Thomae Aq. ad Rm 43

Lectio 2

43
075 (
Rm 9,6-13)

Postquam apostolus posuit dignitatem iudaeorum, nunc ostendit quod ista dignitas non pertineat ad eos qui carnaliter processerunt ab antiquis patribus sed ad spirituale semen quod est a deo electum. Et primo ostendit, quod huiusmodi dignitas proveniat ex electione divina; secundo ostendit, quod haec electio communiter pertinet ad iudaeos et ad gentiles, ibi quos etiam vocavit non solum, etc.. Circa primum duo facit

Primo ostendit quomodo ex electione divina homines spiritualem dignitatem consequuntur; secundo movet quaestionem de iustitia divinae electionis, ibi quid ergo dicemus? circa primum duo facit

Primo proponit quod intendit; secundo ostendit propositum, ibi sed in isaac, etc.. Circa primum duo facit

Primo ponit firmitatem divinae electionis; secundo ostendit in quibus impleatur, ibi non enim omnes, etc.. Dicit ergo primo: ita dictum est quod eorum sunt promissa et adoptio filiorum et gloria, pro quorum casu est mihi magna tristitia et continuus dolor. Non autem est hoc sic intelligendum, quod verbum dei exciderit, id est frustratum sit, quia et si non habet locum in quibusdam qui exciderunt, habet tamen locum in aliis. Is. Lv, 11: verbum quod egreditur ex ore meo, non revertetur ad me vacuum, etc.. Ps. Cxviii, 89: in aeternum, domine, permanet verbum tuum

Deinde cum dicit non enim, etc., ostendit quomodo et in quibus verbum dei exciderit. Circa quod considerandum est quod iudaei de duobus praecipue gloriabantur, videlicet de abraham qui primo accepit pactum circumcisionis a domino, ut dicitur gen. C. Xvii, 10, et de iacob sive israel, cuius tota posteritas in populo dei connumerabatur. Non autem ita fuit de isaac; nam posteritas filii eius esau ad populum dei non pertinebat. Unde apostolus ostendit propositum, primo quidem per comparationem ad iacob, dicens non enim omnes qui sunt ex israel, id est ex iacob secundum carnem progeniti, hi sunt veri israelitae ad quos pertinent dei promissa, sed illi qui sunt recti et videntes deum per fidem. Is. Xliv, 2: rectissime quem elegi. Unde et dominus dixit nathanaeli io. I, 47: ecce verus israelita, in quo dolus non est. Hoc autem nomen israel impositum fuit iacob ab angelo, ut patet gen. C. Xxxii, 28

Secundo ostendit idem propter comparationem ad abraham, dicens neque omnes qui sunt carnale semen abrahae, sunt spirituales abrahae filii, quibus deus benedictionem repromisit, sed solum illi qui eius fidem et opera imitantur. Io. Viii, 39: si filii abrahae estis, opera abrahae facite

Deinde, cum dicit sed in isaac, etc., manifestat propositum. Et primo quantum ad abraham; secundo quantum ad iacob, ibi non solum autem illa, etc.. Circa primum tria facit

Primo proponit auctoritatem scripturae, dicens sed in isaac vocabitur tibi semen. Hoc dominus dixit abrahae, ut habetur gen. Xxi, 12, ubi agebatur de expulsione ismaelis. Quasi dicat: non omnes qui nati sunt carnaliter ab abraham pertinent ad illud semen, cui facta est repromissio, secundum illud gal. Iii, 16: abrahae dictae sunt promissiones et semini eius, sed illi qui similes sunt isaac

Deinde, cum dicit id est, non qui filii, etc., exponit auctoritatem inductam secundum quod facit ad propositum. Ad cuius evidentiam accipiendum est quod apostolus dicit gal. Iv, 22 s.: abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera: sed qui de ancilla, scilicet ismael, secundum carnem natus est, quia scilicet secundum legem et consuetudinem carnis ex iuvencula natus est; qui autem ex libera, scilicet isaac, per repromissionem, et non secundum carnem, id est non secundum carnis legem et consuetudinem, quia natus est ex sterili et vetula, ut habetur gen. Xviii, 10, quamvis sit natus secundum carnem, id est secundum substantiam carnis quam accepit a parentibus. Ex quo apostolus hic accipit quod illi non adoptantur in filios dei, qui sunt filii carnis, id est ex hoc ipso quod secundum carnem progeniti sunt ab abraham, sed illi aestimantur in semine, quibus facta est repromissio, qui sunt filii promissionis, id est illi qui ex gratia promissionis divinae facti sunt filii abrahae secundum imitationem fidei, secundum illud matth. Iii, 9: potens est deus de lapidibus his suscitare filios abrahae. Sicut etiam ismael, secundum carnem natus, non est computatus in semine, sed isaac per repromissionem natus

Tertio, ibi promissionis enim, etc., probat convenientem fuisse suam expositionem, qua per isaac significari dixit eos qui sunt filii repromissionis, quia scilicet isaac per promissionem natus est. Unde dicit promissionis enim, hoc verbum est quod angelus, imo dominus in angelo, dixit ad abraham gen. Xviii, 10: secundum hoc tempus veniam, quo significatur tempus gratiae. Gal. Iv, 4: cum venit plenitudo temporis, misit deus filium suum. Et erit sarae filius, scilicet per gratiam repromissionis. Unde et gal. Iv, 5 dicitur: ut adoptionem filiorum reciperemus

Deinde, cum dicit non solum autem illa, etc., manifestat propositum quantum ad iacob. Et primo ponit quod intendit; secundo manifestat propositum, ibi cum enim nondum nati, etc.. Dicit ergo primo: non solum illa, scilicet sara, habuit filium de quo facta est promissio, sed et rebecca habens in utero duos filios, quorum unus pertinebat ad promissionem, alius ad carnem solum, et hoc ex uno concubitu isaac patris nostri. Dicitur enim gen. Xxv, 21 ss. Quod isaac rogavit pro uxore sua eo quod sterilis esset, et dedit dominus conceptum rebeccae, sed collidebantur in ventre eius parvuli. Et est notandum quod hoc apostolus inducit contra iudaeos, qui reputabant se dei iustitiam adepturos propter merita patrum, contra quos dicit de viris iustis ez. Xiv, 16, quod filium et filiam non liberabunt, sed ipsi in iustitia sua liberabuntur. Unde et ioannes iudaeis dicebat matth. Iii, 9: ne coeperitis dicere: patrem habemus abraham, etc.. Contra horum opinionem ergo primo induxerat quod de filiis abrahae unus erat electus, et alius reprobatus. Possent autem hoc adscribere vel diversitati matrum, quia ismael natus est de ancilla et isaac de libera; vel diversitati meritorum patris, quia ismaelem genuit incircumcisus. Ut igitur omne subterfugium excludatur, inducit exempla, ubi unus eligitur et alius reprobatur eorum, qui non solum ab uno patre sed etiam ab una matre sunt geniti et eodem tempore, imo ex uno concubitu

Deinde, cum dicit cum nondum, etc., ostendit propositum, et primo per auctoritatem gen. Xxv, 24; secundo per auctoritatem prophetae, ibi sicut scriptum est, etc.. Circa primum tria facit

Primo designat tempus promissionis, et dicit quod per repromissionem est unus filiorum rebeccae alii praelatus, cum nondum nati fuissent

Et sicut per superiora exclusit opinionem iudaeorum de meritis patris confidentium, ita etiam per hoc excludit errorem manichaeorum, qui diversitatem eorum quae hominibus accidunt, nativitati adscribunt, ut scilicet uniuscuiusque vita et mors disponatur secundum constellationem sub qua natus est, contra quod dicitur ier. X, 2: a signis caeli nolite metuere quae gentes timent. Subdit autem aut aliquid egissent boni aut mali, ubi excluditur error pelagianorum, qui dicunt secundum merita praecedentia gratiam dari, cum tamen scriptum sit tit. Iii, v. 5: non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Utrumque autem horum ostenditur falsum per hoc quod ante nativitatem et ante opera unus filiorum rebeccae alteri est praelatus. Excluditur per hoc etiam error origenis, qui posuit animas hominum simul cum angelis esse creatas et quod pro meritis eorum, quae ibi egerunt bene vel male, diversitatem vitae sortiuntur, secundum quem non posset esse verum quod hic dicitur: cum nondum aliquid mali vel boni egissent. Contra hoc autem est quod dicitur iob xxxviii, 7: ubi eras, cum me laudarent astra matutina, et iubilarent omnes filii dei? posset enim secundum origenis errorem responderi: eram inter ipsos dei filios iubilantes

Secundo ostendit quid accipi posset ex ipsa promissione, quia unus geminorum in utero existentium alteri est praelatus, dicens ut propositum dei, scilicet volentis unum prae alio magnificare, maneret, id est firmum esset, et hoc non secundum merita sed secundum electionem, id est inquantum ipse deus spontanea voluntate unum alteri praelegit, non quia sanctus erat, sed ut sanctus esset, secundum illud eph. I, 4: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti. Hoc autem est propositum praedestinationis, de quo ibidem dicitur: praedestinati secundum propositum voluntatis eius.

Tertio ponit promissionem, dicens non ex operibus, quae nulla praecesserunt, ut dictum est, sed ex vocante, id est ex ipsa gratia vocantis de quo supra dictum est: quos praedestinavit, hos et vocavit, dictum est ei, scilicet rebeccae, quia maior, scilicet esau, serviet minori, scilicet iacob. Quod quidem tripliciter potest intelligi. Uno modo secundum eorum personas, et sic intelligitur esau servisse iacob, non directe sed occasionaliter, inquantum persecutio quam ei intulit, in eius bonum cessit, secundum illud prov. Xi, 29: qui stultus est serviet sapienti

Secundo potest referri ad populos ex utroque progenitos: quia idumaei aliquando fuerunt subiecti israelitis, secundum illud ps. Lix, 8: in idumaeam extendam calceamentum meum

Et hoc videtur competere his quae praemittuntur in gen. Xxv, 23. Praemittuntur enim: duo populi ex ventre tuo dividentur: populus populum superabit, et maior minori serviet

Tertio potest intelligi figuraliter dictum ut per maiorem intelligatur populus iudaeorum, qui primo adoptionem filiationis accepit, secundum illud ex. Iv, 22: primogenitus meus israel, per minorem autem figuratur populus gentilium, qui posterius est ad fidem vocatus, qui etiam figuratur per filium prodigum. Maior ergo populus serviet minori, inquantum iudaei sunt nostri capsarii, custodientes libros ex quibus nostrae fidei testimonium perhibetur. Io. V, 39: scrutamini scripturas

Deinde, cum dicit sicut scriptum est, etc., probat propositum ex auctoritate prophetae, dicens sicut scriptum est, scilicet c. I, 2 malachiae prophetae, ex persona dei dicentis iacob dilexi, esau autem odio habui. Dicit autem hic quaedam glossa quod id quod supra dictum est maior serviet minori, dictum est secundum praescientiam; quod autem hic dicit, est intelligendum secundum iudicium, quia scilicet deus propter bona opera dilexit iacob, sicut et omnes sanctos diligit. Prov. Viii, 17: ego diligentes me diligo. Esau vero odio habuit propter peccata, sicut scriptum est eccli. Xii, 7: altissimus odio peccatores habet. Sed quia dilectio hominis praevenitur a dilectione dei, secundum illud i io. Iv, 10: non quasi nos dilexerimus deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, oportet dicere quod ante iacob dilectus sit a deo, quam ipse deum dilexerit. Nec potest dici quod deus ex tempore eum diligere inceperit, alioquin eius affectus esset mutabilis. Et ideo oportet dicere quod deus ab aeterno iacob dilexit, ut dicitur ier. Xxxi, 3: in charitate perpetua dilexi te. Est autem in his verbis apostoli considerandum, quod tria ponit in deo pertinentia ad sanctos, videlicet electionem, per quam intelligitur praedestinatio, et electio dei, quae quidem realiter sunt idem in deo, sed differunt ratione. Nam ipsa dei dilectio dicitur secundum quod vult bonum alicui absolute; electio autem dicitur secundum quod per bonum quod alicui vult, eum alteri praefert; praedestinatio autem est secundum quod hominem dirigit in id bonum quod ei vult, diligendo et eligendo. Et ideo secundum rationem praedestinatio sequitur dilectionem, sicut et voluntas de fine naturaliter praecedit directionem aliquorum in finem. Electio autem et dilectio aliter ordinantur in deo et in homine. In homine enim electio praecedit dilectionem, voluntas enim hominis movetur ad amandum ex bono quod in re amata considerat, ratione cuius ipsam praeelegit alteri et praeelectae suum amorem impendit. Sed voluntas dei est causa omnis boni quod est in creatura et ideo bonum per quod una creatura praefertur alteri per modum electionis, consequitur voluntatem dei, quae est de bono illius, quae pertinet ad rationem dilectionis. Unde non propter aliquod bonum quod in homine eligat deus eum diligit, sed potius eo quod ipsum diligit, praefert eum aliis eligendo. Sicut autem dilectio de qua hic loquitur, pertinet ad aeternam dei praedestinationem, ita etiam odium, de quo hic loquitur, pertinet ad reprobationem qua deus reprobat peccatores. Nec est dicendum quod ista reprobatio sit temporalis, quia nihil temporale est in voluntate divina, sed est ab aeterno: quae quidem quantum ad aliquid convenit cum dilectione vel praedestinatione, quantum autem ad aliquid differt. Convenit quidem quantum ad hoc quod sicut praedestinatio est praeparatio gloriae, ita reprobatio est praeparatio poenae. Is. C. Xxx, 33: praeparata est ab heri thopheth a rege praeparata. Differt autem quantum ad hoc quod praedestinatio importat praeparationem meritorum quibus pervenitur ad gloriam, sed reprobatio importat praeparationem peccatorum quibus pervenitur ad poenam. Et ideo praescientia meritorum non potest esse aliqua ratio praedestinationis, quia merita praescita cadunt sub praedestinatione; sed praescientia peccatorum potest esse aliqua ratio reprobationis ex parte poenae, quae praeparatur reprobatis, inquantum scilicet deus proponit se puniturum malos propter peccata quae a seipsis habent, non a deo; iustos autem proponit se praemiaturum propter merita quae a seipsis non habent. Os. Xiii, 9: perditio tua ex te, israel, tantum in me auxilium tuum.



Lectio 3: Ad Romanos 9,14-18

44
075 (
Rm 9,14-18)

Postquam praemisit apostolus quod secundum dei electionem unus alteri praefertur non ex operibus, sed ex gratia vocantis hic inquirit de iustitia huius electionis. Et primo proponit dubitationem; secundo solvit, ibi absit. Moysi, etc.

Tertio obiicit contra solutionem, ibi dicis itaque mihi: quid adhuc, etc.. Dicit ergo primo: dictum est quod deus sine merito praecedente unum eligit, et alterum reprobat. Quid ergo dicemus? numquid per hoc probari potest quod sit iniquitas apud deum? videtur quod sic. Pertinet enim ad iustitiam in distributionibus, ut aequaliter aequalibus distribuatur. Homines autem, remota differentia meritorum, sunt aequales. Si ergo absque consideratione meritorum deus inaequaliter distribuit, unum eligens et alium reprobans, videtur quod sit in eo iniquitas, quod est contra illud quod dicitur deut. Xxxii, 4: deus fidelis et absque ulla iniquitate; ps. Cxviii, 137: iustus es, domine, et rectum iudicium tuum. Est autem sciendum quod origenes hanc obiectionem solvere volens incidit in errorem. Ponit enim in suo periarchon, deum ab initio solum creaturas spirituales fecisse, et omnes aequales, ne ex eorum inaequalitate posset secundum rationem praedictam iniquitas deo adscribi, sed postea creaturarum diversitas subsecuta est ex diversitate meritorum. Nam illarum creaturarum spiritualium quaedam per amorem conversae sunt ad deum plus vel minus, et secundum hoc distincti sunt diversi ordines angelorum: quaedam vero aversae sunt a deo plus vel minus, et secundum hoc alligatae sunt corporibus vel nobilibus vel ignobilibus, quaedam quidem caelestibus corporibus, quaedam autem corporibus daemonum, quaedam autem corporibus hominum. Et secundum hoc ratio condendi et distinguendi creaturas corporeas, est peccatum spiritualis creaturae. Quod est contra id quod gen. I, 31 dicitur: vidit deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona, per quod datur intelligi quod causa producendi creaturas corporales, est bonitas, ut dicit augustinus, de civitate dei. Et ideo, hac opinione reiecta, videndum est qualiter apostolus dubitationem solvat, cum dicit absit. Moysi enim dicit, etc.. Et circa hoc duo facit

Primo solvit obiectionem praedictam quantum ad dilectionem sanctorum; secundo quantum ad odium seu reprobationem malorum, ibi dicit enim scriptura, etc.. Circa primum duo facit

Primo proponit auctoritatem scripturae ex qua procedit solutio; secundo ex ea conclusionem inducit, ibi igitur non volentis, etc.. Inducit autem auctoritatem quae habetur exod. Xxxiii, 19, ubi dixit dominus moysi, secundum litteram nostram: miserebor cui voluero, et clemens ero in quem placuero, sed apostolus inducit eam secundum litteram lxx, dicens moysi enim dicit, dominus, miserebor cui misereor, et misericordiam praestabo cui miserebor, ubi secundum superficiem litterae omnia bona nostra dei misericordiae adscribuntur secundum illud is. C. Lxiii, 7: miserationum domini recordabor, laudem domini super omnibus quae reddidit nobis. Et thren. Iii, 22: misericordiae domini quod non sumus consumpti, multae enim sunt miserationes eius. Exponitur autem haec auctoritas in glossa dupliciter, et secundum hoc ex auctoritate hac dupliciter solvitur quaestio et obiectio. Uno modo sic: miserebor cui misereor, id est illi qui est dignus misericordia; et, ad maiorem expressionem, iterat dicens misericordiam praestabo cui misereor, id est cui dignum iudico misereri: sicut et in ps. Cii, 13 dicitur: misertus est dominus timentibus se. Et secundum hoc licet misericorditer sua impendat, tamen ab iniustitia excusatur, quia dat quibus dandum est, et quia non dat cui dandum non est, secundum rectitudinem sui iudicii. Sed misereri cui dignum est, potest intelligi dupliciter. Uno modo ut intelligatur aliquis dignus misericordia propter opera praeexistentia in hac vita, licet non in alia, ut posuit origenes, quod pertinet ad haeresim pelagianorum, qui posuerunt gratiam dei hominibus secundum merita dari. Sed hoc stare non potest, quia, sicut dictum est, ipsa etiam bona merita sunt homini a deo, et sunt praedestinationis effectus. Alio modo potest intelligi ut aliquis dicatur dignus misericordia, non propter aliqua merita praecedentia gratiam sed propter merita subsequentia, puta ut dicamus quod deus dat alicui gratiam et proposuit eam ab aeterno illi se daturum, quem praescivit ea bene fore usurum. Et secundum hoc intelligit glossa quod miseretur cui miserendum est. Unde dicit miserebor cui misertus ero, id est, illi miserebor vocando et gratiam apponendo, cui praescius ero quod misericordiam daturus essem, sciens illum convertendum et apud me permansurum. Sed videtur quod nec hoc convenienter dici possit. Manifestum est enim quod nihil potest poni ut ratio praedestinationis, quod est praedestinationis effectus, etiam si accipiatur prout est in dei praescientia, quia ratio praedestinationis praeintelligitur praedestinationi, effectus autem in ipsa includitur. Manifestum est autem quod omne dei beneficium quod homini confert ad salutem, est autem beneficium non solum extendit se ad infusionem gratiae, qua homo iustificatur, sed etiam ad gratiae usum: sicut etiam in rebus naturalibus non solum deus causat ipsas formas in rebus, sed etiam ipsos motus et operationes formarum, eo quod deus est principium omnis motus, cuius operatione cessante a movendo, ex formis nullus motus vel operatio sequitur. Sicut autem se habet habitus gratiae vel virtutis in anima ad usum ipsius, sic se habet forma naturalis ad suam operationem. Et ideo dicitur is. Xxvi, 12: omnia opera nostra operatus es in nobis, domine. Probat autem hoc speciali ratione aristoteles de operibus voluntatis humanae. Cum enim homo habeat potentiam ad opposita, puta ad sedendum vel non sedendum, oportet quod reducatur in actum per aliquid aliud. Reducitur autem in actum alterius horum per consilium, ex quo unum oppositorum praeelegit alteri. Sed cum iterum homo habet potentiam consiliandi vel non consiliandi, oportebit esse aliquid per quod reducatur in actum consilii. Et cum in hoc non sit procedere in infinitum, oportet esse aliquod principium extrinsecum superius homine, quod ipsum moveat ad consiliandum, et hoc non est aliud quam deus. Sic igitur ipse usus gratiae est a deo, nec propter hoc superfluit habitus gratiae, sicut nec superfluunt formae naturales, quamvis deus in omnibus operetur, quia, sicut dicitur sap. Viii, 1, ipse disponit omnia suaviter, quia scilicet per suas formas omnia inclinantur quasi sponte in id ad quod ordinantur a deo. Sic igitur non potest esse quod merita consequentia gratiam sint ratio miserendi aut praedestinandi, sed sola dei voluntas, secundum quam misericorditer aliquos liberat. Manifestum est enim quod iustitia distributiva locum habet in his quae dantur ex debito, puta si aliqui meruerunt mercedem, ut plus laborantibus maior merces donetur, non autem habet locum in his quae sponte et misericorditer aliquis dat; puta si aliquis duos pauperes in via inveniens det uni quod potest, vel disponit in eleemosynam dare, non est iniquus sed misericors. Similiter si aliquis, duobus aeque ipsum offendentibus, uni dimittat offensam et non alteri, est misericors uni, et iustus ad alterum, neutri vero iniquus. Cum enim omnes homines propter peccatum primi parentis damnationi nascantur obnoxii, quos deus per suam gratiam liberat, sola misericordia liberat: et sic quibusdam est misericors, quos liberat, quibusdam autem iustus, quos non liberat, neutris autem iniquus. Et ideo apostolus quaestionem solvit per auctoritatem, quae omnia divinae misericordiae adscribit. Sciendum est tamen quod dei misericordia secundum tria attenditur

Primo quidem secundum praedestinationem, qua ab aeterno proposuit aliquos liberare. Ps. Cii, 16: misericordia eius ab aeterno et usque in aeternum

Secundo, secundum vocationem et iustificationem quibus homines salvat ex tempore. Tit. Iii, 5: secundum suam misericordiam salvos nos fecit

Tertio, magnificando per gloriam, quando liberat ab omni miseria. Ps. Cii, 4: qui coronat te in misericordia et miserationibus. Et ideo dicit miserebor, scilicet vocando et iustificando, cui misereor, praedestinando et misericordiam praestando, finaliter glorificando eum cui misereor vocando et iustificando. Et hic sensus magis concordat cum nostra littera, quae dicit: miserebor cui voluero, et clemens ero cui mihi placet. Ubi manifeste non meritis, sed soli divinae voluntati adscribitur divina misericordia

Deinde, cum dicit igitur non volentis, etc., concludit propositum ex praemissa auctoritate. Et potest haec conclusio multipliciter intelligi; uno modo sic: igitur, ipsa salus hominis, non est volentis neque currentis, id est non debetur alicui per aliquam eius voluntatem, vel exteriorem operationem, quae dicitur cursus secundum illud i cor. Ix, 24: sic currite ut comprehendatis, sed est miserentis dei, id est, procedit ex sola dei misericordia, et maxime sequitur ex auctoritate inducta deut. Ix, 4: nec dicas in corde tuo: propter iustitiam meam introduxit me dominus, ut terram hanc possiderem. Potest autem et aliter intelligi ut sit sensus: omnia procedunt ex dei misericordia, igitur non est volentis, scilicet velle, neque currentis, scilicet currere, sed utrumque est miserentis dei, secundum illud i cor. C. Xv, 10: non autem ego, sed gratia dei mecum. Et io. Xv, 5: sine me nihil potestis facere. Sed si hoc solum in hoc verbo intellexisset apostolus, cum etiam gratia sine libero arbitrio hominis non velit neque currat, potuisset e converso dicere: non est miserentis dei, sed volentis et currentis, quod aures piae non ferunt. Unde plus aliquid est ex his verbis intelligendum, ut scilicet principalitas gratiae dei attribuatur. Semper enim actio magis attribuitur principali agenti, quam secundario, puta si dicamus quod securis non facit arcam, sed artifex per securim. Voluntas autem hominis movetur a deo ad bonum. Unde supra viii, v. 14 dictum est: qui spiritu dei aguntur, hi sunt filii dei. Et ideo hominis operatio interior non est homini principaliter, sed deo attribuenda. Phil. Ii, 13: deus est qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate. Sed si non est volentis velle, neque currentis currere, sed dei moventis ad hoc hominem, videtur quod homo non sit dominus sui actus, quod pertinet ad libertatem arbitrii. Et ideo dicendum est, quod deus omnia movet, sed diversimode, inquantum scilicet unumquodque movetur ab eo secundum modum naturae suae

Et sic homo movetur a deo ad volendum et currendum per modum liberae voluntatis. Sic ergo velle et currere est hominis, ut libere agentis: non autem est hominis ut principaliter moventis, sed dei

Deinde, cum dicit dicit enim scriptura, etc., solvit quaestionem praemissam quantum ad reprobationem malorum. Et primo inducit auctoritatem; secundo infert conclusionem, ibi ergo cui vult miseretur, etc.. Dicit ergo: ita ostensum est quod non est iniquitas apud deum, quantum ad hoc quod ab aeterno diligit iustos. Sed etiam nec quantum ad hoc quod ab aeterno reprobat malos. Dicit enim scriptura ex ore dei, ex. Ix, 16: quia in hoc ipsum excitavi te, vel servavi te, secundum aliam litteram, ut ostendam in te virtutem meam ut annuntietur nomen meum in universa terra. Nostra autem littera sic habet: et idcirco posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, ut enarretur nomen meum in omni terra. Ubi primo, consideratum est quid deus circa reprobos faciat, quod ostendit dicens in hoc ipsum servavi te, id est dignus eras mori propter mala quae feceras, supra c. I, 32: qui talia agunt, digni sunt morte, sed tamen non statim tibi mortem induxi sed servavi te in vita eo fine quo sequitur, ut scilicet ostendam, etc.. Et in hoc etiam sensu potest legi quod dicitur excitavi te, id est, cum apud me pro tuis meritis mortuus esses, concessi tibi vitam, quasi te excitarem. In quo apparet quod deus iniquitatem reprobis non facit, cum ipsi ex suis meritis essent digni statim consumi, sed hoc ipsum quod eos servat in vita, procedit ex nimia sua bonitate. Ier. X, 24: corripe me, domine verumtamen in iudicio et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me. Alio modo potest intelligi excitavi te, in peccatum, ut deterior fias. Quod quidem non est intelligendum hoc modo quod deus in homine causet malitiam, sed est intelligendum permissive, quia scilicet ex iusto suo iudicio permittit aliquos ruere in peccatum propter praecedentes iniquitates, sicut supra i, 24 dictum est: tradidit eos deus in reprobum sensum. Sed aliquid amplius videtur mihi in hoc esse intelligendum, quia, videlicet, instinctu quodam interiori moventur homines a deo ad bonum et ad malum. Unde augustinus dicit in libro de gratia et libero arbitrio, quod deus operatur in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates quocumque voluerit, sive ad bona pro sua misericordia, sive ad mala pro meritis eorum. Unde et deus dicitur saepius suscitare aliquos ad bonum, secundum illud dan. Xiii, 45: suscitavit deus spiritum pueri iunioris. Dicitur etiam suscitare aliquos ad malum faciendum, secundum illud is. Xiii, 17: suscitabo medos qui sagittis parvulos interficiant. Aliter tamen ad bona, aliter ad mala: nam ad bona inclinat hominum voluntates directe et per se, tamquam actor bonorum; ad malum autem dicitur inclinare vel suscitare homines occasionaliter, inquantum scilicet deus homini aliquid proponit vel interius, vel exterius, quod, quantum est de se, est inductivum ad bonum; sed homo propter suam malitiam perverse utitur ad malum. Supra ii, 4: ignoras quoniam benignitas dei ad poenitentiam te adducit: secundum autem duritiam tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae. Et iob xxiv, 23: dedit ei deus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbia. Et similiter deus quantum est de se, interius instigat hominem ad bonum, puta regem ad defendendum iura regni sui, vel ad puniendum rebelles. Sed hoc instinctu bono malus homo abutitur secundum malitiam cordis sui

Et hoc patet is. X, 6, ubi dicitur de assur: ad gentem fallacem mittam eum, contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia, etc.. Et post: ipse autem non sic arbitrabitur, et cor eius non ita aestimabit, sed ad conterendum erit cor eius

Et hoc modo circa pharaonem accidit, qui cum a deo excitaretur ad regni sui tutelam, abusus est hac excitatione in crudelitatem

Secundo, oportet considerare quo fine deus ista partim faciat et partim permittat. Est enim considerandum, quod deus operatur in creaturis ad suam manifestationem, secundum illud supra i, 20: invisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Unde et huiusmodi excitatio in hoc ipsum ordinatur, et quantum ad praesentes, ut ostendam in te virtutem meam, ex. Xiv, 31: viderunt filii israel manum magnam, quam exercuerat dominus contra aegyptios, et quantum ad absentes, ut annuntietur nomen meum in universa terra. Ps. Xcv, 3: annuntiate inter gentes gloriam eius. Sic igitur patet quod quantum ad hoc, non est iniquitas apud deum, quia utitur creatura sua secundum eius merita ad gloriam suam. Et in hoc eodem sensu potest exponi si dicatur, posui te, id est ordinavi malitiam tuam ad gloriam meam; deus enim malitiam ordinat, sed non causat

Deinde cum dicit ergo cui vult miseretur, etc.; infert conclusionem quamdam ex utraque auctoritate supra inducta. Nam ex eo quod dictum est miserebor cui misereor, concludit ergo cui vult miseretur. Ps. Cii, 13: misertus est dominus timentibus se. Ex eo vero quod dictum est: in hoc ipsum excitavit te, concludit et quem vult indurat. Is. Lxiii, 17: indurasti cor nostrum, ne timeremus te. Eccli. Xxxiii, 12: ex ipsis benedixit et exaltavit, et ex ipsis maledixit et humiliavit. Et quidem quod dicitur de dei misericordia, dubitationem non habet, suppositis his quae praemissa sunt. Sed circa indurationem videtur esse duplex dubitatio

Primo quidem quia duritia cordis ad culpam pertinere videtur, secundum illud eccli. C. Iii, 27: cor durum male habebit in novissimo. Si ergo deus indurat, sequitur quod sit auctor culpae. Contra quod dicitur iac. I, 13: deus intentator malorum est. Ad quod dicendum quod deus non dicitur indurare aliquos directe, quasi in eis causet malitiam, sed indirecte, inquantum scilicet ex his quae facit in homine intus vel extra, homo sumit occasionem peccati, et hoc ipse deus permittit. Unde non dicitur indurare quasi immittendo malitiam, sed non apponendo gratiam. Secunda dubitatio est, quia ipsa obduratio non videtur divinae voluntati posse adscribi, cum scriptum sit i thess. Iv, 3: haec est voluntas dei sanctificatio vestra. Et i tim. Ii, 4: qui vult omnes homines salvos fieri. Ad quod dicendum est, quod tam misericordia quam iustitia dispositionem voluntatis important. Unde sicut miseratio attribuitur divinae voluntati, ita et id quod est iustitiae. Sic ergo intelligendum est cui vult miseretur, scilicet per suam misericordiam, et quem vult indurat, per suam iustitiam; quia illi, quos indurat, hoc merentur ut indurentur ab ipso, ut supra cap. 1 dictum est.



Lectio 4: Ad Romanos 9,19-23

45
075 (
Rm 9,19-23)

Posita solutione praemissae quaestionis, hic apostolus contra ipsam solutionem obiicit, et praecipue contra ultimam conclusionem qua dictum est: cuius vult miseretur, et quem vult indurat

Primo ergo ponit obiectionem; secundo solutionem, ibi o homo, tu quis es, etc.. Dicit ergo primo: dictum est quod deus cuius vult miseretur, et quem vult indurat, dicis itaque mihi: quid adhuc quaeritur? id est, quid oportet ulterius quaerere de causa bonorum et malorum quae hic aguntur, cum omnia voluntati divinae attribuantur, quae est causa sufficiens, eo quod nullus potest ei resistere? unde sequitur voluntati eius quis resistit? eccle. I, 13: proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole. Vel aliter quid adhuc quaeritur, id est conqueritur deus de hominibus quando peccant, sicut is. I, 2: filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me, etc.. Ideo autem videtur iustam querimoniam non habere, quia ex voluntate eius totum procedit, cui nullus potest resistere. Unde subdit voluntati eius quis resistit? vel aliter quid adhuc quaeritur, scilicet ab homine ut faciat bonum vel vitet malum. Mich. Vi, 8: indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid deus requirat a te, etc.. Frustra autem requiritur ab aliquo quod non est in eius potestate. Nihil autem in hominis potestate esse videtur secundum praedicta, quibus omnia divinae voluntati videntur adscribi, cui resisti non potest. Sequitur voluntati enim eius quis resistit? quasi diceret: nullus. Esth. Xiii, 9: non est qui tuae possit resistere voluntati. Et haec videtur esse intentio apostoli

Deinde cum dicit o homo, tu quis es, etc. Respondet praemissae quaestioni. Ad cuius responsionis intellectum considerandum est, quod circa electionem bonorum et reprobationem malorum duplex quaestio potest moveri. Una quidem in generali, quare deus velit quosdam indurare, et quorumdam misereri. Alia vero in speciali, quare velit huius misereri et hunc vel illum indurare. Et potest quidem ratio huius quaestionis assignari; secundae autem quaestionis non potest assignari ratio, nisi simplex dei voluntas, cuius exemplum patet in rebus humanis. Si enim aliquis aedificare volens, haberet multos lapides similes et aequales congregatos, posset ratio assignari quare quosdam ponat in summo et quosdam in imo ex parte finis, quia ad perfectionem domus quam facere intendit, requiritur et fundamentum quod habet lapides in imo, et cacumen parietis quod habet lapides in summo. Sed quare ponat hos lapides in summo et hos in imo, non habet aliquam rationem, nisi quia artifex voluit

Primo igitur apostolus respondet dubitationi quantum ad quaestionem secundam, quare scilicet huius hominis misereatur et illum induret; secundo quantum ad quaestionem primam, quare scilicet quibusdam misereatur, et quosdam induret, ibi quod si volens deus, etc.. Circa primum tria facit

Primo arguit praesumptionem quaerentis; secundo inducit auctoritatem quae quaestionem solvit, ibi numquid dicit figmentum, etc.; tertio exponit auctoritatem, ibi an non habet potestatem, etc.. Dicit ergo primo: o homo, qui es fragilis et ignorans, tu quis es qui respondeas deo? unde sufficis ad respondendum ei, si voluerit tecum iudicio contendere? iob ix, 3: si voluerit contendere iudicio cum illo, non poterit ei respondere unum pro mille. Et, sicut dicitur iob xxxix, 32, qui arguit deum, debet ei respondere. In quo datur intelligi quod homo non debet scrutari rationem divinorum iudiciorum cum intentione comprehendendi, eo quod excedant rationem humanam. Eccli. Iii, 22: altiora te ne quaesieris. Prov. Xxv, 27: perscrutator maiestatis opprimetur a gloria

Deinde cum dicit numquid dicit figmentum, etc., inducit auctoritatem, quae habetur is. Xlv, 9: numquid dicit lutum figulo suo: quid facis? et opus tuum sine manibus est. Ubi considerandum est quod si aliquis artifex ex materia vili faciat vas pulchrum et nobilibus actibus accommodatum, totum adscribitur bonitati artificis, puta si ex luto faciat scutellas et urceos ad nobilem mensam decentes. Si vero ex vili materia, puta ex luto, faciat vas accommodatum vilibus usibus, puta coquinae vel huiusmodi officiis, non posset vas conqueri si rationem haberet. Posset enim conqueri si ex materia pretiosa quae praeiacet artificis operationi, puta ex auro et lapidibus pretiosis faceret vas ad vilia officia deputatum. Humana autem natura vilitatem habet ex sua materia, quia, ut dicitur gen. Ii, 7: fecit deus hominem de limo terrae, sed maiorem vilitatem habet ex corruptione peccati, quae per unum hominem in hunc mundum intravit. Et ideo homo luto merito comparatur iob xxx, 19: comparatus sum luto, et assimilatus sum favillae et cineri. Unde quicquid boni habet homo debet bonitati divinae quasi principali agenti adscribere. Is. Lxiv, v. 8: nunc, domine, pater es tu, nos vero lutum, et fictor noster tu, et opus manuum tuarum omnes nos. Si vero deus hominem ad meliora non promoveat, sed in sua infirmitate eum dimittens, deputat eum ad infimum usum, nullam ei facit iniuriam: ut possit iuste de deo conqueri

Deinde cum dicit an non habet potestatem, etc., exponit apostolus verba prophetae. Quasi dicat: hoc est dictum figmentum, id est vas fictile, non posset dicere fictori quid me fecisti sic? quia figulus liberam potestatem habet ex materia luti opus facere quodcumque sibi placuerit. Unde dicit an non habet potestatem, scilicet liberam, figulus luti, qui scilicet operatur in vili materia, ex eadem massa, scilicet vilis materiae, facere, absque alicuius iniuria, aliud quidem vas in honorem, id est in honorabiles usus, aliud vero in contumeliam, id est in usus viliores. Ii tim. Ii, 20: in magna enim domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed etiam lignea et fictilia: et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam. Et similiter deus liberam potestatem habet facere ex eadem corrupta materia humani generis, sicut ex quodam luto, nulli faciendo iniuriam, quosdam homines praeparatos in gloriam, quosdam autem in miseria derelictos. Ier. Xviii, 6: sicut lutum in manu figuli, ita in manu mea vos, domus israel

Deinde cum dicit quod si volens deus, etc., solvit primam quaestionem, scilicet quare deus velit quibusdam misereri, et quosdam in miseria derelinquere, sive quosdam eligere et quosdam reprobare. Circa quod considerandum est, quod finis omnium divinorum operum est manifestatio divinae bonitatis. Prov. Xvi, 4: universa propter semetipsum operatus est dominus. Unde supra i, 20 dictum est quod invisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Tanta est autem divinae bonitatis excellentia, quod non potest uno modo nec in una creatura sufficienter manifestari. Et ideo diversas creaturas condidit, in quibus diversimode manifestatur. Praecipue autem in creaturis rationalibus, in quibus eius iustitia manifestatur quantum ad illos quos pro eorum meritis punit, misericordia vero in illis quos ex sua gratia liberat. Et ideo ut utrumque in hominibus manifestaretur, quosdam misericorditer liberavit, sed non omnes

Primo ergo ponit rationem reprobationis malorum; secundo ponit rationem electionis bonorum, ibi ut ostenderet divitias, etc.. Est autem in utrisque triplex differentia attendenda. Prima quidem secundum finem; secunda, secundum usum; tertia, secundum divinum actum. Finis autem reprobationis vel obdurationis malorum est manifestatio divinae iustitiae et virtutis

Et quantum ad hoc dicit quod, id est sed, si deus volens ostendere iram suam, id est iustitiam vindicativam. Non enim dicitur ira in deo secundum affectus commotionem, sed secundum effectus vindictae. Supra i, 18: revelatur ira dei, etc.. Addit autem et notam facere potentiam suam, quia deus contra malos non solum utitur ira, id est vindicta, puniendo eos sibi subiectos, sed etiam sua potentia subiiciendo sibi. Phil. C. Iii, 21: secundum operationem qua potest etiam sibi subiicere omnia. Ex. Xiv, 31: viderant aegyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat dominus contra eos. Usus autem malorum ad quem utitur eis deus est ira, id est poena. Et ideo vocat eos vasa irae, id est, iustitiae instrumenta, quibus deus utitur ad ostendendam iram, id est iustitiam vindicativam. Eph. Ii, 3: eramus natura filii irae. Actus vero quem deus erga eos exercet, non est quod disponat eos ad malum, quia ipsi de se habent dispositionem ad malum ex corruptione primi peccati. Unde dicit vasa apta in interitum, id est, in se habentia aptitudinem ad aeternam damnationem. Gen. Vi, v. 5: videns deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio humani cordis intenta esset ad malum omni tempore. Hoc autem solum deus circa eos agit, quod eos permittit agere quae concupiscunt. Unde signanter dicit sustinuit

Et hoc eius patientiam demonstrat, quod non statim vindictam infert. Unde addit in multa patientia. Eccli. V, 4: altissimus est patiens redditor

Deinde ex parte bonorum similiter tria ponit

Primo quidem finem, cum dicit ut ostenderet divitias gloriae suae. Finis enim electionis et miserationis bonorum est, ut manifestaret in eis abundantiam bonitatis suae, revocando eos a malo, et ad iustitiam eos trahendo, et finaliter eos perducendo in gloriam

Et hoc est quod dicit ut ostenderet divitias gloriae suae, de quibus divitiis supra ii, 4: an divitias bonitatis eius contemnis? eph. Ii, v. 4: deus autem qui dives est in misericordia. Signanter autem dicit ut ostenderet divitias gloriae suae, quia ipsa condemnatio et reprobatio malorum, quae est secundum dei iustitiam, manifestat et commendat sanctorum gloriam, qui ab ipsa tali miseria liberantur

Secundo describit usum eorum, cum dicit in vasa misericordiae. Nominat autem bonos vasa misericordiae, quia utitur eis deus quasi instrumentis ad suam misericordiam manifestandam. Eccli. Xliv, 10: isti sunt viri misericordiae.

Tertio ponit actum quem circa eos deus exercet. Non enim deus eos solum sustinet, quasi de se aptos existentes ad bonum, sed eos praeparat et disponit vocando ad gloriam. Unde dicit quae praeparavit in gloriam. Ps. Lxiv, 7: praeparans montes in virtute tua. Est autem constructio defectiva et suspensiva usque huc, ut sit sensus: si volens deus hoc facere, quibusdam miseretur et quosdam indurat, quid contra hoc iuste poterit dici? quasi dicat: nihil. Non enim sic quos vult indurat, ut eos peccare compellat, sed sustinet eos ut secundum suam inclinationem tendant in malum.




Thomae Aq. ad Rm 43