeo potens quod ex quolibet malo posset elicere aliquod bonum. Non autem semper cedit malum in bonum eius in quo est, quod sicut corruptio unius animalis cedit quidem in bonum universi, inquantum per corruptionem unius generatur aliud, non tamen in bonum eius quod corrumpitur: quia bonum universi est a deo volitum secundum se, et ad ipsum ordinantur omnes partes universi. Et eadem ratio esse videtur circa ordinem nobilissimarum partium ad alias partes, quia malum aliarum partium ordinatur in bonum nobilissimarum. Sed quicquid fit circa nobilissimas partes, non ordinatur nisi in bonum ipsarum, quia de eis propter se cura habetur, de aliis autem propter ipsas: sicut medicus infirmitatem pedis sustinet, ut curet caput. Inter omnes autem partes universi excellunt sancti dei, ad quorum quemlibet pertinet quod dicitur matth. Xxv, 23: super omnia bona sua constituet eum. Et ideo quicquid accidit, vel circa ipsos vel alias res, totum in bonum eorum cedit: ita quod verificatur quod dicitur prov. Xi, 29: qui stultus est, serviet sapienti, quia scilicet etiam mala peccatorum in bonum iustorum cedunt. Unde et deus specialem curam de iustis habere dicitur, secundum illud ps. Xxxiii, 16: oculi domini super iustos, inquantum scilicet sic de eis curat, quod nihil mali circa eos esse permittit, quod non in eorum bonum convertat

Et hoc quidem manifestum est quantum ad mala poenalia quae patiuntur, unde in glossa dicitur quod ipsorum infirmitate exercetur humilitas, afflictione patientia, contradictione sapientia, odio benevolentia; unde i petr. Iii, 14: si quid patimini propter iustitiam, beati. Sed numquid etiam eis peccata cooperantur in bonum? quidam dicunt quod peccata non continentur sub hoc quod dicit omnia, quia secundum augustinum, peccatum nihil est, et nihil fiunt homines, cum peccant. Sed contra hoc est quod in glossa sequitur: usque adeo talibus deus omnia cooperatur in bonum, ut si qui horum deviant et exorbitant, etiam hoc ipsum eis faciat proficere in bonum. Unde et in ps. Xxxvi, 24 dicitur: cum ceciderit iustus, non collidetur, quia dominus supponit manum suam. Sed secundum hoc videtur, quod semper tales in maiori charitate resurgant, quia bonum hominis in charitate consistit, quam si non habeat apostolus se nihil esse recognoscit i cor. Xiii, 2. Sed dicendum est, quod bonum hominis non solum consistit in quantitate charitatis, sed praecipue in ipsius perseverantia usque ad mortem, secundum illud matth. Xxiv, 13: qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Ex hoc autem quod iustus cadit, resurgit cautior et humilior: unde in glossa subditur, postquam dixerat quod hoc ipsum faciat eis in bonum proficere, quia sibi humiliores redeunt atque doctiores. Discunt enim cum tremore se exultare debere: non quasi arrogando sibi tamquam de sua virtute fiduciam permanendi

Secundo oportet considerare quibus hoc beneficium competat. Circa quod, primo, attenditur aliquid ex parte hominis, cum dicit diligentibus deum. Dei enim dilectio est in nobis per inhabitantem spiritum, ut habitum est supra. Ipse autem spiritus sanctus est qui nos dirigit in viam rectam, ut dicitur in ps. Xxvi, v. 11. Unde dicitur i petr. Iii, 13: quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis? et ps. Cxviii, 165: pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum

Et hoc rationabiliter: quia, ut dicitur prov. Viii, 17: ego diligentes me diligo; diligere est bonum velle dilecto; dei autem velle est operari. Omnia enim quaecumque voluit fecit, ut in ps. Cxxxiv, 6 dicitur. Et ideo deus omnia convertit in bonum his qui eum diligunt

Secundo attenditur id quod est ex parte dei, qui primo fideles ab aeterno praedestinavit; secundo ex tempore vocat; tertio sanctificat: et haec tria tangit, cum dicit his qui secundum propositum vocati sunt sancti, id est, praedestinatis, vocatis, et sanctificatis: ut propositum referatur ad praedestinationem, quae, secundum augustinum, est propositum miserendi, eph. I, 11: praedestinati secundum propositum eius. Quod dicit, vocati, ad vocationem pertinet. Is. Xli, 2: vocavit eum, ut sequeretur se. Quod dicit sancti, ad sanctificationem, secundum illud lev. Xxi, 8: ego dominus qui sanctifico. Hoc autem apostolus se scire dicit ex persona sanctorum, dicens scimus. Sap. X, 10: dedit illi scientiam sanctorum. Procedit autem haec scientia tum ex experimento, tum etiam ex consideratione efficaciae charitatis, cant. Viii, 6: fortis est ut mors dilectio, et etiam praedestinationis aeternae, is. Xlvi, 10: omnis voluntas mea implebitur, et omne consilium meum fiet

Deinde, cum dicit nam quos praescivit, etc., probat quod dixerat tali ratione: nullus potest nocere his quos deus promovet, sed praedestinatos diligentes deum, deus promovet; ergo nihil potest eis nocere, sed omnia cedunt eis in bonum

Primo ergo probat minorem, scilicet quod eos deus promoveat; secundo, maiorem, scilicet quod promotis a deo nihil potest esse nocivum, ibi quid ergo dicemus, etc.. Circa primum duo facit

Primo proponit ea quae sunt ad promotionem sanctorum ab aeterno; secundo, ea quae sunt ex tempore, ibi quos autem praedestinavit, etc.. Ponit autem duo circa primum, scilicet praescientiam et praedestinationem, cum dicit nam quos praescivit et praedestinavit. Dicunt autem quidam quod praedestinatio hic accipitur pro praeparatione quae est in tempore, qua scilicet deus praeparat sanctos ad gratiam, et hoc dicunt ad distinguendum praescientiam a praedestinatione. Sed si recte consideretur, utrumque est aeternum, et differunt ratione. Nam sicut dictum est supra, super illud: qui praedestinatus est, praedestinatio importat praeordinationem quamdam in animo eorum quae quis est facturus. Ab aeterno autem deus praedestinavit beneficia quae sanctis suis erat daturus. Unde praedestinatio est aeterna. Differt autem a praescientia secundum rationem, quia praescientia importat solam notitiam futurorum: sed praedestinatio importat causalitatem quamdam respectu eorum. Et ideo deus habet praescientiam etiam de peccatis, sed praedestinatio est de bonis salutaribus. Unde apost. Eph. I, 5 s. Dicit: praedestinati secundum propositum eius, ut simus in laudem, etc.. Circa ordinem autem praescientiae et praedestinationis dicunt quidam quod praescientia meritorum bonorum et malorum est ratio praedestinationis et reprobationis, ut scilicet intelligatur quod deus praedestinet aliquos, quia praescit eos bene operaturos, et in Christum credituros. Et secundum hoc littera sic legitur: quos praescivit conformes fieri imaginis filii eius, hos praedestinavit

Et hoc quidem rationabiliter diceretur, si praedestinatio respiceret tantum vitam aeternam, quae datur meritis; sed sub praedestinatione cadit omne beneficium salutare, quod est homini ab aeterno divinitus praeparatum; unde eadem ratione omnia beneficia quae nobis confert ex tempore, praeparavit nobis ab aeterno. Unde ponere quod aliquod meritum ex parte nostra praesupponatur, cuius praescientia sit ratio praedestinationis, nihil est aliud quam gratiam ponere dari ex meritis nostris, et quod principium bonorum operum est ex nobis, et consummatio est ex deo. Unde convenientius sic ordinatur littera: quos praescivit, hos et praedestinavit fieri conformes imaginis filii sui. Ut ista conformitas non sit ratio praedestinationis, sed terminus vel effectus. Dicit enim apostolus eph. I, 5: praedestinavit nos in adoptionem filiorum dei. Nihil enim aliud est adoptio filiorum quam illa conformitas. Ille enim qui adoptatur in filium dei, conformatur vero filio eius

Primo quidem in iure participandae haereditatis, sicut supra dictum est v. 17: si filii et haeredes, haeredes quidem dei, cohaeredes autem Christi

Secundo, in participatione splendoris ipsius. Ipse enim est genitus a patre tamquam splendor gloriae eius, hebr. I, v. 3. Unde per hoc quod sanctos illuminat de lumine sapientiae et gratiae, facit eos fieri conformes sibi. Unde in ps. Cix, 3 dicitur: in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te, id est, profundentem omnem splendorem sanctorum. Quod autem dicit imaginis filii eius, potest intelligi dupliciter. Uno modo ut sit constructio appositiva, ut sit sensus: conformes imaginis filii eius, qui est imago. Col. C. I, 15: est imago invisibilis dei. Alio modo potest intelligi, ut sit constructio transitiva, ut sit sensus: praedestinavit nos fieri conformes filio suo in hoc quod portemus eius imaginem. I cor. Xv, 49: sicut portavimus imaginem terreni, sic portemus imaginem caelestis. Dicit autem quos praescivit et praedestinavit, non quia omnes praescitos praedestinet, sed quia eos praedestinare non poterat, nisi praesciret. Ier. I, 5: priusquam te formarem in utero, novi te. Quid autem ex hac praedestinatione sequatur, subiungit ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Sicut enim deus suam naturalem bonitatem voluit aliis communicare, participando eis similitudinem suae bonitatis, ut non solum sit bonus, sed etiam auctor bonorum, ita filius dei voluit conformitatem suae filiationis aliis communicare, ut non solum sit ipse filius, sed etiam primogenitus filiorum

Et sic qui per generationem aeternam est unigenitus, secundum illud io. I, 18: unigenitus qui est in sinu patris, secundum collationem gratiae, sit primogenitus in multis fratribus. Apoc. I, 5: qui est primogenitus mortuorum et princeps regum terrae. Habet igitur Christus nos fratres, tum quia nobis similitudinem filiationis communicavit, sicut hic dicitur, tum quia similitudinem nostrae naturae assumpsit, secundum illud hebr. C. Ii, 17: debuit per omnia fratribus assimilari

Deinde, cum dicit quos autem praedestinavit, etc., ponit ea quae ex parte sancti divinitus consequuntur. Et primo ponit vocationem, cum dicit: quos praedestinavit, hos et vocavit. Praedestinatio autem eius irrita esse non potest, secundum illud is. Xiv, 24 s.: iuravit dominus exercituum, dicens: si non, ut putavi, ita erit, et quomodo mente tractavi, sic eveniet. Primum autem in quo incipit praedestinatio impleri, est vocatio hominis, quae quidem est duplex, una exterior, quae fit ore praedicatoris. Prov. Ix, 3: misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem. Hoc modo deus vocavit petrum et andream, ut dicitur matth. Iv, 18. Alia vero vocatio est interior, quae nihil aliud est quam quidam mentis instinctus, quo cor hominis movetur a deo ad assentiendum his quae sunt fidei vel virtutis. Is. Xli, 2: quis suscitavit ab oriente iustum, et vocavit eum ut sequeretur se? et haec vocatio necessaria est, quia cor nostrum non se ad deum converteret, nisi ipse deus nos ad se traheret. Io. Vi, 44: nemo potest venire ad me, nisi pater qui misit me traxerit eum. Thr. V, 21: converte nos, domine, ad te, et convertemur. Et etiam haec vocatio est efficax in praedestinatis, quia huiusmodi vocationi assentiunt. Io. C. Vi, 45: omnis qui audivit a patre meo et didicit, venit ad me. Unde, secundo, ponit iustificationem, cum dicit quos vocavit, hos et iustificavit, scilicet gratiam infundendo. Supra iii, v. 24: iustificati gratis per gratiam ipsius. Haec autem iustificatio et si in aliquibus frustretur, quia non perseverant usque ad finem, in praedestinatis tamen nunquam frustratur. Unde, tertio, ponit magnificationem, cum subdit hos et magnificavit

Et hoc dupliciter, scilicet uno quidem modo per profectum virtutis et gratiae; alio autem modo per exaltationem gloriae. Sap. Ult.: in omnibus, domine, magnificasti populum tuum et honorasti. Ponit autem praeteritum pro futuro, si intelligatur de magnificatione gloriae, vel propter certitudinem futuri, vel quia quod in quibusdam est futurum, in aliis est completum

Deinde, cum dicit quid ergo dicemus etc., manifestat maiorem, scilicet quod promotis a deo nullus potest nocere. Et primo ostendit quod non possint pati detrimentum per malum poenae; secundo quod nec per malum culpae, ibi quis accusabit, etc.. Malum poenae est duplex. Unum quidem consistit in illatione malorum, aliud in subtractione bonorum

Primo ostendit quod illi, qui promoventur a deo, non patiuntur detrimentum per conatum alicuius persequentis, dicens: quid ergo dicemus? quasi dicat: cum tot bona deus suis electis praestet, quid potest dici contra haec, ut scilicet praedicta dei beneficia annullentur? quasi diceret: nihil. Prov. C. Xxi, 30: non est sapientia, et non est prudentia, et non est consilium contra dominum. Vel: quid dicemus? ad haec scilicet aspicientes, oportet nos obstupescere. Habac. 3, secundum aliam litteram: consideravi opera tua, et expavi. Vel: quid dicemus ad haec? id est, quid poterimus deo retribuere tot beneficiis dignum? ps. Cxv, 3: quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi? et subiungit si deus pro nobis est, scilicet praedestinando, vocando, iustificando et magnificando, quis contra nos, scilicet esse poterit efficaciter? is. L, 8: stemus simul, quis est adversarius meus? iob xvii, 3: pone me iuxta te, et cuiusvis manus pugnet contra me

Secundo ostendit quod sancti dei non possunt pati detrimentum ex subtractione bonorum, dicens qui etiam proprio filio non pepercit. Cum autem supra de multis filiis mentionem fecisset, dicens: accepistis spiritum adoptionis filiorum, ab omnibus illis hunc filium separat, dicens proprio filio suo, id est non adoptato, ut haeretici mentiuntur, sed naturali et coaeterno. I io. Ult.: ut simus in vero filio eius iesu Christo, de quo pater dicit matth. Iii, 17: hic est filius meus dilectus. Quod autem dicit non pepercit, intelligendum est quod eum a poena non exemit. Nam culpa in eo non fuit, cui parci potuisset. Prov. Xiii, 24: qui parcit virgae, odit filium suum. Non tamen deus pater filio suo non pepercit, ut ei aliquid accresceret, qui est per omnia deus perfectus, sed propter nostram utilitatem eum passioni subiecit

Et hoc est quod subdit sed pro nobis omnibus tradidit illum, id est, exposuit eum passioni pro expiatione peccatorum nostrorum. Supra iv, v. 25: traditus est propter delicta nostra. Is. C. Liii, 6: dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Tradidit eum deus pater in mortem, eum incarnari et pati statuendo, et humanae eius voluntati inspirando charitatis affectum, qua passionem spontaneus subiret. Unde ipse seipsum tradidisse dicitur eph. V, 2: tradidit semetipsum pro nobis; tradidit etiam iudas, et iudaei exterius aliquid operando, ut supra habitum est. Est autem notandum quod dicit qui etiam proprio, etc., quasi dicat. Non solum alios sanctos pro salute hominum tribulationi exposuit, secundum illud osee vi, v. 5: propter hoc dolavi in prophetis, ii cor. C. I, 6: cum tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sed etiam proprium filium suum. In ipso autem filio dei omnia existunt, sicut in primordiali et praeoperativa causa. Col. I, 17: ipse est ante omnia, etc.. Unde, eo tradito nobis, omnia sunt data nobis; unde subdit quomodo non etiam cum illo, scilicet dato nobis, omnia donavit nobis, ut scilicet omnia cedant in bonum nostrum; superiora quidem, scilicet divinae personae ad fruendum, rationales spiritus ad convivendum, omnia inferiora ad utendum, non solum prospera sed etiam adversa. I cor. C. Iii, 22 s.: omnia vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem dei. Unde patet quod, sicut in psalmo dicitur, nihil deest timentibus eum.



Lectio 7: Ad Romanos 8,33-39

41
075 (
Rm 8,33-39)

Postquam apostolus ostendit quod sancti, quos deus promovet, nullum detrimentum pati possunt, quasi a malo poenae, hic ostendit quod nullum detrimentum pati possunt quasi a malo culpae. Et primo ostendit propositum; secundo excludit quamdam obviationem, ibi Christus iesus, etc.. Circa primum considerandum est quod aliquis propter culpam laeditur a duobus

Primo quidem ab accusatione; secundo a iudice condemnante

Primo ergo ostendit quod nulla accusatio possit esse sanctis dei nociva: et hoc ratione divinae electionis. Qui enim aliquem elegit, ex hoc ipso eum approbare videtur. Sancti autem sunt electi a deo. Eph. C. I, 4: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti. Qui autem accusat, improbat eum quem accusat. Non autem valet alicuius accusatio contra dei approbationem. Et ideo dicit quis accusabit, scilicet efficaciter, adversus electos, id est adversus quos deus elegit ut sint sancti? unde dicitur apoc. Xii, 10: proiectus est accusator fratrum nostrorum

Secundo ostendit quod nullius accusatio potest esse sanctis nociva

Et hoc etiam ostendit ex alio dei beneficio, quo scilicet deus nos iustificat; quod quidem beneficium praemittit dicens deus, scilicet est, qui iustificat, secundum illud quod supra dictum est: quos vocavit, hos et iustificavit. I cor. Vi, 11: sed iustificati estis. Condemnatio autem contra iniustos locum habet. Quis est ergo qui condemnet iustificatos a deo? iob xxxiv, 29: ipso concedente pacem, quis est qui condemnet? deinde, cum dicit Christus iesus, excludit obviationem. Posset aliquis timere ne a Christo iesu aliquis accusaretur et condemnaretur tamquam transgressor mandati ipsius Christi, sicut et de moyse dominus dicit io. V, 45: est qui accusat vos moyses, in quo speratis. Et quod etiam ab ipso condemnaretur, eo quod ipse est constitutus a deo iudex vivorum et mortuorum, ut dicitur act. X, 42. Ipse etiam est immunis a peccato, i petr. Ii, 22: qui peccatum non fecit, et ideo idoneus videtur ad accusandum et condemnandum, secundum illud io. Viii, 7: qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. Et ideo dicit Christus iesus, quasi diceret: numquid Christus iesus accusabit adversus electos dei vel etiam eos condemnabit? et ostendit quod non, quia etiam ipse secundum humanitatem suam magna beneficia sanctis confert sicut et secundum suam divinitatem. Et ponit quatuor humanitatis ipsius beneficia

Primo quidem mortem, cum dicit qui mortuus est, scilicet pro nostra salute, i petr. C. Iii, 18: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est

Secundo, resurrectionem, per quam scilicet nos vivificat, et nunc vita spirituali, et tandem vita corporali. Unde subdit qui et resurrexit, ut supra iv, 25: resurrexit propter iustificationem nostram. Addit autem imo, quia potius est nunc commemorandus ex virtute resurrectionis, quam ex infirmitate passionis. Ii cor. Ult.: nam si crucifixus est ex infirmitate nostra, vivit ex virtute dei

Tertio, ipsam patris confessionem, cum dicit qui est a dextris dei, id est in aequalitate dei patris secundum naturam divinam, et in potioribus bonis eius secundum naturam humanam

Et hoc etiam est ad gloriam nostram, quia, ut dicitur eph. Ii, 6, consedere nos fecit in caelestibus in Christo iesu. Inquantum enim nos membra eius sumus, nos in ipso deo patri consedemus. Apoc. C. Iii, 21: qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut ego vici et sedi cum patre meo in throno eius

Quarto, interpellationem eius, cum dicit qui etiam interpellat pro nobis, quasi advocatus noster existens. I io. Ii, 1: advocatum habemus apud patrem iesum Christum. Ad officium advocati pertinet, non quod accuset vel condemnet, sed magis accusatorem repellat et condemnationem impediat. Dicitur autem pro nobis interpellare dupliciter. Uno modo pro nobis orando, secundum illud io. Xvii, 20: non pro his rogo tantum, scilicet apostolis, sed et pro his qui credituri sunt per verbum eorum in me. Nunc autem eius interpellatio pro nobis est voluntas ipsius de nostra salute. Io. Xvii, 24: volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum. Alio modo interpellat pro nobis humanitatem pro nobis assumptam et mysteria in ea celebrata conspectui paterno repraesentando. Hebr. Ix, 24: introivit in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui dei pro nobis

Deinde cum dicit quis ergo nos separabit, etc., infert conclusionem ex dictis. Et quia haec conclusio quasi incredibilis videtur inexpertis, proponit eam per modum quaestionis; unde tria facit

Primo proponit quaestionem; secundo ostendit necessitatem quaestionis propositae, ibi sicut scriptum est, etc.;

Tertio ponit solutionem, ibi in his omnibus, etc.. Potest autem haec quaestio ex praemissis duplici ratione concludi

Primo quidem sic: tot beneficia sunt nobis divinitus collata, et tam efficacia, ut nullus contra ea possit. Omnia autem praedicta beneficia ad hoc tendunt, ut nos simus in charitate radicati et fundati, ut dicitur eph. C. Iii, 17. Quis ergo nos separabit a charitate Christi? qua scilicet Christum diligimus et proximum, secundum quod ipse praecepit, io. Xiii, 34: mandatum novum do vobis, etc.. Alio modo sic: dictum est, quod magna beneficia deus sanctis suis confert, ex quorum consideratione adeo charitas Christi in cordibus nostris fervet, quod nihil eam extinguere potest. Cant. Ult.: aquae multae non potuerunt extinguere charitatem. Proponit autem mala, per quorum passionem aliquis cogi posset, ut charitatem Christi desereret. Et primo ponit ea quae pertinent ad vitam; secundo, id quod pertinet ad mortem. Circa vero ea quae in vita imminent sustinenda, primo ponit mala praesentia; secundo, futura. Circa praesentia vero primo ponit ea quae pertinent ad tolerantiam malorum; secundo, ea quae pertinent ad defectum bonorum. Mala autem perpessa considerari possunt dupliciter. Uno modo secundum quod sunt in patiente, qui dupliciter ab eis affligitur, scilicet exterius secundum corpus. Et ad hoc pertinet tribulatio. Dicitur enim a tribulis, quae sunt herbae pungitivae. Gen. Iii, 18: spinas et tribulos germinabit tibi. Unde aliquis tribulari dicitur, cum exterius pungitur. Nec tamen propter hoc iusti vincuntur. Ps. Xxxiii, v. 19: multae tribulationes iustorum, et de his omnibus liberabit eos dominus. Affligitur etiam homo ab eis per interiorem anxietatem cordis, dum scilicet aliquis non videt quo divertat, vel quomodo evadat

Et quantum ad hoc subdit an angustia? dan. Xiii, v. 22: angustiae mihi sunt undique, et quid eligam ignoro. Alio modo huiusmodi mala considerari possunt secundum quod sunt in agente

Et quantum ad hoc subdit an persecutio? quamvis enim persecutio ad hoc proprie pertinere videatur, quod aliquis alium persequitur effugando, secundum illud matth. X, 23: si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam, tamen communiter persecutio accipi potest pro inflictione cuiuslibet nocumenti. Ps. Cxviii, 157: multi qui persequuntur me et tribulant me

Deinde ponit mala quae pertinent ad subtractionem bonorum, quae sunt necessaria vitae, scilicet cibus et vestimenta, secundum illud i tim. Vi, 8: habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Ad subtractionem autem cibi pertinet fames, unde subdit an fames? ad subtractionem autem vestitus pertinet nuditas. Unde subdit an nuditas? i cor. Iv, 11: usque in hanc horam esurimus, et sitimus, et nudi sumus

Quantum ad mala futura subdit an periculum, scilicet imminens in futurum? ii cor. C. Xi, 26: periculis fluminum, periculis latronum

Quantum autem ad mortem subdit an gladius? hebr. Xi, 37: in occisione gladii mortui sunt

Deinde cum dicit sicut scriptum est, etc., ostendit huius quaestionis necessitatem per hoc quod dicit, quod sanctis omnia ista imminebant patienda propter Christi charitatem. Et inducit verba psalmistae, quasi in persona martyrum proposita, in quibus, primo, ponit causam passionis. Martyrem enim non facit poena, sed causa, ut dicit augustinus. Unde dicit propter te. Matth. X, 39: qui perdiderit animam suam, id est vitam, propter me, inveniet eam. I petr. Iv, 15 s.: nemo vestrum patiatur ut fur, aut homicida; si autem ut Christianus, non erubescat. Patitur etiam propter Christum, non solum qui patitur propter fidem Christi, sed etiam qui patitur pro quocumque iustitiae opere, pro amore Christi. Matth. V, 10: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam

Secundo ponit gravitatem passionis, cum dicit mortificamur, id est morti tradimur. Esth. Vii, 4: traditi sumus ego et populus meus, ut conteramur et pereamus

Tertio continuitatem persecutionis, cum dicit tota die, id est, per totum tempus vitae. Ii cor. Iv, 11: semper nos qui vivimus, in mortem tradimur propter iesum

Quarto promptitudinem persequentium ad occidendum, cum dicit aestimati sumus ut oves occisionis, id est deputatae ut occidantur in macello, quae cum studio occiduntur. Ita et sancti ex proposito et cum studio occidebantur. Io. Xvi, 2: venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare deo. Zac. Xi, 4: pasce pecora occisionis, quae qui possidebant, occidebantur

Deinde cum dicit sed in his omnibus, solvit quaestionem. Et, primo, proponit solutionem dicens sed in his omnibus, scilicet malis quae supra posui, superamus, dum scilicet circa omnia illibatam charitatem servamus. Sap. C. X, 12: certamen forte dedit illi ut vinceret

Et hoc non nostra virtute, sed per auxilium Christi, unde subdit propter eum qui dilexit nos, id est propter eius auxilium, vel propter affectum quem ad eum habemus, non quasi nos primo dilexerimus eum sed quoniam ipse prior dilexit nos, ut dicitur io. Iv, v. 19; et i cor. Xv, 57: gratias deo qui dedit nobis victoriam per iesum Christum

Secundo, ibi certus sum, manifestat solutionem, ostendens inseparabilem esse sanctorum charitatem. Et primo ostendit quod non potest separari a creaturis quae sunt; secundo, quod nec etiam a creaturis quae non sunt, sed esse possent, ibi neque creatura alia. Circa primum duo facit

Primo ponit ea quae sunt in homine, dicens certus sum enim, quia neque mors, quae est praecipuum inter terribilia, neque vita, quae est praecipuum inter appetibilia, scilicet poterit nos separare a charitate dei. Infra c. Xiv, 8: sive vivimus, domino vivimus: sive morimur, domino morimur. In his autem duobus includuntur omnia quae supra posuit. Nam sex praecedentia pertinent ad vitam; unum autem, scilicet gladius, pertinet ad mortem, ut supra dictum est

Deinde ponit ea quae sunt exterius, inter quae, primo, ponit spirituales creaturas, dicens neque angeli, qui scilicet sunt minores deputati ad custodiam hominum singulorum. Ps. Xc, 11: angelis suis mandavit de te. Neque principatus, scilicet qui sunt deputati ad custodiam gentium. Dan. X, v. 20 s.: nunc revertar ut praelier adversus principem persarum. Cum enim egrederer, apparuit princeps graecorum veniens, et nemo est adiutor meus, nisi michael noster princeps. Addit autem neque virtutes, qui est supremus ordo ministrantium. Lc. Xxi, 26: virtutes caelorum movebuntur. Potest autem hoc intelligi dupliciter. Uno modo de malis angelis, qui contra sanctos decertant. Eph. Vi, 12: non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates. Alio modo potest intelligi de bonis. Et secundum hoc, ut chrysostomus dicit in libro de compunctione cordis, hoc dicebat, non quod angeli affectare possent aliquando eum a Christo separare, sed etiam ea quae sunt impossibilia, verbi gratia, fieri posse dixit magis quam se ab amore Christi seiungi: ut per hoc quanta in eo vis esset divinae charitatis ostenderet, atque omnibus ante oculos poneret. Hic enim amantium mos est, ut amorem suum silentio tegere nequeant: sed necessariis suis et charis asserunt et produnt, et flammas suas infra pectus cohibere non possunt. Enarrant ea frequentius, ut ipsa assiduitate narrandi amoris sui solatium capiant, et refrigeria immensi ardoris assumant. Sic ergo facit beatus hic eximius amator Christi, omnia quae sunt et quae erunt, quaeque accidere possunt, et quae omnino non possunt, simul uno sermone complectitur. Et simile est quod dicitur gal. C. I, 8: sed licet nos, aut angelus de caelo evangelizet vobis, praeter quam quod evangelizavi vobis, anathema sit

Deinde posuit etiam creaturas sensibiles, quarum duplicem diversitatem ponit

Primo quidem secundum tempus, quo diversificantur secundum praesens et futurum. Unde dicit neque instantia, id est praesentia sive dolorem sive delectationem inferant. Ii cor. Iv, 18: non contemplantibus nobis ea quae videntur. Addit autem neque futura, quorum nec timor, nec desiderium potest nos separare a Christo. Unde dicebat act. C. Xxi, 13: ego non solum alligari, sed et mori in ierusalem paratus sum propter nomen domini iesu

Deinde ponit diversitatem sensibilium creaturarum ex parte magnitudinis: et, primo, tangit magnitudinem virtutis, cum dicit neque fortitudo, id est neque quaecumque creatura fortis, potest me separare a Christo, puta fortis ignis, aut fortis aqua: quia, ut cant. Viii, 6 dicitur, fortis est ut mors dilectio

Deinde ponit magnitudinem dilectionis, describens eam secundum ea quae proprie conveniunt corporibus, scilicet altum et profundum. Unde dicit neque altitudo, ex qua, scilicet aliquis mihi minaretur praecipitium, sicut dicitur lc. Iv, 29 quod duxerunt iesum usque ad supercilium montis ut praecipitarent eum. Neque profundum, in quo aliquis submersionem minaretur. Ps. Lxviii, 2: infixus sum in limo profundi. Possunt etiam haec tria ad res humanas referri. Tripliciter enim aliquis homo posset a deo aliquem avertere. Uno quidem modo cogendo per fortitudinem; sed sicut dicitur i reg. Ii, 2: non est fortis sicut deus noster

Secundo, stupefaciendo per altitudinem auctoritatis; sed de eo dicitur in ps. Lxxxii, 19: tu solus altissimus super omnem terram

Tertio, seducendo per profundum sapientiae; sed de eo dicitur iob xi, 8: profundior inferno et unde cognosces? possunt etiam haec duo, altitudo et profundum, ad prospera et adversa referri, secundum illud ii cor. Vi, 7: per arma iustitiae a dextris et a sinistris. Vel secundum chrysostomum, in libro de compunctione cordis, qui ait: altitudo et profundum non mihi aliud indicare videntur, quam regnum caelorum et gehennam. Quasi dicat: nec si a regno decidere me necesse sit, aut etiam in gehennam trahi pro Christo, nec hoc mihi quidem metuendum est

Quantum autem ad ea quae non sunt sed possunt esse, subdit neque creatura alia, quod utique secundum chrysostomum de his dicitur quae non sunt, quasi illi non sufficiant omnia quae sunt, sed illa quae non sunt provocat quodammodo ad certamen. Nihil, inquit, istorum poterit nos separare a charitate dei. I cor. Xiii, 8: charitas nunquam excidit. Quae quidem charitas dei est in Christo iesu domino nostro, quia scilicet per eum data est nobis, inquantum per spiritum sanctum nobis dedit. Lc. Xii, 49: ignem veni mittere in terram et quid volo nisi ut accendatur? sed cum scriptum sit eccle. Ix, 1: nescit homo utrum amore vel odio dignus sit, sed omnia in futurum servantur incerta: quid est hoc quod dicit se esse certum quod nihil possit eum a charitate separare? ad quod dici potest quod apostolus non loquitur singulariter de seipso, sed loquitur in persona omnium praedestinatorum, de quibus propter certitudinem praedestinationis annuntiat quod nihil eos a charitate possit separare. Potest etiam ista certitudo causari ex virtute charitatis quae, quantum in se est, ab aliquibus non potest separari, cum deum super omnia diligant. Quod autem aliquis interdum a charitate recedat, non est propter defectum charitatis, sed propter defectum liberi arbitrii. Si autem paulus hoc dicit de seipso, de hoc certus esse non poterat, nisi forte per revelationem, quia dictum est ei, ii cor. Xii, 9: sufficit tibi gratia mea. Nam quantum ad possibilitatem liberi arbitrii, ipse alibi dicit i cor. Ix, 27: ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.




CAPUT 9

Lectio 1: Ad Romanos 9,1-5

42
075 (
Rm 9,1-5)

Apostolus supra necessitatem et virtutem gratiae demonstravit, hic incipit agere de origine gratiae, utrum ex sola dei electione detur aut detur ex meritis praecedentium operum, occasione accepta ex eo quod iudaei, qui videbantur divinis obsequiis mancipati, exciderant a gratia, gentiles autem ad eam erant admissi, qui prius fuerant a deo alieni

Primo igitur agit de electione gentium; secundo de casu iudaeorum cap. X fratres voluntas quidem cordis mei, etc.. Circa primum duo facit

Primo commemorat dignitatem iudaeorum; secundo ostendit quomodo gentiles ad illam dignitatem sunt assumpti, ibi non autem quod exciderit. Circa primum duo facit

Primo apostolus ostendit affectum suum ad gentem iudaeorum, ne ea quae contra eos dixit vel dicturus est, ex odio dicere videatur; secundo eorum dignitatem ostendit, ibi qui sunt israelitae, etc.. Circa primum duo facit

Primo confirmat ea quae dicturus est; secundo demonstrat suum affectum, ibi quoniam mihi tristitia. Circa primum duo facit

Primo confirmat dicenda per simplicem assertionem, dicens veritatem dico, quod maxime convenit praedicatori, qui est testis veritatis. Prov. Viii, 7: veritatem meditabitur guttur meum. Zach. Viii, 19: pacem et veritatem diligite. Et quia quandoque aliquis veritati quam loquitur aliquod mendacium interserit, ad hoc excludendum subdit non mentior. Eph. C. Iv, 25: deponentes mendacium loquimini veritatem

Secundo confirmat quae dicenda sunt per iuramentum, quod est quaedam confirmatio per testimonium infallibilis veritatis. Tales autem sunt testes sanctorum

Primo quidem deus, secundum iob xvi, 20: ecce in caelo testis meus. Et ideo dicit in Christo iesu, id est, per Christum iesum, qui est veritas absque mendacio. Ii cor. I, 19: dei enim filius qui praedicatus est in vobis, non fuit in illo est, et non

Secundo testis infallibilis sanctorum est eorum conscientia, unde subdit testimonium perhibente mihi conscientia mea. Ii cor. I, 12: gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Et quia interdum conscientia errat, nisi per spiritum sanctum rectificetur, subdit in spiritu sancto. Supra viii, 16: ipse spiritus testimonium reddit spiritui nostro

Deinde cum dicit quoniam tristitia, etc., ostendit suum affectum ad iudaeos per dolorem, quem de eorum casu patiebatur, quem quidem primo exponit; secundo eius signum ponit cum dicit optabam, etc.. Exaggerat autem suum dolorem tripliciter

Primo quidem ex eius magnitudine: quoniam mihi tristitia est magna, quia scilicet est de magno malo, id est de excidio tantae gentis. Thr. Ii, 13: magna est velut mare contritio tua. Sed contra hoc videtur esse quod dicitur eccli. Xxx, 22: tristitiam non des animae tuae, quod videtur sententiae stoicorum consonare, qui tristitiam omnino ab animo sapientis propellebant. Cum enim tristitia sit de malo praesenti, non potest sapienti competere, cui nullum malum est praesens. Non enim aestimabant aliquid esse bonum nisi honestum, et malum nisi peccatum. Sed haec opinio refellitur dupliciter

Primo quidem quia corporales defectus licet non sint simpliciter mala, quibus scilicet homines fiant mali, sunt tamen quaedam mala, quae natura abhorret. Unde et dominus pro his tristatus legitur matth. Xxvi, 38: tristis est anima mea usque ad mortem

Secundo cum ex charitate homo debet suum diligere proximum sicut seipsum, imminet sapienti tristitia laudabilis de peccato proximi, sicut de peccato sui ipsius; unde apostolus dicit i cor. Xii, 21: et lugeam multos ex eis qui peccaverunt. Sic igitur reprobatur saeculi tristitia quae mortem operatur, procedens ex amore saeculi: sed tristitia quae est secundum deum, utpote ex divina charitate procedens, salutem operatur, ut dicitur ii cor. Vii, 10. Et talis fuit ista tristitia

Secundo exaggerat eam ex continuitate; unde subdit et continuus dolor. Non quod continuo actu doleret, sed secundum habitum. Ier. Ix, 1: ut plorem die ac nocte interfectos populi mei

Tertio exaggerat eam ex sui veritate, et dicit cordi meo; non enim erat superficialis, sed in corde radicata. Thr. I, 22: multi gemitus mei et cor meum moerens

Deinde cum dicit optabam enim, etc., ponit signum doloris dicens: optabam enim ego ipse, qui tam fervens sum in charitate Christi, ut supra ostensum est, anathema esse a Christo pro fratribus meis. Ubi, primo, sciendum est quod anathema est graecum et componitur ab ana quod est sursum, et thesis quod est positio, ut dicatur anathema quasi sursum positum: quia scilicet cum capiebatur aliquid in praeda quod nolebant esse in usu hominum, suspendebant illud in templo. Et inolevit usque adhuc ut ea quae sunt separata ab hominum communi usu, anathemata vocarentur; unde ios. Vi, v. 17 dicitur: sit civitas haec anathema, et omnia quae in ea sunt, domino. Dicit ergo optabam ego ipse anathema esse a Christo, id est separatus ab eo, quod quidem fit dupliciter. Uno modo per culpam, per quam aliquis a charitate Christi separatur, eius praeceptum non servans. Io. Xiv, 15: si diligitis me, mandata mea servate. Sic autem apostolus non poterat optare esse anathema a Christo pro quacumque causa, ut ex supra dictis in viii, 35, patet. Est enim hoc contra ordinem charitatis, quo quis tenetur deum super omnia diligere et salutem suam plusquam salutem aliorum. Et ideo non dicit, opto sed optabam, scilicet, tempore infidelitatis. Sed secundum hoc nihil magnum dicit apostolus, quia tunc etiam propter se volebat esse separatus a Christo. Unde et quaedam glossa exponit quod dicit, tristitia magna est mihi, de tristitia qua dolebat de praeterito statu peccati, in quo a Christo voluerat esse separatus. Alio modo potest aliquis esse separatus a Christo, id est a fruitione Christi quae habetur in gloria. Sic autem separari a Christo volebat apostolus pro salute gentilium, nedum pro conversione iudaeorum, secundum illud philipp. C. I, 23 s.: desiderium habens dissolvi et cum Christo esse, multo melius; permanere in carne necessarium propter vos

Et hoc modo dicebat optabam, scilicet si fieri posset, anathema esse, id est separatus a gloria, vel simpliciter vel ad tempus, propter honorem Christi, qui est ex conversione iudaeorum, secundum illud prov. Xiv, 28: in multitudine populi dignitas regis. Unde chrysostomus dicit in libro de compunctione cordis: ita totam eius mentem devicit amor, ut etiam eo quod prae caeteris omnibus amabilius erat esse cum Christo, rursum idipsum, quia ita placeret Christo contemneret, sed et caelorum regna, quod videbatur laborum esse remuneratio pro Christo, nihilominus cedere pateretur. Et causam tanti affectus ostendit subdens pro fratribus meis. Unde eccli. Xxv, v. 1 s. Dicitur, quod tria sunt probata coram deo et hominibus: concordia fratrum, etc.. Et ne hoc intelligeretur de his qui erant spiritualiter in Christo fratres, secundum illud matth. Xxiii, 8: omnes vos fratres estis, subiungit qui sunt cognati mei secundum carnem. Ii cor. Xi, 22: semen abrahae sunt, et ego

Deinde cum dicit qui sunt israelitae ostendit dignitatem iudaeorum, ut eius tristitia videretur esse rationabilis propter pristinam dignitatem populi pereuntis propensius enim est malum dignitatem perdidisse, quam numquam habuisse, ut dicit glossa et non solum ex affectu carnali procedens. Ostendit autem eorum dignitatem tripliciter

Primo quidem quantum ad suam gentem, cum dicit qui sunt israelitae, id est, a genere iacob descendentes, qui est dictus israel, gen. Xxxii, 28, et ii cor. Xi, 22: israelitae sunt, et ego

Et hoc ad dignitatem pertinet. Dicitur enim deut. Iv, 7: non est alia natio tam grandis, etc.

Secundo ostendit dignitatem illius gentis ex dei beneficiis, inter quae primo ponit spiritualia beneficia, quorum unum respicit praesens; et quantum ad hoc dicit quorum est adoptio filiorum dei; unde dicitur exod. C. Iv, 22: primogenitus meus israel

Et hoc quidem dicitur quantum ad spirituales viros qui fuerunt in illo populo

Quantum ad carnales vero supra viii, 15 innuit, quod acceperunt spiritum servitutis in timore. Aliud vero beneficium ponit quod respicit futurum, cum dicit et gloria, scilicet filiorum dei eis repromissa. In cuius signum legitur ex. Ult. Quod gloria domini implevit tabernaculum

Deinde ponit alia beneficia figuralia, quorum tria sunt figura praesentis spiritualis beneficii. Et horum primum est testamentum, id est, pactum circumcisionis abrahae datum, ut dicitur gen. Xvii, 2. Quamvis hoc possit referri ad testamentum novum, quod primo iudaeis est praedicatum. Unde et dominus dicebat, matth. Xv, 24: non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus israel. Et ier. C. Xxxi, 31 dicitur: feriam domui israel foedus novum. Secundum est lex data moysi. Unde et subdit legislatio. Eccli. Xxiv, 33: legem mandavit nobis moyses. Tertium est cultus divinus, cum dicit et obsequium, quo scilicet deo serviebant, omnibus aliis gentibus servientibus idolis. Is. Xliv, 1: et nunc audi, serve meus iacob, et israel quem elegi

Deinde ponit id quod pertinet ad futuram gloriam, cum dicit et promissa. Promissiones enim factae in veteri testamento impletae per Christum, iudaeis praecipue factae videntur. Unde dicitur infra xv, 8: dico iesum Christum ministrum fuisse circumcisionis ad confirmandas promissiones patrum, etc.. Fuerunt autem eis multae promissiones factae de bonis terrenis, ut patet lev. Xxvi, v. 3 s., et deut. Xxviii, 1-14. Sed per illa temporalia bona spiritualia figurabantur

Tertio autem describit dignitatem iudaeorum ex origine, cum dicit quorum patres, quia scilicet secundum carnem sunt progeniti ab illis patribus qui fuerunt maxime deo accepti. Deut. Iv, 37: dilexi patres tuos, et elegi semen eorum. Os. Ix, 10: quasi prima poma ficulneae eius vidi patres eorum

Quarto ostendit dignitatem eorum ex prole cum dicit ex quibus est Christus secundum carnem, sicut ipse dicit. Io. Iv, v. 22: salus ex iudaeis est. Et ne hoc parum videatur, ostendit Christi dignitatem, dicens: qui est super omnia deus benedictus in saecula, amen. I io. Ult.: hic est verus deus et vita aeterna. In quibus verbis quatuor haereses destruuntur

Primo quidem manichaei, qui dicebat Christum habuisse corpus phantasticum et non verum, quod removet per hoc quod dicit secundum carnem. Habet enim veram carnem, secundum illud lc. Ult.: spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere

Secundo, haeresis valentini qui dicit Christum non de massa humani generis, sed de caelo corpus attulisse. Quod quidem excludit in hoc quod dicit Christum ex iudaeis secundum carnem esse, secundum illud matth. I, v. 1: liber generationis iesu Christi filii david

Tertio, haeresis nestorii qui posuit alium esse filium hominis alium dei: contra quem apostolus hic dicit, quod ille est ex patribus secundum carnem qui est deus super omnia

Quarto, excluditur haeresis arii qui dicebat Christum esse minorem patre et quod est creatus ex nihilo. Contra quorum, primum dicit quod est super omnia; contra secundum, quod est benedictus per omnia saecula. Hoc enim de solo deo dicendum est, quod eius bonitas duret in saecula.




Thomae Aq. ad Rm 40